Text List

Titulus 9

Titulus 9

TITVLVS IX. DE FERIIS

Caput 1

CAPXT 1 OMNES DIES. ( Domnicos) quidam hoc capitulum dicunt loqui de consilio, vel esse locale, vel abrogatum per tacitum consensum. Alii dicunt, quod hodie seruandum est. C. eodem, omnes. 15. quaestio. quarta. placita. 33. quaestio. quarta. non oportet.

Caput 2

CAPVT II.

QVONIAM. (Eorum festiuitatum) nam non solum in die resurrectionis, sed alicubi tribus diebus post ali cubi octo feriamur. ( Praecepimus) de conse. dist. 3. c. 1. (Flexio) ex edicto ecclesiae. 76. dist. scire. contra. 2o, distinct. c. vltimo.

Caput 3

CAPVT III.

LICET TAM. (Veteris) deputatos dies natiuitatis, circumcisionis, & alios. C. de fur. omnes. (Mari vrum) quae episcopi concordantibus populis in suis episcopatibus celebranda statuerint. de consec. dist. 3. c. 1. (Necessitate). ff. de fetiis. l. solet. & l. pe.

Caput 4

CAPVT IIII

CAPELLANVS TVVS. (Statuta.) 33. quaest. 4. non oportet. 2. (Continuandas) ipsi festo. (Interuallum) hoc vult dicere, quia licet Interuallum sit inter tres septimanas dictas, & festum beati loannis, puta quia aliquae septimanae intermediae in tribus sllis septimanis non celebrabuntur nuptlae, sed in alijs, quae sunt in interuallo licet celebrare. (Contrahatur) id est, contrahi liceat. (Non sinuntur) de facto & de consuetudine ecclesiae. (Celebrantur) de consuetudine ecclesiae & sine eius: prohibitione.

Caput 5

CAPVT V. 1 Non debetiudes diebus fariatis procedereitausa, nec etiam citare ad eum diem. 2 Causa spiritualer, & causae necessitatis, etiam tempore feriali tractari possunt. Qua de causa inductae sunt feriae aestiuales: & pide in num. 4 Si qui de remotis partibus in curia agentes causam, occurrant feriae, si ex bis non lae derentur, cogi possunt litigare6 Debet iudex seruare ferias unquid in terris vbi non bibitur vinum sint dandae induciae pro vindemiis.

CONQVESTVS EST nobis. & infra. C. eodem. omnes. & l. vltima.

(Conquiescere) nom soium in diebus solennibus ad honorem Dei dedicatia, sed etiam in aliis feriis, non debet sudeaprexedte re in causis, nec etiam citare ad sllum dr em. ff. de ferijs. l. 1. Vnde iudices prudenter faciunt, si quando citant, dicunt compareas tali die coram nobis, vt ex tunc procedamus in questione tali, quia si die feriata non potest iudicare, comparere tamen potest pars citata, tamem nobis non multa videtur differentia im hoc, hic autem attendendum est, quod licet teneat citatio, quando exprimit errorem pro termino assignando, puta quia sic dicit ad comparendum coram nobis in tali causa, tibi assignamus diem dominicum, ita quod nec in dominiea, nec in sequenti comparere tenetur, si tamen non exprimat errorem, sed tamen in die solenni occurrat dies termini, puta decima die vensas responsurus, & decima die veniat dies solennis, non tenetur comparere in solenni die, sed sequenti die sic, quia duo videntur mandata, & quod ad diem compareat, & quod compareat. ff. de arbi. Celsus. licet ergo habeat excusationem in die solenni, tamem in sequenti die, non habet excusationem, & datio termini bene tenet. Idem dicimus, si per decem aut viginti diedurent dies feriati. Item melius videtur. quod etiam si in die feriato expresse terminus assignetur, quod teneat, & quoo comparere debeant partes, licet non die feriato tamen post illum. sup. tit. proxi exposuit. sup. de in integ. restitutione. cum ex literis. Coram. inf. de dolo. cum dilecti. inf. de accu. veniens.

Solenniter) possunt enim constitu. ere aliquem Sanctum solenniter venerari, sed non possunt aliquem Sanctum sanctorum collegio sine authoritate Papae asscribere. (Necessitas) quia si res sit tempore peritura. sup. eodem. licet ff de ferijs. licet. ff. de dam. infect. l. prima. & l. fiet missio. ff. quemadmod. te. aper. l. 1. ff. eo. l. 2.

2 (Pietas) de alimentis pupillorum. causas autem spirituales, vt electionum. inquisitionum, & huiusmodi, etiam diebus fersatis exerceri possunt, quia & pietas & necessitas eas audiri suadet. & argumentum. 15. quaestio. quarta. placito. (Consentientibus). ff. de arbi. si feriatis. in fine. ff. de postu. quos. Ob necessstates) talis casus contingit propter causam, quae vertebatur inter conuentum Rofens. & episcopum eiusdem loci commisit iudex examinandum, & vt instructam remittere eam ad sedem apostolicam. Ipsi autem iudices in lunio praefixere terminum partibus, vbi in medio Augusti pro causa ipsa essent coram Papa. parte autem conuentus in termino comparente, & auditorem impetrante, pars episcopi non comparuit, vnde auditor datus condemnauit eum in expensis. Postmodum autem vltra medietatem Octobris comparuit procurator pro episcopo, petens reuocars sententiam expensarum, allegans quod in medio Augusti comparere non debuit, quia tunc sunt feriae messium in Anglia. Item in mense Septembris comparere non debuit, quia tunc sunt fersae in curia Papae, vnde & si praesens fuisset, respondere non cogeretur, ergo non debet contumax reputari, vt patet. ff. de iud. l. non videtur. post finitas autem vtrasquoe ferias, venit continuatis gressibus quam cito potuit, & ideo cum non fuerit episeopus, nec in mora, nec in culpa, iniusta fuit sententia, & ideo reuocanda. Dicit enim lex, quod tempore messium & vindemiarum nemo cogendus est ire ad forum. Item occupati circa rem rusticam, non sunt cogendi ire ad forum. ff. de ferijs. I. prima, Item cum feriae plus inductae sunt in fauorem litigantium, ne tunc abstineatur a re rustica, quam in fauorem iudicis, potius sunt attendendae feriae litigatorum, quam iudicis. C. de legi. quod fa. Item causa quare facta est constitutio in istis litigatoribus est, quia si in medio Augusti comparuissent, abstracti fuissent a re rustica ita messibus, ergo & beneficium constitutionis durare debet. ff. de pactis. quod dictum. C. qui ad li. ve. non pos. l. secunda. Item licet hic non dicat ius expresse tamen interpretatione principis, vel iurisdictione iudicis leges, quae similem habent aequitatem, & vtilitatem ad hunc tasum sunt retrahendae. ff. de legibus. & ideo cum duabus legibus sequentibus. Item pro episcopo facit. sup. titul. proxi. exposuit.

In contrarium autem pars conuentus dicebat, quod ille qui assignauit terminum, non tenebatur vitare aliquod tempus, nec ferias curiae Romanae, sed illas cauere vel vitare debebat, quia si tempore feriato in curia compareret, frustra hoc esset, nam nullius peregrini lite non contestata, quia turpis etc. 8. dis. quae contra.

Nec obest quod obiicitur, quond fe¬ riae istae inductae sunt in fauorem rusticorum, quod non fateor, imo inductae sunt ob requiem laboris inter feruores aestiuos. C. de ferijs. omnes. tamen hoc dato, non sequitur, quod non debeat alicui assignari terminus eo tempore, quo intendit circa rem rusticam, quia si hoc diceretur sequeretur absurditas, quod nunquam possunt vocari in ius, cum quasi semper fere omnes homines circa opera sua insistant, nam iste casus non numeratur inter illos, quos habes no. C. & ff. de in ius vo. non enim fuit intene tio conditoris legis, eos in totum excusare, sed voluit quaedam tempora anni, quae ad hoc videntur idoneiora ad has ferias statuere, licet saepe contingere possit, quod aliquibus esset vtilius, quod alunes temporibus haberent ferias, lex enim non potuit, nec expediuit quod omnes casus exprimeret, & singulorum vtilitates praecaueret. ff. de legl. iura. & l. sequent. & l. non possunt. & l. sequent. ff. de prae. l. quarta. & quia lex debet esse generalis. quarta distinctsone. erit autem.

Item nec interpretatione imperatoris, nec surisdictione iudicis trahendae sunt istae feriae ad omnes occupatos circa opera sua, qusa non esset ipsis & alijs, qui eos in ius vocare vellent, vel quos ipsi vocarent, nec aeduum nec vtile.

Item non obest. ff. de ferijs. l. prima. vbi dicitur: occupati circa rem rusticam, non sunt vocandi in ius, quia subintelligendum est quod non sunt vocandi dsebus feriatis, sed in alijs secus. Papa autem sententsam tulit pro conuentu, dicens quod in assignatione termini non sunt attendendae feriae nisi iudicis coram quo agi debet, nec est curandum si feriae sunt, quando illi imponitur terminus, & incipit viam eundi ad iudicem, vel etiam si in via incidant. argumentum. ff. de adul. miles. §. quadraginta. ff. ex quibus causis ma. sed & si§. penultimo. principes enim rati sunt tempora ferijs in legibus deputata moderata esse, ita quod iudici non licet ea mutare, nec augere, nec diminuere, licet saepe occurrant casus in quibus vtile esset aliud facere. ff. qui & am quibus ma. li. l. prospexit. & vides simile lex moderata est tempus ad postulandum septendecim ann. & tamen licet multi minores septendecim ann. inueniantur idoneio¬ res ad postulandum, quam maiores, tamen hic non licet mutare. ff. de postulam. l. 1. §. pueritiam.

Item tunc dixit Papa, quod si aliqui de remotis partibus essent in curia per se, vel per procuratores, & dum ageretur causa eorum occurrerent feriae si nullatenus laederentur, quod cogeret eos litigare, quia malitijs hominum non est indulgendum. ff. de rei vendi. in fundo. Item dixit quod bene faciet ille, qui statuit terminum si in eo statuendo attendatur quantum potest, quod litigatores etiam ferijs suae patriae potiantur, nisi aliqua ratio moueat in contrarium, tamen si iudex non faciet propter hoc non poterit aliqua pars appellare, praesumitur enim pro iudice. sup. de elect. bonae memoriae. sup. de renunc. in praesentia. eltem cum hoc e arbitrio sudicis relinquatur, non poterit aliqua pars appellari siue in ferijs patriae suae extra terminum assignet. argumentum. sup. de offic. deleg. consuluit. §. 1. Si autem diceretur quod feriae litigantium sunt obseruandae, & constat quod etiam feriae curiae R omanae sunt obseruandae, ergo duplices sunt obseruandae, quod est absurdum, cum hoc non inueniatur lege cautum.

Item dicimus, quod etiam si a iudice non inducantur generaliter feriae, tamen iudex siue ordinarius, siue delegatus eas seruare debet eo. sce. tempore, quo communiter messes fiunt: sicut in l. praeal. apparet.

In terris autem, vbi non bibitur vinum, communiter, sicut in Hybernia non dantur induciae pro vindemijs, sed in terris, vbi communiter bibitur vinum, licet ibi non sint vineae dandae sunt induciae pro vindemijs, & vbicunqe pro mess ibus, quia licet ex suis terris non colligantur grana, oportet tamen quod pro aliquo tempore anni praeordinetur de vino & grano quo per totum annum vti debeant. (Partium) . C. de fer. l. 1. ff. eo. l. 1.

PrevBack to TopNext