Titulus 38
Titulus 38
Caput 2
QVI PRESBVTERVM. (Cingulo) nam poenitentiarius suus praecipiet sibi, quod decaetero non gerat se pro milite, sed poenitentiae agendae insistat. Vel dic, quod hanc poenitentiam incurrit ipso facto, & bene iudex ecclesi asticus seculari personae hanc poenam potuit imponere propter peccatum in personam ecclesiasticam commissum. Hic appellat militiam, quodlibet seculare negotium, & intelligunt quidam hoc capitulum tantum loqui de illis qui dimiserunt secularia negotia, & postea redeunt ad illa, & sic loquitur. c. de poen. dist. 5. si qui vero. nam licet aliqua negotia possint fieri sine peccato: tamen vix est de poenitentia. dist. 6. qualitas.
Caput 3
CAPVT III. SIGNIFICAVIT. ( poenitentiam) ideo imponitur haec poenitentia, quia in pluribus excessit. Reconciliari) id est, absolui in foro poenitentiali, sed quaeres, quid est dictum, absoluo te, sic enim dicitur omnibus poenitentibus, vnde hoc sonat, absoluo te a peccato, id est, denuncio te absolutum, quod non esset, nisi absolutionem peteres: vt not. I. eo. omnis. vel absoluo te a poena aeterna, mutatur & aeterna poena in temporalem (attendentes) vel litera est falsa cum vni soli scribatur, vel contradicit. 3. de cri. fal. quam graui.
Caput 4
CAPVT IIII. 1 Indulgentiae quandoque requirunt pecuniae dationem, quandoque laborem personae, nonnunquam periculum vitae. Sunt etiam aliae requirentes bonorem & deuotionem: in num. 2 3 Quid fignisicet id, quod plerunq dici salet ab ebis copis, cemitte vnum annum de paentitentia tibi iniuncta. 4 Nunquid tantum habeat indulgentiae qui plus dat vel laborat quantum qui minus. 5 Vnide habeatur quod Papa vel praelati postint concedere indulgentias. 6 Quot sint necessaria ad hoc, vt valeant indulgentiae. 5 An valeant indulgentia existentibus inpurgatorio 3 An praelati inferiores episcopis, possint concedere indulgentias.
QVOD AVTEM. (Remic. siones) not. quod indulgentiae requirunt dationem pecuniae. I. eo. cum exeo. aliquando requirunt laborem personae, aliquando periculum vitae, & tales sunt indulgentiae vltramarinae quae fiunt, vel propter laborem itineris, vel propter pugnam. 3. de vo. & vot. red. magnae. & c. seq. & in his tribus indulgentijs licet magna sit largitas concedentis, indulgen. tiam tamen & iusticia multa est, quia magna solutio poenae impositae est soluere pecuniam, vel laborem personae vel periculum vitae, vnde dicunt quidam, quod adhoc vt habeat plenam indulgentiam, oportet quod tantum det in pecunia pro quolibet die, quando indulgentia consistit in datione pecuniae quantum de mandato sui confessoris consueuit quemlibet diem redimere, sed & magna est largitas, vt paena purgatorii pro aliqua poena redimi possit in praesenti vita.
Sunt & aliae indulgentiae quae requirunt honorem & deuotionem, vt sunt indulgentiae quae fiunt euntibus ad praedicationem, & missas, & alia huiusmodi, & in his plus valet liberalitas, quam iusticia, nam quasi ex sola liberalitate procedit qui indulgentiam dat, & licet generaliter fiat indulgentia in omnibus praedictis casibus, tamen vnus plus alio habet secundum metam a praelato impositam, secundum quod plus deuotus est, vel quod plus dat, vel quod plus laborat, vel quod plus maioribus periculis se exponat, metam autem nunquam transcendit liberalitas, posset tamen tanta deuotio & contritio esse poenitentis, quod ex sola iustitia Dei sine aliqua liberalitate praelati mereretur re¬ missionem omnium peccatorum, ficur fuit in latrone. de poe. di. 1. importuna.
Sed quaeres quid sonat remitto vnum annum de poenitentia tibi iniuncta? Respondeo quibusdam videtur, quod annus vtilis indulgentiae indulgeatur, id est, trecentum. 65. dies poenitentiales. alijs videtur, quod annus sit continuus tam ex diebus poenitentialibus, quam ex alijs. Alijs videtur esse sensus eorum verborum, remitto tibi vnum annum de poenitentia iniuncta, id est, tantum minus punieris in purgatorio quanto esset, si vno anno continuo egisses poenitentiam in hac vita, nec credunt, quod propter has indulgentias generales nunquam minus teneatur agere poenitentiam in hac vita, & horum dictum satis videtur concordare aequitati.
4 Sed dices nunquid tantum habebit, qui plus dederit, vel laborauerit quantum qui minus: Respondeo vt . 1. quod Deus, qui omnia moderatur in numero pondere & mensura, vltra metam in ecclesia a praelato impositam, de gratia dabit alii plus, alii minus, nec in his multum curandum vel cogitandum, nisi quia credendum, quod dominus cuius natura pia est, & liberalis, de suo semper adiicit vltra gratiam & iusticiam. de poe. di. 1. quia diuinitatis. & di. 6. c. qui vult ante finem. 22. dist. cui aliquid donastis & ego non, & ego si quid donaui: donaui propter vos.
Sed quaeres vnde habes, quod Papa vel praelati hoc possint: Respon. ex priuilegio speciali beati Petri illo, sc2. quodcunque ligaueris etc. quod potest intelligi. id est, quodcunque denunciaueris solutum, & habet locum haec exceptio in foro poenitentiali, sed potest intelligi, id est, quodcunque ligauerit per constitutiones suas. Per constitutiones enim Papae ligantur multi, qui non sunt ligati de iure naturali, sicut apparet in illis, qui sunt in sacris ordinibus constituti, qui ligantur peccato, si contrahunt, nec aliter ligarentur, nisi esset constitutio, & sicut est in illis, qui portant ligna Sarracenis. 5. de iudae. significauit. & c. seq. & sic Papa potest facere constitutionem, quae liget eadem ratione, & quae soluat, qualis est ista, quicunque iuerit vltra mare habeat talem indulgentiar. ar. 21. dist. in ferior. Nec mireris, si in veteri Testamento non faciebant has indulgentias, quia non poterant, quia apud sacerdotes veteris Testamenti non erant claues, nec potestates ligandi, vel soluendi, praeterea sufficit nobis, quod ecclesia sic consueuit facere, & licet non habeamus ita manifesta testimonia ante tempus Gre. tamen credendum est, quod & ante faciebant has indulgentias, licet non ita frequenter, quia ante tempora sua raro poterant fieri ita solennes conuentiones catholicorum. Item ante tempus Gregorii omnes Christiani, qui erant catholici, erant ita perfecti, quod raro his indigebant, & maiora his conferebant apostoli temporibus suis, quia sanabant infirmos.
5 Indulgentia autem de certa parte poenitentiarum, puta 7. vel huiusmodi licet valeant indulgentiae poenitentibus, tamen praelati multi cauere debent, quod sint discreti, Magister Quil. Altisiodorensis dixit, quod ad hoc valeant huiusmodi indulgentiae, septem sunt necessaria. Primum est potestas ligandi & soluendi, quae est apud praelatum non alium. Secundum est necessitas loci, & poenitentis, puta quia non potest ieiunare, & aliam poenitentiam facere. Tertium est deuotio fidei, quia credit t antam esse potestatem apud ecclesiam. Quartum status poenitentis. iet quod sit contritus. Quintum discretio eiusdem. Sextum tantum det pro quanto nollet sustinere poenitentiam iniunctam. Septimum iusta aestimatio eiusdem vel secundum quod ei dimittitur recompenset.
Suo) iudice, per hoc videtur, quod indulgentiae, non valeant illis, qui sunt in purgatorio, quia iam non habent iudicem in terra, sed Dei iudicio relicti sunt. 34. q. 2. c. 1. Nec est contra. 13. q. 2. tempus. & c. animae. & de poe. di. 6. §. 1. vbi dicitur, quod orationes & eleemosynae sacrificia & ieiunia eis valeant, quia illa non fiunt ratione fori vel iurisdictionis, sed secus est in. indulgentia, vt hic videtur, tamen quod si aliquis facit ecclesiam, vel peregrinatur pro defuncto in loco electo a praelato, quod plus valet defuncto, quam si alias faceret, si tamen Papa facit, non negemus, quin valeant in defunctis.
Iudices). id est, episcopi. nam cum alii inferiores praelati huiusmodi remissiones facere non possunt. 5. de exces. prael. accedentibus. ergo nec concedere valent. Alii dicunt hoc posse quemlibet facere sacerdotem, nam aliud est libertas generalis indulgentiarum, quod est iurisdictionis, aliud in absolutione poenitentis prouidere diuersos modos liberandi a poenitentijs, quod est tantum officii sacerdotalis.
Caput 7
QVAESITVM EST. (Publica) & solennis poenitentia secundum consuetudinem, & vbi est consuetudo, est imponenda. de poe. di. 3. in fi. (in publicis) sed nec tunc. 30. di. c. alienum. nisi perpetuo sinespe restitutionis manere vellet, & de tali hic intelligitur (inueniantur) sine facto tamen eorum & sine tactu, nam si hic interuenissent sufficerent ad faciendam eum irregularem. ro. di. sepe. & c. seq.
Caput 9
CAPVT IX OFFICII. (Alienos). idest. non tales, ad quos haereditas perueniat ab intestato, licet & tunc sit peccatum, sed non tantum.
Satisfactio) debet enim tantum dare de suo, quantum illud de sua occasione esset amissum, vel ad quos ab intestato venisset, si haberet. 14. quaestio. 6. si res. & ve. risimiliter creditur, quod eis dimisisset sua, vel si hoc nescitur, prudenter faciet, si det pauperibus, & si non haberet, quod daret, & haberet probationes, p quas succedentes ab intestato posset releuare a damno, quod habent sua occasione, debet eas reducere, nisi inde esset graue malum prouenturum, nam isto casu ex vna parte sit damnum rerum tantum, puta si tacet & ex alia sit periculum animarum & cor. porum, puta si probationes inducet, inter haec duo mala eliget, quod minus est. s. tacere cum damno rerum. argumentum. distinctione decimatertia, nerui. melius & crprebtits diciturin e. duo. eadem git Sed obiicies vtilius scandalum. ete. 3. de renunc. nisi cum pridem. 3. q. 2. c. 2. sed respondit, quod in hac taciturnitate non perit veritas iustitiae, quia non pertinet ad hanc mulierem iudicare, quia iudex non est, sed tantum accusatrix, vel denunciatrix. Authoritas autem praedicta loquitur, quod ille ad quem pertinet ex officio dicere veritatem, & facere iustitiam, vt sunt testes & iudices illum propternullum scandalum dimittant, quin iustitiam iudicent, & veritatem dicant, & idem est de alijs consimilibus personis, si vero non habeat probationes sileat. 2. quaestio. 7. plerique.
Caput 11
CAPVT XI. 1 Non debet quis communitare de pane, quamuis non possit habere hostiam consecratam. 2 In ecclessis conuentualibus licet binos uel trinos dicere officia. 2 An statim quod interdicti uelint satiafacere, sint absoluendi ab interdicto.
QVOD IN TE ( paenitentiam) hoc enim nulli negatur. S. de spon. ex literis. Viaticum) & si non potest habere hostiam consecratam, nunquam communicet de pane, sed credat & est sibi pro manducatione, vnde crede & manducasti. de conse. di. 2. vt quid paras. Nec credimus peccare sacerdotem peccatorem, si in necessitate corpus Christi tribuat alicui, vel si aliter causa reuerentiae tangat, vt si inueniret in terra iacens, debet aliud leuaresex gratia) quia ante concessum non inuenitur. Tres horas) no. in conuentualibus ecclesijs de iure comnm licet binos vel trinos dicere officia, sed in regularibus totus conuentus dicere pont simul, non solum in sepulturis mortuorum clericorum, sed etiam semper, cum hic dicatur canonicas horas, patet quod loquitur de alijs officijs, non mortuorum tantum. Signum) quid si interdicti velint satis facere, nunquid sunt absoluendi ab interdicto. Respon. si est principalis recipiendus est, & soluetur interdictum, si autem alius, qui nullam causam dedit interdicto, non est recipie adus ad satisfacien¬ dum, quia aon peccauit, nec erit ad ecclesiam sepeliendus, quia hanc poenam non pro se, sed pro alio sustinet, & ideo necessaria est eius satis factio ad ecclesiam( crucis) hoc est in eis speciale, vt hoc praeter necessitatis articulum eis licet confiteri, semper ex quo cruce signati sunt. Alii autem restringunt ad tempus, ex quo accipiunt iter peregrinationis (peregrinis) etiam alia peregrinatione quam vltra marina.
Caput 12
CAPVT XII. 1 contritio est necessaria cuilibet peccatori etiam in baptixato. Peccatorei an debeant potius dolere, quam omnem paenam subirConfessio an de nouo ffieri debeat, si quis post paenitentiam relabitur in peccatur 2 Sacerdos restituit ad sacramenta per confessionem. 3 Qualiter fiat satiefactio, & quid operetur 4 Debet unusquisquoe semel in anno confiteri. 5 Non sufficit licentiam petere nisi obtineat. 6 In casu necessitatis quilibet sacerdos absoluere potest non sutum subditum 7 Non dicintur confiteri ut ministris Dei hi, qui non ut paeniteant, sed ut consilium uel auxilium ab aliquo recipiant dicunt sibi peccatum suum.
OMNis. (Solus) nis esfet surdus, vel mutus, vel ita aeger, quod sine periculo loqui non posset, vel nisi esset alterius linguae, quam confessor, quia tunc per scripturam vel alium confiteri potest.
1 Confiteri) contritio necessaria est cuilibet peccatori, etiam in baptiz ato. de poe. di. 1. tres. de conse. di. 4. omnis qui. & c. ne quod, id est, si ne poena absit. Nec est contra de conse. dis. 4. quia ibi exponitur sine poena, id est, satisfactione. de poenit. dist. 1. sacrificium. etc. & c. non potest. & dis. 3. in prin. debet autem peccator niti, & orare pro magna contritione, sed si maiorem non potest habere saltem doleat se peccasse, & hoc sufficit, sed propter hoc do eat, quia Deum offendit, si autem ex alijs causis, & non ex ista doleret propter infamiam, quam incurrisset, vel amissionem honoris, non est digna poenitentia. 30. di. vt constitueretur nece. Placet nobis, quod quidam male dixerunt, quod oportet peccatores tantum dolere, quod potius vellent omnem poenam subire, quam peccasse, licet enim quisque teneatur potius omnia mala sustinere quam malo consentire. 32. quaestio. §5. ita ne. non tamen ad hanc comparationem deducantur, vt eligant inter duo praedicta, cum simul esse non possunt, quia cum factum est peccatum iam praeteriit, & idem dicimus de futuro, non enim tenetur poenitens esse illis constantiae, vt credere teneatur, quod potius sustineret mortem, quam peccaret, si necessitas alterius faciendi sibi incumbet, non enim neque de praeterito, neque de futuro eligere tenet, sed si esset praesens necessitas alterius eligendi, tunc debet eligere, non peccare, debet tamen poenitens credere, quod vel haec necessitas non veniet, vel dominus dabit cum tentatione prouentum, Imo humilitas est in talibus timere, sed nunquam de Dei potentia desperare, & etiam tales tentationes fugere, sicut nos domins docuit, cum fugerit in Aegyptum. 7. q. 1. c. aduersitas. propter hoc in oratione dominica petimo, & ne nos inducas in tentationem. Nec est etiam contra de pae. di. 1. nunquid. vbi dicitur, quod Caxn punitus fuit antequam opus peccati patraret, sed certe iam ibi peccauerat & consenserat peccato. Item debet esse in proposito non peccandi vlterius. de poe. 1. non potest. nam poenitentia est peccata praeterita flere, & flenda non committere. Confessio debet esse pura & simplex, cum omnibus circumstantijs, quae peccatum aggrauant. de poe. di. 1. quem poenitet. scriptum est, dic tu iniquitates tuas. de poe. di. 1. §. alii econtra. Et etiam lob dicit, si erubui confiteri in conspectu populi, vel vide de poe. d. 1. §. fi. c. quem poenitet. confitemmni alterutrum peccata vestra. Et post poenitentiam relabit in pec. catum, debet de nouo omnia confiteri, quia quanto maior fuit sibi facta gratia in dimissione peccati, tanto magis ingratr est, cum relabitur in peccatum. de poe. di. 4. in prin. & ptotum, & hoc facit confessio, quia nisi confiteatur, si tempe haberet confitendi, nihil sibi valeret praecedens contritio. ar. ad hoc de Leproso & de Laxaro. de poe. di. 1. in quacum eque. Item sacerdos restituit ad sacramenta, de poe. di. 1. & multiplex. & c. nonnulli. valet etiam confessio pperubescentiam, qua habet pec cator in confessione peccati, & propter fidem, quam in confessione exercet, dum credit Deum tantae potentiae esse, quod vili plasmati suam potestatem dedit, & quia in confessione humilitatem & obedientiam exhibet mandatis Dei. atem sacerdos nisi confiteret, non posset scire quantam satis factionem sibi iniungeret, nec quantum sibi condonare debet de peccatis sibi impositis. Satisfactio fit p solutionem poenae impositae pro peccato, puta quia poenis tentiam iniunctam, plene facit, facit enim dignos fr. poe. & corpe suum exhibet seruire iu¬ stitiae, sicut seruiuit corruptioni. de poe. di. 1. quem poenitet. etiam fit satis factio p redemptonem, vt no. 3. e. ex eo. & fit etiam tertio modo p indulgentias, vt no. 5. e. quod autem. Sed de hac satisfactione nunc videamus, & quidam canones non praefigunt de quolibet crimine certam poenitentiam, sed hoc relinquunt sacerdoti, ple enim valet apud Deum mensura doloris, qua tempis, & pls mortificatio vitiorum, quam abstinentia ciborum. de pae. dist. 1. mensuram. sacerdos autem debet esse misericors & benigne consulendo, & leniendo, & spem promittendo poenitenti. de poe. di. 6. si sacerdos. sed semp aliquam poenitentiam debet iniumgere poenitenti, sed longe minorem, quam culpa meretur, ita enim impenditur & impartit peccatori largitas misericordiae, vt non relinquatur iustitia disciplinae, de poe. di. 1. nulle debitae. & c. non sufficit. si paenitentia perfecta cogit omnia libenter sufferre. de poe. dis. 3. productor. ergo impfecta, & si non omnia, saltem aliquam suffert, nam de nullo peccato siue magno, siue paruo, pont quis transire ad correctionem sine poenitentia: vt. 3. e. c. dicitur. debet enim sacerdos more Samaritani iustitiam cum mansuetudine miscere. 45. di. disciplina. nam. c. dicit multum satisfactionis obtulit, quo erubescentiae damnaris, nihil, eorum, quae commisit nuncio Dei denegauit, sed opus est nunc misericordiae peccanti dimittere, sed oportet quod iustus misereatur iuste. de poe. di. 11c. quem poenitet. debet enim sacerdos esse largus in donando aliquas poenas gratis, quod & pont, nam dicit. c. quod sacerdos potest proficere ple peccantibus parcendo, quobus enim parcit, dimittit Deus, & quodcunque liga. ete. de poe. di. 1. quem poenitet. nam & dominus cuius ministri sunt sacerdotes largs & pis, & benigne. de poe. di. 1. quia diuinitatis natura pia est a sacerdote misericordiae, petere veniam, & alibi dicitur, vt sit sacerdos beneuole, pas rat exigere, & secum ons portare. Idem habet in se dulcedinem, & in alterie crimine pietatem. de pae. di. 6. c. quo vult. ante finem. debet tamen sacerdos esse sciens, vt attendat qualitatem peccatoris, & quatitatem criminis, & dolo rem poenitentis, & secundum hoc ple vel mins dot nabit de paenitentia. de poe. di. 1. quem poenitet. discret ergo sacerdos in satisfactione iniumgenda exponet peccatori, quaetum deliquerit, & etiam quam magnam poenitentiam meretur sustinere, & credit quod velit, & faciat vt promit. tit, imponit ei poenitentiam condignam, si autem non bene confidit de se poenitens, nec sacerdos etiam credit, imponat sibi quantumcumque leuissimam, & iniungat, quod omnia bona quae facit sint ei pro poenitentia, & prore demptione poenitentiarum, quas sustinere deberet, & bene debet dicere sacerdos, de mea mera gra tia dabo tibi duos annos, vel tres, vel alias sicut voluerit. Si enim dominus est largus in dimittendo culpam, & sacerdos non debet esse tenax in dimittendo aliquid de poena. 26. q. vlt. alligant. sacerdos enim debet habere, sicut dicitur in. c. de poe. di. 1. ignosco prompte indulgeo, malo misericordiam, quam sacrificium, nec est multum quaerenmdum, quantum possit dimittere. Sed haec firmiter credimus, quod Deus qui facit omnia in pondere, numero, & mensura, in mul. to sequitur, donum sacerdotis. Nec est contra. de poe. di. 1. quem poenitet. vbi dicitur, quod Deus non ligat, nec soluit illos, de quibus putamus, sed illos in quibus exercemus opus misericordiae, & iustitiae, ibi enim loquitur de illis, qui errant in fide, quia non credunt aliquos peccatores, qui sunt, vel in iure diuino. lsc. errant, quia credunt aliquid peccatum modicum, quod est magnum, ibi enim sufficit poenitentia iniuncta. Illud autem quod moderate donat sacerdos, illud semper dominus ratum habet, Nec est contra de poe. di. 3. falsas. quia ibi loquitur de illis, qui non restituunt aliena. Nec est contra de poe. di. 3. fratres. quia ibi loquitur de illis, qui de vno agunt poenitentiam, & non de alio. (peccata) mortalia, sed etiam venialia si recolit confiteri debet saltem laico. 23. dist. §. criminis.
4 (Semel) hoc intelligitur de illis, qui postquam coeperint agere poenitentiam, non peccauerunt mortaliter, quibus hoc consulitur, quod licet non sint in peccato, tamen semel in anno confiteantur, quia non debent se nimis assecurare: vt. 3. di. ad eis. Vel dic, quod loquitur etiam de illis, qui peccant, ad minus semel in anno confiteri debent, sed propter hoc non prohibetur, quin statim post peccatum non debet confiteri, dummodo possit habere copiam sacerdotis, quia nunquam absoluetur a Deo iste peccator, postquam se ligauit peccato, nisi prius absoluatur a presbytero, cui dictum est, quodcunque, etc. aliqui tamen dicunt, quod differre potest, sed primo dictum est securius. (Obtineat) no. non sufficere licentiam petere, nisi obtineat. ar. 3. de re. & trans. licet. si autem non potest habere licentiam, & iusta causa subesset, agat cum superiore, vt det licentiam confitendi alij. Et plus dicime, etiam quod si immineret ei mortis necessitas, quod posset alii confiteri, licet non possit ab eo absolui, quia ei non subesset, quamuis dici possit, quia ex quin casu necessitatis consitetur illi, qui claue: habet, quod ab eo absolui potest, sed quid si non inueniat alium, cui confiteatur, nisi illum quem ex iusta causa recusat. Respon. si iustam causam habet, quare timet, quia ex confessione sua posset periculum & graue peccatum, vel scandalum prouenire, tunc eliget sine confessione mori, & soli Deo confiteatur, vel dic melius, quod confiteatur in genere crimen, sed non circunstantiam, de qua posset malum prouenire, ita enim ordinabiliter ordinauit Des omnia opera sua, quod nunquam voluit aliqd mali ex eis prouenire, nec ex causa mali, propter solam autem indiscretionem sacerdotis, non dimittet, quin sibi confiteatur. (a sacerdote) hanc licentiam etiam dabit episcopus. ar. 3. de offi. ord. inter ce. in fi.
6 (Soluere) nisi in necessitate, tunc enim etiam non suus sacerdos poterit ipsum absoluere. Si autem sit in peregrinatione, & contingat eum nouum peccatum incurrere, vel de veteri recordari, credimo quod si insignia peregrinationis accipit a proprio sacerdote, quod hoc ipso videtur dedisse licentiam, & poenitentiam reliqua sacramenta recipiendi, a quad maluerit. Si vero sine licentia sacerdotis proprii peregrinetur, tunc in casibus praedictis poterit confiteri cuique sacerdoti, licet absolui non poterit ab eo, quia non est suus iudex, nisi in necessitate, tunc ex contritione sola, licet non sit ei dimissa poenitentia, si dimissum sit ei peccatum, poterit communcare corpori & sanguini Christi. Negotiatores autem & alii viatores, non poterunt absolui ab extraneo sacerdote, nisi in necessitate. Scholares autem & incolae annales, & mercenarii debent confiteri sacerdoti parochiali, quem incolunt pr annum, & ab eo poterunt absolui. 16. q. 1. quaesti. vbi dicitur, quod ibi debent soluere decimas personales, quia ibi recipiunt sacramenta ecclesiastica per anni circulum. Alii tamem dicunt, quod idem est, & si ad minus tpraes conducant, vel domos, vel dominos. ar. 3. de deci. apostolicae. & maxime si prorogetur sine fraude conductio, vel habitatio vltra natiuitatem, vel pascha, quia tunc ex praecepto huis decre. semper debet confiteri & comncare, in omnibus tamen praemissis tutius est, quod & viatores & alii semper a proprio sacerdote specialem licentiam habeant. (Prodat) nisi hoc modo faciat pp peccatorenclscet dicendo illis, prodesse possunt non obesse. ar. 22. q. 5. anima. & hoc videtur. 2. q. 1. si peccauerit. Alii tamen dicunt & forte melius, quod ex quo tanquam officialis & minister Dei recipit con¬ fessionem, non debet de ea aliquid reuelare, sed totum dimittat illi cuis minister estilsc Deoi secus autem est in alijs, quocunque modo aliter sciat, & sic loquitur. c. praealle. Fatemur tamen, quod si confessus fuisset, quod vellet facere aliquod maleficium, sed dolebat, sed non poterat resistere tentationibus diaboli, & volebat quod sacerdos oraret pro eo, quod de praeterita voluntate iniungeret ei poenitentiam, bene poterat vocare illos, de quibus certum sit, quod prosint & quantum plus pont generalius ei dicere, quod suadeant sibi, quod ab hoc peccato desistat, & si non potest inuenire viam impediendi, nisi expresse reuelet, reuelabit expresse, quia in hoc non fuit minister Dei, cum dixit, ego non possum cessare, quin faciam tale pec. catum, tunc enim tantum dicitur, vt ministro confiteri, quando confitetur vt poeniteat. Haec ratio non placet, quia bene credime, quod vt minister recipiat, etiam si in peccato remanere proponat.5. e. quod quidam. Illos autem non credimus, vt ministris confiteri qui non vt poeniteant, sed vt con2silium, vel auxilium a ab aliquo recipiant, dicunt sibi peccatum suum, licet dicant hoc, dico tibi in confessione, vel in poenitentia, quia non est verum, quod dicit in poenitentia, nec vt Dei ministro, cum animae consilium non requirat, & tales bene sunt cogendi super praemissis ferre testimonium. Credo tamen, quod si etiam a laico de venialibe, vel etiam de criminalibus in casibus, vbi licet qus confiteatur laico, quod in hoc minister Dei est, ideo ista & alia facere debet vt sacerdos, secus autem dicerem, si alias aliqua ei dicat pro consilio animae suae, idem videtur, quod si sacerdos cui confiteretur illud crimen, illud sciat sine confessione eis, puta quia vidit, quod de illo est piculum tacere, quod illud confiteri poterit, quia non reuelat confessionem, quod esset, si diceret sic confessus est mihi, vel ego hoc bene scio, & hoc diceret, quia scit per confessionem eius, sed quando dicit, quod scit, quia vidit, vel quod credit, quia ab alijs, vel etiam ab eo extra confessionem audiuit, non est prohibitum, licet ad hoc numquam ve nire debeat, nisi magna necessitas, vel vtilitas, vel piculum, vel scandalum ad hoc cogat.
Caput 14
VM EX EO. ( Eleemosynas) sic fit satisfactio per re. demptionem pecuniae, dominus enim venalis est, et pecu¬ nia a morte liberat. de poe. di. 1. miror. & c. medicinalis. fit etiam redemptio p alias vias, quam per pecuniam, puta per commutationeni. 3. de voto & voti redemp. c. 1. & c. scripti. & c. magnae. & in multis alijs locis (falsg) religionis habitum gestant, qud non sunt professi. In talibus) cilict indulgentijs, quas concedit Papa potentibus, vel alijs locis pijs, nam quando celebrat, vel praedicat, semp annum concedit. Hanc restrictionem facere potuit Papa, quia mino. res praelati omnes habent hanc potestatem ab eo, & ipse a solo Deo. 21. di. quauquae. & 22. di. c. 1. Item potuit ratione prineipat & iurisdictionis, quam habet sup omnes. 21. di. in nouo. Et hoc facit ex iusta causa, quia hac potestate abutebantur. Et licet restricta sit hec potestas in indulgentijs, quae fiunt publice, non tamem intelligo restrictam in foro poenitentiali, quin possit annos & dies, prout vult indulgere, dummodo discrete faciat (indulgentia). I. eod. Romana. §. vlti.