Titulus 30
Titulus 30
Caput 1
CAPVT I. 1 Confirmatio fieri debet cum causa cognitione. 2 Comfirmatio sententiae a qua non est appellae tum, an possit peti 3 Debet is, qui petit sententiam consirmari, probare fententiam tenere. In petitione comfirmationis alicuiues semtemtiae probatio incumbit actori. Sententia a quo est appellatum potest consirmari. 5 Praestat absoluere reum quam ferre sententiam confirmationis, vel infirmationis, vel etiam absolutionis ab impetitione rei.
SI QVIS. (Litigiose) Quae res dicatur litigiosa habens. C. de litig. A uthent. litigiofa. (Cognoscere) & forte conlsonat hoc. l. quae dicit quod ea quae post lit. contest. etc. ff. de aediles. §. fi. (Causa) iam coepta. sup. de test. causam quae. De quaestione) quidam intelligunt decre. istam sicut iacet, alii dicunt quod non est post confirmationem alicui licitum decernere de quaestione post orta, si quaestio sit, an, vel falsa sit confirmatio. sup. de iud. cum venissent. secus si velit cognoscere de rebus confirmatis, quod patet.
1 Et hoc intelligas verum, vbi confirmatio facta est sine causae cognitione, si enim cum causae cognitione fit confirmatio, siue possessiouis, siue ecclesiae, siue electionis super ipsa electione, postea inferior iudex cognoscere non potest. Confirmationes autem cum causae cognitione fiunt de officio delegati. quoniam abbas. 3. de pac. quoties. sup. de testi. veniens. 1. Planior intellectus est, vt dicas, quod si quis confirmationem impetret alicuius rei lite pendente, vel propter defectum, qui erat in contractu, vel quia Papae authoritas requirebatur, nihilomin iudex coram quo quaestio vertebatur, in quaestione procedet, nisi forte diceret, non obstante quod res est litigiosa, imo quod plus est dicimus, quia non solum si confirmationem, imo & si priuilegium concessum a Papa obtinuisset, tamem primus iudex procederet. sup. de test. causam. 2. Si vero erat in pacifica possessione, cum obtinuit confirmationem a Papa, non in forma communi, sed ex certa scientia volens supplere defectum, si quis erat in priori concessione, vel alias cum causss cognitione, postquam fic confirmauerit solus Papa vlterius cognoscere potest, vel dic, vt not. supra de iudi. cum venissent.
Quaeritur an possit peti confirmatio sententiae, a qua non est appellatum, vel quae transit in rem iudicatam cum causae cognitione, puta quia dicit peto a vobis iudex, quod talem sententiam confirmetis pro me contra talem latam, & videtur quod non, quia actor ex hac petitione nihil consequi potest, quia hoc ipso quod appellatum non est, & transit in rem iudicatam, rata est. Et si dicas, quod nulla erat sententia forte, quia non erat iudex qui eam dedit, vel non tenebat sententia quia non fuerat lis contestata, certe nec tunc sententia confirmationis faceret eam tenere. Item non videtur, quod possessori sit actio prodita, nisi forte alius diffamaret, & detraheret iuri possessoris. infra qui fil. sint legi. causam. C. de inge. ma. diffamari. cum suis concor. Sed contra. 16. 4. 6. si episcopum. infra de insti. c. 2. supra de procu. ex insinuatione. & ain fi. supra de pact. c. 1. Sol. dicimus a taleni petitionem admittendam, & potest prodesse actori, quia si pro eo lata fuit sententia, decaetero nullus potest dicere eam nullam, neque eo praetextu, quod is qui tulit eam non erat iudex, nec pro alio, quia si ille qui confirmat, est iudex, sententia quam fert super confirmatione prioris sententiae, transit in rem iudicatam, & dat robur primae sententiae, vt decaetero contra eam nihil possit dici. sup. de transac. c. 1. prodest etiam act ori, quod nullus inferior confirmatore de ea cognoscere potest, vt hic. Vnde dicimus, quod si archiepiscopus cognoscens de causa appellationis confirmauit sententiam, & postea coram episcopo volente exequi sententiam confirmandam exciperetur ab hoc, quod non teneret sententia prima, & ideo non esse mandandum executioni, non audiretur, nec ipse cognosceret, si non fuisset appellatum, sed si fuisset appellatum ab archiepiscopo ad superiorem, non cognosceret episcopus, cum ibi non appellaretur ab archiepiscopo, sed differret executionem quousque superior diffiniret causam appellationis. Ad secundam respondeo, quia etiam is qui habet ius, & qui est in eius possessione potest agere, nam quilibet potest petere hic pronunciari se legitimum, etiam sine diffamatione praecedente & se canonice institutum. infra qui fil. sint legi. per tuas. sup. de procu. ex insinuatione. & . ll. contrariaecilicet diffamari. & c. loquuntur quando non agebat directe, sed compellere volebat alium agere intra certum tempus, & tunc bene est necesse, quod procedat diffamatio.
Item plus dicimus, quod ille qui petit sententiam confirmari, debet probare sententiam tenere, puta quod iudex fuit, qui tulit eam, & quod ordinem seruauit, non autem habet necesse probare, quod iusta sit, sed si non peteret confirmationem, sed eius executionem, & alius diceret, non est executioni mandanda, quia non tenet, sibi incumbit probatio, quia omnia praesumuntur rite facta. Ratio diuersitatis, quia in primo casu est actor, in secundo reus, vnde sibi incumbit probatio. 5. q. fin. actor. vix videre possum, quod alii incumbat probatio, si quis petit confirmationem alicuius sententiae, & alii si idem petit executionem eiusdem sententiae, vel si petit sententiam excommunicationis obseruari vsque ad satisfactionem condignam, & tamen bene cauet sibi iudex, quia nisi plene sibi constet de iustitia primae sententiae, vel iniustitia.
5 Sempertutius est absoluere reum ab obseruatione scilicet iudicii, quam ferre sententiam confirmationis vel infirmationis, vel etiam absolutionis ab impetitione rei, de hoc no. sup. de offi. dele. cum contingat. Illud autem est indubitanter verum, quod sententia a qua est appellatum potest confirmari. C. de appel. Authent. ei autem.
Caput 2
CAPVT II. 1 Confirmationis potentia quae sit. 2 Actus canonici in iudic io peti possunt: quod non est ita de actibus iurisgen. & vide in nu. 3. &4.
DE CONFIRMATIOnibus. Ex certa scientia & cum causae cognitione factis. alias secus est. sup. de offi. de leg. studuisti.
1 No. quod confirmatio aliqua tribuit multum iuris, sicut in confirmationibus electionum, per quas datur potestas ministrandi. sup. de elect. transmissam. & c. qualiter. quandoque autem confirmatio non tantum vetus ius declarat, sed illud solidum ponit, vt si quis petat confirmationem cum causae cognitione, quae ad iurisdictionem pertinet, vt est confirmatio sententiae, & proces. suum habitorum in iudicio. Nam contra hoc postquam fuerit confirmata cum causae cognitione, partes in iudicio nihil dicere possunt. 5. de transact. c. 1. Idem dicimus etiam si actus legitimi confirmentur cum causae cognitione, & partibus praesentibus qnod credimus fieri posse. ff. de adop. nam etiam.
2Idem etiam credimus de actibus canonicis, sicut sunt confirmatio, institutio, quae possunt peti in iudicio confirmari. sup. de procur. ex insinuatione. in fi. actus autem de iure gentium introducti sunt, vt venditio, locatio, & huiusmodi non debent peti in iudicio confirmari. Et est ratio diuersitatis, quia isti contractus tantum de voluntate partium nituntur etiam lite non contestata, ideo in eorum confirmatione ni¬ hil facit iudicis authoritas, nisi esset de voluntate partium. sup. de transact. c. 1. vel nisi talis esset superior qui sua authoritate posset, vt est Papa, qui si confirmaret aliquem contractum alienum factum ex certa scientia, contra illum vlterius nihil dici posset, ar. sup. de conces. praeben. & ec. non va. quia diuersitatem. Sed actus legitimi qui a iure sunt inuenti & custoditi bene possunt peti confirmari a superioribus. Et idem dicimus de actibus canonicis, vt sunt institutio, confirmatio, & idem de his quae aiurisdictione eorum dependent, vt sententia, & huiusmodi.
3 Tamen in his no. quod licet dicamus quod actuum legitimorum & canonicorum, & eorum quae a iurisdictione dependent, confirmatio peti possit in iudicio & partibus praesentibus, tamen si nullus vult se opponere ipsi confirmationi, nemo cogitur, sed tamen tunc iudex propositolegitimo edicto procedet & cognoscet, & diffiniet etiam lit. non contest. ratum manere legitimum actum. ar. ff. de adop. nam ita. & C. si vt se ab hae. Authent. omnes. & hac ratione potest dici illam petitionem de iure admitti. Peto me pronunciari legitimum, vel matrimonium pronunciari legitimum. nam filiorum legitima a matrimonio procedit, quod est actus canonicus, sed si petatur venditio confirmari, vel alius contractus pendens ex consensu partium, tunc partes non coguntur respondere, nec etiam iudex potest procedere ad sententiam partibus volentibus respondere.
3 Fatemur tamen, quod si partes consentirent, quod etiam cum causae cognitione procedet in contractibus pendentibus ex consensu partium quod teneret, vt in decre. praealleg. & de transact. c. 1. quantum ad hoc quod dictum est de pronunciando partib. absentibus plus placet quod not. inf. qui fil. sint leg. causam. Falsi) si enim agendo vel defendendo de falso, vel excipiendo proponatur cognoscet, vt hic. Vel dic, si proponatur de falso, siue accusando, siue excipiendo non audietur, nisi coram Papa. sup. de iud. cum venissent. sed si esset notorium, vel per confessionem, vel perbullam, vel alio modo secus.
Caput 3
(Mandauerunt) supra de officio delegato. pastoralis. vbi de hoc notauimus caute nte terminum bene debet carere commodo illarum, alias autem secus . supra de appel. oblatae. non placet de termino assignato a iure, vt ibidem not. sed expone cautem. i. fraudulenter. (De facta) sicut non tenebatur, vt no. supra eod. oblatae. supra de offi. dele. ex literis. ( Prioribus) fraudulenter impetratis. Verum) mutat causam hucusque enim locutus est, quando fraudulenter primae literae impetratae sunt, ex nunc loquitur, quando non fraudulenter, & tunc si impetrantur secundae literae, non facientes mentionem de primis non valent secundae, etiam si ibisit clausula nulla. l. veritati & iustitiae etc. nisi expresse dicatur, non obstantibus literis confirmationis, & quasi idem videtur dicere haec decre. cum eo quod dicitur sup. de app. oblatae. vnde eadem repetas quae ibi dixi. (Dicatur) insecundis literis.
Caput 4
CVM DILECTA. ( Innouari.) Tali enim sumpto fides adhiberi debet cum coram iudice deleg. ad hoc fuerit publicatum, de hoc no. sup. de test. Albericus. (Maioris) no. quod omnes clerici possunt se opponere pro iuribus episcopi. Quidam tamen dicunt, hos habere speciale mandatum ab episcopo. (Non duximus) de superabundanti cautela.
1 Appellauit) lit. prius contestata coram eis, quod ex eo apparet, quia post mandatum recipit probationes, nulla alia facta contest. vel dic speciale, vbi agitur de statu posse procedi lit. non contest. vt not. supde test. c. olim. Vel dic, hoc esse ius nonum. lisce quod vbi petitur innouatio priuilegii admiittitur exceptio talis, quia non est facienda innouatio, quia ego iura illa praescripsi, quae tibi per illud priuilegium conceduntur, licet per innouationem nihil noui iuris tribuatur. infra de priui. quia intentionis.
Sed obiicies, quia non videtur talis admittenda exceptio per illud quod sequitur, quia hac exceptione non obstante fuerunt priuilegia innouata. Sol. innouatio quae sequitur non fuit facta communi iure, sed propter periculum consumptionis, fic haec ratio ex ipsa litera apparet. Idem videtur quod admittenda esset exceptio haec, non sunt innouanda priuilegia, quia ? ego possideo iura quae petis innouari. Renouare) videt quod inordinate, cum primo loco deberet constare de ap. supra de appellatio. vt debitus. Sed dic in optione esse eius contra quem appellatur, vt petat procedi in appellatione, & ad hoc vt refundantur ei expensae, & remittantur ad priores iudices, supra de app. vt debitus. an velit coram iudice appellationis procedere in principali, vt hic, cum sit in eius fauorem inductum. sup. de legi. quod fauore. Et dic quod Papa bene mandat procedi in causa, super qua est appellatum abeo loco in antea, quia vero ete. sed ante propter causam necessariam praecepit priuilegium innouari. Sit ciuili) Authent. de test. multae. & §. haec vero. colum. 6. ( Similitudine) supra de consti. nam concu. ff. ad. l. Aquil. illud. C. de fal. l. vlti. nam si haec similitudo attenditur, videtur quod eadem similitudine aequitatis debeat, vel aduersarium intra annum conuenire, vel ei priuilegii innouationem nunciare. CNouum) 12. dist. praeceptis. inf. de priuil. ex parte.
Procuratricem). ff. de procur. foeminas. contra, sed hoc est speciale in mulieribus constitutis in dignitate. ad idem. supra de ar. dilecti. 12. q. 2. cum deuotissimam. vel ex quo est abbatissa, potest esse procuratrix in rebus monasterii, sicut miles in rebus ordinis sui. ff. de procur. filius. vel hoc fuit de speciali gratia quod alias non licet. ff. de re iudi. quidam consu. ( Centenaria) . sup. de priuil. cum nobis. In sua diocesi) nam si monasterium non esset insua diocesi constitutum, non valeret praescriptio episcopi contra priuilegium, quia erat sine titulo, qui necessarius est, & vbi est praesumptio contra aliquem & vere praesumptio est contra eum, qui in alia dioce. subiectionem monasterii praescribit, de hoc no. supra de praescrip. si dilig. Sed episcopus in cuius dioce. est, bene praescribit contra hoc priuilegium, quia maior praesumptio est pro episcopo quam cons tra eum, quia & si contra eum praesumitur, quia priui. apparet tamen pro eo praesumitur & contra monasterium quod ime petratum sit per falsi suggestionem, & ideo tanto tempore monasterium vti eo cessauit, & sic fatendum est monasterium fuisse per priuilegium exemptum, sed fatendum est episcopum dioce. contra monasterium & priuilegium posse praescribere.
Adiudices) hoc videtur mirabile, cum tantum esset petitum priuilegium innouari, & ad impediendum innouationem exceptionis est de pseriptioe quomodo lit non conte¬ procederetur ad diffinitiuam sententiam, super eo de quo actum non est. scet ad iudicandum monasterio, an sit exemptum contra. inf. de si. licet. Sol. dixerunt quidam hoc super statu monasterii procedere lit. non contest. supra de testi. cum olim. Sed adhuc non satisfit quaestioni, quia non videtur debere pronunciari, nisi ad monitionem faciendam, vel non.
Tu autem sic responde, quia cum iampriuilegia essent innouata, non erat super innouatione ferenda sententia, nec fertur sententia lite non conte. quia licet Papa det formam procedendi super principali non remouet, quin debeat fieri lite contestata, supple ergo vbi dicit recipiat testes lite contestata praemissa. (Eidem) episcopo (Resignato) id est, ex vestra parte dato.
Caput 8
VENERABILIS. ( Decimis.) scilicet quibus locis sol. ui debent, vel quo tempore vel quibus personis, alias eoN nim super diminuenda quantitate decimarum non licet pacisci. Insertus) ad hoc fit haec insertio quia ratione eorum quae in ipsa compositione ponuntur, non potest hoc dici, quod aliquis sit contra ius ibi & si esset. Papa illud voluit sustinere, & super illo dispensare. arg. sup. de biga. super eodem. supra de filijs presbyteri. veniens. & no. supra de translatione. cap. primo. ipse tamen de iure suo contradicere posset, si ignorans fecit. supra de fi. instr. inter dilect. §. porro. vbi no. multo fortius quilibet extraneus: quia res inter alios acta etc. Item si dolo vellent dicere se inductos ad compositionem, audiuntur. ff. de pact. tres fratres. §. emptor. & propter hoc ponitur clausula, sicut sine praeiudicio ete. & hoc idem posset dicere etiam si praedicta clausula non apponeretur, & ideo cum illa clausula nihil operetur, non debet impediri executio compositionis. Confirmationis) & videbatur contra quod prius ponendus erat tenor compositionis, & postea prosequi debebat confirmatio, vt diceret praedictam conpositionem confirmamus, & non confir. mamus compositionem sequentem. q. d. sicut in iudicio futurae confirmationes non possunt confirmari, quae causae cognitionem requirunt, ita nec in priuilegium debet valere confirmatio, si verba confirmationis praecedunt verba compositionis, & sic ex hoc verbo videbatur conditionalis confirmatio, vnde videbatur eis quod priusquam mandaretur executioni, inquirendum esset de conditione, sed non est ita.
Caput 9
VA NOPIS. (Spiritualibus. Papa enim vel legatus concedendo, vel supponendo alii ecclesiam, nihil alieno iuri del trahere intelligitur, sed tantum ius subii ciendo ecclesiae, id est, vtex tunc ei fit subiecta sibi concedere videtur saluo iure aliorum. ar. sup. de offi. dele. super eo. inomnibus ergo salua erunt episcopis & metropo. iura episcopalia & metropolitana, illi autem quibus donantur, poterunt tanquam patroni de temporalibus exigere rationem. Et pro his, si male ministrent excommunicare, iste etiam, cui legatus hoc donauit, poterit inquirere, & fori te etiam extra ordinem non derogando iuribus aliorum, sed & cum sunt negligentes vitare poterunt. Vel melius videtur, quod legatus nullam potestatem habet auferendi iura vnius ecclesiae, & dare alii a, sed Papa a hoc potest facere, hic autem per suas confirmationes, nihil dedisse intelligitur, sed tantum data legitime confirmasse, ac data talia non eranm legitima. Verba autem huius priuilegii nescio excusare, quin plene essent exemptae a patriarchis & alijs, si legatus de eo conferendo potestatem haberet. (Eorundem) haec dictio refertur ad illam dictionem quidam.