Text List

Titulus 19

Titulus 19

TITVLVS XIX.

DE OELIGATIS AD RAT IOCINIA ORDInandis, vel non.

1 Obligatus etiam cum iuramento alicui ad seruiendum, an possie ingredi religionem. PLIGATIS. Pone aliquem obligatum etiam iuramento alicui curiae, vel alii ad sera uiendum, vel in propria perona, vel ad scribendum librum, vel ad regimen ciuitatis, nunquid poterit ingredi religionem? Respon. si nulla fraude ducitur, scilicet, vt fugiat laborem, vel expensas, sed sola charitate Dei secure ingrediatur, quia qui lege Dei, etc. 19. quaestio. 2. duae. inf. de re. & transeun. licet. tamen de bonis eius, quae habet, vel etiam quae obuenient post ingressum monasterii satisfiet illis, quibus obligatus erat. 19. q. vl. si qua. C. de epis. & cle. Deo nobis. §. 1. vel etiam si scribere scit, vel aliquod opus facere, quod possit exercere sal¬ ua regula, & officio non neglecto, de illo satisfaciet. ar. 91. di. clericis. primo tamen deducet expensas, ne sit monasterio onerosus. arg. 16. q. 6. de lapsis. sed illud loquitur de missis in monasterium ad agendam poenitentiam, in alijs autem dicunt non deducendas expensas, quia qui altari seruit, etc. 21. q. 2. ad ratiocinia(. Debitores ) ex causa mutui, vel alia huiusmodi promoueri possunt. ff. de mu. & ho. reos. item curiales, qui sena exercent, vt tabelliones in ciuilibus causis. 60. dist. Osius.

Caput 1

CAPVT I. 1 Laici existetes generales administratores fferi non debent clerici, nisi prius reddiderinn rationem suae administrationis. 2 Laicus si in canonicum assumi debet: debet befelripresertim ari retioeinis obligatus fuait. 3 As genera personarum non debeamt promaueri. 4 Clerici non possunt publita vectigalia conducere. clerician posit esse procuratores & talia officia exercere.

MAGNVS EPISCOPVS. (Dixit) id est, quaesiuit ( Procuratores, actores, executores, seu curatores) generalis am procurator, quam ac. exe. & cur. Pupillorum) contra administratores pupillorum, & maiorum absentium si eligantur, vel postulantur in clericos, quilibet de ecclesia excipiens contra eos admittitur, sed si essent administratores maiorum praesentium, non admitterentur, alii contra eos praeter ipsos, quorum administratores fuerunt, nec ipsi intra tempus statutum. sup. de elect. statuimus.

Ordinari) haec decreta. dicit, quod laici qui sunt generales administratores, non debent fieri clerici, nisi prius reddiderint rationem suae administrationis, sed hoc non dicit, quod clerici qui gerunt generales administrationes etiam laicorum prohibeantur eligi ad dignitates. Et est ratio diuersitatis, quia in primo casu illi, quorum negotia gerunt grauantur, quia sui administratores forum mutant, in secundo autem casu non mutant, sed contra. 21. quaestio. 2. c. 1. & 2. vbi dicitur, quod clerici non debent tales administrationes suscipere, & si acciperent aut dimittant, aut deponantur, sed certe si recte inspicias, non contradicunt, quia ibi non prohibetur quin possint eligi, dum tolerantur. (Dixit) id est, respondit (honore) praedictorum officiorum.

2 (Postulati) not. quod laicus si debet assumi in canonicum, debet postulari, & maxime qui fuit ratiocinijs obligatus, & dicimus eum postulandum a iudice sub quo debet reddere ratiocinia. C. de epis. officiales. vocatis his quorum negotia acta sunt, & quod laedi possunt tali concessione. ff. de adop. Nam dicimus etiam solum consensum ad liberationem illius sufficere, cui obligatus est. 54. dist. si quis quicunque.

(Munerari) obligati ratiocinijs non ecclesiasticae, sed secularis personae, vel quia sint, & perseuerent procuratores generales, vel domorum, vel actores causarum, vel executores negotiorum, seu curatores pupillorum, & multo fortius aliorum, alii etiam officiales generales non debent promoueri, vt hic, imo si promoti fuerint, aut dimittent officium, aut remouebuntur. 21. quaestio. 3. c. 1. & 2. inf. ne cler. vel mona. c. 1. & no. quod non nominat tutores, nam si tutelam, vel curam egerit, vel quae necessaria sunt a legibus imposita aliquis gerat, non credo quod impediatur eius promotio, cum etiam promotus possit eam suscipere. 86. dist. peruenit. sed & aliarum personarum miserabilium procurationes & administrationes susceperint, tamem authoritate episcopi eius promotio non impeditur, quod etiam promotus suscipit. S6. dist. peruenit. similiter & ecclesiarum. 80. dist. iudicatum. 17. q. 6. noua.

Et sunt haec vera eo in officio permanente, si autem deposuit administrationem, adhuc tamen obligatus est ex ea, & siquidem sunt publica ratiocinia, non debet promoueri ante ea reddita, imo reuocari debet si promoueatur. C. de epis. offi. 31. distin. praeterea. Si vero sunt priuata ratiocinia, si in ipsa promotione mouetur sibi quaestio, aut primo mota est. distinguo, aut conuenitur de dolo & perfidia, aut de culpa. Si conuenitur de dolo, & perfidia ante finitam litem, promoueri non debet. arg. 81. dist. tantis. 23. dist. illud. & sic etiam potest intelligi hoc. c. si de culpa tantum conuenitur, promoueri indistincte potest: si autem non sit conuentus eodem modo promoueri potest, nisi infamia sit eum de dolo teneri, tunc enim ex officio iudicis inquiret. 6. q. 1. infamis. Alii non distinguunt inter publica ratiocinia, & priuata. Nec an conueniatur de dolo, an de culpa, cum haec distinctio nullo iure nita¬ tur, imo omnia iura in contrarium sonant, scilicet, quod pro quibuscunque ratiocinijs siue publicis siue priuatis astringatur, promoueri non potest, nisi prius ratiocinia sint reddita, vt hic, quod autem dixi non possunt esse procuratores causarum, scilicet, vel actionum intelligo coram iudice seculari, nisi pro ecclesia, vel miserabilibus personis & consanguineis, & his quorum negotia de iure gerit. ff. de postu. l. 1. §. 1. & l. seq. & idem videtur dicendum in procuratore, quod in aduocato not. inf. de postul. c. 1. coram ecclesiastico enim possunt, & pro laicis. ar. eius quod dicitur de aduocato a contrario sensu. inf. de postul. c. 1. 2. & 3.

Item clerici non possunt esse conductores. 21. q. 3. c. 2. & intelligo publicorum vectigalium, vel vbi conducant vilius vt locent carius, quod non licet. C. loca. milites. alias vnam possessionem pro opere manuum suarum licitum est conducere miserabilibus personis, & consanguineis, quorum negotia de iure geruntur. Authem. de sanct. epis. §. si autem. 91. dist. clericus victum.

Sed non credo quod possit conducere villarum reditus, sed solummodo quod pro suis manibus operetur. aliter autem cadit in vitium quaestus cupiditatis. inf. ne cle. c. 1. Arg. contra ne praela. vic. su. c. vlt. sed loquitur de ecclesia, a qua non est prohibitum conducere. Vel dic, quod vbicumque inuenitur, quod clerici non possunt esse procuratores, vel haec officia exercere, intelligendum est generaliter, nam vnum negotium clericorum vel laicorum, procurare, vel administrare non prohibentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 19

Caput 1