Titulus 16
Titulus 16
Caput 1
MEMORIA. Hoc verbum est rubricae (innouetur) id est, nullum ius nouum impetretur, & sic loquitur. C. e lit. pen. per totum. infra, de test. causam. 2. posseisione antem sua potest vti, quia illud non est innouare, sed veteri iure vti, imo plus dicimus, quod aliqua noua potest facere, & ante litis contest. & post, dummodo non faciat in praeiudicium iuris aduersarii. infra, de appel. significante. vbi not. Praeiudicium) forte mandauerat ei, quod crucem non deferret ante se extra suam prouinciam, quia rescriptum priuilegio Eboracens. vel consuetudini approbatae non potuit praeiudicare: vt supra, de praescri. cum ordinem. C. si contra ius praescriptione. C. de consue. c. vl. & . interpretatio rescriptorum iuri communi concordare debet. supra, de transla. Episcopi. vel electi. c. licet. supra, de rescrip. causam. (Consueuistis) etiam si consuetudo praescripta non esset: nam lite pendente non debet exui possessione.
Caput 3
ECCLESIA SANCTAE MARIAE. (Successerunt) sntellexerat enim Papa, quod nonasterium sancti Siluestri ossederat & transtulerat in alium titulo permutationis possessionis, de quibus ecclesia sanctae Mariae mouerat litem contra loan. de Ateia, & quas easdem possess iones idem loannes transtulerat ad monasterium sancti Siluestri post lit. contestationem, sed non erat verum: sed locauerunt tantum vt in sequenti eapitulo dicitur, & secundum hoc quod intellexerat mandat, scilicet, quod non alienent possessiones, quas intellexit monasterium recepisse pro permutatione illarum, quarum litigium acceperat a loanne de Ateia.
Sed dices quomodo potuit agere ecclesia sanctae Mariae de vitio litigii contra monasterium, cum nunquam fuit actum contra illude Respondemus, si monasterium possideret, posset contra eum agi, si scienter recepisset. C. de liti. l. vlti. eodem modo si dolo fecit, quo minus possideret posset contra id agi si scienter recepisset. ff. de peti. haere. nec vllam. §. Item si quis dolo. C. de alie. iud. mut. cau. fac. l. 1. & monasterium in fraudem alienasse dicebatur, vnde tenebatur de vitio litigiosi, & rei vendicatione similiter, vt eisdem legibus probatur.
1 Sed dices quare prohibeat alienare tantum res, quae successerant in ius litigii, cum de alijs etiam sit satis faciendum: vt in seq. c. sequitur. nec illae plus, quam aliae sint obligataet Respondemus quod monasterium erat Papae speciale, vnde debet ei cauere, quantumcunque potest, ne sua immobilia alienet. Alii dicunt, quod sicut pro re litigiosa datae sunt, ita iure illarum censetur. inf. de vsur. cum tu. 93. di. c. vlt. ff. de le. 3. fideicommissa. §. si rem. ff. de fur. qui vas. §. vlti.
Sed oppones, nonne ex causa transactionis licet rem litigiosam alienare. C de liti. l. vlt. Respondemus, verum esse, nisi in fraudem fieret, sicut hic fiebat. Item licet super eis transigere liceat, non tamen eas permutare licet. Item Papa in talibus negotijs quasi semper ex prouisione procedet. Laboret) quo ad rem litigiosam recuperandam, siue de iure, scilicet, litigando, siue de facto propter potentiam detentoris, quo ad ecclesiam siue inonasterium, tamen nunquam in vanum laborauit: vt in seq. c. apparet: vel quia ecclesia sancti Siluestri non sentiret luerum propter praea lati contractum, non debet sustinere damnum. 16. q. 6. si Episcopum.
Caput 4
ECCLESIA SANCTAE MARIAE. (Restitui) agendo contra monasterium condict. ex decre. quae est sup. de resti. spol. saepe. dicebatur enim monasterium scienter recepisse res, de quibus agitur a loan. de Ateia spoliatore, vel agendo de vitio litigij, siue de eisdem possessionibus ageretur in hac decret. & in praece. siue de alijs. Item quod praecesserit vel hoc, vel illud, & etiam quod processus habiti fuerint dicere non expedit: sufficit enim intellectum ex decret. habere, licet plene non sciamus qualiter factum fuit. Et inane) cum causa verteretur inter clericos & laicos, forte multi processus habiti fuerunt per laicos iudices, & etiam forte ecclesiasticos, de quibus hic non dicitur, sed opponebatur contra eccclesiam sanctae Mariae, quae restitutionem cuiusdam possessionis petebat a monachis sancti Siluestri, & hanc possessionem lo. in dictum monasterium transtulerat, postquam super eandem possessionem contra eum lis mota fuerit.
Caput 5
CAPVT V. 1 Non potest quis priuilegium lite pendente impetrare. Priuilegium lite pendente impetratum an & quando valeat: Et num. 2. 2 Lis pendere dicitur etiam si sola citatio praecessit.
DILECTVS FILIVS. (Contendunt) & male. C. vt lit. pen. l. 1. & 2. supra eodem, a memoria. & idem est in iure, quod in priui. scilicet, vt nouum ius non praeiudicet. Authe. vt cum de app. cog. in princ. & Authen. vt in medio litis. per totum. Et intelligo hoc verum, scilicet, quod non valet priuilegium super nouo iure concessum, quia non praesumitur Papa, vel quilibet alius superior vel aequalis, vel etiam inferior hoc ius concedere pendente lite, sed si constaret contrarium, tunc bene valeret, vt hic apparet, vbi dicit, quod ideo non valet, quia non fecit mentionem de lite, vnde apparet, quod si de lite mentionem fecisset, quod bene valeret priuilegium.
Mentio) no. quod priuilegium a non a potest quis impetrare lite pendente a communi domino vel praelato, tamen ius alterius potest acquirere lite pendente per vsuca. & alijs modis. ff. de rei vend. si post acceptam. & l. si autem. §. 1. ff. de peti. haere. si non mortis. §. fi. ff. de pig. act. si rem. §. fi. ff. depo. l. 1. §. idem Trebatius. ff. man. l. si mandauero. Item communis dominus etiam lite pendente, vel iure suo de nouo alicui dat aliquid iuris. infra, de confir. vti. cum dilec. §. vlt. De alio autem quam de communi domino, vel praelate non est praesumendum, quod propter lit. pen. alicui daret priuilegium, vel ius suum, & a tali priuilegio datum bene valet etiam lit. pen.
2 Et not. quod lis dicitur pendere etiam si sola citatio praecessit, vbi continebantur principi oblatae, vel libellus etiam ante litis contestationem in Authen. vt in medio li. non fi. sa. iu. circa fi. & est verum, quod nulla innouatio impedit, quin feratur sententia secundum iura quae obtinebant tempore litis motae, vnde si priuilegium impetretur lite pendente, & postea pereat instantia iudicii, vel etiam sententia feratur pro impetrante priui. bene valebit priuilegium. Si autem sola citatio interuenit, oportet ad hoc, vt valeat priuilegium postea impetratum, quod sententia feratur diffinitina, vel quod absoluatur ab instantia iudicij, etiam si nondum sit lis contestata, vel quod renunciet liti coeptae expresse, vel saltem tacite, puta quia alios iudices impetrat super eadem lite, non quod eis succedant in causae prioris cognitione, sed de nouo procedant.