Text List

Titulus 4

Titulus 4

TITVLVS III DE MVTVIS PETITIONIBVS.

Caput 1

CAPVT I 1 In criminalibus an & quando babet locnm reconuentie 2 Non potest in una & cadem re simul ciuiliter & criminaliter agi. 3 Contra agcutem possesorio agipotest & peti torioContraagentem criminaliter, non potest reconueniendo agi ciuiliter. 4 Coram delegatu, non autem arbitris fieri potest reconnentio. Reconueniri an & quando quus possit. Reconuentio locum non habet, vbi summarie est procedendum. cog. c. 1.

EX LITERIS. & inf. ( Proponunt) in modum actionis, si enim in modum exceptionis proponerent, tunc procederent: vt C. de excep. si quidem. & l. It. & l. exceptione. infr. de ordi.

1 Respondere) reconuentio non habet locum in criminalibus, quia non relatione criminis, sed purgatione desinit esse innocens. ff. de public. iudic. qui. 3. quaestio. 11. neganda. quamuis ex illis. ll. dici possit locum habere reconueneionem, cum ibi dicat, quod deponere debet inscriptionem. Item quia de maiori potest recusare, vel si suam prosequatur iniuriam, sed hoc satis verum est, quod simul ambae accusationes non procedunt, vt ibidem not. Item non habet locum reconuentio, vbicunque iudex sub quo fit conuentio de reconuentione iudicare non potest, vt si coram laico fiat reconuentio de spiritualibus, vel sub inferiori iudice de libertate. sup. de iud. quanto. C. de ord. in l. 1. inf. de ordi. cog. c. tuam.

Item cum generaliter dicat lex cuius in agenda etc. C. de sent. & in terloc. om. iud. l. cum Papinianus. in fin. 3. quaestio. 8. cuius non videtur iniquum, si conuentus ciuiliter, reaccusasset criminaliter, dummodo competens iudex sit, vel econuerso non, & idem ciuiliter potest conueniri & criminaliter, & potest contra alium agere, cum non inueniatur prohibitum super diuersis rebus, super eodem autem non potest simul & ciuiliter & criminaliter ag1. C. de vi pri. l. si quis aliquid. sed finita vna q. vel ciuili vel criminali, bene transibit ad aliam: vt in eadem. l. C. de inoffi. test. cum qui. insti. de excu. tut. §. qui autem. sed qui de vno crimine agens condemnatus est de calumnia, vlterius accusare non poterit, nec priorem accusatum, nec alium, quia infamis est. 3. quaestio. 4. nulli. & q. 9. c. 1. Item dicunt quidam, quod coeptam accusationem prosequi non potest, sed melius dicitur, quod possit prosequi, nam de qua re cognoscit, etc. ff. de iudi. de qua re. argumen. inf. de cal. c. 2. argumen. ad hoc quod etiam condemnatus, qui inscriptionem deposuit, & si condemnetur, potest prosequi accusationem. 3. q. 10. neganda. alii dicunt quod nunquam in praedictis admittitur reaccusatio.

Item contra agentem possessorio bene agitur petitorio, sed potest repelli per exceptionem spoliationis, & sic intelligitur. inf. de or. cog. super. contra agentem autem criminaliter, non potest reconueniendo agi ciuiliter, quod sic probatur, quia quod plus est etiam si aliquis prius mouisset actionem ciuilem, & conuentus contra actorem moueret criminalem, supersedendum esset ciuili, & tantum in criminali procedendum est. C. de or. iu. l. vlt. Quidam tamen dicunt illam legem loqui, quando criminalis accusatio simul contingebat propositam actionem, vt si quis petebat centum, & reus accusabat actorem de violentia facta in promissione illorum centum. Item hanc accusationem non videtur posse proponere, nisi ante litis contestationem in ciuili actione factam, nam lite contestata non videtur, quod iudex impediri debeat, quin diffiniat de re, de qua cognouit. ar. ff. de iud. de qua re coram iudice appellationis non habent locum reconuentio. ff. de iud. l. 2. §. legatum. ff. de eo qui app. in prouin. l. 1.

Delegatis) No. coram delegatis fieri reconuentionem, sed coram arbitris non. sup. de arbi. cum dilec. (Actione) sic fit litis contestatio. C. de lit. conte. l. 1. tit. prox. c. 1. (Responsione facta prius) nam qui prius, etc. ff. de iud. qui prior. inf. de or. cog. cum dilec. Incontinenti) . i. antequam ad alia procedatur, & debet protestari de reconuentios ne. ante hit. contestationem, vt quidam dicunt, & sic intelligo Authen. de excu. tut. §. sancimus. Alii dicunt idem. & si ante non fuerit protestatus, dummodo incontinenti post lit. contest. i. antequam terminus ad alia assignetur, reconueniatur. ar. ff. si cer. pe. l. lecta. Alii tamem dicunt, quod vsque ad sententiam etiam sine protestatione super principali. q. lata potest reconuenire, sed tunc non simul procedet vtraque lis, nam si aliter diceretur, sequeretur absurditas quia sub nullo iudice pendente lite, & ea conte. poterat conueniri actor, quod absurdum est. Item quod si de iniuria quae lite pendente contingit, vel alia actione cum recoueniat nunquid potest, & cera te vtiqe, quia quae de nouo emergunt, auxilio indigent. sup. de off. del. insinuante. inf. de iuras mento calumniae. caeterum. Item quae causa imo veris insania foret abstulisse huic reo iudices ordinarios actores, coram quibus reus actorem conuenire peterat, nisi alium illum, coram quo conuenitur subrogasset. Item in antiquo iure. C. de sent. interlo. om. iudi. l. cum Papinianus. dicitur indistincte, cuius in agendo quis sequitur. argument. eundem contra se habere non dedignetur, ita quod non facit mentionem de litis contestatione, si autem protestetur, nihil facit protestatio, nisi quia indubitanter est verum, quod post litis contestationem incontinenti possit reconueniri, & secundum praedicta patet, quod etiam vbi intentatur officium iudicis, locum habet reconuentio.

Quod intelligo, si principaliter intentetur, lecus si incidenter, quia tunc non habet locum reconuentio. argumen. sup. de offic. iudic. c. vltim. Item non habet locum reconuentio, vbicunque locum habet summaria cognitio, quod sic probatur, quia de iure vtraque lis simul tractanda est, sed cum in vna sit summaria cognitio habenda, in alia plena quaestio vtraque tractabitur. Item vna exigit accelerationem, alia non.

Sed oppones, leue est cuilibet facere, quod nullus possit conueniri, nisi sub iudice quem malit, cum sit leue impetrare literas ad aliquem delegatum, & facta citatione vlterius sub alio iudice non poterit conueniri, cum sub eodem iudice debeat fieri conuentio & reconuentio: vt sup. de rescrip. dispendia. Respon. sub alio iudice reconueniri non potest, nisi lata fuerit sententia, vel nisi fuerit appellatum, vel nisi faciat se absolui ab instantia iudicii: vt not. sup. de offic. deleg. consuluit. & sic contra hanc fraudem altero praedictorum modorum prouideri potest.

Caput 2

CAPVT II DRVDENTIAM ET INERA

PrevBack to TopNext