Titulus 8
Titulus 8
Caput 1
DILECTI FILII. (Breuem & peremptorium) hoc fecit iusta app. & an sit nimis breuis, arbitrio iudicis superioris relinquitur. ff. de verb. oblig. continuus. solius enim peremptoruam assignatio prima vice non sufficit ad appellationem. ff. de iudic. nonnunquam. 24. questio. 3. de illicita. iud ex tamen potest id moderari. sup. de offic. deleg. consuluit. ff. de iud. ad perempto rium, sed si male moderetur licite appellatur ab eo, vt hic. (Mlaturare) id est ita abbreuiare. i. ita festinare vt prima vice proponatur.
Caput 2
CAPVT II 1 Citatoriae induciae dantur parte absente Citatus an & quando comparere & respondere debeat. Citatio quae continere debeat ad boc, vt citatus cogatur se praesentare. 2 Deleg. & ordinarii differentia quo ad iurisdictionem. 3 Casus multos hic haber: in quibus citatus conparere non tenetur. 4 Cum quis tutus est exceptione, missio in possessionem contra eum facta, non valet.
Nota quod induciae citatoriae dantur sine causae cognitione, quia parte absente dantur. ff. de offic. proconsul. nec quicquam. §. vbi decretum. Idem credimus de deliberatorijs, sicut hic apparet, Sed praeparatoriae & instructoriae non dantur sine causae cognitione. 3 quaestio. 3. spatium. Item credimus quod sine causae cognitsone possit augere & diminuere. Vlterius) hic habes argumentum quod licet iudex delegatus non mittat rescriptum apostolicum bullatum citato, mittat tamen non bullatum, tamen comparere debet. de hoc nota. sup. de offic. deleg. cum in iure. quia plus est respondere ad quod tenetur: vt hic ex quo talem causam exprimit in citatorio, quae si vera est, tenetur respondere & comparere debet, & si non compareat, & in veritate est iudex delegatus, iusta est sententia eius, vel exconmunicatsonis, vel missionis in possessionem, vel quaeuis alia, sed nulla delegatio sibi facta esset & sine causa citasset, & falsum tenorem rescripti misisset, tunc nihil valeret quod faceret contra non comparentem, sed saluum erit ei sus suum etiam si compareat, quia non cogetur respondere, nisi postquam venerit habeat copiam rescripti apostolici, & alias priuilegium fori potest allegare, & libellum recipere de nouo. sup. de libel. obla. c. 1. sup. de offic. deleg. cum in iure. sup. de rescript. super literis. c. cum contingat. sup. de iudi. c. 1. ff. de iurisdi. om. iudi. si quis ex.
Si autem in citatorio nullam causam assignet quare habet super eum iurisdictionem, nec tenorem rescripti inserat, nec allas est iudex ordinarius etiam si in veritate iurisdictionem habeat ex aliqua causa occulta, non tenetur se praesentare iudici. arg. ff. si quis cau. quoties seruus. C. ne de sta. de. l. pen. ff. de in ius vo. h2. Si vero citatorium misit iudex ordinarius alicui, qui non sit de iurisdictione eius, in quo exprimebat causam, quae si vera esset, coram eo respondere deberet, puta quia contraxit, vel deliquit, vel quia agitur de re quam ibi habet, sed tamen causa falsa erat, vel non suberat: tunc si comparuerit coram eo, idem est, ac si sine citatione ibi inueniatur, scilicet in terra, quae sit de iurisdictione citantis, potest enim eum tunc tenere secundum quosdam, quousque cautionem praestet de stando iuri, vel litem contesta. ff. de iudi. l. 2. §. pen. Malem dicunt isti, quia lex illa loquitur tantum, cum comparet coram iudice, qui super eum habet iurisdictionem, sed tunc non potest exercere eam, qusa reus habet priuilegium reuocandi domum, si vero non sit ibi, non cogitur venire, imo siue veniat, siue non veniat, nulla poena potest sibi imponi, vel in causa proceditur, & sic potest intelligi. ff. de iudi. non videtur. nisi vbi agitur actione in rem, nam tunc procedit, vt fiat missio in possessionem bonorum, quae habet in iurisdictione citantis, & forte secus est si agitur personali, nisi forte latitaret, & de maleficio ibi conmisso constet, & tunc contra eum non pro ceditur, sed iudex vbi latitat sub fida custodsa debet eum mittere ad citantem. Authen. vt nulli sudi. §. si vero quis. & in Authen. vt omnes obe. iu. §. 2. col. 3. & si non fecerit superior eum puniet: vt ibi. Si autem vocatus venit, & litem contestatus fuerit, non errans, neque in facto, neque in iure, poterit ferri sententia diffinitiua contra eum, & suus iudex sub quo habet domicslium proposita actione ex re iudicata exequetur eam. ff. de reg. sur. miles. §. vltimo. ff. de reb. credi. actori. Sed si postquam venisset coram iudice, vel etiam fi inuentus in sua iurisdictione, & citatus, vt coram eo compareret, & contumaciter recessit, vel non comparuit tenet poenae impositio sibi facta & excommunicatio, & etiam si causa talis erat, quod lit. non contest. non poterat procedi, tenebit eius processus. sup. vt lit. non conte. tue. & capit. quoniam.
Nec obst. si dicas, quod non fuit verum, quod ibi contraxit, sed forte si crederetur, quia de sure hic citator est iudex, vt non cognosceret, an sua esset iurisdictio. sup. de rescri. super literis. ff. de iudi. si quis ex. ergo propter hane contumaciam poterit puniri. ff. si quis iua di. non obtempe. l. vnica. sed tamenco¬ gnoscere de principali causa non poterit, etiam si talis esset, vbi procedi posser lite non contestata, nisi primo cognouerit an sua sit iurisdictio, & si processerit super principali, non tenebit processus eius, nisi in veritate iurisdictionem eum habere contestaret, sed pronunciato quod sit sua iurisdictio procedet im principali, nec postea poterit obincere, quod sententia sit lata a non suo iudice, cum sit super hoc iudex, scilicet quod cognoscat si sua est iurisdictio, & cognouit & sententiaust, & non fuit appelalatume sic nec appellari potuit, eum esset contumax. 2. q. 6. §. sunt quorum. Et haec omnia intelligas quando constat, quod ciuitas habet iurisdictionem ordinariam
2 Sed obiicies quare non eodem modo tenet, quod facit iudex delegatus qui dicit, se delegatum, cum non site Respondeo, quia delegatus iurisdictio certos & limitatos habet fines, quos transgredi non licet, sed ordinarius in suo territorio, & in incolis eius, & in alijs generalem, & liberam habet iurisdictionem, ver administrationem, & inde quicquid faeit contra eum, vel eos, quos in suo territorio inuenit, siue sint ibi incolae, siue extranes totum tenet. Hoc autem fatemur, quod si literae etiam falsae impetratae essent ad eum, quod adhuc posset cognoscere, an sua sit iurisdictio, & eodem modo si ille qui conuenitur priuilegium habet, quod ibi conueniri non possit, siue speciale, siue propter delegationem, & de hoc ipso cognoscet delegatus, sup. 9r rescri. super literis.
Idem dicimus scilicet, quond nom comparere tenetur, si quis hominem sue iurisdictionis citet, super causa, quae non possit esse suae iurisdictionis, vt si laicun citetur super rebus spiritualibus, causexpressa, nulla est citatio. ar. inf. de ordi. cog. tuam. sup. de iudi. decernimus. sup. de arbi. contingit. Idem si exprimat, quod veniat responsurus seruo, vel exconmmunicato, vel spoliatori suo, vel cuicunme alii personae quae non habent personam standi in iudicio. ff. si quis cau. quoties. seruus. ff. de procur. foeminas. sup. de sudi. intelleximus. ldem si citat ad diem feriatum. Idem si citat super eo, de quo quaestio esse non potest: vt de sole vel luna. ff. de iudi. nunqaeam. C. de sta. li. l. 1. li. 11. & insti. de inuti. stip. §. 1. Idem si exprimat locum inhonestum, vel locum non tutum, vbi citat eum. ff. de arbi. si cum dies. §. si arbiter. & generalem regulam tradere possum, vbicunque in citatione aliquid ponitur iniustum vel inhonestum, vel etiam si non sit turpe, vel iniustum, est tamen tale, quod exprimitur, quia certum est, quod contra eum qui agit competit exceptio declinatoria iudicij, vt si vocetur spoliatus, quod respondeat spoliatori in causa ciuili, vel etiam alii in causa criminali, vel vt respondeat militi alterius negotia procuranti, ire non tenetur. argumentum. 3. q. 2. §. fi. inf. de ordi. cog. cum dilectus. inf. de resti. spolia. frequens. sup. de rescrip. praesenti. C. de procur. qui stipendia. quia errorem exprimit. inf. de sent. excommu. per tuas. Si autem non exprimeret, sed esset notorium, alias etiam citanti & aduersario, quod iniustum continet citatio. VERBl GRATIA: quia citauit eum ad locum, quem notorium est esse non tutum, dicunt quidam quod comparere non tenetur, & sic intelligitur. l. praedicta. ff. de iudi. non videtur. tamen tunc prudenter faceret, si miserit excusatorem. 5. q. 3. si aegrotans. sed & si non miserit, tutus est exceptione contra aduersarium, qui nolose eum citari obtinuit. arg. ff. de eo per quem fac. est. l. 1. §. si reus. Sed si iudex vel aduersarius nesciuit, tunc dabitur sibi in integrum restitutio. argu. ff. si quss cau. l. 2. per totum. si contra eum procedatur.
Si autem nil turpe expressum est in citatione, nec apparet de fraude aduerfarij, nec subest causa quare praesentiam iudicis adire non possit, tunc ire debebit allegaturus iura, vel priuilegium suum, alias nisi iuerit poterit mulctari, quamuis si iuisset se exceptione tueretur. ff. si quis ius di. l. 1. & excommunicari. inf. de app. si duobus. ad idem. ff. de iudi. si quis ex. & mitti in possessio. causa custodiae. ff. ex quibus causis in poss. ea. l. in possessione. nisi cum ipse qui obtinuit se mitti in possessionem sciebat aduersario exceptionem competere, & dolo obtinuit se mitti in possessionem, & sic loquitur. ff. de pec. eo tempore. in prine. sed petet, & tunc si volet is, qui absens fuit reuocari possessionem in sua absentia datam, & si missus excipiat, tu contumaciter abfussti, & alius replicabit, & tudolose excipis de dolo, vel contumacia mandati, cum & tu dolose eirca eandem rem egeris sciens me exceptionetutum.
4 Vel dic melius, vbseunque quis tutus est exceptione, non valet missio in possessionem facta contra eum, adeo quod si appellatur missus, non datur actio ex eo edicto. ff. ne vis fi. ei qui in possessio. mit. quia non interest actoris mitti in possess sonem bonorum eius, qui tutus est. ff. ne vis fi. ei. l. prima. §. haec verba. &t sic loquitur. ff. de pec. eo tempore. Nec ob. l. ff. ex quibus causis in possessio. eal. in possessione. quia intelligitur quod creditores sunt in possessione mittendi pro debito conditionali, quousque caueatur de soluendo debito existente condi. tione, si autem fit causa appellationis, vel alia in qua possit procedi lite non contestata, & tamen reo competit exceptio declinatoria iudicii, si contumaciter se absentauerit reus, vel potius non comparuerit, postquam in tali negotio incoeperit proeedi, vlterius non poterit exceptionem declinatoriam proponere, hoc probo, quia si praesens esset, & tacuisset vlterius proponere non posset, ergo nec si contumaciter absens sit, cum contumacia pro praesentia reputetur. C. de iudi. properandum. & infr. de dolo. veritatis. nec absens contumaciter melior praesente putatur. Authentic. vt omnes obe. iud. §. si autem ille qui. colla. 3.
Item hic iudex bene fecit, quod processit, ergo vlterius reuocari non debet, vt inf. de restitu. spol. audi. sed reuocaretur si declinatorie iudicii admitterentur. Et idem quod diximus in declinatorijs iudicij, intelligimus in dilatorijs & peremptorijs, vt tamdiu eis gaudeat qui abfuit contumaciter, quamdiu eis gaudere posset, si contumax non fuisset, sed post. ea non, & hoc rationibus supradictis, & quia non debet esse melioris conditionis contumax quam obediens: nec quaeretur vlterius an actor sciuerit exceptionem reo competere: quia si erat peremptoria haec quaerenda sunt ante sententiam, si vero dilatoria ante litis contesta. alias autemilcscet si non proponat ante litis contest. renunciasse videtur. inf. de sen. & re. iud. inter mo. Semper tamem si contrarsum apparuerst, scilicet eum non contumacem fuisse restituetur ex generali clausula. simile. ff. ex quib. cau. maio. in integ. resti. sed & si per. §. vlti.
Sed ad eaquae primo diximus potes opponere, quia vix aut nunquam poterit continere citatio aliquid ita insustum, quod nonpessit habere excusa¬ tionem, vel dubitationem. VERbl gratia: citasti dominum vt responderet seruo, potest esse, scilicet si super tolerabili iniuria de eo conqueratur. instit. de hio qui sunt sui vel alie. iur. & idem etiam in omnibus alijs potest inueniri. Sed respondeo, quod ex quo illicitum & iniustum posuit in citatione, nisi adiiciat causam & executionem illius iniusti, prima facie ire non tenetur.
Caput 3
LITERAE TVAE. (Ac petitio. & vltra) & ideo petebat sibi de subtracta pensione satis fieri, vel ipsos miIltes cadere a iure pensionis. (Petentibus). ff. de verb. sig. haec adiectio. Adiectionem) & male, cum adiectio esset ex superabundanti, nam tres anni sufficiunt cuilibet ad amittendum ius pensionis, vel possessionis, sic cessetur in solutione pensionis: in ecclesia autem duo. C. de iure emphyteotico. l. 1. 10. quaestio. secunda. hoc ius. §. qui rem. quod etiam sufficit contra colonum, si cessauerit in solutione pensionis. ff. locati. quaero. §. inter loca. In re autem fisci, statim cadit. ff. de pub. & vectig. vectigali. §. non solutis. nisi essent in perpetuum locata, tunc enim non reuocaretur sine authoritate principis. ff. de pub. & vecti. l. cotem ferro. §. agi. Alii idem dicunt in fisco, quod in ecclesia, & est verum quod in hac decre. dicitur, vbi in libello dicebatur cecidisse a iure emphyteotico, si autem peteret pensionem subtractam, quia si augeret quantitatem, secus esset. ff. de exceptio. rei iudicatae. quantitas. nam tunc bene daretur noua dilatio, vel dic etiam, nec tunc dandam, quia & super pensione conueniebatur, & super hoc habuerat inducias, vnde super toto debuit deliberare. Procedas) Nota. remitti causam appellationis, vbi male appellatur ad eum, a quo appellatum est. inf. de appellationibus. cum in ecclesia. & c. vt debitus.
Caput 4
CAPVT IIII. 1 Arcbiepiscopi & primatis differentia quo ad iura prouincialia. 2 In causis ardums non cogitur quis agere pet procuratorem Dhori negotio derogatur per maus, nmn econtra, 3 Mandata duo si se inuicem compatiuntur, ambo sunt implenda, si vero sibi contracunt, tunc maiori domino est obediendum. & in re magis necessaria.
EXPOSVIT NOBIS. (Prouincia.) Not. quod licet alia sint iura archiepiscopi quod primatis: in prouincia tamen archiepiseopus potest defendere prouinciam contra alium petentem iura prsmaciae in prouincia sua, quia eius interest ne sua prouincia pluribus aggrauetur, illa autem non est sufficiens ratio, scilleet, quod omnia primatis cadunt in arehiepiscopo cessante primate, nam hoe falsum est, nam si appelletur ab archiepiscopo, appellari debet ad primatem, & tunc cessante primate, non appellabitur ipse archiepiscopus, sed Papa. Item procurationes primatis non recipset archiepisecpus, sed archiepiscopales tantum. ( Vocatus) haec fuit probabilis, & necessaria causa, & ideo habet reuocandi domum. ff. de iudi. l. 2. §. 2. sup. de foro comper. cap. vltimo.
2 Postulauit) & male. Teneri) quare non cogitur respondere ex quo erain curia, & si forsan adueniendo excusationem haberet. ff. de ferijs. l. 1. §. sed si praetor. contra. Respondeo. l. praealleg. quia ibi consentiebat litigare, hic autem contradicat. ltem quare non impuratur ei, ex quo dimisit procuratorem ad alin negotia, & non dimisit ad istud, argumentum. inf. de dolo. cum dilecti. Rc spondeo quod non potest imputari ecum haberet ius reuocandi domum. sup de foro competenti. cap. vltimo. Item quia ardua erat causa, non debebat cogi agere per procuratorem. sup. de procu ratoribus. quaerelam. etiam si non haberet ius reuocandi domum, tamen debet procurator habere inducias ad consulendum dominum. sup. de procuratori. bus. dilect. glo. magna. Item quia causa totam prouinciam tangebat, non poterat plene deliberare, vel contenderet, am cederet, nisi habito consilio cum eis. f de edendo. l. 1. non tamen dico quod necesse sit eos vocare. ff. de libera. causa. s pariter.
(Respondit) & male. Prius) sead quare derogat primo mandato secundum, de quo non facit mentionem contra id, quod est sup. de rescriptis. caetetam. Respondemus, quiafortius est se¬ eundum mandatum, & etiam si non propter secundum mandatum, sed solum sponte venisset ad seruitium ecclesiae, crederem eum excusatum, quia causa subuentionis est necessaria, & ex necessitate iuramenti tenetur. inf. de iureiur. ego. praeterea decre. certum. non tangit istam decre. illa enim loquitur, quando super eodem facto, vel eadem re plura rescripta impetrantur, ista autem mandata super diuersis negotijs impetrata sunt, quare si potest debet ambo mandatarius implere, alioquin id, quod maiorem festinationem exigit, & vbi est maius periculum. arg. ff. de ferijs. l. 3 44. dis. quiescamus. ff. ad Silleianum. si quis in graui. §. si cui omnes. non est causa vera, quare non imputat archiepiscopo Burdegal. quia non prosequebatur causam in termino assignato, quia causa probabili & necessaria venerat ad curiam, vbi eius causa agebatur, scilicet causa subueniendi ecclesiae, quia etiam ille qui ex probabili, & necessaria causa abest, vbicuncpo pars citata in fo. compet. mouetur sibi lis, tenetur per alium respondere. ff. de restit. mino. ignorare. ff. eum qui appel. in pro. defen. l. 1. & 2 ergo multofortius coeptam litem prosequi tenetur saltem per alium, & deterior dolus eius cognoscitur, quia interruptam litem deserit iterum, quam qui semel coeptam litem dereliquit. in Aut hen. de liti. §. si vero in fi. colla. 8. Et licet dixerimus, quod in foro ordinario se defendere debebat, tamen in cursa licet sit commune forum quantum ad hoc, vt nullus illud forum valeat declinare, tamen tunc. lsc. tempore legationis, vel quo habet ius reuocandi domum de nouo respondere non cogitur. ff. de iudicijs. l. 2. §. legatis. Sed vera causa fuit quare non fuit coactus tunc respondere, quia negotium subsidii ita fuit graue, quod non potuit declinare, nlias deliberare sup causa coepta. Temporis) falsum allegat, quia si verum esset, nec ius reuocandi domum haberet, nec iterata dilatione ad consulendum suffraganeos.
Alii contra. ff. de arbitris. non distin. §. item si quis R omae. hoc autem constat, quod si non fuisset praesens in termino, & procederetur contra eum, restituere. tur: vt no. sup. de procu. quaerelam. Item argu. ad hoc, quod habet restitutionem si praescribatur circa iura, vel actionea elus. C, de in integ resti mi l. melius est ergo ei, sine circustu in integ. resti. prorogare terminum eis, Sed non videtur eis hoc hic locum habere, cum illa sura intelliguntur, quando proceditur, vel praescribitur contra eum, quia abest causa reipub. pendente adhuc publico negotio, pro quo vocatus erat, quia hic constat iam factum fuisse finitum, quia tantum finito negotio recessit, vel recedere debuit, ergo hoc beneficio iuuars non potuit. arg. ff. ex quib. caus maio. si cui. §. 1.
Sed dic quod simui vterquo terminua currit, scilicet & subueniendi ecclesiae, & respondendi primati, & ideo per negotium maius derogatur minori, non econtra. argumentum. ff. de in integrum restitutione. l. scio. Alii dicunt, quod si personaliter esset vocatus ipse haberet ius reuocandi domum, sed si citatus esset vt per se, vel per procuratorem compareret, & tempus sufficiens habuisset ad vtrumqoe bene imputaretur ei, puta quia condemnaretur in expensis, niss haberet aliquam legitimam excusationem, puta de magnitudine causae vel aliam. supr. de procuratoribus. quaerelam. Alii dicunt & forie melius, quod vbi se inuicem compatiuntur vtraque mandata, ambo sunt implenda, vbi autem sibi contradicunt, vt hic, maiori domino obediendum est, & in re magis necessaria: vt not. sup. eod. cap. in gloss. praecedenti. hic autem vtraqe implere non poterat, quia dum erat in cursa oportebat eum intendere circa militiam & auxilium ecclesiae, & iterum eandem militiam reducere oportebat, & sic loquitur. l. non distinguemus. & ideo ius reuocandi domum habuit etiam officio publico finis to.