Titulus 20
Titulus 20
Caput 1
CAPVT I. Episcopus in multum enormi & notorio erimine dispensat, secus in bis, qui sunt corpore vitiati.
DE PRESBVTERO. ( Campaniae.) Si dubitatur an scandalum generet, recurritur ad arbitrium episcopi. inf. e. c. proxi. Item an possit ei permittere celebrare in priuato non publico, vt arg. inf. eo. significauit. inf. de cle. pere. tuae. (Permittere) contra. inf. de cle. pu. in du. c. 1. contra. 31. dist. si quis post. Sol. h. dispensatio ibi ius commune. Et habes hic arg. quod in multum enormi crimine & notorio, dispensat episcopus. ad idem. inf. de apost. c. 2. si autem esset corpore vitiatus, non posset dispensare cum eo. 30. dist. venio.
Caput 2
CVM DE TVA. In eculo. ff. de aedil. edi. quod clauum. §. bosus. (canonici) & concubinae. (Consilio.) Puta si generat scandalum, non confirmat electione, si autem non generat, confirmat. sup. c. proxi. (In quo) id est, in qua confirmatione(Curauimus) solus enim Papa dispensare potest in hoc. sup. de fil. preebyt. c. vlt. 30. dist. nemo. Vel dic, quod cum electo in episcopum non potest dispensare nisi Papa in praedictis. Vel dic, quod archiepiscopus potest dispensare, & hoc non negatur hic, sed potius contrarium est verum. supra, de elect. innotuit.
Caput 3
EX PARTE G. (In cunabulis) corpore vitiatus sponte, nulla causa interueniente, repellitur ab ordinibus, quia repellitur iam promotus. 33. dist. meritum. 35. dist. qui partem. si quis a me. si autem iusta causa subesset, puta timor leprae non prohibetur incidi. inf. eod. ex parte. nisi generet deformitatem: tunc enim in omni casu repelletur. 35. dist. lator. si euan. inf. eo. c. vlt. & idem est si casu, vt eisdem. c. (Nicen. concilii.) 55. dist. si quis a me. & c. si quis peregre. (In cenpribes. ) rr. dift. eunuebues
Caput 4
CAPVT IIII. 1 An & quando virilia sectus possit promoueri. 2 Et quid requiratur ad hoc, vt sit irregularis, qui ex indignatione se secat. 3 In casu abscisstonis membri potest episcopus etiam sine authoritate Papae dispensaret
SIGNIFICAVIT. (Nobis) virilia quomodocunque se secuerit quis, vel secari mandauit sponte, siue vt obsequium praestet Deo vt hic, siue ex indignatione, siue nimio dolore morbi, promoueri non potest. 33. distin. maritum. sup. eod. c. proxi. secus autem si a me¬ dicis, vel a seipso consilio tamen medicorum, vel a dominis, vel a barbaris, vel casu fortuito sectus sit in membris, quae non generant deformitatem. 30. dist. si quis eunuchus. (praecepta) sic enim seruandum est secundum quod distinximus. sup. capi. proxi.
Et intellige quod ad hoc, vt sit irregularis etiam qui ex indignatione se secat, oportet quod amiserit aliquod membrum, licet sufficiat quantumlibet vile. 33. dist. maritum. Idem est & si non amisit membrum totum, sed partem, sed tamen est talis pars, quae deformitatem generet, vnde generetur scandalum. sup. eod. c. 1. vel etiam inhabilem reddit ad officium exequendum. inf. eod. Thomas. vnde licet indignans extraxerit sibi dentem, vel quantumcunque grauiter se secuerit, nisi membrum amiserit, non est irregularis, vel etiam potius corpore vitiatus. Alii dicunt sufficere ad irregularitatem, si nondum membrum, sed etiam si partem menbri etiam quae non generat deformitatem abscindat ex indignatione. 35. dist. si partem: hic enim licet non possit repelli, quia corpore vitiatus, potest tamem repelli, quia sponte se abscidit, sed nec retinere potest sine dispensatione, si infamia inde fit, vel notorium. sup. de tempo. ordi. c. fin. Alil autem non credunt, quod illi qui sibi manus iniiciunt, non possunt promoueri sine dispensatione. arg. contra. 33. dist. qui partem.
Sed illud intelligo, quod ex quo notorium est, quod ex indignatione partem digiti sibi amputauit, non debet promoueri sine dispensatione, sed alijs secus si amisisset casu, vel etiam si vere esset notorium, quod ex indignatione fecisset, quia tunc ex quo non generaret deformitatem, non impediretur promotio, si autem ita secuerit quod claudicaret repellitur tantum, quia corpore vitiatus. Et tua) authoritas archiepiscopi in hoc valet, quod authoritate Papae poterit plus minus ve saltem in minoribus criminibus dispensare, vel speciale est, quod quando abscidit virilia propter Deum potest, licet stulte possit episcopus dispensare, sine dispensatione autem non poterit promoueri, vel in susceptis remanere, vel dic, quod ideo suam authoritatem Papa addidit, vt securius faceret, cum tantum necesse non esset: hoc tamen non credo. Item non distinguo vtrum instabat operi licito necne. quando vitiatus est, quantum ad hoc, vt irregnlaris fiat, sed ad hoc prodest, quod facilius dispensabitur (Concedas) ex dispensatione alias contra. 55. distin. si quis a me. Inno.
Caput 6
CAPVT VI. 1 Irregularitas non facit aliquem ab abbatia remoueri, sed taciturnitas peccati. 2 Non tenetur quis consiteri crimina, de quibae nox s2it conuiclaes, vel confesuas, vel altar sunt notoria.
EXPOSVISTI NOBIS. COrdines) bene dicit ordines, ipsos enim suscipiendo X tac endo irregularitatem peccauit. 35. distinct. ex poenitentibus. & sup. de renunc. nisi cum pridem. §. personae. 36. dist. quia. 34. distinct. si 1 seruus sciens. nam ab abbatia non remouetur propter irregularitatem. 30. distinc. accedens. 16. quaestio. 1. legi. sup. de aetat. & quali. tua. sed propter peecata taciturnitatis. 55. distinct. ex poenitentibus. & propter hanc taciturnitatem non facit executionem sic suscepti ordinis. sup. de renune. nisi cum pridem. §. personae. tenetur etiam confiteri crimina de quibus est conuictus confessus, vel deprehensus, vel alias notoria. 50. distinct. l. si ille. alia autem crimina confiteri non tenetur, sed si confiteatur & dispensetur securus est, vt vlterius non accusetur, aliter autem secus. 34. distinct. cap. vltim. Vel dic, quod haec Abbatia talis erat, quae quaerebat sacerdotem abbatem.