Titulus 1
Titulus 1
Caput 1
CAPVT I. 1 Peccatum mortaliter non est, si inter clerites staret laicus, maxime vbi non est contraria consutetudo.
VT LAICI. Supple. Statuimus. de consec. dist. 3. sacerdotum. 23. distin. sacratas. hoc. c. loquitur de honesta1 beosor te, non enim crederem aliquem peccare mortaliter, si inter clericos staret, maxime vbi non est contraria consuetudo. (Sed pars) id est, chorus. (oancta.) idest, maior parsecclesiae siue
Caput 3
VT QVISQVE. Honeste loquitur hoc. c. sed non peccat mortaliter si contra faciat propter paupertatem. ser) (Plebem) . i. populum. (Clericum.) Not. in minoribus ordinibus constitutos legere epistolam.
Et hoc verum quando non est ibi subdiaconus, nec debet cantare cum solennitate, in qua cantat subdiaconus & ornamentis subdia. 23. dist. subdia. 73. dist. si qui clerici. Scholas tenere) docendo primo rudimenta & psalterium, qui autem maiores scholas regit, de quo habes. 3S dist. de quibusdam. non legit de officio epistolas, vel lectiones. (Ad fidem) id est, symbolum, quod est credo in vnum Deum.
Caput 6
CLERICVS. (Sit sine gradu) Sacri ordinis. 32. dist. si quis eorum. (Traditus) si dicto, vel facto approbauit esse eum in monasterio. 20. q. 1. quam progenitores, alias secus, infra de regu. & trans. ad reli. cum simus.
1 (Et iterum) refert sead primum easum de clerico vxorem ducente, & habes hic, quod clericus coniugatus portare debet tonsuram. 23. dist. de ecclesiastica. 32. dist. si qui vero. in Auhent. quomodo opor. episc. §. qui semel. 20. q. 3. eos.
Et hoc intellige verum, si percipiunt. inf. de cle. coniug. Ioannes. & si iterum voluerint ad ordinem clericalem redire, alias omnino sunt omni priuilegio clericali priuandi, vel mandandi. 84. dist. si quis. inf. eo. c. vlti. vel lege planius & verius hoc. c. sit clericus. si tonsura dimissa vxorem acceperit, qui quidem sit sine gradu. i. si praedictus clericus non habet gradum sacri ordinis, nec a parentibus monasterio traditus est, & semper vsque ad hunc locum lege suspensiue, & est sensus. Si clericus non habet sacrum ordinem, nec est monachus, licite potest accipere vxorem, tamen tonsuram portet, si vult gaudere priuilegio clericorum.
Caput 10
CVM AE OMNI ( Expensas) has enim licite accipiunt delegati de quibus hic loquitur, cum nemo cogatur E suis stipendijs militare, ordinarii autem suis expensis causas agere debent, secus autem in visitatione: vt not. inf. de censi. romana. (In fraudem) sibi retinendo, si certum salarium accessoribus dari facerent, licitum est. C. de accesso. l. 1. ff. eodem. l. diem. arg. 11. q. 3. non licet. 14. q. 6. venales. sententia autem arbitri venalis tenet, licet contra eam excipiatur. C. de arbi. l. 3.
Caput 12
CAPVT XII. 1 tistriones suns infames, & nuuo tempore sunt promouendi: intelligitur tamem vt hic. 2 Infamia & vilitas persouarum impedit promotionem.
CVM DECOREM. ( Theatrales.) Mimi enim & histriones nullo tempore etiam post poenitentiam sunt promouendi, nisi per dispensationem Papae. 31. di. c. 1. & c. praeterea. 4. q. 1. c. 1. sunt enim infames. de conse. dist. 2. pro dilectione. ff. de his qui no. infa. l. 2. §. ait praetor. & de postu. l. 1. Et hoc intelligo de his, qui publice coram populis faciunt gesticulationes sui corporis, vt ex praedictis. ll. apparet. Si enim in occulto etiam coram pluribus alijs saltaret, vel chorizaret, non prohiberetur a promotione post poenitentiam. Idem etiam videtur si semel tantum vel etiam pluries fecisset coram populo, dummodo non assuefecisset, nec esset infamis. Infamia enim & vilitas personarum, est causa quare promoueri prohibentur, & non peccatum, quia sine peccato haec fieri possent, quia Dauid & plures alii saltauerunt sine peccato, qui etiam hoc faceret ad consolationem alicu:us infirmi, vel ex alia iusta causa non peccaret, sed assuescere in his, non posset esse sine infamia. Et no. vilitatis, & maxime in his, qui quaerunt inde luerum. Illud autem certum est, quod si quis habet beneficium alias officium histrionis in aliqua curia, quod ille promoueri non potest, & sic loquitur. 51. di. c. 1. & c. praeterea. (Theatrales) sic dicti, quia fiunt in theatro. i. loco ad theorandum, siue ad speculandum apto. (Laruarum) laruae dicuntur deformitates hominum, siue per appositiones pellium, siue colorum. (Ludibria) nedum quod monachi vel alii clerici exerceant ludibria, sed etiam in eorum habitu exercere prhibentur. in Authen. de san. epis. §. vlti. col. 9. C. de epis. aud. minime. Aliqua autem ad compunctionem fieri non prohibentur, puta praesepe domini, & sepultura & consimilia. ar. de conse. dist. 2 semel. &de consecra. dist. 3. quaeris.
Caput 16
EX LITERIS. (Quibus) statutis patriae. (Moniti) hi enim primo monendi sunt, vt negotiationes clericis non conuenientes dimittant, & si eas non dimiserint: & cum eas forte si ne peccato facere possent clericatu dimisso spoliabuntur beneficio & ecclesiis si habent: & dimittentur domino seculari hoc modo quod ecclesia non defendet eos, vt hic in fi. (Ab huiusmodi) id est, secularib. negotiationib. (Praetermissis) idem etiam si non praetermissis, dummodo comuiugati sint, & negotiationib. intendant. ar. inf. de cle. coniug. c. pe. & c. loamnes. (Priuilegium) excepto priuilegio canonis. 17. q. 4. si quis suadente. alii contra. de hoc no. de cle. comuiug. c. pe. & c. loamnes. & inf. de aposta. c. 1. (Priuilegium) quia quo ad iudicium vel forum & functiones municipales perdunt. infra de cle. coniu. c. pe. (Dum his) ergo eis dimissis possunt vti priuilegio clericali.