Text List

Prooemium

P I A AL AA V D AL AV N IDDLL C L a VV EX A L L L IT ICIO IVAAA IIl l, LL DOCLOR IO OVB I ILlOSIMI, SVPER QVINQVE LIBRIS DECRETALIVM NVPER RECOGNITVS, CVNCTISAVE MENPIS (CVO AD FIERI LIcuit) expurgatus. Additis insuper a d. L Paulo Rhosello non minus vtilibus quam necessarijs Summarijs, quae in alijs hucusque impressis minime reperies. PROOEMIVM.

Ventris appellatione cvenit mens, apud Execbielem secundum Innoc. 2 Qs impulerint Innocentium ad glossandas Decretales. 3 Negotiorum intricatio & casuum varietas reddit Decretales intellectu difficiles. 4 Decretales antea corrupta, &ab Innoc. emedatae quae sint.

LEGITVR IN Ezechiele 3. c. Venter tuus comedet, & visceratua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi. IPer ventrem qui escas recipit, mens intelligitur, quae rerum ac scripturarum notitias recipit, coquit & digerit meditatione solicita & frequenti. Viscera autem implentur, cum desiderium, voluntas, & intentio intimo sapore scripturarum satiantur. Sunt enim multi qui multa legunt, sed vacui recedunt, qui mente quidem intellectum percipiunt, sed in cordis desiderio seruanda non ponunt similes illis, qui vt dicit Hiere. venerunt ad hauriendum aquam, sed vasa sua vacua report aeuerunt, & ideo confusi sunt pariter & afflicti.

vos igitur harum scripturarum & sacrarum constitutionum lectores, earum intellectum sanum in ventre mentis vestrae percipite, coquite, & frequenti meditatione digerite, & mentis desiderio intra mentis viscera seruanda reponite, non ad vanam gloriam, non ad thesauros congregandos, sed vt recte causas tractetis, & iusto libra mine terminetis.

Quas vt facilius intelligere possitis, quasdam glossas apposuimus, sicut ex diffinitionibus quotidie, & continue apud sedem Apostolicam emergentibus, ac etiam ex necessitate text. quarundam Decretalium corruptarum, in registro eiusdem sedis, vigilanti studio inquisitarum plenius colligi potuerunt, cuius text. corruptio & veritas, ad eiusdem loca transmittuntur per ordinem annotata.

3 Nec miremini, si alicubi sunt diffici les ad intelligendum, quia hoc facit intricatio negotiorum & casuum varietas, qui in eis vt melius potuimus extricantur. Igitur tam Doctor quam auditor dum in scholis legunt, multa de praedictis glossis poterunt omittere, & studio camerae pro discutionibus & diffinitionibus causarum pro tempore reseruare, & sic comestum volumen istud diuisum efficiatur in ore ipsorum facile & delectabile ficut mel. quod prius videbatur difficile, solicite attendentes, quod in hoc volumine multi casus, & articuli vtiles & necessarii, tam in consilijs animarum & poenitentiali foro, quam in regendis & disponendis ecclesijis, & rebus ecclesiasticis & praelatis, & etiam qualiter circa personam suam & subditorum ipsi praelati se habere debeant aduerfitatis tempore, sunt expressi quos glo. alii omiserunt.

Istae sunt Decretales quae corruptae erant, & sunt secundum veram literam registri emendatae.

Prima est de elect. bonae memoriae M. in fin. vbi dice— batur, confirmantes: debet dicere, duximus confirmandam, scilicet, quondam:, secundum quod in pe. gloss ibi not.

Secunda est eo. titulo, auditis in princ. & etiam in fi. In principio vbi dicebatur, vnam de G. Archi. & alteram de R. Subdia, debet dicere, vnam de R. Archid. & alteram de magistro R. Subdia. Item vbi sequitur, Decanus eum paucioribus in ipsum R, & cantor eum pluribus in dictum Archid. conuenissenti debet dicere, & cantorcum pluribus in G. Archid. conuenissent. Item: vbi sequitur cirea finem, a nominatione. dicti Archid. recedentes: debet dicere, a nominatione dicti V. Archidia, recedentes. Item vbi sequitur, de nouo praesatum Subdia, debet dicere, de nouo magistrum R. Subdia. cum esset Subdia. eligere praesumpserunt.

Tertia est de effi. ordi. quanto, vltra medium vbi dicebatur, seeundum Abba, consilium: debet dicere, secundum arbitri tui consilium Item corrigitur decre, de sen. & re iudi. cum inter nos. alia eod. titu. cum I. & A. corriguntur, sicut apparet inferius, vbi supereisdem decre. not.

Quarta est de apepel. cum speciali. circa fin. vbi dicebatur, iudex ex officio suo procedet: debet dicere, procedit. Item corrigitur text. de appel. constitutus, vt apparet inferius, vbi super eadem decre. not. Quinta est, de cleri, non resi. in eccles. vel praeben. ex tuae. in pluribus locis. primo deest text. vbi dicebatur, suas deseruerunt ecclesias, debet addi, vt iuxta sanctiones canonicas, eis debent merito spoliari, & sequitur, contra eos procedatur: debet addi hoc modo vt ipsos, &c. Item vbi sequitur, ab Episcopali administratione: debet dicere, ab Episcopatuum. Sexta de praeben. & digni. pro illorum. circa medium, & est ibi defectus literae. Nam vbi dicitur praedictum magistrum de praebenda & canonicatu Santonens. ecclesiae, &c. debet ibi addi, praedictum magistrum cum consensu & voluntate tua frater Episcopo de praebenda & canonicatu Santonens. ecelesiae, &c.

REGORIVS EPISCOPVS, SERuus seruorum Dei, &c. REX PACIFICVS.

Back to TopNext

On this page

Prooemium