Titulus 16
Titulus 16
Caput 1
PASTORALIS. & incta, (Consulere) licet non respondeat, tu dic, quod non debet ministrare, antequam suppleatur. 52. distinct. solicitudo. inf. eod. cap. vlti. Alii dicunt, quod manus impositio non est de substantia ora dinis, & ideo celebrare potest. ( Manuum) id est, benedictionem. 1. quaest. 1. manus. & haec manus impositio fit non solum subdiacono, sed in minoribus ordinibus constitutis. 69. dist. c. 1.
1 Consecratoria) manus impositio autem non fit nisi diacono & superioribus. inf. eod. cap. vltim. 24. distinct. subdiaconus. Tu dic, quod hae impositiones non sunt necessariae, quia vera litera est diaconatus. (Delinitus) id est, vnctus secundum veram literam, quae est diaconatus non est necessaria ista gloss. quia diaconus bene recipit manus impositionem. (Supplendus. ) sup. titul. proxi. cum venisset. in princip. 1. quaestio. 1. S. ec ce. inf. eodcap. vlt. (Supplendum) quia sibi fiet manus impositio, & dicetur oratio, quae dicitur, quando fit manus impositio. inf. c. vlt. sed in secundo casu, vbi oleo vnctus est, non credimus balsamo vngendum, de quo oleo & balsamo fit chrisma, scilicet, & de chrismate vngendum est. sup. titul. prox. c. 1. circa princip. Erat ergo chrismate vngendus, & oratio dicenda, quae dici consueuit cum chrismate vngitur, licet dicta fuerit, nec habet in hoc sacramento, vbi non sunt diuersi actus locum, quod omissum est, caute supplendum, sed quasi totum est iterandum, nisi forte propter aliquas solennitates quae non reiterabuntur si primo factae fuerunt.
Caput 3
CAPVT III. 1 Cuiusnodi fuerit rituc ordinationis in primitiua ecclesia. 2 Dimissa in ordinatione non sunt iteranda, sed sipplendum est. & vide in num. 3. e .
RESPVTER ET DIACONVS. (Ritu) de ritu Apostolico inuenitur in epistola ad Titum, alias Timo. quod manus imponebat ordinandis, & quod orationem fundebat super eos, aliam autem formam non inuenimus ab eis seruatam, vnde credimus, quod nisi essent formae postea inuentae, sufficeret ordinatori dicere, sis sacerdos, vel alia aequipollentia verba, sed subsequentibus temporibus formas, quae seruantur, ecclesia ordinauit, & sunt tantae necessitatis dictae formae, quod si ijs non seruaris aliquis fuerit ordinatus, supplendum est, quod omissum est, & si formae seruant character infigitur animae, id est, figura intellectualis, & indeficibilis ostendens ordinem collatum ipsi consecrato, nec mireris si per institutionem ecclesiae infigitur character in anima, cum animae sint de iurisdictione Papae, & spiritualium patrum, vnde super eis constitutiones suas facere potest, dummodo non sint contrariae constitutionibe Dei. ar. 10. dist. suscipitis. 95. dist. cum ad verum. inf. de ma. & obe. solitae. & arg. ad hoc. 1. quaestio. 1. quod Deo. vbi dicitur, quod Imperator facit per suas constitutienes, quod character militaris indiuisibiliter affigitur militi, & posset dici, quod ille character qui infigitur ex constitutione Imperatoris, non infigitur intuitu animae principaliter, sed corporis, quod ex eo apparet, quia mortuo milite, anima nihil ex illo charactere consequitur: in monachatu autem non videtur, quod infigatur character, quia Papa facere posset, quod non esset monachus, qui ordinem constituit monachorum. ar. inf. de sta. mo. cum ad mo. (Omissum) manus impositioc Iterandum) ordo(Statuto) no. iisdem temporibus supplendum, quibus conferendum, scilicet, in quatuor temporibus. sup. de temp. ord. c. 1. 2. & 3. & seq.
2 Supplendi) in sabbato enim quatuor temporum vocabitur hic sacerdos, & manus impositio, quae fuit in ordinatione modo supplebitur, & dicentur orationes, quae praecipiuntur dici, quando fit manus impositio, quia ipse manus impositioni adherent, & de manus impositione fit mentio in orationibus, forte & idem dicimus, si omissa fuerit vnctio. sup. tit. 1. & est verum quod non est iterandum, sed supplendum vbi diuisi & diuersi sunt actus, sicut est in ordinatione sacerdotis, vbi alius actus est tenere manus super caput, aliud dare ei calicem, aliud patenam, aliud inungere, quorum si aliquod fuerit legitime factum, non erit postea reiterandum, vt hic.
Quidam tamen dicunt, quod haec duo, scilicet, de patena & calice, non sunt supplenda, quia de substantia, tamem securius est supplere, sed si partem dixerit orationis, & non totam, nunquid esset tantum medietas orationis dicenda, & dicimus, quod a capite dicenda est, tamen in ordinibus multae orationes possunt esse, quae non sunt de substantia ordinis, vnde si aliter ordo legitime collatus erit, propter hoc non iteraretur, sed si aliqua deessent, de his quae sunt de substantia ordinis, vel de quibus dubitatur, an sint de substana tia, vel etiam de solennibus, cum postmodum illa quae sunt de substantia supplentur, & alia omnia omissa suppleri debent.
Sed quid si vnxisset tantum vnam manum, nunquid postea tantum altera manus vngetur, & est dicendum quod sic. arg. hic, quia iterari non debet, quia iam constat manum vnctam, & vbi in orationibus dicitur, manus in plurali, diceretur manus in singulari, etc. mn orationibus, si nesciatur quid sit de substantia, si facta esset vnctio in aliquo, & non dicta oratio dicenda erit omnino, & non facienda vnctio, sed non econuerso, quia oratio adherere dicitur vnctioni, & non econuerso, quod ex ipsis orationibus apparet, quae de vnctione faciunt mentionem. Sed nos contra dicimus, quia ex quo actus non sunt diuisi, quod etiam si orationes dimiserit iterum facienda est vnctio, quomodo enim diceret sacerdos sacrificare dignare per hanc vnctionem. sup. tit. proxi. c. 1. & in baptismo expressus apparet, quomodo enim diceret, ego baptixo, nisi immergeret, licet prius etiam immersus esset. ar. de bap. c. 1. sed si non posset suppleri per eundem, qui ordinauit, potest per alium suppleri, & nunquam debet per alium suppleri, si per primum perfici potest. 7. q. 1. nihil. quod etiam obtinet in officijs vespertinis, & alijs. 7. quaest. 1. illud. sed si conspersisset oleum super manus ordinandi, & inuasisset eum infirmitas, antequam vnxisset, alius supplens, vel ipse alia vice oleum fundet, & a capite incipiet, quia licet actus diuisi non sint iterandi, si tamen vnus actus non perficiatur a capite incipietur.
Vnde si quis inter conficiendum sacramentum eucharistiae, dum est in verbis illis, hoc est corpus meum, deficiat, alius non incipiat a capite, scilicet, ibi qui pridie. Idem dicimus in baptismo, sed si celebrato sacramento eucharistiae, vel corporis deficiat alius, non incipiat a sacramento corporis, sed sanguinis (Impositio) falsa litera est impositio & vera est suspensio extracta de registro (Effunditur) id est, dicitur cum deuotione.