Text List

Titulus 2

Titulus 2

TITVLVS II. DE COHAEITATIO. NE CLERICORVM ET mulierum.

Caput 1

CAPVT I.

INHIBENDVM. ( Canones) 22. distinct. nullus. & c. praeter hoc. 32. dist. interdixit. C. de epis. & cler. eum qui. 31. dist. in omnibus. & dicunt quidam hanc decret. canonibus derogare. Alii dicunt, quod per decre. istam prohibentur tantum clerici lasciui, tenere in domo lasciuas consanguineas secum, & alias similes mulieres. eos.

Caput 2

CAPVT II.

SI QVISQVAM. ( Fabulari) in Authen. vt li. mat. & auiae. §. pen. & vlti. ( ludicetur) id est, monasterio tradatur. 33. dist. c. fraternitatis, vel in seruitutem redigetur. 32. dist. Et hoc intellige, si fuerit publice ducta tanquam vxor, & sic loquitur. c. 15. q. vlti. cum multae. S1. dist. quidam. si autem teneatur vt concubina, imponitur ei poenitentia. 27. q. 1. quae Christo.

Caput 3

CAPVT III.

CLERICOS (Concubinas) Secus de vxoribus. 35. q. 6. ab isto. (Incurrant) 21. dist. in nouo. C. de iud. l. vlti. 30. dist. poenitentes. ( Perpetuam). i. donec resipiscant. si. institu. loca. S. adeo. ff. de pecu. id vestimentum, & sic non est contra. 2. q. 1. multi. & dicitur perpetua, quia nullum certum tempus praefinitum habet. Vel expone excommunicationis, id est depositionis.

Caput 4

CAPVT IIII. 1 Satis factio congrua peecati quae sit. 2 Non amittitur possessio ab eo, qui non habet animum amittendi. 3 Quae sit differentia inter susbensas ab bomine & a canone. 4 Suspensus a canone celebrando non est irregularis.

SICVT. (In subdiaconatu) Idem in minoribus ordinibus, sed non sunt ita seuere puniendi. 32. dist. lectores. Satis factionem congruam) 1Satis factio congrua est, & si dimiserit peccatum & poenitentiam egerit coram Deo contra quem peccauerat, & si peccasset contra proximum, oportet quod ei satis faciat. Et dicimus, quod iste qui suspensus est vsque ad congruam satisfactionem, quam cito satisfecerit, vt debet, & sicut dictum est, statim officium suum & beneficium recuperat, & hoc satis probatur per ipsa verba, nam si vsqre ad congruam satis factionem est suspensus, ergo post dignam fatisfactionem primum statum recuperat, nisi aliud sit impedimentum, forte quod peccatum est manifestum, vel alia iusta causa quare necessaria sit dispensatio: vt not. sup. de temp. ordi. ex tenore.

Et idem dico, si vsque ad annum vel aliud tempus sit suspensus, & idem si pro ontumacia e supr. de constit. ex literis. Hic enim sic suspensus non amittit iura sua, siue temporalia, siue spiritualia, nec possessionem eorum, licet fructuum & effectum amittatad tempus, quod ex eo patet, quia ad hoc animum non habet sine quo possessio non amittitur. ff. de acquiren. pos. possideri. §. cum quibus. Et ideo, nec eius beneficia conferri possunt, tamen fructus qui medio tempore colliguntur, non ei restituentur, sed in vtilitatem ecclesiae conuertentur. sup. de ap. pastoralis. in fi. & inf. de cle. non resi. cumad haec. (Puspendatis) per hoc non derogatur. 122. dist. nullus. & c. praeter. vbi dicitur quod suspensus est ipso iure, quod tantum loquitur de sacerdote qui tantum suspenditur a missa. Elic autem loquimur de alijs sacris ordinibus, & etiam poenas alias imponit. Nos dicimus, quod ab officio non tantum sacerdotum, sed etiam clericorum est abstinendum. inf. eo. c. vlti. & non solum a missa, sed etiam ab alijs officijs etiam minoribus. 81. dist. si qui sunt. 22. dist. praeter. Imo nec etiam beneficium habebit, nec etiam cum alijs sedebit, & sic nec electionibus intererit. arg. praedicti. c. praeter. & idem dicendum in omnibus ordinibus sacris, & quidam iu minoribus idem dicunt. arg. 1. praeter. & inf. eo. c. vestra.

Nec tamen haec decret. quae dicit suspendendum antiqua iuta tollit, quae dicunt eos suspensos ipso iure, cum hic loquitur, quando erat occultum ante probationem, & sententiam, vnde oportebat, quod ante sententiam suspenderentur, vel loquitur quando tantum erat suspieio. sup. eo. c. 3. Vel dic, quod licet quilibet possit sua authoritate recedere ab officiis publici fornicatoris, potest etiam contra eum procedi ordine iudiciario, per quem aliae poenitentiae imponentur illi, & propter ea grauior est poena iudicis, quam iuris, quia poenam iuris credimus cessare, si cesset a peccato. arg. inf. eo. c. vlti. quantum ad hoc, vt alii possunt audire eius officia. Ipse tamen non debet celebrare sine dispensatione, & absolutione ex quo notum fuit crimem eius. §1. dist. ministri. & not. 30. dist. sacerdotes. sententia autem iudicis non cessabit, nisi restituatur de magna gratia. Item nisi per sententiam priuetur non poterunt eius beneficia alijs conferri. Et ideo necesse est monitionem praecedere, vt hic dicit, & sequens cap.

Si autem a praelato suspensus esset, possent esus beneficia alijs conferri, quia vacat ecclesia. sup. de aeta. cum bonae. Secus in beneficijs suspensorum am canone, vt hic, & licet talis differentia sit inter suspensos a canone & suspensos ab homine, in exhibitione tamen sacramentorum non est differentia, vt nota. inf. de haere. c. 2.

4 Item si suspensus a canone celebrat non est irregularis. arg inf. de cler. exconm. mi. si celebrat. in prin. secus in suspenso am iudice. 11. q. 3. si quis presbvter. excommunicatus autem a canone bene fieret ir regularis si celebraret. inf. de sent. excom. cum illorum. vel dic aliter, vt not. Inf. de schis. c. 1. de cler. excom. mi. si celebrat. Suspensi) per tantum tempus quod scandalum & infamia contra eum augmentatur, & relinquo hoc in arbitrio boni sudicis, vel non ex pectabuntur nisi quousque post suspensionem citentur.

Caput 5

CAPVT V.

SVPER EO. (Literas, a nobis super restitutione sua, secus si conquereretur de iniusta sententia, vel suspensione, quia tunc valerent liter ae, & procederetur per eas non secundum formam literarum, sed secundum iuris ordinem. sup. de rescrip. super literis. Vel potest intelligi speciale in hoc casu vt teneatur facere mentionem de serie processus. sup. de rescrip. dilectus filius abbas.

Caput 6

CAPVT VI.

SI AVTEM. (Liceat) authoritate sua. (Portionibus) id est praebendis.

Caput 7

CAPVT VII. 1 Quando abstiaere liceat ab officis facerdatis criminosi. & vide in num. 2. & 3.

VESTRA DVXIT. ( Nullus) 32. dist. nullus praeter. (Legitur) 15. q. vltim. c. vlt. (Caeterum) soluit praedictam contrarietatem. ( Condemnatur) dicitur etiam notorium, quod ita se exhibet oculis hominum, quod non est inficsationi locus. (Toleratur) supple & est inficiationi locus. (Poenae occultum) licet sit notorium per famam, si enim esset notorium, quod teneret eam in domo, nihil prodesset sibi sua negatio. 2. q. 1. de manifesta. Ali dicunt, quod si publice reneat eam in domo, dummodo diffiteatur se cognoscere eam, non est vitandus a missa.

Abstinere) sic abstinere lscet occulta esset fornicatio, vel etiam si esset aliud crimen quam fornicatio a proprio sacerdote in his officijs, quae ab eo audire non cogitur, & ab his sacramentis, quae in eo recipere cogitur, qualia sunt, quae habes inf. de poe. & remis. omnis. & etsam est sic faciendum, si ex eius abstinentia contra talem sacerdotem, sed fornitatorem, & toleratum scandalum non generetur, alias autem non licet abstinere, nam & dominus corpus suum dedit ludaeis. de consec. dist. 2. non prohibebat. & cap. seq. & at. 6. q. 2. si tantum. §. q. 4. nonne.

(Peccandi) & hoc bonum. (Si talium) quia cum contemptu: & quasi minorin efficaciae & hoc malum. Operis) & hoc dicimus generale, quod omnium suspensorum a iure etiam sine scientia hominis, si crimina pro quibus ius eos suspendit ab officijs, vel quocunque alio actu sunt notoria per facts euidentiam, quod cuicunque licet eos vitare in his, quae eis interdicta sunt, licet adhuc iidem suspensi tolerentur a suis praelatis, & idem dicendum videtur irregularibus, quia & ipsi suspensi a iure dici possunt, sed & si crimina pro quibus a iure suspenduntur, sunt occulta, quantumcunque sint grauia, vt simonia, homieidium, & hiuiusmodi: tamen eustari non debet in his, quae ab eis recipi debent de iure. arg. hic de consec. dist. 2. non prohibebat. & idem videtur etiam dicendum in occulto excommunicato. 6. q. si tantum. sup. de offi. ord. si sacerdos.

Euidentiam) puta quia mulierem suspectam tenebat in domo. 32. q. 1. c. 1. sup. eo. si quis. sed si clericus inuentus sit cosre eum muliere, propter hoc tamen vitari non debet ab eo, nisi alias sit notorsum, vt hic. (Recipiantur) notorii autem fornicatores suspensi sunt ipso iure, vt hic. argu. a contrario sensu. 32. dist. §. verum. S1. dist. si qui sunt ministri.

Caput 8

CAPVT VI1I. 1 Origo famae, cbnde deducatur. 2 Notorium facti quotuplex sit, & notorium iuris quid in num 3 Litis contestatio non est necesfaria, vbi absens est accusatus & contumax. 3 In notorio iuris & facti continui sine accusatere & teste proceditur nec potest appellaris secus est in notorio facti actu transeuntis & interpellati. 4 I notorques praesumptionibur, an sit necessarius ordo iuris. 5 Potest contrasententiam latam, & etiam executioni mandatam, de nono iudicium agitari. Anin quolibet notorio maleficio iudiciarius sit necesse, & num. 6. 9. 6 In contractibus seruari debet iudiciarius ordo. Notorium si negatur, an & quomodo sit probandum. circumstantiae excusantes malesicium, an otnt specificare & notas esse oportet. Qualiter procedatur cunutra accusatum, qui ci tatus non comparuit. & in num. 10. 8 Monitio iudicus, an habeat im citationis. 2 Qo casusententia latasuper notorio, non teneat.

TVA NOS. (HIabentibus) Non in domo, quia tunc secus. 2. q. 1. cap. de manifesta. (Conueniuntur) id est, interrogantur ( Notorium facti) puta quia mulierem suspectam secum tenebat in domo & lecto, & quia confitetur, vel non diffitetur, vel si filios habet de aliqua muliere. inf. de diuor. significasti.

2 Notorium) fama procedit ex sententia, & aliquando ex suspicione. Item ex certo authore, & aliquando ex incer. to. de consec. dist. 4. sanctum. hoc adducit inquisitionem, nisi a certo homine aemulo, vel inimico habeat originem. inf. de accusa. qualiter. 2. manifestum autem solitum ordinem iudiciarium requiret non inquisitionem, nisi sit infamatus. 2. q. 8. c. 2. si tamen manifestum ex certa sclentia & certo authore procedit, etiam quod probari potest. ff. de testa. haeredes. §. 2. occultum etiam aliquando dicitur quod probari potest. C. de app. eos. §. 1. saepem autem dicitur notorium manisestum. 2. q. 1. manifesta.

2 Notorium facti triplex est, primum est notorium facti actu transeuntis, quod ita habet euidentiam rei, quod negari non potest probabiliter, vt si episcopus coepit ministrare bona ecclesiae. sup. de transla. praela. quanto. idem si quis in conspectu populi oecideret aliquem. Et dicunt quidam, quod in hoc notorio, licet sit occultum iudici, si detur sic petitio vel accusatio, cum talis epsscopus transtulerit se ad talem episcopatum sine licentia Papae, peto eum amoueri, vel cum talis talem in praesentia multorum occiderit, quod inficiationi locus non est, peto eum puniri, & ex quo ita proponit, potest procedere tanquam in notorio. i. lit. non contest. 2. q. 1. manifesta. & c. de manifesta. & c. quae lotha. sup. de iureiur. ad nostram. Et dicunt non esse necessarsam litis contest. vbi absens est accusatus & contumax. Si autem praesens esset, faceret fieri lit. contest. & oportebit hunc probare duo, scilicet quod fecerit homicidium, nec hoc sufficit, nisi probauerit publicem factum. Alioquin non posset condemnari ex quo sic formata est petitio, cui debet sententia conuenire, vt sup. de or. cog. cum dilectus. §. fi. & sup. de proba. licet. sine probatione autem nunquam aliquem condemnabit. 2. quaest. 1. nos in quenqu. & c. Deus omnipotens. & tali notorio non auditur quis appellans. sup. de app. proposuit. Et sic appellatur notorium potius qualitate facti, puta quod publice factum est, quam quia sit iudici notum, & in hoc notorio debet praecedere aliquod de illis, qui continentur. inf. eo. in glo. quidam autem. & hoc notorium actu transiens satis probabiliter negatur a praesente. inf. de sortile. ex tuarum. Si autem sit notorium interpellatum, semiplena probatio requiritur. inf. de vsu. cum in diocesi. Si autem sit conetinuume nullus ordo requritur, nec probatio, vt si clericus in carcere teneatur sup. de ap. dilectus. vel si in domo publicen teneret concubinam. 2. q. 1. de manife¬ sta. vel contra iuramentum dominum persequitur continue. supr. de elect. venerabilem.

Item notorium est iuris. ff. de sta. ho. ingenuum. inf. eo. c. fi. sup. c. proxi. & si negetur requiritur probatio. sup. de sen. & re iud. sicut. notorium praesumptionis est, per quod praesumitur filius, quia natus est de nuptijs. ff. de in ius vo. quia habes etiam alia exempla. 32. q. 1. c. 1, sup. de praesump. tertio. 2. q. 1. de manifesta. & c. quale. inf. de emp. ad nostram. inf. de pig. illo. Alij dicunt, quod in his duobus notorijs, scslicet iuris & in notorio continui facti, sine accusatore & teste proceditur, nec potest appellari, vt in concordantijs positis. sup. vbi de eis tractauimus. In notorso autem facti actu transeuntis, & interpellati, non admittitur directa accusatio, nisi cum ordine iudiciario, & admittenda est appellatio, sed potest indirecte procedi in talibus notorijs. lc. inquirendo, & sic potest intelligi Authen. vt sudi. sine quoquo suffra. §. necessitatem. & C. de accu. ea quidem. Nec obst. decre. sup. de elect. bonae me. ma. & c. venerabilem. sup. de app. cum sit. inf. de verb. sig. ex parte. vt ibi not. citatio autem semper est in quolibet notorio necesfaria, vt sup. de iureiu. ad nostram. hoc autem licet sit securius, non tamen denegamus posse sustineri, quod dictum est. sup. eo. gl0. & inf. eo. glo. quidam autem dicunt.

In notorijs autem praesumptionsam necessarius est omnis ordo iuris, sed suf. ficit probare circumstantias, & praesumptiones etiam, si non probetur factum. arg. in praealleg. decre. tertio. & 32. q. 1. c. 1. Quidam autem dicuntclict secundum primam opinionem sufficere, & etiam necesse esse ad hoc, vt possit procedi in tali notorio actu transeunte, quod literas receperit a fide dignis. argu. sup. de post. c. 1. 2. q. 1. c. fi. in Authen. vt iudi. sine quoquo suffr. §. si quis autem. & §. necessitatem. vel etiam per publicam famam, vel per denunciatlonem officialis. C. de accus: ea quidem. & quod faciat citari partes nam merita causarum etc. sup. de sen. & re iudi. inter. vt sup. de iureiur. ad nostram. 3. Notorium vero deprehenditur loco, quia fit in publico, non in domo occulta, & propter astantes, qui sunt multi tot. sc. quod non inueniretur aliquis, qui possit tot inuenire, qui contrarium dicerent, puta tota vicinia velc maior pars, vel tot quod inficiari non potest, praeter ea tempore, puta die, non nocte, & ex multis alijs circumstantijs, quas discretus iudex videbit. ff. de instit. sed & si. §. 1. & 2. ff. de iur. & fac: igno. l. regula. §. 1. 2. q. 1. §. quando autem. ff. de verb. obli. continuus. §. 1. & tunc quando factum est notorium, sed persona delinquens occultatur, locum habet, vt quidam dicunt, quod proceditur, quasi in notorio. ar. sup. de testi. cog. e. peruenit ad nos. & no. sup. de elect. bonae me. ma. & de tali notorio actu transeunte loquitur inf. de ver. sig. si ex parte in Christo. & c. seq. sup. de ap. cum sit ro. §. vlt. & e. proposuisti. sup. de fil. presbyt. conquerente. sup. de transla. praela. c. quanto. hi etiam, si notorie delinquentes, non sunt audiendi appellantes. 2. q. 6. §. sunt. sup. de app. cum sit ro. §. vlt. & c. proposuit.

3 Sed quod est mirabile, post latam sententiam etiam executioni mandatam, contra eam poterit de nouo perpendi iudicium. i. agitari. C. de accu. ea quidem. Non mireris, quia alibi non licet appellare, & tamen causam agere licet, vt in supplicatione. C. de preci. impera. offe. aut. quae supplicatio. & retractabit prsma sententia, siue processus, si probauerit falsum esse, quod obiiciebatur, vel etiam non notorium. C. de accu. ea quidem. quanmuis hoc difficile videatur. Sed contra videtur, quod non debeat citari notorioactu transeunte. sup. de elect. bonae me. mag. & c. venerabilem. & etiam quod non sunt in tali notorio recipiendae probationes. 2. qon. 1. de manifesta. & c. quae Lotharius. sed illa habent locum in notorio, quod in conspectu iudicis contingit, vel in notorio continuo, vel ibi interuenit citatio, vt not. sup. de app. cum sit ro. vel dicas generaliter in quolibet notorso posse procedi sine citatione, hoc non placet, & sine probationibus, nom propter hoc reuocabitur sententia, nisi constet contrarium, vt sup. dictum est. sed melius est, vt modo praedicto procedatur, nisi forte periculum vel scandalam esset in mora, & sic potest intelligi, quae continebatur. supr. de elect. bonae memag. & c. venerabilem. & forte non est differentia inter notorium actu transeuntis, & actu interpellatum, sed in vsurario manifesto quaedam constituuntur specialia, vt not. inf. de vsur. cum in diocesi. & c. quia.

Sed quid dices negatione fit res du¬ bia, ergo vbicunquod negabitur, non seruabitur dictus processus. C. de inge. & ma. l. 4. R espond. sicut dictum est si praesentes sunt, & negetur, bonum est quod seruetur ordo iuris, & in cautionibus & in alijs. ff. de custo. & exhi. reo. diuus. ar. 2. q. §. c. 1. & 2. & si non fuerit praesens vel recesserit, tunc non seruatur ordo. Vel dic illud habere locum, in quibus probabiliter potest esse inficiatio, vel dic quod est dubium, ideo requiruntur probationes, & quia notorium ideo proceditur sine ordine, & sic diuersis respectibus aliquid dicitur dubium & notorium, sic etiam ordine non seruato proceditur, si de maleficijs notorijs excipiatur contra electum vel testem, & loquitur sup. de elect. bonae me. mag. & c. venerabilem.

6 In alijs autem praeter maleficia, puta in contractibus non credimus locum habere praedictum processum, imo in ipsis seruabitur ordo iudiciarius, quia ibi tem. pore praedicti contractus, & ante & post contractum multa sunt & interueniunt etiam extra id, quod agitur, quae homines non audiunt, vel non notant notabiliter. Item quia quae consensu, vel ver. bis, vel re contrahuntur, non possunt tallaita esse notoria. ff. como. si is. §. vlt. ff. de act. & obli. l. 1. & 2. Idem dicitur de possessione, quae licet consistat in facto, habet tamen aliquando aliquid iuris. ff. de acqui. pos. l. 1. §. acquirimus. & l. possessio. Praeterea alia ratione reprobamus processum notorii in contractibus, quia si praesens esset reus, forte haberet exceptiones suas, & alius est modus subueniendi actori. scae. per excommuncationem, vel missionem in possessionem. sup. vt lit. non contest. tuae. & c. quoniam. Sed dices idem etiam potest dubitari in criminibus, quia forte ad suam defensionem fecit homicidium, vel quia transiuit ad episcopatum authoritate Papae, vel quod est denunciatus post appellationem. sup. r de transla. c. vlti. sup. de resti. spo. olim. inf. de sent. exconm. per tuas. Item remedium aliud actor habet contra eum. C. de requi. re. & ff. eo. per totum. Sed dicimus, quod speciale est in maleficijs, quia interest reipublicae ne maleficia remaneant impunita. inf. de sen. exconm. vt famae. quod proceditur sine ordine, & tamen necessarium est, quod non solum probet maleficium, sed etiam qualitatem facticlsct quod homicida insultum fecerit, & occiderit, & sic de omnibus alijs, quia alias est inficiationi lo¬ cus ar. ad praedicta. de restit. spol. olim. & cicum ad sedem. 2. q. 1. quae Lotharius. Quidam dicunt quod si negetur notorium, semper est probandum notorium, vt ff. qui fatisd. cog. si vero. §. vlt. & hoc in absentia partis probari potest. argu. sup. de pac. c. inter posita. §. vlti. & postquaem probauerit notorium, tunc admittentur probationes super principali, sed prius dictum magis placet, cum hoc sit prolongare lites, & circuitus adducere. Nulla tergi.) tale notorium facti, puta quia mulierem suspectam secum tenet in domo vel lecto, & quia confitetur, vel non dif. fitetur, vel si filios habeat de aliqua mu. liere. inf. de diuor. significasti. Illud factum vel potius maleficium dicitur notorium, vel homicidium, & adulterium, quia pluribus notum est, etiam si circumstantiae non sint notae, quae excusant, vel aggrauant maleficium, vt puta quia iudex est qui occidit, vel etiam alius, sed ad sui defensionem, vel etiam adulter non tenetur, quia ignoranter eam cognouit, vel quia supposita, vel quia parentelam ignorabat inter se & vxorem suam, sed certe in hoc easu quando quis teneat aliquam pro vxore, non videtur habere locum processus notorii, quia tunc non est notum maleficium, licet notorium sit factumilisce quod tenet & cognoscit talem mulierem, quod non est peccatum, nec de genere peccatorum, nisi & ipsa consanguinitas esset notoria, non dico viro, sed alijs, ita quod possit censeri notorsum, non enim est necesse ad hoc, vt processus notorii habeat locum, quod sit notum partibus, sed quod in veritate sit notorium, quia si velles dicere, quod oportet omnes cir. cumstantias excusantes maleficium esse notas, sequeretur quo nullum maleficium posset esse notorium, quia nullum est, quod non possit habere aliquam circumstantiam, quae possit excusare maleficium. Sed contra non dicitur factum notori. um, nisi quando non est inficiationi locus, etiam quando non potest vlla tergiuersatione celari, vt hic. 2. q. 1. de manifesta. Sol. non dicitur, quod maleficium non possit excusari, sed dicit quod ipsum factum, quod dicitur maleficium, non potest celari, quin sit factum notorium, id est, si sit notorium factum, habet locum processus sine iudiciario ordine, processus autem iste extraordinarius, de quo loquuntur canones, raro locum habet secundum canones.

Item not. quod imputatur accusato, qui habet legitimas causas inficiandi, quod citatus non venit, & proceditur ad inquirendum de circumstantijs non notorijs, etiam si presenti accusato incumberet probatio, habebitur pro probato, ex quo ab. sens est, alioquin si non absenti, & non praesenti incumbebat probatio, iudex ad sui instructionem probationes recipiet. Item & procedetur ad poenam husus contumacis, sicut fuerit iustum, eius eontumacia non obstante. sup. de elect. bonae me. mag. 2. q. 1. de manifesta. sed si venerit audiantur excusationes eius. 2. q. 1. Deua omnipotens. & si aliqua poena imponatur eis, vel si aliquod mandatum fiat eis occasione male facti, eo non existente contumace, & non facta legitima inquisitione de non notorijs, illud vel erit nullum, vel erit reuocandum tanquae iniustum.

Item monitio iudscis, quae monet reum, quod satis faciat non habetur pro citatione, quia monitioni non teneretur par ere, si habet iustam excusationem. sup. de praesumpt. c. dudum. 14. q. 1. quisquis. arg. contra. sup. de rescrip. si quando. vbi dicitur, quod per literas debet se excusare, sed ibi loquitur de honestate. Alii dicunt & forte bene, quod in notorijs post citationem potest procedi, si citatus non mittit sufficientem responsionem. argu. inf. de cleri. non resi. ex parte. & duobus capitulis sequentibus. Item si sit factum, vbi requiritur purgatio, vsdetur quod ad purgationem vocari debet. argu. inf. de senten. excom. si vero. & idem videtur, quod ad sententsam sit vocandus. C. quomodo & quando. l. ea quae. 3. q. 9. per totum. & alii tamen contradicunt in contumacibus, & illa loquuntur in absentibus non contumacibus, sed accusators imputaretur, si sciret legitimas accusationes accusati, & eas non diceret, & prouidetur in hoc casu accusato secundum tencre. l. ff. de iudi. l. si praetor. ltem dicimus, quod licet in notorio possst procedi lite contestata, & seruato alio ordine iudiciario, quando partes sunt praesentes, nihilominus tamen dicimus posse procedi praesentibus eisdem etlam lite non contest. nec alio iudiciario ordine seruato, sicut & quando reus absens est & contumax praeter citationem quae semper est necessaria.

Item post citationem necessarium est ei exponi factum a, pro quo citatus est, & quod audiatur defensio eius, & si hoc non fiat, satis dici potest non tenere sententiam super notorio latam, sic enim in alijs causis, quae requirunt ordinem iudiciarium, non valet sententia quae fertur non cognito de causa, & sic intelligitur. C. de sen. & inter. om. iu. l. prolatam. C. de accus. si aecusatoribus. & l. absentem. Item videtur etiam in notorijs, vbs & si non omnia, aliquis tamen ordo seruandus est. sup. de iureiur. ad nostram. 3. sed audiantur eius aecusationes, licet super ess non admittitur probatio, nihilominus tamem si est notorium in veritate, tenet sententia, & hoc si ipsum probetur coram illo, coram quo petitur sententia pronunciari nulla, iudicabitur sententiam debere manere ratam, secus tamen videtur in alijs iudicijs, quae requirunt ordinem iuris, quia ibi si nullae probationes reciperentur super quaestione, de qua agitur, non teneret sententsa vt di. ctum est, quidam tamen aliter dicunt.

10 Item dicitur, quod si accusatus est absens & contumax, quod tenet contra eum sententia, etiam nullo ordine seruato, dummodo ei coram quo petitur sententia pronunciari nulla, propter defectum ordinis probetur factum notorium, nec ex aduerso coram eodem sudice, probabitur aliqua excusatio. Imo plus dicit, quod in hoc casu, non est admittendus ille, qui fuit eontumax ad probandum excusationem, sed in primo casu, quando non fuit contumax in primo iudicio, sed si iudex contra ius litigatoris volust admittere eius excusationes, tunc secundus iudex, qui cognoscet, an nulla sit sententia, bene admittet probationes sua per eius excusationibus. Melius tamen potuit sibi prouidisse, si appellasset ante sententiam, quando probationes super suis excusationibus non admittebat, quia tune hoc solo, quod sententia lata esset, post talem appellationem cassaretur sententia lata, aliqui tamem aliter dicunt. Item bdicimus b, quod etiam fi sudici non sit factum verum notorium, dummodo verem sit notorium, licet iudex peceet si fert sententiam, antequam probetur factum sibi notorium, respondeo eius sententia irreuocabiliter tenet. Item dicimus, quod non solum factum, sed etiam possessio & contractus possessionis possunt esse notoria, licet in eis raro debeat proceds secundum formam notorij, sicut & in eis raro proceditur in forma inquisitionie, hoc plus placet, quam ea quae notan¬ int in glo. fama & quidem. (testis) 2. q. 6. de manifesta. (Euidentia) puta quia non secum teneat eam in domo, & in camera, sed communiter dicitur quod eam cognoscat.

Caput 9

CAPVT IX.

A NOBIS. (Naturale) sup. eod. c. 1. contrarium ibi tamen soluitur.

Caput 10

CAPVT X.

QVAESITVM. ( Notorium). De hoc notatur sup. eod. c. tua. (Euidentiam) scilicet quia temet mulierem in domo vel filios habet.

PrevBack to TopNext