Titulus 17
Titulus 17
Caput 1
CAPVT I. 1 causa simpliciter committitur, & finita lite. sitper possessiome poterit cognoseere de petitorio 2 De non commisso non agitur, nisi ratione connexitatis, vel accessorii3 Sequestratio in quibus sit contessa. 4 De quibus rebus fiat sequestratio.
AD HOC. (Asserens) & male, quod ex eo apparet, quod missio in possessionem rata manet, vt habetur in finet quia condemnatur archiepiscopus in expensis, & in cautione praestanda. Item & hoc ex eo apparet, quod Papa reducit negotium in eum statum, in quo erat tempore commissionis factae Mutinen. & Reginen. Episcopis, & sic apparet Veronens. Episcopum bene processisse, & intelligimus hoc verum, quando petitorium & possessorium erant sibi commissa, vel causa simpliciter, quia tunc vtrunque com1 missum intelligitur. Et no. hic, quod si causa committitur simpliciter & finita lite, super possessione poterit cognoscere de petitorio, sed conuersus casus non potest habere locum. quod si petitorium primo fini¬ tur non est amplius de possessione quaerendum. supra, de causa poss. & proprie. cum dilectus. si autem tantum possessorium vel petitorium esset commissum, pendente lite super commisso potest vtraque pars agere de non commisso secundum quosdam propter connexitatem. C. de iudi. nulli. supra, de causa pos. & proprie. c. 2. & hoc non placet, vt not. in glos. illa in quo. sed de hoc concordant omnes, finito iudicio super commisso non potest inchoare aliqua pars super non commisso, nisi reconueniendo praemissa protestatione. C. de sen. & interlo. om. iud. Authen. & consequenter.
2 Et est ratio, quia de non commisso non agitur, nisi ratione connexitatis vel accessorii, sed principale iam effugit cognitionem eius per sententiam, ergo & connexum vel accessorium. (Functus) supra, de offi. deleg. in literis. (Actorem) abbatem & monachos. (Decreuit) & bene. (Eiecit) & male. supra, de do. & contu. contingit. fi. de bo. autho. iudi. possi. quamuis. (Rescriptum) in quo continebatur, quod causam quae vertebatur inter archiepiscopum Mediolanens. & abbatem de Stregula audiret & diffiniret, & sic per haec verba intelligebatur committi tam causa possessionis, quam proprietatis, vt hic dicit, sed si tantum in literis commissionis diceres audias causam possessionis vel proprietatis, non posset delegatus cognoscere, nisi de eo quod commissum sibi fuit, nisi ille contra quem impetratae essent literae, super altero tantum vellet super altero reconuenire actorem. Alii tamen aliter dicunt, scilicet, quod facta commissione super vno, super alio cognoscet. argum. C. si a non compe. iudi. l. 3. (Continentia) C. de iud. nulli. Sequestrari) fit sequestratio. C. quorum appel. non rec. ab executore. ff. qui satisda. cog. si fideiussor. §. vlti. ff. de appel. imperator. in fi. C. de asser. tol. l. 1. C. de agri. & censi. l. vlti. lib. 11. ff. solu. matri. si cum dotem. Authen. de aequa. do. §. illud quoque. supra, de do. & contu. ex literis. vt no. ff. de dolo. & eleganter. supra, de resti. spo. literas. in fi. & c. transmissa. st. de offic. praesi. senatus. (Arbitrio) quasi non de iure, nam cum legitime fuerit missus in possessionem sequestratam non debeat ab ea sine causa sequestrari. (Possessionem) sequestratam. (Proprietate) supra, de causa posses. ad vtimum. (Reducimus) hoc fecit Innoc. quia Celestinus malefecerat qui posseseionem datam per veronens. Episcopum male reuocauit.
3 Reuocato) reuocatur sequestratio, quia generaliter est prohibita, nisi in casibus: vt C. de prohi. seque. l. 1. nec erat hic aliquis de casibus illis. Primus casus est, si de voluntate partium procedat. ff. de solu. si soluturus. & ff. de verb. figni. sequester. ff. depo. licet. 1. respon. & §. 1. Et secundus vbi sit controuersia de re mobili, & suspectus possidens quod cum ea fugiat. ff. de offi. prae. senatus. §. vlti. ff. qui satisda. cog. si fideiussor. §. vlti. C. de agri. & censi. litibus. lib. 11. Tertius est, si suspectus sit possessor de dilapidatione fructuum, vel quod sit rem dissipaturus. ff. sol. matri. si cum dotem. §. sin autem. ff. de appel. imperatoris. 11. quaestio. 1. quia res. Quarto, si nolit cauere de collatione facienda. ff. de colla. bo. l. 1. §. si super. & idem intelligo, etiam si contumax sit in parendo vel sistendo iudicio. supra, de dolo. cap. 2. quando est sic sequestrata causa custodiae non auferetur possessio possessori. ff. de acqui. pos. interesse. alias secus. ff. depo. licet. §. 1.
Si dicas quare cum fuit reuocata sequestratio e Respondemus quod cum missio in pos. esset legitime facta, non debebat misso in posses. auferri possessio & sequestrari.
Sed videtur secundum hoc, quod possessio sequestrata debuisset reddi misso in pos. non domino. Respondeo hoc verum esse, nisi dominus paratus esset cauere de stando iuri, & reficere expensas. Quintus est, cum de conditione personae agitur, vbi si proclamet quis in libertatem, & contra eius dominum pronunciatum est, fit enim sequestratio earum rerum, de quibus dubitatur an sint domini, an eius qui dicit se liberum. C. qui ad liber. prouo. non licet. l. vlti. C. de asser. tol. l. 1. §. super peculio. (Mloderatas) propter hoc intelligo quod processit taxatio.
Caput 2
DILECTVS EILIVS. (Distrahunt) non agebatut de proprietate ecclesiae, sed de praebenda, & ideo non erat verus possessor, melius videtur quod de proprietate tantum agebatur. sed non fuit verus possessor, quia non erat lapsus annus, nec faciebat fructus suos, imo si in rem ageretur, tamen intra annum non faciet fructus suos: vt not. supra, vt lit. non contesta. quoniam frequenter.