Text List

Titulus 15

Titulus 15

TITVLLS, X V. DE SACRA VN. CTIO NE..

Caput 1

CAPVT I. 1 Vnctio sacra quam babeat significationem. 2 Per baculum quo vtuntur episcopi, quae designantur.

CVM VENISSET. (Apud nos) Graecos, scribit enim Patriarchae Constantinopoli. latino, sed proximus ante eum fuerat ibi Patriarcha graecus, a quo iste episcopus erat consecratus. ( Suppleri) . 1. q. 1. §. ecce(Cor). i. anima quae hic ideo dicitur cor: quia in anima non fructificat vnctio, nisi de corde & voluntate procedat. (Infirmatur) 95. dist. §. sed istud ( Fidei ) id est, fidelis presbyvt. vel, id est, secundum fidem sanctam. (Infirmum) id est, infirmo proderit contra infirmitatem corporis, vt vel eam minuat, vel vt patientius toleret, & etiam proficiet ad salutem aeternam. (Vnctionem) id est, vnctio, id est, gratia spiritussancti inuisibilis, quae fiet in anima corpore exterius vncto.

1 Signum) vt praeter id, quod ingerit sensibus hominum, scilicet, ipsam vnctionem & characterem animae infixum, & aliud faciat venire in notitiam hominum, scilicet, gratiam animae infusam, sed ipse character antequam sit expressus, sacramentum est, dum efficit, quod designat, quia infusionis gratia in anima causa est, & id ipsum designat, vt post id, quod ingerit sensibus hominum, scilicet, ipsam vnctionem, & characterem ante infixum, aliud faciat venire ad notitiam hominum, scilicet, gratiam animae infusam: hic etiam character animae impressus est sacramentum, quia facit quod significauit, quia praeter id, quod designat, scilicet, gratiae infusionem, & etiam ipsius gratiae infusionis causa est, vnde sequitur, quod si di. quod designat) c lic salutem (quod designat) quid designat vnctio, quid oleum, quid balsamum inferius dicetur ( Catechuminorum) id est, quo vnguntur catechumini & infirmi. (Et conficitur) supple ad exhibendum extremam vnctionem. (Conficitur) etc. nam & de chrismate, fiunt exteriores vnctiones, vt sequitur. ( Mystica) id est, significatiua, id est, propter significationem. (Ab intus) procedit, id est, de conscientia. ( Mortis) supple du¬ centis (Cortina) id est, fidelis vnus alium ad fidem per bona opera trahat ( Vnguento) scilicet, chrismate( Vnge) id est, mentem humilia. vel, id est, mentem misericordiae habe. (Et fac.) munda opera fac. (Distillauerint) id est, opera mea dederunt bonum odorem alijs. (Oleo) id est, chrismate, in cuius confectione est oleum. CBalsamo) id est, chrismate, in cuius confectione est balsamum. (Sicut) ad id quod seipsum, scilicet, ad salutem(lllius) scilicet. Christi(Caput. )33. q. 5. cum caput. ( Vnxerit (id est, mihi gratiam infundit ( Euangelizare )id est, praedicare(Annum ) 1. q. 1. iudices. (Delibutio) id est, vnctio. ( Capitis) id est, Christi. (differentia) 96. di. duo (Nos) . i. omnes Christianos. (Vos) ChristianicGenus) id est, electi generis hominum(Regali) id est, estis reges, id est, bene vos regentes & estis sacerdotes, id est, sancta exempla exhibentes (In pectore) 96. dist. peruenit. de conse. dist. 6. de his (Manus) de conse. dist. 4. de hinc. c. presbyteri. &. c. nouissime. vbi istarum vnctionum significatio habetur. (Per caput.) quod hic intelligitur idem quod vertex(Oculi) 1 i. intellectus (In capite) . i. mente. (Cuius) mentis. (Odorem, id est, ad eius famosissimam misericordiam(Nomen) id est, cuius fama est de infinita misericordia. (Simplex) de conse. dist. 4. presby teri. (Idem) 95. dist. peruenit contra sol. illud ad tempus pro scandalo fuit toleratum: licet hodie si sacerdos simplex chrismat nihil ageret. sup. de conse. quanto. 2. q. 7. accusatio. ( Vicarii) o68. dist. quorum(venerat) ad robur: sed per baptismum bene erant absoluti peccatis. (Catechismo) . i. diluuio. (Iudaizat) hic colligitur a parte alium ordinem in substantia habuisse diaco. in veteri testamento, alium in nouo, alias iudaizare videtur ecclesia in identitate. (Baculo) de consec. dist. 1. nullus. 45. distin. disciplina. Per historiam) not. quod cum Petrus misisset Martialem, & collegam in germanias, mortuus est Martialis & collega rediit ad Petrum, & Petrus dedit ei baculum, & praecepit ei, quod tangeret mortuum, & diceret ei surge in nomine domini, & quod iret ad praedicandum, qui cum 40. die a tempore mortis rediisset ad eum, tetigit mortuum, & surrexit, & ne quia post non recuperauit baculum, non vtitur eodem, haec est historia mystica, ratio est, quia baculus in summitate habet recuruationem, quasi ad trahendum, quod Papae hoc non est necesse, quia nul¬ lus ab eo diuertere potest. Item per baculum designatur coenrtio, accipiunt ergo reliqui praelati baculum a superioribus in signum, quod accipiunt coenrtionem, sed cum Papa a solo Deo habet potestatem, non debet habere baculum. 21. dist. in nono. & c. quamuis.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 15

Caput 1