Titulus 18
Titulus 18
Caput 1
CAPVT I. 1 In crimine fimonia quando admittitur socius. 2 Confessio vnius latronis valet ad praesumptir onem contra alium.
CVM MONASTERIVM. (Poenae) nisi quia forte indiceretur purgatio si magna oriretur infamia, vt hic, & ot. supra, de elec. per inquisitionem. (Excepto) & in crimine simoniae. 79. di. si quis Papa. 15. q. 3. sane. argcontra. infra, de testi. veniens.
1 Ex quo. c. quidam dixerunt, quod in crimine simoniae non admittitur socius, nisi & ibisit crimen laesae maiestatis, & sic loquitur. c. si quis Papa.
Item confessio vnius latronis contra alium valet ad praesumptionem. C. de fer. prouinciarum falsarius autem contra falsarium non valet ad probationem. C. de fal. mo. l. 1. & vbi admittitur, alias non sine praesumptione admittentur. ff. de custo. & exhi. re diuus. nec sine tormento. C ad. l. ful. maiesta l. 2. & 4. q. 2 item si ea.
Caput 2
CAPVT II. 1 Purgatio quando indicatur. lnterrogatus de crimine, an cogatur praetise respondere. 2 Nunquid testes interrogari possint, an sint de crimine condemnati. Mconfitentemnulle sunt partes iudicis nis vt condemnete
SVM SVPER. (Confessus) Repete quae diximus supra, de elect. per inquisitionem. fuit enim interrogatus, an simoniam de qua erat infama. tuscommifisset Sed videtur contraa que 1 si peccata. vbi dicit, non tibi dico, vt te prodas in publicum. Solu. vbicunque in positione ponitur quod publice fuit depraehensus, vel conuictus, vel confessus respondere debet. arg. infra, de coha. cle. c. vestra. Item etiam si certum esset, quod quis infamatus est, etiam si in positione non apponatur, publice poterit interrogari, si agitur contra eum accusando, vel inquirendo, vel excipiendo contra ordinandum vel consecrandum, vt ab eo ordine vel consecratione repellatur: vt inf. de accu. super his. vel etiam alio modo criminaliter vel ciuiliter.
1 Quod probo sic, potest ei indici purgatio, vbi per iuramentum suum, & purgatorium oportet negare se crimen commisisse. 2. quaestio. 5. omnibus. & cap. presbyter. multofortius antequam indicatur purgatio, potest ab eo quaerere an crimen commiserit, sed tamen non praecise cogam eum respondere, sicut nec praecise cogitur purgare, sed si non responderit, sicut si se purgauerit suspendetur, vel alias procedetur contra eum, quia videtur vanum purgare se simplici verbo, qui se purgari debet etiam cum multorum iuramento, si vero non sit diffamatus siue conuictus, nec confessus, nec depraehensus, tunc non coget eum iudex respondere, cum enim hae confessiones non sint faciendae de iure, nisi vbi aequitas mouerit iudicem, hoc ibi crimen opponitur non cogam eum respondere, nec se prodere. de poeni. dist. 1. §. his authoritatibus. & quantum prima facie videtur, vbicunque cogitur testis reddere testimonium, secundum canones. de quo no. infra, de test. cogen. c. 1. ibi iudex interrogabit eum.
Si vero contra eum directo non agatur, sed cum inducatur in testem, vel accuset, excipitur contra eum, vel aduersarium, quod non potest eum inducere in testem, vel non potest esse accusator, quia criminosus est, non est interrogandum de crimine, quod ipse qui accusat vel testificatur, dicitur commisisse etiam in praemissis casibus, scilicet, si quaeratur an sit conuictus etc. non enim de hoc agitur, nec super hoc iurauit. infra, de testi. c. de testi. nec etiam se prodere debet. 2. q. 1. in primis. nec valet arg. superius, quia contra hoc agitur, vt repellatur a testimonio, vel accusatione, non vbi denuncietur boni testimonii, pro quo indicitur purgatioinfra, de pur. c. ex tuarum. ei autem quod dicit, quia hoc. c. respon. quia sic voluit eitatus respondere, & non fuit coactus, & similiter respondit. infra, de accusa. inquisi. Vel dic, quod vbi de suo facto agitur, vt hic, vbi inquirebatur de simonia, cum ea commissa bene requiritur ab eo veritas, & respondere tenetur cum de eo est infamatus, nec valet eius dictum vt testis, sed praesumptionem facit: vt no. inf. de accu. cum dilectus. sed prius dictum magis placet.
2 Quidam tamen dicunt, sed non placet, quod bene possunt testes interrogari, an sint de crimine condemnati, quia condemnatio non est crimen, sed est notorium iuris, & idem dicunt quaerendum, scilicet, vtrum sit irregularis & corpore vitiatus, tamen de irregularitate contrarium crederem, cum possit esse occultum, & sine peccato tolerari. supra, de renun. nisi. §. personae. illud tamen non fatemur iustam rationem, scilicet, quod non iurauerit super his dicere veritatem, cum quia iurauit super principali, & super omnibus contingentibus iurare intelligitur. sup. de offi. deleg. praeterea. ff. de iurisdi. om. iud. l. 2.
3 Deponendum) Not. quod hic canonicus, & si contra eum non ageretur deponitur, & dicimus hoc de iure esse, in confitentem enim nullae sunt partes iudicis, nisi vt condemnet. ff. ad l. Aquil. proinde, & quod dicitur non agebatur ad hoc nec contra eum, ergo non debet ei nocere confessio non valet, quia sola confessio attenditur, & maxime vbi crimen quod obiicitur tangit causam, de qua agitur, sicut hic, electio enim de qua agit, hic perebatur cassari propter simoniam, cum hoc canonico celebratam, si ergo ipse confitebatur bene debuit ex ea condemnari. infra, de except. denique. supra, de elect. per inquisitionem. ff. de adul. l. 1. §. si pu. Imo plus videtur quibusdam, sed non placet, quod etiam si non confiteatur crimen simoniae, sed probetur per testes alios, & conuincatur electus condemnandus est canonicus, cum crimina sint ita connexa, scilicet, quod agebatur de simonia commissa cum canonico, impossibile est, quod dans ex pacto sine accipiente sit simoniacus, imo necesse est, quod ambo sint simoniaci, si ergo contra alterum agatur, & alter sciens de simonia secum commissa agi non processerit, & defenderit causam suam imputatur ei, & sic videtur loqui. infra, de excep. denique. argumentum. 3. quaestione 6. hoc quip¬ pe. 2. quaestio. 3. interrogatum. ca. statutum.
Est enim indignum ex quo de vtroqe crimine constat, quod vnus puniatur & alter remaneat impunitus, & maxime ex quo scit de crimine agi, quod ignorare non potest ex quo de eo interrogatur, vel pro teste producitur sicut hic, sed tamen hoc non fatetur in probatione, quae fit per testes vel instrumenta, quantumcunque enim sit probaretur eum simonia, cum tamen non imponeretur ei poena, cum de hoc non sit accusatus: vt probatur. ff. de adul. denunciasse. nisi forte ex offic. iudi. extra ordinem. argum. 24. q. 3. ecce. sed in confessione bene fateor posse paenam perpetuam imponi, vbi tangitur crimen de quo agitur, aliter non nisi de nouo agatur: vt not. supra, de elect. per inquisitionem. decre. autem denique. non obstat, vt ibi notat. ff. de adul. l. 1. nec ob. quia ibi principaliter fuit accusatus.
Caput 3
EX PARTE ABBATIS. (Nondum) C. vt quae desunt ad. par. l. 3. (Facti) errorem suum, & multomagis procuratoris & aduocati dominus corrigere vsque ad finem negotii potest, si probet contrarium veritati suam confessionem tenere. C. de iur. & fac. igno. error. ff. de confes. non fatetur. C. de erro. aduo. l. 1. infra, de censi. cum olim. praesinitum autem negotium a quo appellatum: non est, non licet corrigere. C. de transact. sub prae. infra, de sen. & re iudi. inter monasterium. arg. contra. C. de erro. aduo. l. vltim. ( Docere) directe vel indirecte. argum. de testi. ex tenore.