Text List

Titulus 1

Titulus 1

TITVLVS I DE SVMMA TRINITATE ET FIDE catholica.

Caput 1

CAPVT I. 1 Fidei mensura quaedam est, ad quam quilibet tenetur, sicut est credere Deum esse: articulos autem fidei implicite tenentur credere rudes. 2 Ecclesiarum praelati & animarum rectores fidei articulos explicite scire debent, deo eis omni poscenti rationem reddere. 3 Papa & superiores praeleti possunt dispensatiue, certis ex causis minus literatos in temporalibus sustinere. Clericis ab paupertatem non ualentibus studio pvcere, an sufficiat scire sicut simplicibus laicis: & in quibus casibus non excusentur. 5 An liceat clericis iuris scientiam seu quamlibet aliam, fidei cognitioni praeponere 6 Laici melius faciunt, si intendunt ingenium fidei cognitioni, quam caeteris scientiis, licet non peccent vacando aliis disciplinis. 2 Fides implicita quantum & qualem habeas vim.

"FIRMITER CREDIMVS". De fide teneas, quia quaedam est fidei mensura ad quam quilibet tenetur, & quae sufficit simplicibus, & etiam forte omnibus laicis, scilicet, quia oportet quemlibet adultum accedentem ad fidem credere quia Deus est, & quod est remunerator omnium bonorum. Item oportet alios articulos credere implicite, id est, credere verum esse, quicquis credit ecclesia catholica.

Hanc autem mensuram extendere debent praelati ecclesiarum, quicunque curam animarum habent, quia debent scire articulos fidei explicite & distincte, qui continentur in symbolo, scilicet credo in vnum Deum, & quicunq vult. 38 dist. c. 1 & 2. & c. seq. Episcopi enim plus scire debent, quia de eis scire debent reddere rationem omni poscenti, 36. dist. §. ecce. 38 dist. omnes non tamen dicimus, quod incontinenti teneantur praedicti de omnibus respondere, sed praehabita deliberatione, & etiam si oportuerit cum consilio aliorum.

3 Non negamus tamen, quin Papa & alii superiores praelati, possint dispensatiue ex certis causis, minus literatos, & minus industrioso: in temporalibus sustinere. inf. de renun. nisi cum. §. pro defectu. De clericis autem inferioribus satis videtur, quod si essent pauperes, qui non possent intendere studio, qui non habent magistros vel expensas, quia oportet eis propriis manibus quaerere victum, quod eis sufficiat scire sicut simplicibus laicis, & aliquantulum plus sicut de sacramento altaris, quia oportet eos credere quod in sacramento altaris conficitur verum corpus Christi, & hoc ideo, quia circa illud quotidie & continue versantur plus, quam laici. Si autem haberent magistros & expensas ad discendum, tunc peccarent, nisi plus proficerent in cognitione distincta fidei, quam laici, debent tamen ab eo qui imponit eis poenitentiam de ignorantia, vel potius de negligentia sciendi scrutari, vt diligenter attendant, quare in eis non proficiunt, vel propter, duritiam ingenii, vel quia eos oportuit circa alia opera charitatis intendere, puta circa exhibita necessaria confratribus suis, vel pauperibus, vel hospitibus, & idem dicendum est de alijs operibus bonis. Nam eum non teneantur ad explicitam cognitionem articulorum. bene licet clericis illis explicite cognitioni postponere alia opera pietatis.

Item etiam ex causa possunt illi scientiae praeponere alias sententias, vt si velint addiscere scientiam iuris, vt pauperes in iudicio defendant, ne opprimantur, non peccant, tamen reperimus, quod non debent ita praeponere scientiam cognitioni fidei quin in ea proficiant, & bene videtur quod semper plus deberent intendere circa cognitionem praedictorum, quam circa cognitionem iuris, postquam expensas habeant ab ecclesia, nisi in contrarium eos iusta causa moueat.

Item videtur, quod etiam laici quibus Deus dat talentum subtilis ingenij, quod melius faciunt, si suum ingenium impendant in cognitione praedictorum, quamuis non videatur, quod peccant etiamsi eis non intendant. Videtur autem eis sufficere quod talenta sibi credita non abscondant in terra, id est, in terrenis, sed bonis operibus, insistant in tantum autem valet implicita fides vt dicunt quidam, quod si aliquis eam habet, scilicet, quod credit quicquid ecclesia credit, sed falso opinatur ratione naturali motus, quod pater maior vel prior sit filio, vel quod personae sunt, tres res a se inuicem distinctae, quod non est haereticus, nec pec¬ cat, dum modo hunc errore suum non defendat, & hoc ipsum credit, quia credit ecclesiam sic credere, & suam opinionem fidei ecclesiae supponit, quia licet male opinetur, tamen non est fide sua, imo fides sua fides est ecclesiae, inf. eo. damnatus. circa finem.

Caput 2

CAPVT II. De fide publice disceptare non licet, excusaretur tamen quia, si ad haereticorum confusionem, vel ad veritatem elucidandum disputaret.

"DAMNAMVS ERGO." "(Defendere)" hoc enim nullatenus licet, imo quod plus est, nec disputare de fide licet publice turbis coadunatis causa tumultus, vel suae profidiae defendendae. C. de fide catho. l. penul. Si autem ad confusionem haereticorum, vel ad veritatem clarificandam disputaret aliquis, non crederem malum vt fecit Siluester Papa.

PrevBack to TopNext