Titulus 18
Titulus 18
Caput 2
CAPVT II. 1 Quo casu seruus praesumatur dolo esse in possessione libertatis, vel non esse. 2 In actione petitorii libertatis, &el seruitutis inquirendum est primo quis sit bona fide in possession 3 Non ac quirit aliquis seruitutis posse ssionem si dolo malo incipit possidere, vel tenere. 4 Dominus quando dicatur amittere possessionem seruitutis Seruus ordinari non debet domino contradicente Seruus effectus sacerdos, an sit liber Et quid sit dicendum, si eat factus monacbas vel cler
DE SERVORVM OR. CFugiens) Seruus fugitiuus, de cuius fuga constat, si de statu suo voluerit litigare, dicens se liberum excipiens, remittendus est ad iudicem domini, vnde fugit. C. vbi de sta. l. 1. hoc enim ipso, quod fugit, praesumitur dolo esse in possessione libertatis, & reducitur in possessionem seruitutis. C. de proba. l. ius. quod sic per terminos distinguo, aliquis per vim coepit aliquem, vt seruum & tenet, scilicet, vt seruum, non tamen de iure est in possessione seruitutis. ff. de proba. si quis. l. 1. ff. de acqui. pos. cum haeredes. §. vlt. ff. de libe. cau. liberis. si tamen fugiat, in possessio. nem seruitutis reducitur, vt C. de proba. vis eius. quamuis illa lex possit intelligi, vt primo quam restituatur, inquiratur, an sit in possessione libertatis, & in illa inquisitione veniet, an dolo, vel violenter detinetur, quod si tunc fugit cum violenter, vel fraudulenter detinebatur, non videtur dolo esse in possessione libertis. arg. l. contrariarum.
2 Et hoc verum est inter actores delibertate & seruitute petitorio, quia non potest constare, cui onus probationis incumbat, & quis sit actor, & quis reus, primo inquirendum est quis sit bona fide in possessione. ff. de libe. causa. l. liberis. §. vlt. secus autem si agat possessorio, quia tunc non admissa exceptione violentiae, restituitur res, vt not. sup. de postul. bonae me. in gloss. & ideo. & supra, de elect. quaerelam.
Vel dic, hanc diuersitatem non tantum contingere, quia agatur possessorio, vel petitorio, sed quia est speciale, quod non acquiret quis possessionem seruitutis, vel alicuius iuris in aliquo homine, si dolo malo incoepit possidere, vel tenere. ff. de proba. si quis liber. & eodem modo non acquiret possessionem libertatis, si dolo malo coepit. ff. de lib. causa. igitur. §. 2. secus enim est, si agatur de possessione alicuius rei corporalis, vel de iure aliquo, quod possidere coepit: nam ibi bene quaeritur possessio, licet dolo coeperit possidedere vel tenere, vt not. supra, de postu. bonae.
Et haec vera sunt, si dolo hominem liberum tenet, secus si seruum alterius, quia tunc acquiret possessionem iuris alterius, siue vi, siue dolo faciat, sicut & alterius rei acquiret, sed si sit in possessione libertatis bona fide coram iudice eius agitur. C. vbt causa status. l. 3
4 Vt autem scias, quando dominus amittit possessionem seruitutis, eo quod mitteretur in possessionem libertatis, distingue: Nam si bona fide omnino se egerit pro libero, statim amittitur possessio eius, onus probandi incumbit domino eum esse seruum, & coram iudice serui, intelligo eum esse in possessione libertatis, si iustis rationibus, vel etiam iniustis, dummodo sine fraude & calliditate se gerat pro libero. ff. de lib. cau. liberis. in fin. & in l. igitur. §. potest. quae probatio domino non incunbet, si possideret, insti. de inter. §. retinendae. Quidam tamen leges allegatas de lib. causa. intelligunt, si per decennium fuerit in possessione libertatis. arg. ff. de acqui. pos. possideri. §. si seruus. sed certe secundum hoc in praescriptione libertatis esset necessarium biennium, cum tamen constet aliquando sufficere decennium. ff. qui & a qui. § Aristo. & ideo non placet. Si vero mala fide sit in possessione libertatis, & desiit dominus habere animum possidendi, statim amittitur possessio, sicut & aliarum rerum. ff. de acqui. pos. si quis. §. differentia. & domino petenti, non restituitur possessio seruitutis, & licet mala fide sit in possessione libertatis, puta quia scit se seruum, tamen onus probationis, quod sit seruus, suus incumbit domino, debet enim sibi imputare qui possessionem adiecit.
Sed melius credo, quod in hoc casu, debet ei restitui possessio, quia generaliter loquuntur leges superius assignatae. ff. de lib. cau. & ipsi seruo onus probandi incunbit, vt ibidem dicitur, si vero mala fide est in possessione libertatis, & certum est, quod dominus non defiit habere animum possidendi, distingue: aut dominus non amisit custodiam serui, aut amisit, sed non amisit etiam si centum annis fuerit in possessione libertatis: tamen eum possidet, quia nec ab alio possidetur, nec ipse suam possessionem interuertere potest. ff. de acqui. pos. & cui. in fi. nam hoc idem est in possessione cuiuslibet rei mobilis, nam quamdiu ab alio non possidetur, nec amitto custodiam, & animum possidendi habeo, & possessionem retineo, alias enim sequeretur absurditas, quia si seruus meus 10. vel 2o. ann. se defenderet in arce, quod amitterem possessionem eius, si vero amiserit custodiam eius, quia nesciebat dominus, quo fugisset, vel vbi esset, si seruus habebat animum reuertendi retinet possessionem, alias non. ff. de acquir. poss. l. si rem immobilem. sed licet in eo casu, vbi habuit animum reuertendi, amittatur possessio, quando tamen mala fide est in possessione libertatis, restituitur domino possessio serui, & seruo incumbit onus probandi. ff. de lib. causa. si liberis. §. vlti. & l. igitur. §. potest. & ad iudicem domini remittetur, prius tamen coram iudice serui constabit, quod sit in possessione malae fidei. Si vero dubitatur, an desierit habere animum possidendi, necne, tune distinguo, an seruus fuerit in possessione libertatis decennio, an minori tempore, si minori non praesumitur desiisse habere animum possessionis, secus si decennio, & sic loquitur lex. ff. de acquir. pos. possideri. §. si seruus. hoc autem vtrum sit seruus in possessione liberatis vel non, an sit fugitiuus, vel non, & an bona fide, vel mala, & alia quae diximus. sup. quaeri, examinari & terminari debent, antequam agatur de proprietate serui. vt ff. de lib. cau. liberis. §. vlti. & l. igitur. §. potest. & quaeritur hoc sub iudice serui, ratione dubietatis. si. inf. de appel. si duobus. ff. de iudi. si quis ex. sup. de rescrip. super literis. & multum ista valent, quia similia fere requiruntur, quando praelatus dicit aliquem suum clericum, vel monachum, vel dominus dicit aliquem suum libertum, vel asscriptitium, vel originarium, vel officialem, de similibus enim ad similia est procedendum, vt ff. de leg. non possunt.
Recipiant) & non ordinatur seruus scienter domino contradicente, & tunc dicunt quidam, quod remanet seruus, & restituitur domino etiam si sit factus sacerdos. ar. 34. dist. si sciente. Alii contradicunt & melius forte, scilicet, quod non est reddendus domino. 34. dist. ex antiquis. & c. frequens. si vero sciente, & non contradicente statim efficitur liber. 34. dist. si seruus sci. si autem ignorante domino, sed episcopo vel praesentatore sciente, quod sit seruus, tunc efficitur liber, sed episcopus, vel praesentator dabit duos aeque bonos. 34. distin. si seruus ab. si vero non habeat vnde soluat, & de non ignorante est ordinatus, seruus restituetur domino, sed cum distinctione hac, scilicet, si enim domino ignorante & episcopo & praesentatore sit ordinatus, si est in minoribus ordinibus, deponitur & restituitur domino. 54. dist. nulli frequens. & c. ex antiquis. diaconus vero & subdiaconus, dant pro se vicarios, vel precium, & remanent liberi. 34 dist. ex antiquis. inf. eo. miramur. si autem non habent vicarios, vel precia deponuntur & restituuntar dominis. 54. dist. ex antiquis.
Si vero factus est sacerdos liber est, sed aufertur ei peculium & datur domino, vel seruit ei in officijs. 34. dist. frequens. & c. ex antiquis. si efficiatur monachus, vsque ad triennium potest repeti, & non vltra 54. dist. seruus sci. & etiam si ignorante domino factus sit monachus, sed in clerico etiam si ignorante domino factus sit clericus, vltra an. repetere non potest, vt in eodem c. si seruus sci. Et est ratio diuersitatis in clerico & monacho, quia clericus publice manet monachus secreto, non tamen licebit domino manus in hunc clericum iniicere. 17. quaest. 4. si quis sua. nec potest contrahere matrimonium propter votum, quando votum fingitur fecisse in susceptione ordinis quod potuit. inf. de con. coniug. quidam. §4. dist. cum in praeterito. & cogendus erit per episcopum. arg. 97. dist. si Imperator. in alijs autem priuilegijs non gaudebit. inf. de cle. coniug. loannes. & c. se. Idem dicimus in originarijs asscriptitijs, & in omnibus qui conditione seruili, vel ratiocinio sunt obliga. 54. dist. frequens, quis autem generalis, si quis & in libertis & alijs si aliquod obsequium patronus sibi retinuit. 4. dist. quicunque. vel in obligatis functionibus. 31. distin. praeterea. inf. de obligad ra. C. 1.
Caput 3
CAPVT III. 1 Ac quisita ab ecclesiarum libertum, debent est ecclesiae. 2 Non potest libertus in ius patronum absa venia vocare. Dominus ponte seruum manamittens etiam ob leuem iniuriam seruitutem reuocat.
DE FAMVLIS ECCLESIAE. (Parochialis) subditas illi ecclesiae, cuius serui sunt (Transmittere) in testamento, alii idem etiam inter viuos, quod non credimus.
Pertinere) hoc est speciale in libertis ecclesiarum, quae omnia ab eis quocunque modo acquisita debent esse ecclesiae, nam in non libertis secus. 12. quaest. 3. c. 1. & in multis. c. eiusdem. q. & sequentis. in libertis autem priuatorum secus est, nam ibi si liberti sunt minores centenarijs, nihil tenentur relinquere patronis laicis, sed ab intestato, si non habeat liberos, in totum suocedit patronus, sed si liberos habet, in nihilum semper succedit, si autem sunt maiores centenarijs, si habeant liberos, nisi exhaeredatos nihil tenentur relinquere patronis, si vero non habeant liberos, tenentui eis relinquere tertiam partem, & si non relinquent ad totam tertiam, vel eius supplementum, agent patroni bonorum possessione contra tab. Si vero sine liberis & intestati decedant, in totum succederent patroni. instit. de suce. li. sed nostra. & §. seq.
Et hoc intelligimus tam in libertis ecclesiarum qui manumissi sunt, vt sunt presby teri, quam in alijs, dummodo liberti legitimos liberos non habeant, nam si haberent, crederem, quod non tenerentur relinquere ecclesiae, vt §. sed cum nostra. & quia parentes thesauriaant, etc. 16. quaestio. 1. praedicator. laici autem nec hoc ius, nec aliquid habere poterunt in libertis ecclesiae, alias clericis.
Accusandi) id est, agendi, nam nullus libertus absque venia potest in ius vocare patronum. ff. de in ius voc. quisque. §. 1. 12. quaest. 2. §. qui ma. nam cum sit vniuersitas, non potest accusari. ff. de dol. si ex dolo. 14. quaestio. 3. si hic. Vel dic, quod excipiendo, vel inquirendo non poterit agere de crimine etiam si consensu capituli deliquisse dicitur. inf. de simo. veniens. 16. quaestio. 6. placuit. ff. quod met. cau. l. metu. §. 1. Accusandi) 12. quaestio. 2. episcopus qui mancipium. (Testificandi.) C. de testi. l. libertorum. ff. de testi. l. 3. §. lege.
Libertatis) propter iniuriam etiam leuem dominus sponte manumittens seruum, reuocet in seruitutem. vt hic. 12. qon. 2. octaua. C. de lib. & eod. lib. si manumissus. nisi remisisset patronatum, propter obsequium autem impositum, & non praestitum, non redigetur libertus in seruitutem. C. de lib. cau. solo. nisi nimis esset necessarium obsequium, puta quod negauit alimenta. ff. de lib. agn. alimenta. tunc enim reuocabitur in seruitutem ex eisdem causis, quibus reuocantur donationes. Authen. vt liberi decaetero. §. illud. si vero ex necessitate sit factus liber, eadem est distinctio, sed diuersae poenae. ff. de iurepat. l. 1. Et his modis reuocantur in seruitutem laicorum patronorum, liberti laici.
Sed liberti clerici non reuocantur in seruitutem laicorum: nam non debent promoueri, nisi directe, & sine obsequio sint manumissi. 54. dist. quicunque. & si aliter promoti sunt, reuocantur secundum distinctionem. quam not. sup. proxi. c. speciale igiturest in libertis ecclesiae, qui propter obsequium impositum non praestitum rediguntur in seruitutem, & sic intelligo. 12. q. 2. diaco. nam si non esset impositum, non tenetur. inf. eod. & est aliud speciale in libertis ecclesiae, quia filii eorum astricti sunt ecclesiae, vt semper sint liberti. 12. q. 2. de libertis. secus in libertis priuatorum. C. de lib. & eo. li. l. 1. & 2. nisi quantum ad hoc, & propter suam ingratitudinem filii libertorum viuentibus parentibus rediguntur in seruitutem. alias enim in tit. C. frustra adderetur, & eorum liberis, & fit praedicta reuocatio proposita hac accusatione, & iudicis officio implorato.
Caput 4
NVLLVS. (Donauerit) sub ea conditione, vt sibi seruiret in horis canonicis, alias tamen potest ad aliam ecclesiam transire. inf. c. eod. & no. hic 1 patronum operas spirituales imponere, sed debet imponere incontinenti post manumissionem. ff. de oper. lib. vt inuitis. ff. de lib. cau. l. vlti. §. ideo. vel incontinenti, quia quae fiunt incontinenti, inesse videntur. C. de pac. petens. ff. si cer. pet. lecta. alias quae aguntur cum seruo in seruitute, eum non obligant. C. an ser. ex suo fa. per totum. Item alias operas praeter has, scilicet, spirituales in libero clerico, non poterit retinere.
Caput 6
CAPVT VI. 1 Sicut in matrimonio potest apponi conditio, ita & ia ordine apponitur conditio libertatis. 2 Conditio in spiritualibus locum habet.
(Tenore) id est, intuitu, vel modo. arg. ff. de tu. muto. §. sub conditione. conditio eius in spiritualibus esset illicita. 1. q. 2. quam pio. Vel dic, quod sicut in matrimonio potest apponi conditio, vt fidem accipiat. 28. q. 1. iam nunc. & ita in ordine apponitur conditio libertatis, vt hic. inf. de condi. ap¬ po. c. 2. nam cum libertas sit res spiritualis. potest venire in conditionem & commutationem. inf. de re. permu. ad quaestiones. de hoc not. sup. de elect. significasti. Melius dicas, quod non fuit apposita in ordinatione conditio, sed in manumissione retinuit sibi operas spirituales, quod potuit vt no. sup. e. nullus. (Ad aliam) de licentia tamen episcopi, alias non licet. 72. di. per totum. 70. dist. sanctorum. 21. quaest. 1. c. 1. & 2. sed tunc non liceret, si patrona ecclesia contradiceret, cum quicquid sibi acquirit, ei acquirit. sup. eod. de fami. hoc non placet, imo credimus hanc distinctionem locum habere, sicut iacet, & in clericis & in laicis.