Titulus 9
Titulus 9
Caput 1
CAPVT I. 1 Vnio quot modis ffat. 2 Sede vacante nihil est in praeiudicium sedu alienandum 3 Alienatio quae sit periudicem cum maiorisolennitate & deliberatione fit quam quae fit extra iudicium. 4 Non tenet, quod sit de bonis ecelesiae vel cansis vacante episcopatu. 5 Cum ordinatio praelati nimis differtur datur cirater bonms, qitie cauetem si dit absemns prelatus. in num. 6. Vacante ecclesia potest episcopus repetere & agere nomine ecclessae.
NOVIT. (Vniendo.) Fit vnio primo modo, quod vna ecclesia alteri subiiciatur, & secundum hoc remanet cathedralis illa, cui subiicitur. Secundo fit vnio, vt ex duabus vna fiat, & secundum hoc canonsei vnius fiunt canonici alterius, & canonici vtriusque simul intererunt electionibus, & alijs negotijs, & tunc consuetudines, & aliae priuilegia, quae meliora sunt & humaniora in alterutra retsnent vnitum. arg. de pe. di. 1. medicamentum. 32. q. 1. non est culpandus. C. de rei vxo. act. in prin. C. communia dele. l. 2. in fi. Tertio modo possunt vniri, quod sint ambae episcopales, siue in primo statu, & secundum hoc est vnus episcopus ambarum, & sunt duo episcopatus, & sic illae ecclesiae suberunt diuersis metropolitanis, & idem episcopus erit ambabus subiectus. inf. de reli. do. quia. sup. de confir. vti. vel inuti. c. vlti. si vero de vno ordine fit translatio ad alium, illud quod transfertur, sumit naturam illius, ad quem transfertur, haec vero quae sunt dicta, non sunt perpetuo vera, & ideo diligenter attendendus est tenor priuil. porro. (Monasterium) quod factum erat sedes episcopalis & gubernabatur forte sub regimine episcopi.
(Vacante) hic autem constat quod vacante sede, nihil est alienandum in praeiudicium sedis, vt hic. sup. de iureiur. sicut. nisi necessitas immineret: vt not. in glo. sed nos. Ea autem quae eommuniter habet praelatus cum capitulo, & vbi faciunt vnum capstulum praelatus, & clerici, vt pro magna parte est videre in capitulis & abbatijs, vbi communia sunt quasi omnia inter praepositos & abbates & capitula, tunc etiam vacante sede abbate, vel praeposito, nihil alienari potest, nisi de his, quae seruando seruari non possunt, & alijs huiusmodi. C. de admi. tu lex quae. C. si ob pu. pen. l. fi. & si diu staret eeclesia sine praelato, dabitur ei curator, cuius authoritate fiet alienatio, vel obligatio. arg. contra. C. qui admit. ad bo. pos. bonorum, sed ibi est speciale, quae quasi semper est lucrosa. ltem non est contra. ff. de in integ. resti. ast. §. permittatur. quia minor nulli se obligat, sed tantum am sua obligatione liberat. ltem videtur contra. ff. de iur. delib. ait. vbi dicitur, quod genus alienandi est agere, sed agere sibi licet, vt not. in glos. sed nos ergo & alsenare. Sol. licet per actiones posset fieri necessaria alienatio, non tamen ita directo fit alienatio, quae fit per iudicem in iudicio intentando actionem, sicut fit, quando fit voluntarie.
Item alienatio, quae fit per iudicem fit cum maiori examinatione, & deliberatione, quam illa, quae fit extra iudicium, imo plus dicit, quod nec etiam ad agendum semper admittenda sunt capitula, nisi essent actiones tales, quae melius inten. tentur vacante ecclesia quam non, sicut quando quaeritur de electione, ad quem pertineat, cum electio sit in discordia, quia aliter non potest procedi ad confirmationem, nisi de hoc primo quaeritur. Item sicut minor nunquam potest agere sine curatore, sic nec ecclesia, at sicut dictum est in minore, quod authoritate curatoris & praesidio potest agere, sic & ecclesia. Dicunt tamen aliqui, & fortem non male, quod si esset aliqua capella, quae nullum specialem praelatum haberet per quem fietent contractus ecclesiae, quod tune bene valeret alienatio facta a capitulo authoritate praelati, & vacante sede, argu. in Authent. de alie. & emphy § emphvteosis. vltra me. vbi dicit. quod res vnius eeclesiae, debent alienari iurantibus administratoribus ceconomis, & chartularijs, & sic apparet, quod loquitur de ecclesia, quae non habet specialem praelatum, quia tunc ille solum iurasset. semper tamem tutius est facere curatorem.
(Nequiuimus) sed nos dicimus, quod vacante episcopatu, non tenet, quicquid fit de bonis ecclesiae, vel causis, ecclesia enim fingitur vice minoris, sicut non tenetur sententia lata contra minorem, nisi legitime defendatur. ff. de re iud. acta. §. vlti. & inf. eo. c. vlt. Sed si necessitas vel vtilitas requireretur, posset constitui visitator vel procurator episcopatui, qui causas ageret. 61., dist. obitum. & c. seq sed & ipse archiepiscopus in rebus episcopalibus, & episcopus in rebus capellarum suarum est visitator de iure. argu. praedictorum e. fraternitatem. 71 dist. & 10. q. 2. c. fi. si autem ecclesia collegiata vacet, bene potest, etiam dum vacat eeclesia pro praelato constituere actorem vel syndicum. ff. quod euiusque vni. l. 1. §. 2. & hoc probamus, quia cum praelatua cum conuentu censeantur vnum collegium in bonis communibus, mortuo praelato, ius ministrandi cadit in collegium. ff. quod cuiusqe vni. nomi. sicut. §. fin. expressum autem habes. sup. de resti. in integ. cap. secundo. si tamen cito possit ecclessae prouideri expectabitur. ff. de va. mu. l. penult. §. vltimo. Quaedam tamen sunt, quae melius fiunt vacante ecclesia, quam non vacante, sicut est vnio aepiscopatuum. 16. q. 1. & temporis & facilius ecclesia in alterius ecclesiae vsus conuertitur. inf. de dona. consultationem & melius aliquid de praebenda retinet. inf. vt eccl. bene. si. di. con. vt nostrum. in fine. Vel dic quod ecclesia, quae vacat nunquam faciet syndicum vel procuratorem ad res, quas communiter habent praelatus & conuentus. sup. de rescript. edoceri. per praelatos enim debent ministrari res eeclesiae. ff. quod euiusque vni. csuitatis. & l. vlti. & lex prsma loquitur, quando collegium non habet praelatum, vel in bonis, quae discreta sunt a bonis praelati.
Posset tamen dici, quod si nimis differretur ordinatio praelati, daretur curator bonis, sed primum dictum magis placet, viuis autem praelatis, nunquam capitulum constituet procurates, cum ipss non habeant exercitium, sed praelati eorum. ff. quod cuiusque vni. nulli. videtur tamen quibusdam & forte bene, quod sa procurator constituatur nomine ecclesiae, vel alterius vniuer sitatis, quae habet proprium rectorem de voluntate authorstate ipsius rectoris, quod valet huiusinodi procurator. argumentum. C. qa procur neqp. sup. de iudi. causam. sup. de procur. cap. 1. hic enim propria causa est vniuersitatis . 2. q. Scc. biduum. §. in propria.
6 Imo plus videtur, quod etiam si sine eius authoritate constituit, si sententia fertur pro ecclesia, quod valet ei. C. de procur. non co. sed si absentes essent praelati, authoritate superioris posset eis dari curator, & idem fortem si praesens esset, sed agere nollet. arg. C. de bo. quae libe. non solum. 12. q. 2. si quade rebus. & 1o q. 2. si quis episcopus. Hoc tamen dicit, quod contractus factus vacante ecclesia praelato, quae non habeat bona discreta, tenet, licet possit rescindi per in integrum restitutlonem. arg. C. de in integ. resti. si curatorem. Idem etiam dicit, quod si magna necessitas immineat de consensu archsepiscopi, fiet alienatio rerum episcopalium, etiam si eas habeat discretas episcopus. arg. 71. dist. fraternitatem. & episcopus mortuo sacerdote, alienabit in necessitate res ecclesiae sibi subiectae. 10. q. 2. c. vltimo.
De hoc autem non est dubium, quod vacante ecclesia potest episcopus repetere, & agere nomine ecclesiae. infra, de succ. ab intesta. cum dile. nam hic titulus non habet locum in minoribus ecclesijs infra, vt eccle. bene. sine di. conm. c. 1. sed pro episcopatu eo vacante, nec capitulum maioris ecclesiae, nec alius admittitur ad agendum, vel defendendum, nisi fortem det visitator, ille enim causas episcopatus bene aget, vel coadiutor. 7. q. 1. quia frater. 11. q. 2. vulteranus. Item modica vis est, siue agatur de statu, siue de possessionibus contra ecclesiam collegiatam vacantem praelato, quia semper respondere cogitur. inf. de verb. signific. abbate. sup. de consuetud. cum dilectus. sup. de in integ. restitu. c. 2. Indulgentes) in hoc fuit indulgentia, quia de iure conmuni primo agi debebat potius causa ista coram proprio Metropol. quam coram Papa. Iltem specialis gratia est, quod permittit ad curiam aduersarios euocari. Item est specialis gratia, quod eos audire promittit contra factum praedecessoris sui, nisi per in integrum restitutionem, quae non competit contra factum Papae. ff. de mino. maior. nec poterat supplicare, quia biennium transierat. C. de preci. imper. offer. Auilhent. ibi posita fuit ergo specialis gratia. Vel dic, quod hic appellat indulgentia licentiam quam eis dat, quod liceat eis cum suo praelato litigare, quodalias non liceret. insti. de cura. §. finali.
Caput 2
ILLA DEVOTIONIS. (Fungatur.) imo seruari debent suecessoribus praebendae: si autem periculum eset in vacatione, cum superiore agendum est. supram, de concessione praebendae. quia diuersitatem. hanc enim potestatem non habent a capitulo, sed a fundatore, vel priuilegio, vel alio modo. & de hoc notabimus infr. de haered. ad abolendam. Et est ratio, quare non potest conferre praebendas, vt hic: & tamen potest electiones confitmare. supram de maioritate & obedientia. cum olim. quia illud est de iure episcopali, quod intuitu ecclesiae habet, hoc est de iure quod speciale habet, vt dictum est. ( Negligentiam) supra, de eoncessione Praebene dae. quia diuer sitatem.