Text List

Titulus 5

Titulus 5

TITVLVS) IIII DE LITIS CONESIAT IONE.

Caput 1

CAPVT I 1 Litis contestatio ad hoc at aleat oportet quod animo contestandi litem fiat, & etiam sufficit, quod respondeatur de iure libello, vel pet itioni in num.: 3 contestari luem ilaliud esb nu cestari. 1 Lis quando dicatur finiri. 2 luramentum de non petendo, an retardet litae contestationem. 3 Pactum de non agendo non liberat debitorem. quim maneat obligatus, licet contra eum agi non possit, secus est in pacto de non petendo.

OLIM IXTER CPISCOPVM. (Non per positiones up. de elect. c. dudum. Ad hoc enim vt teneat litis constatio, oportet quod animo contestandi litem fiat, sed vbi sunt apta contestationi praesumitur animus contestandi, nisi contra appareat per protestationem: vt no. sup. de consti. cum M. Item intentio animi non sufficit, nisi sint verba apta, vt hic, & est ea ratione, quia in positionibus non sit aliqua petitio quae est necessaria, nam quomodo posset ferri sententia absolutionis a petitione & condemnatione ad petita, si nihil esset petitum. sup. de iudi. examinata. sententia enim respondere debet petitioni. inf. de simo. licet hel7. nisi causa coram Papa ageretur, tunc enim sine petitione crederem sufficere narrationes partium sine petitione aliqua. infr. de insti. cum venissent. & ar. quod prae sentia Papae supplet has solenitates. C. de test. om. sup. de trans. c. 1. Item licet aliquid ponam factum, vel dictum propter hoc non testor, vel contestor me velle litigare, ergo attenta verbi significatione non est lit. contestatio facta, a qua nisi aliud appareat, rea cedere non oportet. ff. de leg. 3. non aliter. Item ipsum hic manifeste apparet, quod quaedam positiones & responsiones siunt ante lit. contestationem ff. de interro. act. per totum.

2 Item no. quod ad hoc vt lis contestetur sufficit quod respondeatur de iure libello vel petitiomui. VERtBI GRATIA. Peto a te fundum, quem mihi promisisti, vel vendidisti, nam recte respondetur, non competit tibi petitio praedicti fundi, vel non debet tibi dari praedictus fundus, quem tu petis, nam cum actio sit ius petendi, quod debetur actori, scilicet, de iure. insti. de act. in princip. eadem ratio & defensio siue responsio rei legitima est, quod petis tibi non debetur de iure. Item dicunt aliqui non sufficere respondere ad causam, nisi respondeat petitioni. VERBI GRATIA: Peto centum, quia mutuaui, respondet reus, non mutuasti. ar. quia cum petitio sit necessaria, & responsio petitioni necessaria est. Item causa non est actio, sed vinculum. Nos dicimus respondere causae, nam cum causa talis debeat esse, quae necessario inferret ius petendi, quam necessarie est probari, quia nec petenti prodest, si ex alia causa sibi debeat, & eodem modo nec sibi obest, si alia vice ex aliacausa agat: vt not. sup. de offi. ordi. conquerente. qui respondet non veram esse causam, sc. mutuum interuenisse necessario dicit se ex mutuo non teneri, & ita per cosequens petitioni respondet.

Item attende verba litem contestati nihil aliud est, nisi testari, qui vult cum aduersario litigare. Sufficit ergo si animo litigandi petitioni aduersarii contradicat. Cde iud. rem non nouam. tamem si diceret volo litigare cum aduersario, & non contradiceret petitioni, non sufficeret. ar. pre. l. & quia nesciretur, an confiteretur vel negaret petita. Quidam tamen dicuntm & forte non male, quod si etiam in libello non fiat peti¬ p tio, sed tantum narretur factum, & reus omnino litem contestando respondeat, quod bona est, vel saltem toleranda huiusmodi lit. contestatio, vt res magis valeat quam peat. inf. de verb. sig. abbatem. ar. ad hoc. inf. de insti. cum venissent. infr. de causa post cum ecclesia. sup. de consue. cum dilectus. & videtur maxime hoc posse tolerari, vbi de iuribus agiturcilicet negatoria vel confessoria intentatur. ff. si vsufr. pe. l. vl. in prin. & l. 1. in decre. praealleg. tutius est tamen in omnibus aliquid peterec & responsiones) C. de iureiur. l. 2. C. de iudi. rem non nouam. C. de lit. contest. l. 1. sup. ti. prox. c. 1.

Caput 2

CAPVT II. EXCEPTIONIS PEREMPTORIAE. ( Contingentis causam) hoc ideo dico, quia si exceptio talis esset, quae pariter afficeret, & literas, & quod in eis conceditur, tunc illa exceptio competeret etiam contra rescriptum ante litis contestationem, vt si habens beneficium, impetret super alio beneficio, nam cum vitium taciturnitatis hic simul affecerit, & rescriptum & gratiam in rescripto contentam iustum est, quod contra vtrunque competat. sup. de rescrip. c. ad aures. & c. constitutus. secus esset si gratia simul cum literis data non esset, vt si primo donaret beneficium Papa, & postea mandaret, quod in possessione induceretur, nam hoc crederem, quod contra huiusmodi literas posset obiici, quod obreptitiae obtinuerit, licet gratia coilationis obreptitiae obtinuerit, quia habebat aliud bene¬ ficium, vel alia causa suberat, quam si Papa sciuisset, beneficium non dedisset, & contra hanc bene competit exceptio. infr. de sent. & re iudi. c. olim. inf. de accu. c. accedens. alii tamen aliter dicunt. Contingentis) id est, ad principale negotium pertinentis, ficut est exceptio pacti de non petendo vel debiti soluti contra eum, qui pecuniam petit. de hoc plene vt sup. de rescri. super literis. negotium autem principale non tangunt, quae sunt de processu, vt quia non fecit mentionem de processu, infr. de sen. & re iud. c. inter. (Obiectus) id est, exceptioni peremptoria. (De re iudicata) nam exceptio rei iudicatae contra rescriptum opponitur. C. sent. rescin. non pos. l. vltim. (Translata) quia exceptio transactionis ante litem contestatam admittitur. ff. de condi. inde. l. eleganter. §. si quis.

Finita) sed quomodo potest finiri lis, nisi vel sententia vel transactione: Potes respon dere, quod haec dictio SEV, non notat hic diuersitatem, sed multiplicatis verbis, idem repetitio VEL, quod hicdicit rem finitam, de qua non est transactum, neque iudicatum, sed tamen lis finita dicitur, puta quia iurauit se in perpetuum non acturum nam tunc nisi ex causa noua vlterius agere non potest. ff. de iureiur. l. admonendi. C. de pact. l. postquam. ff. de condic. ob can. l. 2. ar. sup. de rescri. constitutus. Idem videtur etiam si solum pactum fecisset de non agendo vlterius de aliquo debito, nam huiusmodi exceptio contra rescriptum recte opponitur, & litis contestationem retardat, quia si hoc expressisset nullas literas habuisset, secus autem si pactum de non petendo fecisset, quia tunc non retardaretur litis contestatio. Iuramentum autem de non petendo an tardet litis contestationem. Respondemus quod sic, vt impediatur periurium. Quare autem aliud sit, quando paciscitur de non petendo, & aliud quando paciscitur de non agendot Respondeo quando paciscitur de non agendo, nihilominus extra iudicium petere potest, & nihilominus debitor manet obligatus ex promisso, licet agere non possit, & econuerso. ff. de condi. inde. l. naturaliter. ff. de iudi. l. ius. & ita si promitteret contra se litem contestari non opposita contra literas praedicta exceptione post lit. contestationem opponere non posset, cum sit declinatoria fori, sed vbi paciscitur de non petendo nullo modo remanet obligatus, & ita post litis contestationem poterit recipere.

PrevBack to TopNext