Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Liber 3

Commentum 1

1

CVm compleuit sermonem de virtute imaginatiua, quae sit, & quare, incoepit perscrutari de rationabili, & quaerere in quo differt ab aliis virtutibus comprehensiuis, scilicet virtute sensus & imaginationis. & hoc in prima & vltima perfectione, & in actione & in passione propria :a cum necesse est vt uirtutes diuersae: diuersentur in his duobus. Et, cum in his duobus fuerint diuersae, manifestum est quod necesse est vt, diuersentur in qualitate actionis, si fuerint actiuae: aut passionis, si passiuae: aut in vtroque: si vtrunque. Et, quia intentio eius est talis, incoepit primo demonstrarti quod esse istius virtutis, scilicet ipsam esse diuersam ab aliis virtutibus animae, manifestum est per se: cum per hanc virtutem differat homo ab pliis animalibus, vt dictum est in multis locis: & quod hoc, quod est dubium, vtrum differat ab aliis virtutibus in subiecto, lsicut in lintentione, aut tan¬ tum differat in intentione, non est necessarium ad praesciendum in hac per serutatione: sed forte ex hac perferutatione declarabitur quomodo. Et dixit. De parte autem animae, &c. idest pars autem animae, qua comprehendimus comprehensione, quae dicitur coguoscere & intelligere, cum manifestum est esse diuersa ab aliis virtutitibus, & ignorarae primo vtrum differat ab aliis virtutibus animae subiecto, & intentione, ut Plato, & alii dicebant quod subiectum istius virtutis in corpore aliud est a subiecto aliarum: aut non differt ab aliis in subiecto, sed tantum in intentione, non nocet in hac perscrutatione, quam intendimus, modo perscutandum est de differentia, qua ista virtus differt ab aliis.

2

Deinde dixit & quomodo est formare per intellectum. idest & prius perserutandum est, quomo do est formare per intellectum, vtrum sit actio, aut receptio. scire enim actiones animae prius est apud nos quam scire eius substantiam. Et uidetur quod intendebat hic per cognitionem, cognitionem speculatiuam: & per intellectum cognitionem operatiuam: cum intellectus sit communis omnibus, cognitio autem non.

Commentum 2

3

Cum narrauit quod principium peserutationis de substantia huius virtutis est perscritari de genere huius actionis, quae est formare per intellectum, & scire genus quod praecedit differentiam, incoepit primo dubitare in hoc, vtrum formare per intellectum sit de virtutibus passiuis, sicut est sensus, aut de actiuis. Et, si est de passiuis: vtrum est passiuum propter hoc, quod est materiale quoquo modo, & mixtum cum corpore, idest virtus in corpore, sicut sensus est passiuus, aut nullo modo est passiuum, quia non est materiale, neque mixtum corpore omnino, sed de intentione passionis tantum habet receptionem. Et dicit. Dicamus igitur quod, si formare, &c. idest dicamus igitur quod, si posuerimus quod formare per intellectum est sicut sentire, scilicet ex virtutibus passiuis, adeo quod prima uirtus intellectiua recipiat intellecta, & comprehendat ea: quemadmodum virtus sentiens recipit sensibilia, & comprehendit ea: necesse est alterum duorum, aut ut accidat ei aliqua transmutatio, & passio ab intellecto similis transmutationi, quae accidit sensui a sensato, quia perfectio sensus est virtus in corpore: aut vt non accidat ei transinutatio similis transmu tationi sensuum, & passioni eorum a sensato, quia prima perfectio intellectus non est virtus in corpore, immo non accidit ei omnino. Et hoc intendebat, cum dixit. aliud simile. idest aut non patiatur passione aequa li passioni sensus, scilicet non accidit ei t rasmutatio similis transmuta¬ tioni, quae accidit sensui: sed solum assimilatur sensui in receptione: quia non est virtus in corpore.

Commentum 3

4

Cum narrauit quod primo necesse est perserutari de hac actione, quae est formare per intellectum, vtrum est passiua, aut actiua, incoepit ponetre illud, quod vult declarare, scilicet ipsum esse de virtute passiua quoquo modo, & quod est non trasmutabile, quia non est corpus, neque virtus in cor pore. Et dixit. Oportet igitur vt sit non passiuum, &c. idest &, cum bene fuerit perscrutatum de hoc, apparebit quod necesse est quod ista pars animae per quam fit formare, est virtus non transmutabilis a forma, quam comprehendit, sed non habet de intentione passionis, nisi hoc tantum, quod recipit formam, quam comprehendit: & quia est in potentia illud, quod comprehendit, sicut sentiens: non quia est aliquid hoc in actu corpus, aut virtus in corpore, sicut est sentiens. Et hoc intendebat, cum dixit. & est in potentia, sicut illud, non illud. i. & est in potentia sicut sensus: non quia illa virtus est aliquid hoc, aut corpus, aut virtus in corpore.

5

Deinde dicit. & erit dispositio eius secundum similitudinem, sicut sensus apud sensibilia, &c. potest intelligit sic. & necesse est vt sit de virtutibus passiuis: ita quod pro portio sensus ad sensibilia sit sicut proportio intellectus ad intelligibilia. & secundum hoc in ordine sermonis erit transpositio, & tunc debet legi sic. opportet igitur ut, dispositio eius sit secundum similitudinem, sicut sensus apud sensibilia, sic intellectus apud intelligibilia: & vt sit non passiuum passione, sicut passione sensuum: sed recipit formam, & est in potentia, sicut illud, non illud. Et potest intelligi, & dispositio eius erit secundum hunc modum, sicut sentiens apud sensibilia, sic intellectus apud intelligibilia. idest quod ponere ipsum non passiuum non contradicit huic, quod proportio eius ad intellectum sit sicut proportio sentientis ad sensatum, sed forte concedendo ipsum habere hanc proptionem, erit necesse vt sit non transmutabile. Et coegit nos ad illam expositionem hoc, quod intellectum habere hanc proportionem manifestum est per se, aut propem, cum hoc quod est quasi principium ad sciendum ipsum esse non passiuum, neque transmutabile.

Commentum 5

6

Cum declarauit quod intellectus ma terialis non habet aliquam formam materialium, incoepit definire ipsum hoc modo, & d. Et sic nullam habet naturam secundum hoc, nisi na turam possibibilitatis ad recipien dum formas intellectas materiales, Et d. Et sic nullam habet naturam &c. i. illud igitur ex anima, quod dicitur intellectus materialis, nullam habet naturam, & essentiam, qua constituatur secundum quod est materialis, nisi naturam possibilitatis, cum denudetur ab omnibus materialibus, & intelligibilibus.

7

D.d. & dico intellectum, &c. idest & intende per intellectum hic virtu tem animae, quae dicitur intellectus vere: non virtutem, quae dicitur intellect us large, scilicet uirtutem imagina tiuam in lingua Graeca: sed uirtutem qua distingnimus res speculatiuas & cogitamus in rebus operationis futuris. D.dixit, non est in actu ali quod entium, anteque intelligat, idest definitio igitur intellectus materialis est illud, quod est in potentia omnes intentiones formarum materialium vniuersalium, & non est in actu aliquod entium. antequam intelligat ipsum.

8

Et, cum ista est definitio intellectus materialis, manifestum est quod liffert apud ipsum a prima materia in hoc, quod iste est in potentia om nes intentiones formarum vniuersalium materialium: prima autem materia est in potentia omnes istae formae sensibiles, non covnoscens, neque comprehendens. Et causa, propter quam ista natura est distin guens & cognoscens, prima autem materia neque cognoscens, neque distinguens est, quia prima materia recipit formas diuersas, scilicet indiuiduales, & istas, iste autem recipit formas vniuersales. Et ex hoc apparet quod ista natura non est aliquod hoc, neque corpus, neque virtus in corpore. quoniam, si ita esset, tunc reciperet formas secundum quod sunt diuersa, & ista. &, si ita esset tunc formae existentes in ipsa, essent intellectae in potentia: & sic no distingueret naturam formarum secundum quod sunt formae: sicut est dispositio in formis idiuidualibus siue spiritualibus, siuc corporalibus.

9

Et ideo necesse est vt ista natura, quae dicitur intellectus, recipiat formas modo alio ab eo, secundum quem istae materiae recipiunt formas rece ptionis: quarum conclusio a materia est terminatio primae materiae in eis. Et ideo non est necesse vt sit de oenere materierum istarum, in quibus prima est inclusa, neque ipsa prima materia. quoniam, si. ita esset, tunc receptio in eis esset eiufdem generis. diuersitas enim naturae recepti, facit diuersitatem natutae recipientis. Hoc igitur mouit Aristotelem ad imponendum hanc na turam, quae est alia a natura materiae, & a natura formae, & a natura congregati.

10

Et hoc idem induxit Theophrastum, & Themistium, & plures expositores ad opinandum quod intellectus materialis est substantia, neque generabilis neque corruptibilis. omne enim generabile & corru ptibile est hoc. sed iam demonstratum est quod iste non est hoc, neque forma in corpore. Et induxit eos ad opinandum eum hoc, quod ista est sententia Aristo. Ista enim intentio, scilicet puord iste intellectus est talis, bene appa ret intuentibus demonstrationem Aristo. & sua uerba. De demonstra tione autem secundum quod exposuimus: de uerbis vero, quia dixit ipsum esse non passiuum, & dixit ipsum esse separabile, & simplex. Haec enim etria verba vsitantur in eo ab Aristote. & non est rectum, immo est remotum vti aliquo eorum in doctrina demonstratiua de genera bili & corruptibili.

11

Sed, cum post viderunt Arist. dice re quod necesse est, si intellectus in poten tia est, ut etiam intellectus in actu sit scilicet agens, & est illud, quod extrabit illud, quod est in potentia. de potentia ad actum: & vt sit intellectus extractus de potentia in actum & est ille, quem intellectus agens posnit in intellectum materialem, secum Sdum quod artifex ponit formas artificiales in materia artificii. Et cum post hoc viderunt, opinati sunt quod iste tertius intellectus, quem ponit intellectus agens in intellectum reci pientem materialem, & est intellectus speculatiuus, necesse est vt sit aeternus. cum enim recipiens fuerit aeternum, & agens fuerit aeternum, necesse est ut factum sit aeter num necessario.

12

Et, quia opinati sunt hoc, contingit vt in rei veritate non sit intellectus agens, neque factum: cum agens T& factum non intelligantur, nisi cum generatione, & tempore. Aut dicatur quod dicere hoc agens, & hoc fa ctum non est nisi secundum similitudinem. & quod intellectus speculatiuus nihil aliud est, nisi perfectio intellectus materialis per intellectum agentem: ita quod speculatiuus sit aliquod compositum ex intellectu ma teriali, & intellectu, qui est in actu.

13

Et hoc, quod su videtur, quod intellectus agens quandoque intelligit quando fuerit copulatus nobis, & quandoque non intelligit, accidit ei propter mixtionem scilicet propter mixtionem eius cum intellectu materiali, & quod ex hoc modo tantum fuit coactus Ari. sto. ad ponendum intellectum materialem, non quia intelligibilia spe culatiue sint generata & facta.

14

Et confirmauerunt hoc per hoc, quod propalauit Arist. quod quando intel lectus agens existit in anima nobiscum, videmur denudare vniuersali ter formas a materijs primo, deinde intelligere eas. & denudare eas ni hil aliud est nisi facere eas intellectas in actu, postquam erant in potentia. quemadmodum comprehen dere eas nihil aliud est quam recipere eas.

15

Et, cum viderunt hanc actionem, quae est ereare intellecta, & generare ea, esse reuersam ad nostram voluntatem, & augumentabilem in nobis seecundum augumentationem in tellectus, scilicet qui est in nobis, sci licet speculatiui: & iam fuit declaratum quod intellectus, qui creat, & generat intelligibilia & intellecta, est intelligentia agens, ideo dixerunt quod intellectus, qui est in habitu, est ipse intellectus. sed accidit debilitas quam doque, quandoque additio propter. mixtionem. Hoc igitur mouit Theophrastum, & Themistium, & alios ad opinandum hoc de intellectu spe culatiuo, & ad dicendum quod haec erat opiuio Aristotelis. Et super hoc sunt quaestiones non paucae. Quarum prima est, quod haec positio contradicit huic, quod Aristo. posuit, scilicet quod proportio intellecti in actu ad intellectum materialem est sicut proportio sensati ad sentiens. Et contradicit veritati in se. Si enim formare per intellectum esset aeternum, oporteret vt formatum per intellectum esset aeternum: quapropter ne cesse esset vt formae sensibiles essent intellectae in actu extra animam, & non materiales omnino. & hoc est contra hoc, quod inuenitur in istis formis,

16

Et etiam Aristot. aperte dicit in hoc libro quod proportio istius vir tutis distinguentis rationalis ad intentiones formarum imaginatarum est sicut proportio sensuum ad sensata. & ideo anima nihil intelligit sine imaginatione: quemadmodum sensus nihil sentit sine praesentia sen sibilis. Si igitur intentiones, quas intellectus comprehendit ex virtutibus imaginatiuis, essent aeternae, tunc intentiones virtutum imagina tiuarum essent aeternae. &, si essent aeternae, tunc sensationes essent aeter nae: sensationes enim sunt de hac virtute, sicut intentiones imaginabiles de virtute rationabili. &, si sen sationes essent aeternae, tunc sensata essent aeterna: aut sensationes essent intentiones aliae ab intentionibus rerum existentium extra animam in materia. impossibile enim est pone¬ re eas easdem intentiones quandoque aeternas, & quandoque corruptibiles: nisi esset possibile quod natura corruptilis transmutaretur, & reuertere tur aeterna. Et ideo necesse est, si ista intentiones, quae sunt in anima, fuerint generabilium & corruptibilium. vt illae etiam sint generales & corrum ptibiles. & in hoc fuit prolixus sermo in aliquo loco.

17

Hoc igitur est vnum impossibilium, quae videntur contradicere huic opinioni, scilicet huic, quod posuimus, quod intellectus materialis est virtus non facta de nouo. Existimatur enim quod impossibile est imaginari quomodo intellecta erunt facta, & ista non erunt facta. quan do enim agens fuerit aeternum, & patiens fuerit aeternum necesse est vt factum sit aeternum. Et etiam, si po suerimus factum esse generatum: & est intellectus, qui est in habitu, quo modo possumus dicere in eo quod generat, & creat intellectas

18

Et est secunda quaestio magis difficilis valde. & est quod, si intellectus materialis est prima perfectio hominis, vt declaratur in definitione animae: & intellectus speculatiuus est postrema perfectio: homo autem est generabilis & corruptibi lis, vnus in numero per suam postre mam perfectionem ab intellectu: necesse est vt ita sit per suam primam perfectionem scilicet quod per postremam perfectionem de intellectis sum alius a te, & tu alius a me. Et, si non, tu esses per esse mei, & ego per esse tui. & vniuersaliter homo esset ens, ante¬ quam esset. Et sic homo non esset generabilis & corruptibilis in eo quod homo: sed, si fuerit, erit in eo quod animal. Existimatur enim quod quemad modum necesse est quod, si prima perfectio fuerit aliquid hoc, & numerabilis per numerationem indiuiduorum, vt postrema perfectio sit huiusmodi: ita etiam necesse est econuerso, scilicet quod, si postrema perfectio est numerata per numera tionem indiuiduorum hominum, vt prima perfectio sit huiusmodi.

19

Et alia sunt multa contingentia impossibilia huic positioni. Quoniam, si prima perfectio esset eadem omnium hominum, & non nume rata per numerationem eorum, com. tingeret quod, cum ego acquirerem aliquod intellectum, vttu etiam acquiteres illud idem: & quando ego obliuiscerer aliquod intellectum vt etiam tu. Et multa impossibilia essent contingentia huic. Existima tur enim quod nulla differentia est inter vtranque positionem in hoc, quod co tingit de impossibilibus, scilicet ex hoc, quod ponimus quod postrema, & prima perfectio sunt huiusmodi scilicet non numeratae per numerationem indiuiduorum. Et, cum nos finxerimus omnia ista impossibilia, continget nobis ponere quod prima perfe ctio est haec intentio, scilicet indiuidualis in materia numerata per numerationem indiuiduorum hominis, & generabilis & corruptilis. Et iam declaratum est ex demonstratione Arist. praedicta quod non est aliquid hoc, neque corpus, neque virtus in corpore. quo modo igitur possumus euadere ab hoc errore: aut qua lis est via dissolutionis istius quaestionis?

20

Alexander autem sustentatur su¬. per hunc semonem postremum, & dicit quod magis conuenit naturalipus, scilicet sermonem concludentem, scilicet quod intellectus materialis est virtus generata, ita quod existimamus de eo quod opinatur in eo, & in aliis virtutibus animae es se praeparationes factas in corpore per se a mixtione, & complexione & dicit hoc non esse impossibile, sci licet vt mixtione elementorum fiat tale esse nobile mirabile: licet sit re motum a substantia elementorum propter maximam mixtionem.

21

Et dat testimonium super hoc es se possibile, ex hoc, quod apparet quod compositio, quae primo cecidit in elementis, scilicet compositio quatuor qualitatum simplicium, cum hoc quod est parua illa compositio, est causa maxime diuersitatis in tantum, quod vnum est ignis, & aliud est aer Et, cum ita sit non est remotum vt per multitudinem compositionis, quae est in homine, & in animalibus, siant illic virtutes diuersae in tantum a subiectis elementorum,

22

Et hoc aperte, & vniuersaliter, propalauit in initio sui libri de Anima, & praecepit vt consyderans de anima, primo debet praescire mirabilia compositionis corporis hominis, Et dixit etiam in tractatu, quem feeit de intellectu secundum opinionem Arist. quod intellectus materialis est, virtus facta a complexione. & haec sunt verba eius. Cum igitur ex hoc corpore, quam do fuerit mixtum aliqua mixtione, generabitur aliquid ex vniuerso mixti, ita quod sit aptum vt sit instrumentum istius intellectus, qui est in hoc mixto, cum sic existit in omni corpore, & islud instrumentum est etiam corpus, tunc dicetur esse intellectus in potentia: & est virtus facta a mixtione, quae cecidit in corporibus praeparata ad recipiendum intellectum, qui est in actu.

23

Et ista opinio in substantia intel lectus materialis maxime distat a verbis Arist. & ab eius demonstra tione. Averbis autem, vbi dicit quod in tellectus materialis est separabilis, & quod non habet instrumentum corpo rale, & quod est simplex, & non patiens, idest non transmutabilis, T& vbi laudat Anaxagoram in hoc, quod d. quod est non mixtus cum corpore. A demonstratione vero, sicut scitum est in hoc, quod scripsimus.

24

Alexan, aut exponit demonstrationem Arist. a qua conclusit intellectum materialem esse non passiuum, neque aliquid hoc, neque corpus, neque virtutem in corpore, ita quod intendebat ipsam praeparationem, non subiectum praeparationis. Et ideo dicit in suo libro de Anima quod intellectus materialis magis assiimilatur praeparationi, quae est in tabula non scripta, quam tabulae praeparatae: & dicit quod ista praeparatio potest dici vere quod non est aliquid hoc, neque corpus, neque virtus in corpore, & quod non est passiua.

25

Sed hoc, quod dicit Alexan. nihil est. hoc enim vere dicitur de omui praeparatione, scilicet quod neque est corpus neque forma haec in corpore. Qua re igitur appropiauit Arist. hoc prae parationi, quae est in intellectu, inter alias praeparationes, si non inten debat demonstrare nobis substantiam praeparati, sed substantiam prae parationis: si possibile est dicere quod praeparatio est substantia, cum hoc, quod dicimus, quod subiectum istius praeparationis neque est corpus, neque virtus in corpore. & illud, quod con clusit demonstratio Aristot. alia intem tio est abea, secundum quam dicitur quod praeparatio neque est corpus, neque virtus in corpore.

26

Et hoc manifestum est ex demon stratione Aristo. Propositio enim dicens quod omne recipiens aliquid necesse est vt in eo non existat in actu aliquid ex natura recepti, manifesta est, ex eo quod substantia preparati, & na tura eius quaerit habere hoc praedicatum, secundum quod est praeparatum. praeparatio enim non est recipiens, sed esse praeparationis a recipiente est sicut accidentis proprii. & ideo, cum fuerit receptio, non erit praepa ratio, & remanebit recipiens. Et hoc manifestum est, & intellectum ab omnibus expositoribus ex demonmonstratione Arist.

27

Aliquid enim esse non corpus, neque virtutem in corpore dicitur, quatuor modis diuersis. Quorum vnus est subiectum intellectorum, & est intellectus materialis, cuius es se demonstratum est quod sit. Secundus est ipsa praeparatio existens in materijs. & est propinquus modo, secundum quem dicitur quod priuatio simpliciter neque est corpus, neque virtus in corpore. Tertius autem est prima, materia, cuius etiam esse demonstratum est. Quartus est formae abstractae: quarum esse est etiam demonstratum. & omnia ista sunt diuersa,

28

Et induxit Alexan. ad hanc expo sitionem remotam manifesti erroris fugere, scilicet a quaestionibus praedictis. Et etiam videmus Alexan. su¬. stentari in hoc, quod prima perfectio intellectus debet esse virtus generata super vniuersales sermones dictos in definitione animae, scilicet quia est prima perfectio corporis naturalis organici. Et dicit quod ista definitio est vera de omnibus partibus animae eadem intentione. & dat rationem super hoc: quoniam dicere quod omnes partes animae sunt formae, est vniuocum, aut prope: &, quia forma, in eo, quod est finis habentis formam, impossibile est vt separetur, necesse est, cum primae perfectiones animae sint formae, quod non separentur. & per hoc destruit vt in primis perfectionibus animae sit perfectio separata: sicut dicitur de nauta cum naue, aut niuersaliter erit in ea aliqua pars, quae dicitur perfectio intentione diuersa ab intentione, qua dicitur in aliis. Et hoc quod ipse fingit, quod manifestum est de sermonibus vniuersalibus in anima, manifeste. d. Aristo. quod non est manifestum in omnibus partibus animae. dicere enim formam, & primam perfectionem est dicere aequiuoce de anima ratio nali, & de aliis partibus animae.

29

Abubacher autem, & Auempace videtur intendere in manifesto sui sermonis, quod intellectus materialis est virtus imaginatiua, secundum quod est praeparata ad hoc, quod intentiones, quae sunt in ea, sint intellectae in actu: & quod non est alia virtus substantia intellectus praeter istam virtutem. Abubacher autem videtur intendere istud, fugiendo impossibilia contingentia Alex. scilicet quod subiectum recipiens formas intellectas est corpus factum ab elementis, aut virtus in corpore. quoniam, si ita fuerit, continget aut ut esse formarum in anima sit esse earum extra animam, & sic anima erit non comprehensiua: aut vt intellectus habeat instrumentum corporale, si subiectum ad intellecta sit virtus in corpore, sicut est de sensibus.

30

Et magis inopinabile de opinio ne Alexan. est hoc, quod dixit, quod pri mae praeparationes ad intellecta, & ad alias postremas perfectiones de anima sunt res factae a complexione, non virtutes factae a motore extrinseco, vt est famosum ex Topinione. Arist. & omnium Peripateticorum. Ista enim opinio in virtutibus animae compraehensiuis, si est se cundum quod nos intellexerimus est falsa. a substantia enim elementorum, & a natura eorum non po¬ test fieri virtus distinguens, aut com prehensiua. quoniam, si esset possibile vt a natura eorum, & sine extrinsetco motore fierent tales virtutes, tunc esset possibile vt postrema perfectio quae est intellecta, esset aliquod factum a substantia eorum elementorum, vt color, & sapor fiunt. Et ista opinio est similis Topinioni negantium causas agentos, & non concedentium nisi causas materiales tantum: & Sunt illi, qui dicunt casum. Sed Alexant est maioris nobilitatis, quam vt ere dat hoc. sed quaestiones, quae opponebantur ei de intellectu materiali, coecerunt ipsum ad hoc,

31

Reuertamur igitur ad dictum nostrum, & dicamus quod forte istae quae stiones sunt, quae induxerunt Auem pace ad hoc dicendum in intellectu materiali. Sed quod accidit ei impossibile, manifestum est. Intentiones. inim imaginatae sunt mouentes intellum, non motae. Declaratur. enim quod sunt illud, cuius proportio ad virtutem distinctiuam rationabilem, est sicut proportio sensati ad sentiens, non sicut sentientis ad habitum, qui est sen sus. Et, si esset recipiens intellecta, tunc res reciperet se, & mouens esset motum. Et iam declaratum est quod intellectus materialis impossibile est vt habeat formam in actu: cum sub stantia, & natura eius est vt recipiat formas: secundum quod sunt formae,

32

Et, cum haec omnia, quae possunt lici in natura intellectus materialis, videntur impossibilia, praeter hoc quod dicit Arist. cui etiam contingunt quaestiones non paucae. Qua rum vna est, quod intellecta speculati¬ ua sunt aeterna. Secunda autem est fortissima earum, quod postrema perfe ctio in homine sit numerata per nu merationem indiuiduorum hominis: & prima perfectio sit vna numero in omnibus. Tertia autem est quaestio Theophrasti: & est quod pone re quod iste intellectus nullam habet formam necessarium est: & ponere etiam ipsum esse aliquod ens necessarium est. & si non, non esset receptio, neque praeparatio. Praeparatio enim est receptio ex hoc, quod non inuenitur, in subiecto. &, cum est aliquod ens, & non habeat naturam formae, rema net vt habeat naturam primae mate riae: quod est valde inopinabile. prima enim materia neque est comprehensiua, neque distinctiua. Et quo modo dicitur in aliquo, cuius esse sit tale, quod est abstractum.

33

Et, cum omnia ista sint. ideo visum est mihi scribere quod videtur mihi in hoc. &, si hoc, quod apparet mihi, non fuerit completum, erit prin cipium complementi. Et tunc rogo fratres videntes hoc sciptum scribe re suas dubitationes. & forte per illud inuenietur verum in hoc, si non dum inueni. &, si inueni, vt fngo, tunc declarabitur per illas quaestiones. veritas enim vt dicit Aristo. conuenit, & testatur sibi omni modo.

34

Quaestio autem dicens, quomodo intellecta speculatiua erunt gene rabilia & corruptibilia, & agens ea & recipiens erit aeternum: & quae est indigentia ad ponendum intellectum agentem & recipientem, si non est illic aliquod generatum, illa quaestio non contingeret, si non esset hoc aliquid, quod est causa esse intellecta speculatiua generata. Modo autem quia ista intellecta constituuntur per duo, quorum vnum est generatum & aliud non generatum, quod dictum fuit in hoc, est secundum cursum naturalem: quoniam, quia formare per intellectum, sicut dicit Aris. est sicut comprehendere per sensum: comprehendere autem per sensum perficitur per duo subiecta: Quorum vnum est subiectum, per quod sensus sit verus, & est sensatum extra animam: Aliud autem est subiectum, per quod sensus est forma existens, & est prima perfectio sentientis: ne cesse est etiam vt intellecta in actu habeant duo subiecta: Quoae vnum est subiectum, per quod sunt uera, scilicet formae, quae sunt imagines verae: Se cundum autem est illud, per quod intellecta sunt vnum entium in mun do, & istud est intellectus materiais. Nulla enim est differentia in hoc in ter sensum & intellectum, nisi quia subiectum sensus, per quod est verus, est extra animam: & subiectum intellectus, per quod est verus, est in tra animam. & hoc dictum est ab Aristot. in hoc intellectu, vt videbitur post.

35

Et hoc subiectum in intellectu, quod est motor illius, quoquo modo est illud, quod reputauit Auempace esse recipiens. quia inuenit ipsum quandoque intellectum in potentia, & quandoque intellectum in actu. & ista est dispositio subiecti recipien¬ tis, & existimauit conuersionem.

36

Et ista proportionalitas magis in uenitur perfecta inter subiectum vi sus, quod mouet ipsum, & inter su¬. biectum intellectus, quod mouet ip sum. Quemadmodum enim subie, ctum visus mouens ipsum, quod est color, non mouet, ipsum, nisi quando per praesentiam lucis efficitur co lor in actu, postquam erat in poten tia, ita intentiones imaginatae non mouent intellectum materialem, ni si quando efficiuntur intellecta in actu, postque erant in potentia. Et propter hoc fuit necesse Arist. ponere intelle ctum agentem, vt videbitur post: & est extrahens has intentiones de potentia in actum. Et quemadmodum color, qui est in potentia, non est prima perfectio coloris, qui est intetio comprehensa, sed subiectum, quod perficitur per istum colorem, est visus, ita etiam subiectum, quod perficitur per intellectum, non est intentiones imaginatae, quae sunt intellectae in potentia, sed intellectus mate rialis, qui perficitur per intellecta: & est eius proportio ad ea sicut proportio intentionis coloris ad virtutem visibilem.

37

Et, cum omnia ista sint, sicut narrauimus, non contingit, vt ista intellecta, quae sunt in actu scilicet speculati ua sint, gnabilia, & corruptibilia, nisi perper subiectum, per quod sunt vera, non perper subiectum, per quod sunt vnum entium scilicet intellectum materialem Quaestio autem secunda, dicens quomodo intellectus materialis est vnus in numero in omnibus indiuiduis hominum, non generabilis neque corruptibilis: &intellecta existentia in eo in actu, & est intellectus spe culatiuus, sunt numerata per nume rationem indiuiduorum hominum generabilium & corruptibilium per generationem & corruptionem indiuiduorum: haec quidem quaestio valde est difficilis, & maximam habet ambiguitatem.

38

Si enim posuerimus quod iste intellectus materialis, est numeratus per numerationem indiuiduorum hominum continget vt sit aliquid hoc, aut corpus, aut virtus in corpore. Et, cum fuerit aliquid hoc, erit inten tio intellecta in potentia. intentio autem intellecta in potentia est subiectum mouens intellectum recipientem, non subiectum motum. Si igitur su¬. biectum recipiens fuerit positum esse aliquid hoc, continget vt res recipiet seipsam, vt diximus, quod est impossibile.

39

Et etiam, si concesserimus ipsam recipere seipsam, contingeret vt reciperet se vt diuisa. & sic erit virtus intellectus eadem cum virtute sensus: aut nulla differentia erit inter esse formae extra animam, & in anima. haec enim materia indiuidualis non recipit formas nisi has & indiuidua les. & hoc est vnum eorum, quae atte stantur Arist. opinari quod iste intellectus non est intentio indiuidualis.

40

Et, si posuerimus quod non numeratur per numerationem indiuiduorum, continget vt proportio eius ad indiuidua ex istentia in sua perfectio ne postrema in generatione sit eadem. vnde necesse est, si aliquod isto rum indiuiduorum acquisierit rem aliquam intellectam, vt illa acqui¬ ratur ab omnibus illorum. Quoniam, si continuatio illorum indiuiduorum est propter continuationem, intellectus materialis cum eis, quem admodum continuatio hominis cum intentione sensibili est propter con tinuationem primae perfectionis sensus cum eo, qui est recipiens intentionem sensibilem: continuatio autem intel lectus materials cum omnibus hominibus existentibus in actu in aliquo tempore in perfectione eorum postrema debet esse eadem continuatio. uihil enim facit alietatem proportionis continuationis inter haec duo continua, quare, si hoc ita est, necesse est, cum tu acquisieris aliquid intellectum, vt ego etiam acquiram illud intellectum. quod est impossibie.

41

Et indifferenter, siue posueris quod postrema perfectio generata in vno quoque indiuiduo subiecta isti intel lectui, scilicet per quam intellectus materialis copulatur, & est ex ea quasi forma separabilis a subiecto suo, cum quo continuatur, si aliquid est tale: & siue posueris eam perfectionem esse virtutem uirtutum animae aut virturum corporis, idem est in sequendo impossibile.

42

Et ideo opinandum est quod, si sunt aliqua animata, quorum prima perfectio est substantia separata a suis subiectis, vt existimatur de corporibus coelestibus, quod impossibile est vt inueniatur ex vna specie eorum plus vno indiuiduo. quoniam, si ex eis, scilicet ex eadem specie inueniretur plusquam vnum indiuiduum, v. g. de corpore moto ab eodem motore, tunc esse eorum esset ociosum, & superssuum: cum motus eorum es¬ set propter eandem intentionem in numero. v. g. quod esse plus vna naui in numero vni nautae in eadem hora est ociosum. & similiter esse plus vno instrumento in numero vni artifici eiusdem speciei instrumentorum est ociosum,

43

Et haec est intentio eius, quod fuit dictum in primo de Coelo, & Mundo, scilicet quod, si esset alius mundus, es set aliud corpus coeleste. &, si esset aliud corpus, haberet alium motorem in numero a mototr istius corporis &, si hoc esset, tunc motor corporis coelestis esset materialis numeratus per numerationem corporum coelestium, scilicet quod impossibile est quod vnicus motor in numero sit duorum corporum diuersorum in numero. & ideo artifex. non vtitur plus uno instrumento, cum ab eo no proueniat nisi vna actio. Et vniuersaliter existimatur quod impossibilia, contingentia huic positioni, contingunt huic, quod ponimus, quod intellectus, qui est in habitu, est vnus in numero. & iam numerauit plura eorum Auempace in epistola sua, quam ap pellauit Continuationem intellectus cum homine. Et cum ita sit, qualis igitur est via ad dissoluendum istam quaestionem difficilem?

44

Dicamus iptur quod manifestum est quod homo non est intelligens in actu, nisi propter continuationem intellectus cum eo in actu. Et est etiam manifestum quod ma teria, & forma copulantur adinuicem, ita quod cogregatum ex eis sit vnicum: & maxime intellectus materialis, & intentio intellecta in actu T. quod enim componitur ex eis non est aliquod tertium aliud ab eis: sicut est de aliis compositis ex materia & for mam. Continuatio igitur intellecti cum homine, impossibile est vt sit nisi per continuationem alterius istarum duarum partium cum eo scilicet partis, quae est de eo quasi materia, & partis, quae est de ipso scilicet de intellectu quasi forma.

45

Et, cum declaratum est ex praedictis dubitationibus quod impossibile est vt intellectus copuletur cum vno quoque hominum, & numeretur per numerationem eorum per partem, quae est de eo quasi materia scilicet intellectum materialem, remanet vt comtinuatio intellectorum cum nobis ho minibus sit per continuationem intentionis intellectae cum nobis, & sunt intentiones imaginatae, scilicet partis, quae est in nobis de eis aliquo modo qua si forma. Et ideo dicere puerum esse intelligentem in potentia potest intelligi duobus modis. Quorum vnus est, quod formae imaginatae, quae sunt in eo, sunt intellectae in potentia. Secundus autem, quod intellectus materialis, qui innatus est recipere intelle ctum illius formae imaginatae, est recipiens in potentia, & continuatus cum nobis in potentia.

46

Declaratum est igitur quod prima erfectio intellectus differt a primis perfectionibus aliarum virtutum animae: & quod hoc nomen perfectio dicitur de eis modo aequiuoco, econtrario ei, quod existimauit Alex. IEt ideo dicit Arist. in definitione animae quod est perfectio prima corporis naturalis organici: quod nondum est manifestum vtrum per omnes virtutes erficiatur corp eodem modo, aut est ex eis aliqua, per quam corpus non perficitur, &, si perficiatur, erit alio modo.

47

Praeparatio autem, quae est in vir tute imaginatiua intellectorum, similis est praeparationibus, quae sunt in aliis virtutibus animae scilicet perfectio nibus primis aliarum virtutum animae, secundum hoc quod vtraque praeparatio ge neratur per generation m indiuidui, & corrumpitur per corruptionem eius, & vniuersalitur numeratur per numerationem eius.

48

Et differunt in hoc, quod illa est prae paratio in motore vt sit motor scilicet prae paratio, quae est in intentionibus ima ginatis. Secunda autem est praepara tio in recipiente: & est praeparatio, esi est in primis perfectionibus aliarum partium animae.

49

Et propter hanc similitudinem inter has duas praeparationes existima uit Auenpace quod nulla est praeparatio ad rem intellectam fiendam, nisi praeparatio existens in intentionibus imaoinatis. Et hae duae praeparatio nes differunt sicut terra a coelo. vna enim praeparatio est in motore vt sit motor. alia autem est praeparatio in moto vt sit motum, & recipsens. Et ideo opinandum est quod iam ap paruit nobis ex sermone Arist. quod in anima sunt duae partes intellectus quarum vna est recipiens: cuius esse declaratum est hic: alia autem est agens: & est illud, quod facit intentio nes, quae sunt in virtute imaginatiua, esse mouentes intellectum mate rialem in actu, postquam erant mouentes in potentia: vt post apparebit ex sermone Arist. & quod hae duae partes sunt non generabiles neque corruptibiles: & Tquod agens est de recipiente quasi forma de materia, vt post declarabitur.

50

Et ideo 7opinatus est Themist. quod nos sumus intellectus agens, & quod intellectus speculatiuus nihil est aliud nisi continuatio intellectus agentis cum intellectu materiali tantum, Et non est, sicut existimauit. sed opinandum est quod in anima sunt tres partes intellectus. Quarum vna est intellectus recipiens. Secunda autem est efficiens. Tertia autem factum. Et duae istarum trium sunt aeternae, licet agens, & recipiens: tertia autem est generabilis & corruptibilis vno mo do, aeterna autem alio modo.

51

Quoniam, quia opinati sumus ex hoc sermone quod intellectus mate rialis est vnicus omnibus homibus: & etiam ex hoc sumus opinati quod species humana est aeterna, vt declara tum est in aliis locis: necesse est vt intellectus materialis non sit denudatus a principiis naturalibus com munibus toti speciei humanae, scilicet pri mis propositionibus, & formationi bus singularibus communibus om nibus, haec enim intellecta sunt vnita secundum recipiens, & multa se cundum intentionem receptam.

52

Secundum igitur modum, secundum quem sunt vnica, necessario sunt ae terna: cum esse non fugiat a subiecto recepto scilicet motore, qui est intentio formarum imaginatarum: nec est illic impediens ex parte recipientis. Oeneratio igitur & corruptio non est ei, nisi perper multitudinem contin gentem eis, non propter modum, secundum quem sunt vnica. Et ideo, cum in respectu alicuius idiuidui fuerit corruptum aliquod intellectum primorum intellectorum per corruptionem sui subiecti, per quod est copu latum cum nobis, & verum, necesse est vt illud intellectum non sit corruptibile simpliciter, sed corruptibi le in respectu vniuscuiusque indiuidui. Et ex hoc modo possemus dice re quod intellectus speculatiuus est vn in omnibus.

53

Et, cum consyderatum fuerit de istis intellectis, secundum quod sunt en tia simpliciter, non in respectu alicuius indiuidui, vere dicuntur esse aeterna: & quod non intelliguntur, quandoque, & quandoque non, sed semper: & quod illud esse est eis me dium inter esse amissum, & esse remanens. secundum enim multitudinem, & diminutionem contingentem eis a postrema perfectione sunt generabilia & corruptibilia: & secundum quod sunt vnica in numero, suntaeterna.

54

Hoc autem erit, Esi non fuerit positum quod dispositio in postrema per fecti one in homine est sicut dispo in in tellectis communibus omnibus scilicet quod esse mun di non denudatur a tali indiuiduo esse. Hoc enim impossibile non est ma nifestum. immo dicens hoc potest habere rationem, & causam sufficien tem, & facientem animam quiescentem, quoniam, cum sapientia, & esse in aliquo modo proprium hominum est, sicut modus artificiorum esse in mo dis propriis hominum, existimatur quod impossibile est vt tota habitatio fugiat a philosophia: sicut opinandum est quod impossibile est vt fugiat ab artificiis naturalibus. Si enim aliqua pars eius caruerit eis scilicet artificiis. v. g. quarta terrae septentrionaliss, non carebunt eis aliae quartae. hoc enim declaratum est, quod habitatio est possibilis in parte meridionali, sicut in septentrionali.

55

Forte igitur philosophia inueni, tur perfecta in maiori parte subiecti in omni tempore, sicut homo in uenitur ab homine, & equus ab equo Intellectus igitur speculatiuus est non generabilis neque corruptibilis secundum hunc modum. Et vniversaliter ita est de intellectu agente creante intellecta, sicut de intellectu distinguente & recipiente. quemadmodum enim intellectus agens nunquam quiescit a generando & ereando simpliciter, ficet ab hac scilicet generatione euacua tur aliquod subiectum, ita est de intellectu distinguente.

56

Et hoc innuit Aristote. in primo istius libri, cum d. Et formare per intellectum, & consyderare sunt diuersa ita quod intus corrumpatur aliquid aliud, ipsum autem in se nullam habet corruptionem. Et intendit per aliquid aliud formas imaginatas humanas. & intendit per formare per intelle ctum receptionem, quae est semper in intellectu materiali, de qua inten debat dubitare in hoc tractatu, & in illo, cum d. Et non sumus memores, quia iste est non passiuus. intellectus autem passiuus est corruptibilis, & absque hoc nihil intelligit.

57

Et intendit per intelsecundum passiuum virtutem imaginatiuam, vt post de clarabitur. Et vniversaliter sta intentio appa ruit a remotis scilicet animam esse immot talem scilicet intellectum speculatiuum.

58

Vnde Plato d. quod vniuersalia sunt neque generabilia neque corruptibi. lia, & quod sunt existentia extra mentem. Et est sermo verus ex hoc mo do, & falsus secundum quod sonant verba eius & est modus, quem Arist. laborauit destruere in Metaphysica. Et vniuersaliter ista intentio animae est pars vera in propositionibus proba bilibus, quae dant animam esse vtrumque licet mortalem, & non mortalem. probabilia enim impossibile est vt sint falsa secundum totum. Et hoc apologis auerunt Antiqui: & in representatio ne illis conueniunt omnes leges.

59

Tertia autem quaestio, quae est quomodo intellectus materialis est aliquid ens, & non est aliqua formarum materialium, neque etiam prima materia, sic dissoluitur. Opinandum est enim quod istud est quartum genus esse. quem admodum enim sensibile esse diuiditur, in formam, & materiam, sic intelligibile esse oportet diuidi in consimilia his duobus scilicet in aliquod simile formae, & in aliquod simile mate riae. Et hoc necesse est in omni intelligentia abstracta, quae intelligit aliud. & si non, non esset multitudo in formis abstractis. & ideo declaratum est in prima philosophia, quod nulla est forma liberata a potentia simplicier, nisi prima forma, quae nihil intelligit extra se: sed essentiafeius est quiditas eius: aliae autem formae diuersantur in quiditate, & essentia quoquo modo. Et, nisi esset hoc genus entium, quod sciuimus in scientia animae, non possemus intelligere multitudinem in rebus abstractis: quemadmodum, nisi sciremus hic naturam intellectus, non possemus intelligere quod virtutes mouentes abstractae debent esse intellectus.

60

Et hoc latuit multos modernos, adeo quod negauerunt illud, quod dicit Arist. in tractatu sui libri, quod necesse est vt formae abstractae mouentes corpora coelestia sint secundum nume rum corporum coelestium. Et ideo scire de Anima necessarium est in sciendo primam philosophiam. Et ste intellectus recipiens necesse est vt intelligat intellectum, qui est in actu. Cum enim intellexerit formas materiales dignior est vt intelligat formas non materiales. & illud, quod intelligit ex formis abstractis, verbi gratia ex intelligentia agente, non impedit ipsum intelligere formas materiales.

61

Propositio autem, dicens quod rocipiens nihil debet habere in actu ex eo, quid recipit, non dicitur simperiur, sed cum conditio ne, scilicet quod non est necesse vt recipiens non sit aliquid in actu omnino, sed vt non sit in actu aliquid ex eo, quid illud reci pit, sicut pdiximus. Immo debes scire quod respectus intellectus agentis ad istum intellecndum est respectus lucis ad diaphanum: & respectus formarum materialium ad ipsum est respecti coloris ad diaphanum. Quemadmodum enim lux est perfectio diaphani, sic intellectus agens est perfestio intellus materialis. Et, quemadmodum in dia phanum non mouetur a colore, ne que recipit eum, nisi quando lucet, ita iste intellectus non recipit intellecta, q&u sunt hic, nisi secundum quod perficitur per illum intellecndum, & illuminatur per ipsum, Et, quemadmodum lux facit colorem in potentia esse in actu, ita quod possit mo uere diaphanum, ita intellectus agens facit intentiones in potentia intelle ctas in actu, ita quod recipit eas intellus materialis. secundum hoc igitur est intelligendum de intellectu materiali, & agente.

62

Et, cum intellus materialis fuerit copulatus, secundum quod perficitur per intel lectum agentem, tunc nos sumus copulati cum intellectu agente. & ista dispositio dicitur adeptio, & intellect adeptus, vt post videbitur. Et iste modus, secundum quem posuimus essentiam intellectus materialis, dissoluit omnes quodones contingentes huis, quod ponimus, quod intellectus est vnus & mul ta. quoniam, si res intellecta apud me, & apud te fuerit vna omnibus modis, continget quod, cum ego scirem aliquod intellectum vt tu scires etiam illud ipsum, & alia multa, impossibilia Et, si posuerimus eum esse multa continget vt res intellecta apud me & apud te sit vnum in specie, & duae in indiuiduo. & sic res intellecta hapebit rem intellectam. & sic procedit in infinitum. Et sic erit impossi bile vt discipulus addiscat a magi stro, nisi scientia, quae est in magistro, sit virtus generans, & creans scien tiam, quae est in discipulo, ad modum secundum quem iste ignis generat alium ignem sibi similem in specie, quod est impossibile. Et hoc, quod scitum est idem in magistro, & discipulo, ex hoc modo fecit Plat. ere dere quod disciplina esset rememoratio. Cum igitur posuerimus rem in telligibilem, quae est apud me & apud te multa in subiecto, secundum quod est ver, scilicet formam imaginationis vnam in subiecto, secundum quod est vna, per quod est intellectus ens, & est materialis, dissoluuntur istae quae stiones perfecte.

63

Modus autem, quem existimauit Auen pace dissoluere quaestiones aduementes super hoc, quod intelle ctus est vnus aut multa, scilicet modum, quem dedit in sua epistola intitulata, Continuatio intellectus cum homine, non est modus conueniens ad dissoluendum istam quaestionem, intellectus enim, quem demonstra uit in sua epistola esse vnum, quando laborauit in dissoluendo istam quaestionem alius est ab intellectu, quem demonstrat etiam illic multa: cum intellectus, quem demonstrauit esse vnum, est intellectus agens, inquantum est forma necessario in tellectus speculatiui. intellectus vero, quem demonstrauit esse multa in specie, est intellectus speculatiuus. Hoc autem nomen, scilicet in tellectus, aequiuoce dicitur de specu latiuo, & agente

64

Et ideo, si illud, quod intelligitur de hoc nomine intellectus in duobus sermonibus oppositis scilicet conclu denti intellectum esse multa, & con cludendi intellectum esse vnum, est intentio non aequiuoca, tunc illud, quod post dedit in hoc, scilicet quod in tellectus agens est vnus, & speculati uus multi, non dissoluit hanc quaestionem. Et, si illud, quod intelligitur in illis duobus sermonibus oppositis de hoc nomine intellectus, sit intentio aequiuoca, tunc dubita tio erit sophistica, non disputatiua. Et ideo credendum est quod quaestiones, quas dedit ille vir in illa epistola, non dissoluunt, nisi ex hoc modo. si il lae dubitationes non sunt sophisticae, sed disputatiuae. Et per istum modum dissoluetur quaestio, in qua du bitabat in intellectu materiali, vtrum sit extrinsecus, aut copulatus. Et, cum hoc sit declaratum, reuertamur ad exponendum sermonem Arist.

Commentum 6

65

Haec est alia demonstratio quod intellectus materialis non est aliquid hoc, neque corpus, neque virtus in corpore. Et d. Et ideo fuit necesse, &c. i. &, quia natura eius est ista, quam narrauimus recte, & necesse fuit vt non admisceretur cum corpore. i. quod non est virtus in eo secundum quod admiscetur, cum corpore, vt declaratum est.

66

D. d. secundam rationem super hoc, & d. si enim esset admixtus, &c. i. si enim esset virtus in corpore, tunc esset aliqua dispo sitio & aliqua qualitas. &, si haberet qualitatem, tunc illa qualitas, aut atribueretur calido, aut frigido, scilicet complexioni in eo quod est complexio: aut esset qualitas existens in complexione tantum addita complexioni, sicut est de anima sensibili, & sibi similibus: & sic haberet instrumentum corporale.

67

D. d. sed non est ita. i. sed non habet qualitatem attributam calido & frigido neque habet instiem: ergo non est mixtum cum corpore. Et consyderare debemus in consecutione, & destructione, vtrum indigenant demonstratione, aut non. Dicamus igitur. quoniam consecutio consequentis ad praecedens est vera, manifestum est ex praedictis. Declaratum enim est quod omnis virtus in corpore composito, aut attribuitur primis qualitatibus scilicet formae complexionis, aut erit virtus existens in forma complexionali, & sic necessario erit anima organica. Destructio uero manifesta est ex prae dictis etiam. Declaratum est enim quod nullum est instrumentum aliud ab instrumentis quinque sensuum, vbi fuit declaratum quod nullus est sensus sextus. & vniversaliter, si intellectus esset virtus animalis in corpore, tunc aut esset sextus sensus, aut consequens sextum sensum, scilicet aliquid, cuius proportio ad sextum sensum esset sicut imaginatio ad communem sentientem. Quoniam autem intellectus materialis non est uirtus attributa complexioni, manifestum est ex praedictis. quoniam, cum anima sensi bilis non est virtus attributa complexioni, quanto magis intellectus. Et si esset attributa complexioni, tunc, sicut dicit Aristot. esse formae lapidis in anima, esset idem cum eis esse extra animam, & sic lapis esset comprehendens. & alia multa impossibilia contigentia huic positioni. Et quidam dubitabit in hoc, quod fuit dictum, scilicet quod intellectus non habet instrumentum, ex hoc, quod dicitur, quod virtus imaginatiua est in anteriori cerebri, & cogitatiua in medio, & rememoratiua in posteriori. & hoc non tantum dictum est a Medicis, sed dictum est in Sen su & sensato, Galenus autem, & alii Medici raciocinantur super hoc, quod istae virtutes sunt in istis locis per locum concomitantiae. & est locus faciens existimare, non verus. Sed declaratum est in libro de sensu, & Sensato, quod talis est ordo istarum virtutum in cerebro per demonstrationem dantem esse & causam. Sed istud non contradicit illi, quod dictum est, hic. T virtus enim cogitatiua apud Aristo. est virtus distinctiua indi uidualis, scilicet quod non distinguit nisi indiuidualiter, non vniuersaliter. Declaratum est enim illic quod virtus cogitatiua non est nisi virtus, quae distinguit intentionem rei sensibilis a suo idolo imaginato. & ista virtus est illa, cuius: proportio ad has duas intentiones, scilicet ad idolum rei, & ad intentionem sui idoli, est sicut proportio sensus communis ad intentiones quinque sensuum. virtus enim cogitatiua est de genere virtutum existentium in corpore. Et hoc aperte dixit Aristo. in illo libro cum posuit virtutes indiuiduales distinctas in quatuor ordinibus. In primo posuit sensum communem, deinde virtutem imaginatiuam, deinde cogitatiuam, & postea rememoratiuam. Et posuit, rememotatiuam magis spiritualem, deinde cogitatiuam, deinde imaginatiuam, & postea sensibilem. Licet igitur homo proprie habeat virtutem cogitatiuam, tamen hoc non facit hanc virtutem esse rationabilem distinctiuam. illa enim distinguit intentiones vniuersales non indiuiduales. & hoc fuit aperte dictum ab Aristo. in illo libro. virtus igitur distinctiua rationalis, si esset virtus in corpore, contingeret vt esset vna istarum vir tutum quatuor. quapropter haberet instrumentum corporale: aut esset alia virtus indiuidualis distincta ab istis quatuor. sed iam declaratum est illic hoc esse impossibile. Et, quia Galenus existimauit quod virtus cogitatiua est rationalis materialis, fecit ipsum errare in hoc locus consequentis. quia enim virtus rationalis appropriatur homini: & cogitatita appropriatur ei: existimatur propter conuersionem affirmatiuae vniuersalis quod cogitatiua est rationalis. & vnus eorum, qui errauerunt in hoc, est Albelfarag habyloniensis, in suo commento in lib. de Sensu & sensato.

68

Deinde dicit. Recte igitur dixerunt dicentes animam esse locum formarum idest cum declaratum sit quod non est mixtus alicui corpori, tunc recte dixerunt describentes animam esse locum formarum, cum non acceperunt in notificando substantiam eius propinquam, istam consimilitudinem, & conuenientiam, quae est inter ipsam ad spens, & locum ad locatum. D.d. sed non vniuersa, sed intelligens. i. sed ista consimilitudo non debet l accipi in intelligendo omnes partes animae, sed tantdum in anima rationali. aliae enim partes animae sunt formae in materijs, rationalis autem non.

69

D. d. & formae non in perfectione, sed in potentia. sed locus differt ab anima distinctiua intelligente in hoc, quod locus nihil est eorum, quae sunt in eo: anima autem ratnalis materialis est formae existentes in ea non actu, sed potentia. Et fecit hoc, ne aliquis intelligat ex hac descriptione quod genus acceptum in ea sit genus verum, non Rhetoricum. sed cogetur homo in talibus rebus, quae non intelliguntur nisi per consimilitudinem, vt notificet ea per talia genena Rhetorica.

Commentum 7

70

Cum declarauit quod intellectus materialis non admiscetur materiae, incoepit notificare quod hoc conuenit apparentibus. Haec enim est conditio necessaria necessarijs demonstrationibus scilicet vt apparentia sensu non differant ab eo, quod videtur per rationem. Et dixit. Qam autem priuatio pafsionis, &c. i. quoniam priuatio rransmutationis existentis in sensu non est similis priuatioi transmutationis existentis in intellectu, vt demonstratum fuit ratione, manifestum est ex apparentibus. Priuatio enim transmutationis in intellectu debet esse pura. & non est ita priuatio transnutationis in sensu, cum sensus sit virtus materialis.

71

D. d. sensus enim non potest sentire, &c. idest & signum eius est, quoniam sensus non potest sentire sua sen¬ sibilia conuenientia sibi, quando senserit aliquod forte, & recesserit ab eo subito ad illud aliud sensibile. v. g. quando sensus auditus recesserit a magno sono, aut visus a forti colore, & olfactus a forti odore. Et causa in hoc est passio, & trasmutatio, quae accidunt sentienti a forti sensato. Et causa huius transmutationis est, quia est virtus in corpore. Et, cum demonstrauit hoc, quod videtur de transmutatione in sensu, incoepit notificare quod contrarium est de intellectu, & dixit, Sed intellectus, quando intellexerit aliquod forte, &c. i. intellectus, quando intellexerit aliquod forte intelligibile, tunc facilius intelliget intelligibile non forte. vnde scimus quod non patitur, neque transmutatur a forti intelligibili. Et, cum demonstrauit eos esse diuersos, in hoc dedit causam, & d. sentiens enim non est extra corpus: iste autem est abstractus. idest & causa in hoc est, quod prius fuit declara tum, scilicet quod sentiens non est extra corpus, intellectus autem est abstractus. Et possumus ponere hunc sermonem demonstrationem tertiam perse, scilicet demonstrationem, quod, cum diximus quod, si intellectus trans mutatur essentialiter, non accidentaliter, & mediante alio: hoc enim con cessum est in intellectu: necesse est vt transmutatio contingat ei apudisuam actionem propriam, quae est intelligere, sicut est in sensu. Et, si non transmutatur per se & essentialiter, necesse est vt non sit virtus in corpore omnino, omnis enim virtus recipiens in aliquo corpore, debet transmutari secundum quod est recipiens. Et ideo non oportet obilcere huic argumento ex eo, quid accidit in intellectu de transmutatione propter transmutationem virtutum imaginationis, & maxime cogitatione. in intellectu enim existimatur accidere fatigatio hoc modo. Et non est ita, nisi accidentaliter. Virtus enim cogitatiua est de genere virtutum sensibilium. Imaginatiua au tem, & cogitatiua, & rememoratiua non sunt nisi in loco virtutis sensibilis, & ideo non indigetur eis nisi in absentia sensibilis. & omnes iuuant se ad representandum imaginem rei sensibilis, vt aspiciat eam virtus rationalis abstracta, & extrahat intentionem vniuersalem, & postea recipiat eam, idest comprehendat eam. Et forte, sicut diximus, iducit hunc sermo nem ad verificandum praedictas demonstrationes.

Commentum 8

72

Et cum in eo fuerit vnunquodque intellectorum tali modo, sicut dici tur in sciente quod est sciens in actu, idest quando intellecta fuerint in eo entia in actu. & hoc continget intellectui, quando poterit intelligere per se, non quando intellexerit per aliud. Et hoc, quod dixit. est differentia in ter virtutes agentes propinquas & remotas. Propinquae enim actui sunt, quae agunt per se: & non indigent extrahente eas de potentia in actum: remotae autem indigent. & ideo dixit quod, cum intellectus fuerit in hac dispositione, tunc erit potentia quoquo modo, idest tunc dicetur de eo hoc nomen potentia non vere, sed modosimili.

73

Deinde dicit. Et ipse tunc pote rit intelligere per se. idest &, cum intellectus fuerit in hac dispositione, tunc intelliget se, secundum quod ipse non est aliud nisi formae rerum, inquan tum extrabit eas a materia. quasi igitur se intelligit ipse modo accidentali, vt dicit Alexan. i. secundum quod accidit intellectis rerum quod fuerint ipse, i.¬ essentia eius. Et hoc est econtrario dispositioni informis abstractis. illae enim tum intellectus earum non est aliud ab eis in intentione, per quam sunt intel lecta istius intellectus, ideo intelligunt se essentialiter, & non accidentaliter. & hoc perfectius inuenitur in primo intelligente, quod nihil intelligit extra se. Et possumus exponere istum locum, secundum quod Alfarabius dicit in suo tractatu de intellectu, & intellecto. & est quod, cum intellectus fuerit in actu, erit unum entium, & poterit intelligere seipsum per intentionem, quam abstrabet a se, secundum quod abstrabit intentiones rerum, quae sunt extra animam. & sic intellectum habebit intellecta. & nos perscrutabimur de hoc, vtrum sit possibile, aut non.

Commentum 9

74

Cum compleuit sermonem de notificatione substantiae intellectus ma terialis, & dedit differentiam inter ipsam & substantiam sentientis materia lis, incoepit dare etiam differentiam inter intellectum in actu, & imagina tionem in actu. Existimatur enim quod imaginatio ipsa est intellectus: & praecipue, cum dicimus quod proportio eius ad intellectum est sicut proportio sensibilis ad sensum, scilicet quod mouet ipsum: & existimatur quod motor & motum debent esse eiusdem speciei. Et incoepit dicere, Et, quia magnitudo est aliquid, &c. idest &, quia hoc indiuiduum est aliquid, & in tentio per quam hoc indiuiduum est ens, scilicet quiditas, & forma eius est aliud. verbi graria quod haec aqua est aliquid, & intentio, idest forma, per quam haec acqua est ens, aliud est ab aqua.

75

D. d. & sic in multis aliis. i. & hoc accidit similiter in multis rebus, scilicet in omnibus compositis ex materia & forma. & dixit. sed non in omnibus ad excipiendum res abstra ctas, & quae sunt res simplices, & non compositae.

76

Deinde dicit in quibusdam enim esse carnis idem est cum carne. i. & causa, propter quam hae duae intentiones non inueniuntur in omnibus entibus, est quod quiditas & esse es sentia in entibus simplicibus est idem verbi vratia quod esse carnis idem est cum carne: quia intentio carnis in eis non est in materia. Et, cum induxit praecedens in hoc sermone, dedit consequens, & dixit, necesse est vt experimentetur, &c. idest &, cum fuerit declaratum quod entia sensibilia diuiduntur in duplex esse, scilicet in hoc singulare, & suam formam, neces se est vt virtus experimentatiua, idest comprehensiua comprehendat eam, aut per duas virtutes, aut per vnam, sed duabus dispositionibus diuersis. cum duabus autem virtutibus erit, quando comprehenderit vtrunque per se, scilicet formam singulariter, & indiuiduum singulariter: per vnam ve ro virtutem & dispositionem diuersam erit, quando comprehenderit alie tatem, quae est inter has duas intentiones. TQuod enim comprehendit alietatem inter duo, necesse est, vt declaratum est, vt sit vnum vno modo, & multa alio modo. && ista est dispositio intellectus in comprehendendo alietatem, quae est inter formam & indiuiduum. comprehendit enim for mam per se, & comprehendit indiuiduum mediante sensu. Comprehen dit igitur alietatem inter ea per dispositionem, quae diuersatur. quemad modum sensus communis comprehendit alietatem inter sensibilia per dispositionem diuersam, scilicet sensus, plurailtatem. sed quia istas formas non comprehendit intellectus nisi cum materijs, ideo comprehendit eas per dispositionem, quae diuersatur. Et, cum notificanit quod necesse est vt anima compreheudat has duas intentiones per virtutem diuersam & comprehendat alietatem earum per vnicam virtutem, sed secundum diuersam dispositionem, dedit causam, propter quam indiget anima in comprehendendo has duas intentiones diuersa dispositione, & dixit. Caro enim non est extra materiam. i. causa, propter quam forma non comprehenditur ab intellectu nisi cum materia, quod facit ipsum intellectum com prehendere eam diuersa dispositone, est quod formae non Sunt extra materiam. forma enim carnis non denudatur a materia, sed semper intelligitur cum materia: sicut simitas cum naso, cum simitas sit aliquid hoc in aliquo hoc. & sic est de formis sensibilibus scilicet quod sunt aliquid hoc in aliquo hoc.

Commentum 10

77

Dicit. Ipsa igitur, &c. i. & cum necesse est experimentare res diuersas per virtutes diuersas, & per sentiens autem, & per sibi similia experimentatur anima calidum & frigidum, & sibi similia, necesse est secundum exemplum vt res existens in carne, per quam caro est quod est, & non illud, per quod est calida aut frigida, sit similis virtuti comprehendenti eam & vt experimentetur per aliam virtutem. Et dixit, assimilantur eis, quae sunt illius, quia necesse est vt proportio, quae est intentionis ad intentionem scilicet indiuidualis ad vniuersalem, sit sicut proportio virtutis comprehendentis alteram earum ad uirtutem comprehendentem alteram. Et, cum necesse est vt duae intentiones sint diuersae, necesse est vt virtutes sint diuersae. Intelligens igitur non est imaginatiua: cum iam declaratum est quod comprehensio virtutis imaginatiuae & sensibilis idem est.

78

D. d. Et experimentatur per aliud, aut secundum dispositionem lineae, &c. i. & necesse est vt forma experimen tetur per aliquam virtutem. & hoc erit ex hac virtute, aut per dispositionem similem lineae rectae, cum intellexerit primam formam existentem in hac re singulari: aut secundum dispositionem similem lineae sphaerali, quando fuerit reuersa, quaerendo intelligere etiam quiditatem illius formae, deinde quiditatem illius quiditatis, quousque perueniat ad simplicem quiditatem in illa re. v. g. quod primo intelligit quiditatem carnis, deinde quaerit intelligere quiditatem istius quiditatis, deinde quiditatem istius quiditatis: & hoc erit, dum inueniet quiditatem in quiditate, & non cessabit quousque perueniat ad formam simplicem. Et hoc intendebat, cum dixit, quai diu durat. i. quod istud intelligetur intellectum erit similiter i carne, dum erit possibile i carne quod quiditas eius habetat quiditatem,

Commentum 11

79

D. Et istud intelligere intellectus non tandum inuenitur in rebus Tmateria libus, sed in mathematicis. Rectum enim quia est in continuo, sicut in simitas in naso, necesse est quemadmodum intellectus intelligat simitatem compositam ex naso, ita intelligat quiditatem recti compositam cum continuo. Et dixit. Et etiam in rebus, &c. i. & rectum, & esse eius similis ex rebus mathematicis est simile ad esse simitatis in naso, rectum enim est in con tinuo, sicut simitas in naso.

80

Deinde dixit. Secundum autem esse, esse in recto est aliud a quiditate continui: licet alterum eorum non inueniatur nisi in alio.

81

D. d. Si igitur, &c. idest, cum igitur posuerimus quod in mathematicis etiam sunt duo, quorum vnum est in altero, tunc anima non experimentat ea, nisi per aliam virtutem: aut per eandem, sed tamen per dispositionem, quae diuersatur, cum non intelligit ea nisi cum re: licet non intelligat ea cum materia sensibili. Sciendum est enim, quod dispositio habi ta ab intellectu, quae diuersatur in eo, quando comprehendit formas rerum primas sensibiles, est ei per sensus: & dispositio, quae diuersatur in eo per comprehensionem quiditatis & formae, est ei dispositio diuersa in se non per sensus. Et ideo assimilat Arist. ipsum lineae sphaerali in hac dispositione: Plato autem lineae gyratiuae. & per hanc dispositionem intelligit formas rerum mathematicarum, cum non accepit intelligendo eas Tmagnitudinem sensibilem. D.dixit. Et vniuersaliter dispositio rerum, &c. idest, vt mihi videtur, & vniuersaliter dispositio rerum, quas comprehen dit intellectus, inuenitur in eo in modo, secundum quem sunt in se in propinqui tate, & distantia, ab abstractione a materia. Quod igitur eorum fuerit remo tum a materia, poterit abstrahi ab intellectu absque materia: licet non habeat esse nisi in materia: sicut est in mathematicis. & quod eorum fuerit propinquum materiae non poterit. cum igitur dixit secundum quod res abstractae a materia, intendit secundum modum essendi in rebus abstractis a materia in ordine, in quo sunt de abstractione, si iste sermo sit completus in scripto.

Commentum 12

82

Cum dedit differentiam inter intelligere & imaginari, reuersus est ad dubitandum de intellectu passibili, & dixit. Et dubitat homo, &c. idest & dubitat homo in hoc, quod dictum est, quod intellectus materiali. est sim plex & non passibilis: quia non existimatur ipsum habere communicationem aliquam cum re materiali, sicut dixit Anaxa. & sicut declaratum fuit prius. Questio autem est: quomodo intelligatur quod formare per intel lectum sit passio, idest de genere virtutum passiuarum, & nullam habeat communicationem cum re, a qua patitur: quoniam per aliquod commune agenti & patienti existimatur hoc agere, & hoc pati. Nisi enim esset materia non esset passio. &, cum posuerimus intellectum non esse materiam neque in materia: quomodo igitur intelligemus cum hoc quod intellige re est passio, non actio. Sumus igitur inter duo, aut ut non ponamus quod intelligere est in capitulo passionis: aut ponamus quod intellectus mate rialis communicat corpori, quem admodum forma imaginationis mouens ipsum communis est corpori.

Commentum 13

83

Ista est secunda dubitatio de intellectu materiali: & est vtrum est in se intelligibilis, non per naturam existentem in eo, adeo quod intellectus & intellectum in eo idem erit omnibus modis, sicut est dispositio in rebus abstractis: aut intellectum ex eo est aliud quoquo modo ab ipso. Et dixit. Et etiam vtrum est in se, &c. i. & etiam vtrum ipsum est illud, quod est intellectum ex eo. necesse est enim alterum duorum, aut vt aliae res, quae sunt extra animam, habeant intellectum, si intellectus est intellectum ex eo omnibus modis, & non est alius modus de intelligere res, sed intellige re est idem in omnibus rebus: aut vt non sit intellectum per se, sed per inten tionem in eo, quae fecit ipsum intelligibilem: sicut est dispositio in rebus, quae sunt extra animam. & tacuit, vt videtur, illud, quod consequitur hanc positionem: & est quod intellectus in se est non intelligens. Et abbreuiatio dubitationis est talis, vt videtur, aut enim erit intellectum sicut aliae res abstractae intellectae: & sic res, quae sunt extra animam, erunt intelligentes: aut erit intellectum, sicut aliae res, quae sunt extra animam: & sic erit in se non intelligens, neque comprehendens.

Commentum 14

84

Cum dedit has duas quaestiones de intellectu materiali, incoepit dissoluere eas, & primo primam dicens, quomodo intelligimus quod intellectus materialis est aliquid simplex, & non mixtum cum aliquo, opinando quod intelligere est aliqua passio: & iam declaratum est in vniuersalibus sermo nibus quod ea, quae agunt, & patiuntur, communicant in subiecto. Et dixit. Dicamus igitur quod passio, &c. idest ista quaestio dissoluetur in scien do quod passio, qua prius vtebamur in quaestione, est magis vniuersalis quam aliquod dictum in rebus naturalibus quod sit passiuum.

85

Deinde exposuit quid significat hoc nomen passio in intellectu, & dixit quod, in¬ tellectus est in potentia, &c. idest & ista intentio vniuersalis de passione in intellectu nihil aliud est, nisi quod est in potentia intellectum, non in actu, quousque intelligat. Et dicere etiam ipsum esse in potentia, est alio modo ab eis, secundum quos dicitur quod res materiales sunt in potentia. & hoc est quod diximus prius, quod intelligendum est hic quod haec nomina, scilicet potentia, & receptio, & perfectio modo aequiuoco dicuntur cum eis in rebus materialibus. Diuersitas enim istius intentionis, scilicet receptionis, quae est in intellectu, a receptione, quae est in rebus materialibus res est, ad quam ducitratio. Vnde non est opinandum quod prima materia est causa receptionis, sed causa receptionis transnutabilis: & est receptio huius singularis. causa autem receptionis simpliciter est ista natura. Et ex hoc modo fuit possibile quod corpora coelestia reciperent formas abstractas, & intelligerent eas: & fuit possibile vt intelligentiae abstractae T perficerentur per se ad inuicem. Et, si non, non esset possibile vt illic intelligeretur recipiens, neque receptibile. unde videmus quod illud quod est liberatum ab hac natura est, primum intelligens. Et ponendo istam naturam, dissoluetur quaestio dicens, quomodo intelligitur multitudo, & qnomodo intelliguntur multae ex formis abstractis, & intellectus idem est eis cum intellecto. Et, cum notificauit modum passionis in intellectu & quod aequiuoce dicitur in intellectu in rebus materialibus, incoepit dare ex rebus sen sibilibus exemplum, per quod intelligitur ista intentio in intellectu materiali. &, licet non sit verum, tamen est via ad intelligendum. Et iste modus doctrinae necessarius est in talibus rebus, licet si thetoricus. Et dixit. Et quod accidit in intellectu, &c. i. & intelligendum est hoc, quod diximus de hac intentione vniuersali, scilicet passione, quae est in intellectu, quae est tantum receptio sine transmutatione, sicut recaptio picturae in tabula. Quemadmodum enim tabula non patitur a pictura, neque accidit ei ab hac transmutatio: sed tamtdum inuenitur in ea de intentione passionis, quod perficitur per pi cturam, postquam erat in potentia picta, ita est dispositio in intellectu materia li. Et hoc exemplum, quod induxit, valde est simile dispositioni intellectus, qui est in potentia, cum intellectu, qui est in actu. Quemadmodum enim tabu la nullam picturam habet in actu, neque in potentia propinqua actui: ita in intelleetu materiali non est aliqua formarum intellectarum, quas recipit, neque in actu, neque in potentia propinqua actui. Et voco hic potentiam propinquam actui, dispositionem mediam inter remotam potentiam & postremam perfectionem, & hoc est vt non sit in eo intentio, quae sit in potentia intellecta. & hoc est proprium soli intellectui. Perfectio enim prima sentientis est aliquid in actu respectu potentiae remotae: & est aliquid in potentia respectu postremae perfectionis. Et ideo assimilauit Arist. primam perfectionem sensus Geometrae, quando non vtitur Geometria. scimus enim certe quod habemus uirtutem sensibilem existentem in actu, licet tunc nihil sentiamus. Declaratus est igitur modus consimilitudinis istius exem pli huic, quod dictum fuit ab Arist. in intellectu materiali. Dicere autem quod intellectus materialis est similis praeparationi, quae est in tabula, non tabulae secundum quod est praeparata, vt exposuit Alexand, hunc sermonen, falsum est. Praeparatio enim est priuatio aliqua, & nullam habet naturam propriam nisi propter naturam subiecti. & propter hoc fuit possibile vt praeparationes diuersentur in vnoquoque ente. OAlex. reputas Aristo. intendere demonstrare nobis naturam praeparationis tantum, non naturam praeparati: & non est natura istius praeparationis, propria ei, si fuerit possibile cognosci sine cognitione naturae praeparati: sed naturam praeparationis simpiecitur in quocunque sit. Ego autem verecundor ex hoc seratione, & ex hac mirabili expositione. Si enim Aristo. intendebat demonstare naturam proparationis, quae est in intellectu per omnes sermones prae dictos in intellectu materiali, necesse est aut vt intendat demonstrare per eos naturam praeparationis simpliciter, aut naturam praeparationis proprie. Natura autem praeparationis proprie in intellectu impossibile est demon strare sine natura subiecti: cum praeparatio propria vnicuique subiecto cur rit cursu perfectionis, & formae ex eo: sed oportet necessario per cognitio nem namae praeparationis scire nam praeparati. Et, si intendebat per illos ser mones demonstrare naturam praeparationis simpliciter, tunc illud non est id proprium intellectui. & omne hoc est perturbatio. Omnis enim praeparatio in eo quod est praeparatio vere dicitur nihil esse in actu ex eis quae recipit: & quod est non passibile: & vere dicitur esse non corpus, neque virtus in corpore: quomodo igitur possumus exponere illud, quid Aristoteles intendebat hic demonstrare nobis de natura intellectus mate rialis, illud, quod est commune omnibus recipientibus, scilicet in quibus est praeparatio ad recipiendum vnumquodque genus formarum, & non ad demonstrandum naturam praeparati per cognitionem naturae praeparationis proprie ei, T nisi intellectus materialis esse solum modo praeparatio sine aliquo subiecto: quod est impossibile. praeparatio enim ostendit praeparatum. Vnde Aristote. cum inuenit praeparatio nem, quae est in in tellectu esse diuersam ab aliis, iudicauit praecise quod natura subieeta es differt ab aliis naturis praeparatis: & quod est proprium isti subiceto praeparationis scilicet ilicet intellectui, est quod non est in eo alia intentionum intellectorum in potentia, aut in actu. Vnde necesse fuit ipsum non esse corpus, neque formam in corpore. &, cum non fuerit corpus, neque virtus in corpore, non erit etiam formae imaginationis. illae enim sunt virtutes in corporibus, & sunt intentiones intellectae in potentia. Et, cum subiectum istius praeparationis neque est forma imaginationis, neque muxtum ex elementis, vt Alex. intendit: neque possumus dicere quod alia praeparatio denudetur a subiecto, recte videmus quod Thcophrastus, & Themistius, & Nicolaus, & alii Antiquorum Peripateticorum magis retinent demonstrationem, Arist. & magis conseruant verba eius. Cum enim intuerentur sermones Arist. & eius verba, nullus potuit ferre ea super ipsam praeparationem tan tum, neque super rem subiectam praeparationi: si posuerimus ipsam esse virtutem in corpore, dicendo eam esse simplicem, & abstraetam, & non passibilem, & non mixtam corpori. Et, si islud non esset opinio Aristote. oporteret opinanari eam esse opinionem veram, sed propter hoc, quod l dico, nullus debet dubitare quin ista sit opinio Arist. Omnes enim hoc opinam tes non credunt nisi propter hoc, quod dixit Arils. quoniam ita est difficile hocs adeo quod, si sermo Arist. non inueniretur in eo, tunc ualde esset difficile cadere super ipsum, aut forte impossibile, nisi inueniretur aliquis talis, vt Arist. credo enim quod iste homo fuerit regula in natura, & exemplar, quod natura inuenit ad demonstrandum vltimam perfectionem humanam in maerijs. Et forte opinio attributa Alex. fuit ficta ab eo solo: & in tempore eius erat inopinabilis, & abiecta ab omnibus. Et ideo videmus Themistium dimittentem eam omnino, & fugere eam, sicut cauentur inopinabilia. Et est contrarium ei, quod contingit modernis. nullus enim est sciens, & per fectus apud eos, nisi qui est Alexandreus. & causa in hoc est famositas istius viri. & quia credimus, & vere scimus quod fuit vnus de bonis expositoribus. licet Alfarabius, cum hoc quod maximus erat in istis, sequitur Alexam. in hac intentione: & addidit huic opinioni quoddam inopinabile. In li. enim de Nichomachia videtur negare continuationem esse cum intelligentiis abs stractis: & dicit hanc esse opinionem Alex. & quod non est opinandum quod finis humanus sit aliud quam perfectio speculatiua. Auempace autem ex posuit sermonem eius, & dixit quod opinio eius est opinio omnium Peripateticorum scilicet quod continuatio est possibilis, & quod est finis. Et forte haec est vna carum, perper quam videmus quod consuetudo, & mos plurium dantium se Philo sophiae in hoc tempore sunt corrupti. & hoc habet alias causas non latentes consyderantes in Philosophia operatiua.

Commentum 15

86

Cum dubitauit de intellectu materiali, vtrum intellectum ex eo est ipse intellectus, aut aliud aliquo modo, & oportet, si intellectus i eo est ipsum intellectum, vt sit intellsecundum per se non per intentionem in eo, &, si fuerit aliud aliquo modo vt sit intellecundum per intentionem in eo, incoepit declarare quod est intellectum per intentionem in eo, sicut aliae res intellectae: sed differt ab eis in hoc, quod illa intentio est in se intellectus in actu, & in aliis rebus est intellectus in potentia. Et dixit. Et est etiam intellectum, sicut intellecta. i. & est intellectum per intentionem in eo, sicut res aliae intellectae. D.dedit demonstrationem super hoc, & dixir formare enim per intellectum, &c. i. & necesse est vt intellectum sit per intentionem in eo, quia formare per intellectum, & formatum idem sunt in rebus non materialibus: Et, si iste intellectus esset intellectus per se, contingeret vt scientia speculatiua, & sci tum essent idem: quod est impossibile.

Commentum 16

87

Et oportet perscrutari de causa, prper quam non semper intelligit, ita quod intellecta eius sint in se. Et cam in hoc est, quod illud ex intellectis, quod non habet materiam, suum intellectum est intellectus in se, & ipse semper intelligit: quod autem habet materiam, vnumquodque intellectorum est in ipso in po tentia: & ideo res intellectae materiales non intelligunt. Et hoc intendebat, cum dixit. Istis igitur non est intellectus. i. & ideo intellecta materialia non habent intellectum. & quod diminuitur a sermone intelligitur per suum oppositum, & per hanc part iculam, autem, quae notat diuisionem, &. q. d. & cam in hoc est, quia intellectum eius, quid non habet materiam est semper, & in actu. intellectum autem eius, quid habet materiam, est in potentia.

88

D. d. Istis ligitur non est intellectus &c. i. ista igitur intellecta perper hoc scilicet quia sunt intellecta in potentia, non habent intellecndum. Intellectus enim attributus istis non est nisi formae istorum abstractae a materia, & ideo istae formae respectu eorum non erunt intellectae in actu. i. non comprehensae ab eis, neque per eas erunt intelligentia: & in respectu illius, quod abstrahat ea a materijs suis, erunt intellecta in actu, & per ea erit intelligens, & illa per illam eandem intentionem erunt non intelligentia. Et hoc est complementum sermonis in dissolutione praedictae quaestionis. Ille enim sermo. coegit nos ad al terum duorum. Si enim intellectus fuerit idem cum intellecto in intellectu materiali, necesse est vt sint aliae res, quae sunt extra animam intelligentes. Si vero aliud, vt sit intellsecndum per intentionem in eo. quappe indiget in essendo intellectum intellectu. & hoc procedit in infinitum. Dissolutio initur istius quodnis est quoniam intentio, per quam intellectus materialis fit intellectus in actu, est quia est intellectum in actu. Intentio vero, per quam res, quae sunt extra animam, sunt entia, est quia sunt intellectae in potentia. &, si essent in actu, tunc essent intelligentes.

Commentum 17

89

Cum declarauit naturam intellectus, qui est in potentia, & qui est in actu, & dedit differentiam inter ipsum & virtutem imaginationis, incoepit declarare quod necessarium est tertium venus intellectus esse: & est intelligen tia agens, quae facit intellectum, qui est in potentia, esse intellectum in actu. Et dixit, quod ita est in ponendo intelligentiam agentem in hoc genere entium sicut est dispositio in omnibus rebus naturalibus. quemadmodum enim necesse est in unoquoque genere rerum naturalium generabilium & corruptibilium esse tria ex natura illius generis, & ei attriouta, agens scilicet patiens, & factum, ita debet esse in intellectu. Et dixit. Et quia, quemodmodum in natura. i. & quia ita est hoc sicut in rebus naturalibus. i. & quia consyderatio de anima est consyderatio naturalis, quia anima est vnum entium naturalium: rebus autem naturalibus commune est vt habeant in vno quoque genere materiam, & est illud, quod est in potentia omnia, quae sunt in illo genere, & aliud, quod est causa & agens, & est illud, propter quod generatur omne, quodest illius generis, sicut est artificium apud materiam: necesse est, vt hae tres differentiae sint in anima.

Commentum 18

90

D. Et, cum necesse est inueniri in parte animae, quae dicitur intellectus, istas tres differentias, necesse est vt in eo sit pars, quae dicitur intellectus, secundum quod effici tur omne, modo similitudinis, & receptionis: & quod in ea sit etiam secunda pars, quae dicitur intellectus, secundum quod facit istum intellectum, qui est in potentia. intelligere omnia in actu. Causa enim propter quam facit intellectum qui est in potentia, intelligere omnia in actu, nihil aliud est nisi quod sit in actu. hoc enim, quia est in actu, est causa vt intelligat in actu omnia: & quod in ea etiam sit tertia pars, quae dicitur intellectus secundum quod facit omne intellecundum in potentia esse intellecundum in actu. Et dixit. Oportet igitur &c. & intendit per istum intellectum materialem haec igitur est sua descriptio praedicta.

91

D. d. & intellectus secundum quod facit ipsum intelligere omne. & intendit per istum, illud quod fit, quod est in habitu. Et hoc pronomen, ipsum, potest referri ad intellectum materialem, sicut diximus: & potest referri ad hominem intelligentem. & oportet addere in sermone secundum quod facit ipsum intelligere omne ex se, & quando voluerit, haec enim est definitio huius habitus scilicet vt habens habitum intelligat per ipsum illud, quod est sibi proprium ex se: & quando voluerit, absque eo quod indigenat in hoc aliquo extrinseco.

92

D. d. & intellectus, secundum quod intelligit, &c. & intendit per istum intelligentiam agentem. & per hoc, quod dixit intelligit omne, quasi aliquis habitus, intendit quod facit omnem rem intellectam in actu, postquam erat in potentia, quasi habitus & forma.

93

D. d. qui est quasi lux, &c. modo dat modum, ex quo oportuit ponere in anima intelligentiam agentem. non enim possumus dicere quod proportio intellectus agentis in anima ad intellectum generatum est, sicut proportio artificil ad artificiatum omnibus modis. ars enim imponit formam in tota materia absque eo quod in materia sit aliquid existens de intentione formae, antequam artificium fece rit eam. & non est ita in intellectu, quoniam, si ita esset in intellectu tunc homo non indigeret in comprehendendo intelligibilia sensu, neque imaginatione: immo intellecta peruenirent in intellectum materialem ab intellectu agente absque eo quod intellectus inaterialis idigeret aspicere formas sensibiles. TNeq etiam possumus dicere quod intentiones imaginatae sint solae mouentes intellectum materialem, & extrahentes eum de potentia in actum. Quoniam, si ita esset, tunc nulla differentia esset inter vniversale, & indiuiduum: & tunc intellectus esset de genere virtutis imaginatiuae. Vnde necesse est cum hoc, quod posuimus quod proportio intentionum imaginatarum ad intellectum materiale est sicut proportio sensibilium ad sensus, vt Aris. post dicet, ponere alium, motorem esse, qui facit eas mouere in actu intellectum materialem: & hoc nihil est aliud quam facere eas intellecta in actu, abstrahendo eas a materia. Et, quia haec intentio cogens ad ponendum intellectum agentem alium a materiali, & formis rerum, quas intellectus materialis comprehendit, est similis intentioni, propter quam visus indiget suce: cum hoc quod agens & recipiens alia sunt a luce: contentus fuit in notificando hunc modum per hoc exemplum. & quasi d. & modus, qui coegit nos ad ponendum intellectum agentem, idem est cum modo, propter quem indiget visus lum ce. Quemadmodum enim visus non mouetur a coloribus, nisi quando fue rit in actu: quod non completur nisi luce praesente, cum ipsa sit extrahens eos a potentia in actum: ita etiam intentiones imaginatae non mouent in tellectum materialem, nisi quando fuerint intellectae in actu: quod non perfi citur eis nisi aliquo praesente, quod sit intellectus in actu. Et fuit necesse attruibuere has duas actiones in nobis anima, scilicet recipere intelsecundum, & facere eum, quamuis agens & recipies sint substantiae aeternae, perper hoc, quia hae duae actiones reductae sunt ad niram voluntate scilicet abstrahere intellecta, & intelligere ea. Abstrahere enim iihil est aliud qua facere intentiones imaginatas in actu, postquam erant in potentia. Intellrgere autem nihil est aliud quam recipere has intentiones. Cum enim inuenimus idem transferri in su esse de ordine in ordinem scilicet intentiones imaginatas, diximus quod necesse est vt hoc sit a eam agente, & recipiente. recipiens igitur est materialis, & agens est efficiens. Et, cum inuenimus nos agere per has duas virtutes, cum voluerimus: & nihil agit nisi per suam formam: ideo fuit necesse attribuere nobis has duas t virtutes intellectus. Et intellectus, qui est abstrabere intellectum, & crea re eum, necesse est vt praecedat in nobis intellectum, qui est recipere eum.

94

Et Alex. Tdixit quod rectius est describere intellectum, qui est in nobis e per suam virtutem agentem, non per patientem: cum passio, & receptio commune sint intellectui, & sensibus, & virtutibus distinctiuis. actio enim est propria ei: & est melius vt res describatur per suam actionem. Dico etiam hoc non esse necesse omni modo: nisi hoc nomen passio diceretur in eis e modo vniuoco: non enim dicitur nisi modo aequiuoco. Et omnia dicta ab Arist. in hoc sunt ita, quod vniuersalia nullum habent esse extra animam: quod intendit Plato. quoniam si ita esset, non indigeret ponere intellectuau agentem,

Commentum 19

95

Cum declarauit secundum genus esse intellectus, & est agens, incoepit facere comparatignem inter eum & materialem, & dixit. Et iste intellectus etiam, &c. i. & iste etiam intellectus est abstractus, sicut materialis: & est etiam non passibilis, neque mixtus, sicut ille. Et, cum narrauit ea, in quibus communicant intellectui materiali, dedit dispositionem propriam intelle ctui agenti, & dixit & est in sua substantia actio. i. quod non est in eo potentia ad aliquid, sicut in intellectu recipiente est potentia ad recipiendum formas, intelligentia enim agens nihil intelligit ex eis, quae sunt hic. Et fuit neces se vt intelligentia agens sit abstracta, & non mixta, neque passibilis, secundum quod est agens omnes formas intellectas. Si igitur esset mixta, non esset agens omnes formas: sicut fuit necesse vt intellectus materialis, secundum quod est recipiens omnes formas, sit etiam abstractus, & non mixtus, quoniam, si non esset abstractus, haberet formam hanc singularem: & tunc necesse esset alterum duorum, scilicet aut vt reciperet se, & tunc motor in eo esset motum, aut vt non reciperet omnes species formarum. Et similiter, si intelligentia agens esset mixta cum materia, tunc necesse esset aut vt intelligeret & crearet se, aut non crearet omnes formas. Quae igitur est differentia inter has duas demonstrationes in considerando per eas: sunt enim val de consimiles & mirum est quomodo omnes concedunt hanc demonstra tionem esse veram de intellectu, scilicet agente, & non conueniunt in demonstratione de intellectu materiali: & licet etiam sint valde consimiles, ita quod oportet concedentem alteram etiam concedere aliam. Et possumus scire quod intellectus materialis debet esse non mixtus ex iudicio, & eius comprehensione. Quia enim iudicamus per ipsum res in finitas in nume. ro in propositione vniuersali: & est manifestum quod virtutes animae iudicantes, scilicet indiuiduales, & mixtae non iudicant nisi intentiones finitas, contingit secundum conuersionem oppositi quod illud, quod non iudicat intentiones finitas, necesse est vt non sit virtus animae mixta. &, cum huic coniunxerimus quod intellectus materialis iudicat res infinitas & non acquisitas a sensu, & quod non iudicat intentiones finitas: continget vt sit virtus non mix ta. Auempace autem videtur concedere hanc propositionem esse veram in epistola expeditionis, scilicet quod virtus, per quam iudicamus iudicio vniuersali est infinita: sed existimauit hanc virtutem esse in intellectum agen tem secundum manifestum sui sermonis illic. Et non est ita. iudicium enim, & distinctio non attribuitur in nobis nisi intellectui materiali. & Auic. certe vtebatur hac propositione: & est vera in se. Et, cum notificauit quod intelle ctus agens differt a materiali, in eo quod agens semper est pura actio, materia lis autem est vtrumque, prper res, quae sunt hic, cedit causam finalem in hoc, & d. Agens enim semper est nobilius patiente. i. & iste semper est in sua substantia actio: & ille inuenitur in vtraque dispone. Quia iam declaratum est quod proportio intellectus agentis ad intellectum, patientem est sicut proportio principii mouentis quoquomodo ad materiam motam. agens enim semper nobilius est patiente, & principium nobilius materia. Et ideo opinandum est secundum Aristo. quod vltimus intellectus abstractorum in ordine est iste intellectus materians. Actio enim eius est diminuta ab actione illorum: cum actio eius magis videtur esse passio quam actio: non quia est aliud, per quod differat iste intellectus ab intellectu agente, nisi per hanc intentionem tantum. Quoniam, quemadmodum non scimus multitudinem intellectuum abstractorum, nisi per diuersitatem actionum eorum, ita etiam non scimus diuersitatem istius intellectus materialis ab intellectu agente, nisi per diuersitatem suarum actionum. Et, quem admodum intellectui agenti accidit vt quandoque agat in res existentes hic, & quaudoque non, ita isti ac cidit vt quandoque iudicet res existentes hic, & quandoque non. sed differunt tantum in hoc, quod iudicium Test aliquid in capitulo perfectionis iudicis: actio autem non est secundum illum modum in capitulo perfectionis agentis. Consydera igitur hoc, quoniam est differentia inter hos duos intellectus. &, nisi hoc esset, nulla esset alietas inter eos. OAlex. si hoc nomen intellectus materialis non significasset apud Aristo. nisi praeparationem tantum, quomodo faceret hanc comparationem inter ipsum & intellectum agentem scilicet in dando ea in quibus conueniunt, & ea in quibus differunt:

96

D. d. Et scientia in actu idem est cum te. & innuit, vt reputo, aliquod proprium intellectui agenti, in quo differt a material scilicet quod in intelligentia agente scientia in actu eadem est cum scito. & non est sic in intelle ctu materiali, cum suum intellectum est res, quae non est in se intellectus. Et, cum notificauit quod sua substantia est sua actio. dedit causam super hoc, & dixit.

Commentum 20

97

Istud capitulum ponst intelligi tribus modis. Quorum vnus est secundum opinionem Alex. Et secundus secundum opinionem Theophrasti, & aliorum expo sitorum. Et tertius secundum opinionem, quam nos narrauimus: & est magis manifestum secundum verba. Potest enim intelligi secundum Alex. quod intendebat per intellectum in potentia praeparationem existentem in complexione humana. s quod potentia & praeparatio, quae est in homine ad recipiendum intellecundum in respectu vniuscuiusque indiuidui, est prior tpere intellectu agente: simpeisriciter autem intel lectus agens est prior. Et, cum dixit. neque est quandoque intelligens, & quandoque non intendit intellectum agentem. Et, cum dixit. Et, cum fuerit abstractus, est quod est tantum, non mortalis. intendit quod iste intellectus, cum fuerit copulatus in nobis, & intellexerimus per illum alia entia, secundum quod est forma nobis ipse solus, tunc inter partes intellectus est non mortalis.

98

D. d. Et non rememoramur, &c, haec est quaestio circa intellectum agentem, secundum quod copulatur nobis, & intelligimus per illum. Potest enim quis dicere quod, cum in tellexerimus per aliquod aeternum, necesse est vt intelligamus per illud idem post mottem, sicut ante. & dixit respondendo quod intellectus iste non copulatur nobis, nisi mediante esse intellectus materialis generabilis & corruptibilis in nobis: &, cum iste intellectus fuerit corruptus in nobis, neque rememorabimur. Eorte igitur Alex. ita exposuit hoc capitulum: licet non viderimus expositionem suam in hoc libro. Themistius autem intelligit per intellecundum, qui est in potentia, intelsecundum materialem abstractum, cuius esse demonstratum est. Et intelligit per intellecundum, cuius fecit comparationem cum hoc intellecundum agentem, secundum quod continuatur cum intellu, qui est in potentia, & hoc quidem est intellectus speculatiuus apud ipsum. Et, cum dixit. & non quandoque intelligit, & quandoque non intelligit. intelligit agentem, secundum quod non tangit intel secundum materialem. Et, cum d. Et, cum fuerit abstractus, est quod est tantum non mortalis, intendit intellectum agentem, secundum quod est forma intel lectui materiali. & hoc est intellectus speculatiuus apud ipsum, & erit ista quodo contra intellectum agentem, secundum quod tangit. intellecundum materialem: & est speculatiuus, secundum quod est forma intellectui materiali: & hoc est intellectus speculatiuus. Sed, cum dixit. Et non rememoramur. dicit quod remotum est vt ista dubitatio ab Arist. sit circa intellectum, nisi secundum quod intellectus agens est forma in nobis. Dicit enim quod ponenti intellectum agentem esse aeternum, & intellectum speculatiuum esse non aeternum, non contingit haec quod scilicet quare non rememoramur post mortem, quod intelligimus in vita. Et est, sicut dxit. ponere enim istam quodnem circa intellectum agentem, secundum quod est adeptus: vt Alex. dicit, temotum est. Scientia enim existens in nobis in dispositione adeptionis aequiuoce dicitur cum scientia in nobis existente per naturam, & discliplinam. Ista igitur quodo, vt apparet, non est nisi in scientia existente per naturam. Impossibile est enim vt issa quod sit nisi circa cognitionem aeternam, existentem in nobis, aut per naturam, vt dicit Themistius, aut per intel lecundum adeptum in postremo. Quia igitur haec quod apud Themist. est circa intellecundum speculatiuum, & initium sermonis Arist. est de intellectu agente, ideo opinatus fuit quod intellectus speculatiuus est agens apud Arist. secundum quod tangit intel secundum materialem. Et testatur super omnia ista ex hoc, quod dixit in primo tracta tu de intellu speculatiuo. Eecit enim illic eandem quodnem, quam hic: & difsoluit eam per hanc eandem dissolutionem. Dicit enim in principio istius libri. Intellectus autem videtur esse aliqua substantia exis in re, & non corrumpi. quoniam, si corrumnperetr, tunc magis esset hoc apud fatigationem senectutis. Et postea dedit modum, ex quo possibile est vt intellectus sit non corruptibilis, & intellige re per ipsum erit corruptibile, & dixit. Et formare per intellecndum, & consydera re sunt diuersa: ita quod intus corrumpetur aliquod aliud, ipsum autem in se nulla habet occasionem. Distinctio autem & amor non sunt cemamae illius: sed istius, cuius est hoc secundum quod est eius. Et ideo etiam, cum iste corrumpetur, non rememorabimur, neque diligemus. Themistius igitur dicit quod sermo eius in illo tractatu, in quo dicit, intellectus autem videtur esse substantia aliqua existens in re, & non corrumpi, idem est cum illo, in quo dixit hoc. & cum fuerit abstractus est quod est tantum non mortalis, aeternus. & quod dixit hic, & non rememoramur, quia iste est non passibilis. & intellectus passibilis est corruptibilis. & sine hoc nihil intelligit, idem est cum eo, quod illic dixit scilicet & formare per intellectum, & consyderare diuersantur, &c. Et dixit perper hoc quod intendebat hic per intellectum passibilem partem concupiscibilem animae. ista enim pars videtur habere aliquam rationem. auscultat enim ad concedendum illud, quod respicit anima rationalis. Nos autem, cum videmus opinionem Alex. & Themistit esse impossibiles, & inuenimus verba Arist. manifesta secundum nostram expositionem, credimus quod ista est opinio Arist. quam nos diximus, & sunt ver ba in se uera. Qnam autem verba eius apparentia sunt in hoc capitulo declarabitur sic. Cum enim dixit. Et iste intellectus etiam est abstractus, non mixtus neque passibilis, loquitur in intellectu agente. & non possumus aliud dicere. & haec particula etiam ostendit alium intellsecundum esse non passibilem, neque mixtum. Et similiter comparatio inter eos est, vt manifestum est, secundum quod est inter intellsecundum agentem & intellecndum materialem, secundum quod intellectus materialis communicat agenti in multis istarum dispositionum. & in hoc conuenit nobiscum Themistius & differt Alex. Et, cum dixit. Et quod est in potentia, est prius tempore in diuiduo. potest intelligi per tres opiniones eodem modo. Secundum enim nostram opinionem, & Themistii, intellectus, qui est in potentia prius com tinuatur cum nobis, quam intellectus agens. & secundum Alex. intellectus, qui est in potentia erit prior in nobis secundum esse, aut generationem, & non secundum continuationem. Et, cum dixit. vniuersaliter autem non est neque in tempore, loquitur de intellectu, qui est in potentia. quoniam, cum fuerit acceptus simpliciter non respectu indiuidui, tunc non erit prior intellectu agente aliquo modo prioritatis, sed posterior ab eo omnibus modis. & iste sermo conuenit vtrique opinioni, scilicet dicenti quod intellectus, qui est in potentia, est generabilis, aut non generabilis. Et, cum dixit. neque est quandoque intelligens, & quandoque non intelligens. impossibile est vt iste sermo intelligatur secundum suum man festum, neque secundum Themistium, neque secundum Alex. Quam hoc verbum est, cum dixit, neque quandoque est intelligens, & quandoque non intelligens, secundum eos refertur ad intellectum agentem. sed Themistius, sicut diximus, opinatur quod intellectus agens est speculatiuus, secundum quod tangit intellectum materialem. Alex. autem opinatur quod intellectus, qui est in habitu, & est speculatiuus, est alius ab intellectu agente, & hoc oportet credere. Artificium enim aliud est abartificiato & agens aliud ab acto. Secundum autem quod nobis apparuit sermo, est iste secundum suum manifestum: & erit illud verbum, est, relatum ad propinquissime dictum: & est intellectus materialis, cum fuerit us actu simpliciter, non in respectu indiuidui. Intellectus enim, qui dicitur materialis, secundum quod diximus, non aceidit ei vt quandoque intelligat, quandoque non, nisi in respectu formarum imaginationis existentium in vnoquoque indiuiduo, non in respectu speciei. v. g. quod non accidit ei, vt quandoque intelligat intellectum equi, & quandoque non, nisi in respe ctu Socratis, & Plaronis. simpliciter autem & respectu speciei semper intelligit hoc vniversale: nisi species humana deficiat omnino. quod est impossibi le. & scund hoc sermo erit secundum suum manifestum. Et, cum dixit. vniuersaliter autem non est neque in tpere, intendit quod intellectus, qui est in potentia, cum non fuerit acceptus in respectu alicuius indiuidui, sed fuerit acceptus simpliciter, & in respectu cuiuslibet indiuidui, tunc non inuenitur aliquand intel ligens & aliquando non, sed semper inuenitur intelligens. Quemadmodum intellectus agens, cum non fuerit acceptus in respectu alicuius indiuidui, tunc non inuenitur quandoque abstrabens, & quandoque non abstrahens: sed semper inuenitur abstrabere, cum acceptus fuerit simpliciter. idem enim. modus est in actione duorum intellectuum. Et secundum hoc, cum dixit. Et, cum fuerit abstractus, est illud, quod est tantum non mortalis, intendit. &, cum fuerit abstractus secundum hunc modum, ex hoc modo est tandum non mortalis, non secundum quod accipitur in respectu indiuidui. Et erit sermo eius, in quo dixit. Et non rememoramur, &c. secundum suum manifestum. Contra enim hanc opinionem surgit quae stio perfecte. Dicet enim quaerens. Cum intella communia sint non gnerabilia, neque corruptibilia secundum hunc modum, quare non rememoramur post mortem cognitionum habitarum in hac vita. Et dicetur dissoluendo, quia rememoratio fit per virtutes comprehensiuas passibiles scilicet materiales: & sunt tres virtutes in homie, quarum esse declaratum est in Sensu & sensato scilicet imaginatiua, & cogitatiua, & rememoratiua. istae enim tres virtutes sunt in homine ad praesentandam formam rei imaginatae, quando sensus fuerit absens. Et ideo dictum fuit illic quod, cum istae tres virtutes adiuuerint se ad inuicem, forte repre sentabunt indiuiduum rei, secundum quod est in suo esse, licet autem non sentiamus ipsum,

99

Et intendebat hic per intellectum passibilem formas imaginationis, secundum quod in eas agit virtus cogitatiua, propria homini. Ista enim virtus est aliqua ro, & actio eius nihil est aliud quam ponere intentionem formae imaginationis cum suous indiuiduo apud rememorationem, aut distinguere eam ab eo apud formationem. Et manifestum est quod intellectus, qui dicitur materialis, re cipit intentiones imaginatas post hanc distinctionem. Iste igitur intellectus passibilis necessarius est in formatione. Recte igitur dixit. Et non rememora mur, quia iste est non passibilis. & intellectus passibilis est corruptibilis, & sine hoc nihil itelligit. i. & sine vtute imaginatiua, & cogitatiua nihil itelligit intellectus, qui dicitur materialis, hae enim virtutes sunt quasi res, quae prae parant materiam artifici ad recipiendum actionem artificii, haec igitur, est vna expositio. Et potest exponi alio modo, & est quod, cum dixit, & non est quandoque iste intelligens, & quandoque non intelligens, intendit cum non fuerit acceptus, secundum quod intelligit, & formatur a formis materia libus generabilibus & corruptibilibus, sed fuerit acceptus simpliciter, & secundum quod intelligit formas abstractas: liberatas a materia, tunc non inuenitur quandoque intelligens & quandoque non intelligens, sed inuenie tur in eadem forma. v. g. in modo, per quem intelligit: intellectum agentem: cuius proportio est ad ipsum, sicut diximus. sicut lucis ad diaphanum. Opinandum est enim quod iste intellectus, qui est in potentia, cum declaratum est quod est aeternus, & quod innatus est perfici per formas materiales, dignior est vt sit innatus perfici per formas non materiales, quae sunt intellectae in se: sed non in primo copulatur nobiscum ex hoc modo, sed in pos stremo, quando perficitur generatio intellectus, qui est in habitu, vt declarabimus post. Et secundum hanc expositionem, cum dixit. Et, cum fuerit abstractus est, quod est tantum non mortalis, innuit intellectum materialem, secundum quod perficitur per intellectum agentem, quando fuerit copulatus nobiscum ex hoc modo, deinde abstrabitur. Et forte innuit intellectum materialem in sua continuatione prima nobiscum scilicet continuatione, quae est per naturam. & appropriauit ipsum per hanc particulam tamtum, annuendo ad corruptionem intellectus, qui est in habitu ex modo, per quem est corruptibilis. Et vniversaliter quando quis intuebitur intellectum materialem cum intellectu agente, apparebunt esse duo vno modo, & vnum alio modo. Sunt enim duo per diuersitatem actionis eorum. actio enim intellectus agentis est generare: istius autem informari. Sunt autem vnum, quia intelle ctus materialis perficitur per agentem, & intelligit ipsum. Et ex hoc modo dicimus quod intellectus continuatus nobiscum apparent in eo duae virtutes. quarum vna est actiua, & alia est de genere virtutum passiuarum. Et quam bene assimilat illum Alex. igni. Ignis enim est innatus alterare omne corpus per virtutem existentem in eo: sed tamen cum hoc patitur quoquo modo ab eo, quod alterat: & assimilatur cum eo aliquo modo similitudinis. i. acquirit ab eo formam igneam minorem forma ignea alterante, haec enim dispositio valde est similis disponi intellecets agentis cum passibili, & cum intellectis, quae generat. est enim agens ea vno modo, & recipiens ea alio modo. Et secundum hoc erit sermo, in quo dixit, & non rememoramur, &c. difsolutio quodnis, quae fecit Antiquos expositores credere intellectum, qui est in habitu, esse aeternum: & fecit Alex. opinari intellecundum materialem esse generabilem & corruptibilem, in qua dicebatur quomodo intella a nobis sunt non aeterna cum hoc quod intellectus est aeternus, & recipiens est aeternum. Et quasi d. respondendo quod cam in hoc est, quia intellectus materialis nihil intelligit sine intellcu passibili, licet sit agens, & recipiens sit sicut comprehendere coloremcolor enim non est, licet lux sit & visus sit, nisi coloratum sit. Et tunc secundum ouam istarum exponum dicatur litera erit conueniens verbis Arist. & suis demonstrationi¬ bus sine aliqua contradictione, aut exitu a manifesto sui sermonis. Et ideo non est recte vti in doctrina verbis aequiuocis, nisi in eis, quae licet sint di uersa, tamen conuemiunt in omnibus intentionibus, de quibus possunt dici. Et demonstrat quod intendebat hic per intellectum passibilem virtutem imaginatiuam fiumanam hoc, quod cecidit in alia translatione loco eius, quod dixit, quod est non passibilis, & intellectus passibilis, est corruptibilis. Dicit enim in illa translatione, & quod induxit nos ad dicen dum quod iste intellectus non alteratur, neque patitur, est quod existimario est imaginatio intellectus passibilis, & quod corrumpitur & non comprehendit intellectum, & nihil intelligit sine imaginatione. Hoc nomen igitur intellectus secundum hoc dicitur in hoc li. quatuor modis. dicitur. enim de intellectu materiali: & de intellectu, qui est in habitu: & de intellectu agente: & virtute imaginatiua. Et debes scire quod nulla differentia est secundum expositionem Themistil. & Antiquorum expositorum, & ops nionem Platonis in hoc quod intellecta existentia in nobis sunt aeterna, & ad discetur est tememorari. sed Plato dixit quod ista intellecta sunt in nobis quandoque. & quandoque non, propter hoc, quod subiectum praeparatur quandoque ad recipiendum ea quandoque, & quandoque non: & ipsa in se ita sunt: antequam recipiamus, sicut post: & ita sunt extra animam, sicut in anima. Themistius autem dixit. & hoc scilicet quod quandoque sunt copulata, & quandoque non, accidit eis propter naturam recipientis. Opinatur. enim quod intellectus agens non est innatus continuari nobiscum in primo, nisi secundum quod tangit intellectum materialem. & ideo accidit ei ex hoc modo diminutio ista, cum continuatio cum intentionibus imaginatis est vno modo quasi receptio, & alio modo quasi actio: & ideo ntellecta sunt in eo in dispositione diuersa a suo esse in intellectu agente. Et fiducia in intelligendo hanc opinionem est quod causa mouens Arist ad ponendum intellectum materialem esse non est, quia est hic intellectum factum: sed cam in hoc est, aut quia, cum fuerit inuenta intellecta, quae sunt in nobis secundum dispositiones non conuenientes intellectibus simplicibus, tunc fuit dictum quod iste intellectus, qui est in nobis, est compositus ex eo, quod est in actu scilicet intellectu agente, & ex eo, quod est in potentia: aut quia continuatio eius secundum hanc opinionem est similis generationi, & assimi latur agenti &patient, scilicet in sua continuatione cum intentionibus imaginationis. Secundum igitur hanc opinionem agens, & patiens, & factum erunt idem. & est dictum ab istis tribus dispositionibus per diuersitatem, quae accidit ei. Nos autem opinamur quod non mouit ipsum ad ponendum intellectum agentem nisi hoc, quod intellecta speculatiua sunt generata secun dum modum, quem diximus. Consydera ergo hoc, quoniam est diffe rentia inter istas tres opiniones, scilicet Platonis, & Themistil, & opinionem nostram. & secundum expositionem Themistij, non indigetur in istis intellectis ni si ad ponendum intellectum materialem tantum, aut intellectum materialem, & agentem secundum modum similitudinis. vbi enim non est vera generatio, non est agens. Et nos conuenimus cum Alex. in modo ponen¬ di intellectum agentem: & differimus ab eo in natura intellectus maferialis. & differimus a Themistio in natura intellectus, qui est in habitu, & in modo ponendi intellectum agentem. & nos etiam quoquo modo conue nimus cum Alexan. in natura intellectus, qui est in habitu, & alio modo differimus. Hae igitur sunt differentie, quibus diuiduntur opiniones attributae Arist. Et debes scire quod vsus, & exercitium sunt causae eius, quod apparet de potentia intellectus agentis, qui est in nobis ad abstrahendum, & intellectus materialis ad recipiendum: sunt dico, causae propter habitum existentem per vsum, & exercitium in intellectu passibili, & corruptibili, quem vocauit Arist. passibilem. & dicit aperte ipsum corrumpi. &, si non, contingeret vt virtus, quae est in nobis agens intellecta esset materialis, & similiter virtus passibilis. Et ideo nullus potest rationari per hoc super hoc quod intellectus materialis admiscetur corpori. Illud enim quod dixit opinans ipsum esse admixtum in responsione istius sermonis in intellectu agente, dicimus nos in responsione eius in intellectu materiali. TEt per istum intellectum, quem vocat Arist. passibilem, diuersantur homines in quatuor virtutibus dictis in Topicis, quas Alfarabius numerauit in Elenchis. Et per istum intellectum differt homo ab aliis animalibus. &, si non, tunc necesse esset vt continuatio intellectus agentis & recipientis cum animalibus esset eodem modo. Intellectus quidem operatiuus differt a speculatiuo per diuersitatem praeparationis existentis in hoc intellectu. his igitur declaratis reuertamur ad nostram viam, & dicamus.

Commentum 21

100

Cum compleuit notificare substantiam trium intellectuum, scilicet ma terialis, & eius, qui est in habitu, & agentis, incoepit consyderare de actio nibus, & proprietatibus intelle ctus. & hoc est, quod remansit de cognitione istius virtutis. Et, quia famofior differentiarum, per quas diuidi tur actio intellectus, sunt duae actiones, quarum vna dicitur forma tio, & alia fides, incoepit hic notificare differentiam inter has duas actiones, & dixit. formare autem res indiuisibiles, &c. i. apprehendere autem res simplices non compositas erit per intellecta, quae non falsantur, neque ve rificantur: quae dicuntur informatio. comprehendere autem ab eo res compositas erit per intellecta, in quibus est falsitas & veritas. & contentus fuit prima diuisione sine secunda: cum oppositum intelligatur per suum oppositum.

101

Deinde dicit, Res autem, in quibus inuenitur verum & falsum. &c. idest intellecta autem, in quibus inuenitur veritas & falsitas, est in eis aliqua compositio ab intellectu materiali. Intellectus quidem primo intelligit simplicia. Si igitur haec compositio fuerit conueniens encti, erit vera: si non, erit falsa. Et ista actio intellectus ad intellecta similis est ei, quod Empedo. dicit de actione amicitiae in entia. Quemadmodum enim dixit Empedo. quod multa capita erant separata a collis, deinde amicitia congregauit ea, & composuit simile cum simili: ita intel fecta existunt primo diuisa in intellectu materiali. verbi oratia dicere diametrum quadrati, & dicere assimetrum laterum. intellectus enim intelligit ista primo simplicia, deinde componit ea, scilicet simetrum, aut assimetrum. si igitur composuerit secundum ens, est verum si non, falsum.

Commentum 23

102

Cum declarauit quod actio intellectus indiuisibilis est in rebus indiuisibi libus, incoepit hic declarare ex quo modo contingit ei intelligere diuisibi lia, habentia quantitatem intellectione indiuisibili, & in tempore indiuisibi li: & ex quo modo contingit ei vt intelligat ea indiuisibiliter, & in tempo re diuisibili, sicut est dispositio in intelligendo res multas, & dixit. Et, quia indiuisibile est, &c. i. & quia indiuisibile dicitur duobus modis, potentia, & actu, possibile est dicere quod intellectus intelligit res ex rebus diuisibili¬ bus potentia: indiuisibilibus actu, sicut longitudo, & tempus latens, quod f est in eis, est indiuisibile in actu: & hoc sic intellectione indiuisibili, & in tempore indiuisibili: quemadmodum intelligit res indinisibiles vtroque modo. necesse est enim vt intelligat intentionem indiuisibilem indiuisibiliter: siue illa intentio fuerit diuisibilis aliquo modo, aut nullo modo. Et, cum dixit vt intelligat indiuisibilem, &c. intendit vt intelligat intentionem indiuisi bilem: & illud intellectum est indiuisibile, & in tempore indiuisibili.

103

D. d. tempus enim secundum hunc modum est diuisibile, & indiuisibile. i. tempus enim inueni tur etiam vno modo diuisibile, & alio modo in diuisibile, sicut in longitudine. Et, cum declarauit quod intellectus intelligit magnitudinem & tempus, & vniuersaliter omne, quod est indiuisibile in actu, & diuisibile poten tia per intellectionem indiuisibilem, & in tempore indiuisibili: declarauit etiam quod impossibile est aliquem dicere quod intelligere talia fit per intelle ctionem diuisibilem, & in tpere diuisibili, & d. Nullus. enim poent dicere, &c. i. nul lus igitur poet dicetur quod, cum intellectus intelligit lineam, non subito intelligit eam, sed primo aliquam partem, & secundo aliam. illae enim duae partes non sunt duae actu in linea, donec linea diuidatur, sed tantum sunt duae in potentia. &, cum d. vtrunque modum, intendit vtranque partem lineae, & quasi d. nullus igitur potest dicere quod quando intellectus intelligit lineam, primo intelligit vtranque partem per se, deiude totum. illae enim duae partes non sunt in actu, quousque linea diuidatur: sed sunt duae in potentia.

104

D. d. Sed, cum intelle xerit vtrunque, &c. i. sed accidit ei vt intelligat vtianque partem longitudi nis per se, quando diuidit longitudinem. & tunc ita intelligit illam longi tudinem, sicut intelligit duas longitudines. & hoc intellexit, cum d. & tuc erunt quasi duae longitudines.

105

D. d. congregatae autem, &c. i. quando enim intelligit eas congregatas, i. partes, & quasi vnam longitudinem, intelligit eas in eodem tempore indiuisibili in eodem instanti, in quo sunt insimul, non in duobus instantibus diuersis. & hoc intendebat, cum d. vt mihi videtur, in tempore, quod est super ea

Commentum 24

106

Cum declarauit modum, secundum quem intelligit intellectus quod est indiuisibile per quantitatem, & est illud, quod est indiuisibile in actu. & diuisibile potentia, incoepit etiam declarare modum, secundum quem intelligit illud, quid est indiuisibile per formam, & hoc est indiuisibile actu, & prsenia, nisi accntaliter, & dixit. Illud autem, quod non est indiuisibile, &c. i. quod autem est indiuisibile forma & qualitate, odo quantitate, quoniam indiuisibile dicitur duobus modis, comprehenditur ab intellectu in tpre idiuisibili, & per intellectionem indiuisibilem.

107

D. d. sed accuntaliter, &c. i. & iste sermo est diminutus, & transpositus, & sic debet legi. sed ista duo sutem diuisibilia non essentialiter, sed accndentaltier scilicet tempus in quo intelligit. & res qua intelligit, aut per quod intelligit D.dedit causam in hoc, quod sunt, diuisibilia accidentaliter, & d. quia sunt indiuisibilia, &c. idest &, quia tem pus, in quo intelligit, & res, quam intelligit, sunt indiuisibilia in se, sed tamen sunt in diuisibilibus scilicet instans, in quo intelligit, & formam, quam intelligit. instans enim est indiuisibile, & est in tpere, quid est diuisibile: & forma etiam est in diuisibilis, & est in magnitudine, quae est diuisibilis.

108

D. d. In his etiam est aliquod indiuisibile. i. in magnitudine & in tpere.

109

D. d. sed dignius est ut sit non separabile ab eis. sed illud, quod est indiuisibile in rpere, & in magnitudine, est non separabile ab eis: & ideo fuit diuisibile per acens.

110

D. d. & est illud, quod fa cit tamens esse vnum, &c. i. & hoc indiuisibile exis in istis rebus facit longitudinem esse vnam, & tpmens esse vnum. &, si non, non intelligeretur haec vna longitudo, neque vnum tempus, si non esset haec nam in eis. Haec igtur natura est causa in hoc, quod istae res sunt vnae, cum hoc quod sunt diuisibiles. &, quia sutm in istis rebus, ideo contingit eis vt sint diuisibiles per acciuns. & hoc, quod haec natura est exins in rebus materialibus, est causa quod intelligere fuit in non tpere. hoc est summa eius, quod intendebat in hoc capituiulo. Et

111

Deinde, d. & hoc eodem modo est in omni continuo, &c. i. & ista natura existit eodem mo do scilicet in tempore, & in logitudine, & in aliis speciebus, non separabilis ab eor in quo existit, quoniam, si separetur, tunc diuisio per accidens non accideret.

Commentum 25

112

Cum declarauit quomodo intellectus intelligit indiuisibilia in actu, & diuisibilia potentia, scilicet magnitudines & quomodo etiam intelligit indiuisibilia essentialiter diuisibilia accidentaliter scilicet qualitates, & formas, incoepit hic declarare etiam quomodo intelligit indiuisibilia, neque essentialiter, neque accidentaliter, neque: potentia, neque actu, v. g. punctum, & instans, & vnitatem, & dixitPus, unctus autem, &c. i. intelligere autem punctum, & sibi simile ex eis, quae dicuntur esse indiuisibilia, & vniuersaliter omnem dicituram priuatiuam, est per accidens scilicet secundum quod ei accidit carere re priuatiua. punctus enim non intelligi tur, nisi quod contingit ei de priuatione diuisibilitatis existentis in magnitudine. & similiter de instanti, & aliis.

113

D. d. & secundum hunc modum cognoscit ni gredinem, & nigrum. ipse enim quasi per contrarium cognoscit. sic cecidit ablatio in exemplari scilicet inter hanc particulam secundum modum, & hanc particulam cognoscit. & est sermo completus per se. sed si aliquid deficit forte est sic. secundum hunc modum intellectus, aut visus cognoscit nigredinem aut ni grum: & vniuersaliter omnes priuationes non cognoscuntur nisi per con traria, scilicet per cognitionem habitus, & per cognitionem defectus habitus. Et hic intendebat per nigredinem priuationem albedinis. ita enim est de sen sibus in istis rebus, sicut de intellectu. Quemadmodum enim dictum fuit illic quod visus comprehendit obscuritatem per comprehensionem defectus lu¬. cis, ita intellectus comprehendit priuationem per comprehensionem de fectus formae.

114

D. d. Et cognoscens potentia debet esse vnum in se. i. & oportet vt intellectus cognoscens habitum, & suam priuationem, sit eadem virtui in se. quemadmodum cognoscens obscuritatem, & lucem est eadem virtus visus: & quod ista virtus coguoscens comprehendat priuationem comprehendendo se esse in potentia, cum fuerit in potentia, comprehendit ex se vtrunque, scilicet esse porentia & esse actu. & ista est dispositio intellectus materialis. Possumus igitur diceretalem esse praeparationem tantum, & nihil aliud, vt dicit Alex.

115

D. d. Si igitur aliquod rerum, &c. i. si igitur fuerit aliquis intellectus, in quo non est potentia contraria actui existenti in eo. I. si fuerit aliquis intellectus, qui non inuenitur quandoque intelligens in potentia, & quandoque intelligens in actu, tunc ille intellectus non intelligeret priuationem omnino: imo nihil intelligeret extra se. & hoc est vnum eorum, quibus diuiditur iste intellectus ab intellectu agente, scilicet quod in hoc intellectu inuenitur vtrunque, in agente autem actus tantum. non potentia & ideo recte vocauit Arist. istum intellectum materialem, non quia est mixtus, & habens materiam, vt Alex. opinabatur.

Commentum 26

116

Idest & praedicare per intellectum aliquid de aliquo, sicut affirmatio, & negatio, est compositio per actionem intellectus. & omne compositum est verum, aut fallum in intellectu. id est in materiali semper inueniuntur veritas & falsitas admixtae. & hoc est proprium huic intellectui. D. incoepit declarare quod hoc non est proprium omnibus actionibus istius intellectus, sed tantum actioni, quae dicitur fides, non formatio, & dixit. Et non omnis intellectus, &c. i. & non in omni actione istius intellectus inueniuntur fal sitas, & veritas admixtae: sed actio quae est informatio, est semper vera, non actio, quae est praedicare aliquid de aliquo. D. incoepit narrare quod hoc quod accidit intellectui, est simile ei, quod accidit sensui, & quod eadem est causa in hoc, & d. Sed quemadmodum actiones, &c. i. sed causa in hoc est eadem cum causa in sensu. Quemadmodum enim actiones propriae visui, scilicet comprehendere colorem sunt verae in maiori parte: sentire autem album esse Socratem, aut Platonem non semper est verum, sed multotiens accidit in eo falsitas: ita erit dispositio intellectus, scilicet quod semper est verus in sua actione propria. fides enim accidit ei, nisi quia intellectum eius est materiale, id est compositum. Et, cum d. ita est dispositio eius, quod est abstra ctum a materia. intendebat ita est dispositio intellectus materialis, qui est ab¬ stractus a materia in suis comprehensionibus scilicet quia veridicat in prpopriis si bus scilicet in formatione, & falsat in eis, quae non sunt propria. Et poet intelligi sic. ita est dispositio intellectuum, quorum intellectum est abstractum a materia in hoc, quod semper veridicat: cum non inueniatur in eis actio, quae est per accidens, quia suum intellectum est abstractum a materia.

Commentum 27

117

Idest & scientia, quae est in actu, est ipsum scitum: & scientia, quae est in potentia, est prior tempore indiuiduo, qui scientia, quae est in actu. vniuersaliter autem & simpliciter scientia, quae est potentia, non est prior scientia, quae est in actu: cum scientia exiens de potentia in actum, est oenerata: & omne generatum generatur ab eo, quod est in actu speciei illius generati. vnde necesse est vt scientia, quae est in actu, sit prior omnibus modis scientia, quae est in potentia. Et forte intendebat hic per hunc sermonen inuenire causam, propter quam comprehensio intellectuum separatorum est formatio tantum, & veritas in eo nunquam admiscetur cum falsitate: & est quod scientia illorum est ipsum scitum omnibus modis, econtra dispositioni in scitis intellectus materialis.

Commentum 28

118

Plus, quod hic vult dare de dispositione istius virtutis scilicet rationalis, est propter assimilationem eius sensui, haec enim in quibus assimilatur, manifestio ra sunt in sesu, quae in intellu. Et primo incoepit comparare inter eas in re, quae dicitur in eis motus, & passio. & d. Et videmus sensibile facetur, &c. i. &, quia videms seusibile facere sentiens in actu, postquem fuit in potentia: non ita quod sentiens apud exitum de potentia in actum transmutatur, aut alteratur, secundum quod res materiales exeuntes de potentia in actum transmutantur, aut alterantur: sed quod res materiales exeuntes de potentia in actum transmutantur: ideo opinandum est alium modum esse motus, & passionis a modo, qui est in rebus mobilibus. quapropter non est inopinabile hoc, quod dictum est in intellectu scilicet quod est exitus de potentia ad actum sine transmutatione, & alte ratione.

119

D.d. motus enim est actio non perfecta &c. i. & causa, propter quam isti motui contingit transmutatio & alteratio, illi autem non, est quia iste motus, cui accidit transmutatio, est actio non perfecta, & via ad complemen tum. ille autem est actio perfecta, immo complementum. Et quasi intendebat quod, cum ita sit, motum esse actionem imperfectam, accidit ei propter ma teriam, non secundum quod est actio. Et cum hoc accidit actioni, necesse est aliquam actionem esse liberatam ab hoc accidente. quod enim accidit alicui per accidens, necesse est vt non sit ei secundum quod est. &, si non fuerit ei secundum quod est, necesse est vt separetur ab eo. Et hoc, quod induxit hic, quasi est dissolutio quae stionis, maxime omnium quaestionum aduenientium in hac opinione. Potest enim aliquis dicere quomodo possumus imaginari receptionem in substantia non mixta cum materia: cum declaratum est quod causa receptionis est materia. Et quasi innuit dissolutionem, dicendo quod materia non est causa receptionis simpesrstur, sed causa receptionis transmutabilis scilicet receptionis huius entis indi uidualis. vnde necesse est vt illud, quod non recipit receptione indiuidua li, non sit materiale aliquo modo. & sic non remanet locus quaestioni. Et cum declarauit modum consimilitudinis inter sensum & intellectum, in hoc modo passionis, & motus scilicet quod in vtroque est actio perfecta, incoepit notificare consimilitudinem inter sentire & intelligere, & d. Sentire igitur simi le est vt tandum dicatur verbis, & vt intelligatur per intellectum, i. & hoc, quod sentire sit per se actio perfecta, & sine tempore, & absque eo quod precedat ipsum actio diminuita, simile est ad intelligere intentionem intellectam, quando illa intentio pronunciatur ab aliquo scilicet quia fit ab hoc actio perfecta, absque eo quod praecedat ipsum actio diminuta. & quasi intendit cum hoc declarare causam, propter quam intellectus intelligit sine tempore.

120

Deinde. d. Si ligitur fuerit delectabile, &c. idest, si igitur illud comprehensum fuerit de lectabile apud sensum, aut tristabile, erit quasi intellecundum affirmare hoc esse hoc, aut negare hoc non esse hoc: & tunc aut quaeretur, aut fugietur per comprehen sionem intelsualem, sicut quaeretur aut fugietur per comprehesionem sensibilem.

Commentum 29

121

Et contristatio, & delectatio animae est actio ei mediante virtute sensi pili. & motus eius ex hoc modo circa bonum, aut malum est, secundum quod malum est contristabile, & bonum delectabile: non secundum quod bonum est bonum, aut malum est malum: sicut est dispositio in quaerere aut fugere intellectus. D.d. & hoc est fugere, & desyderare quae sunt in actu. i. in hoc est desyderare rem praesentem, secundum quod est praesens & indiuidualis, & fugere eam scilicet desyderium sensibile. quoniam hoc est proprium desyderio sensibili scilicet quod non mo uetur nisi cum praesentia sensati in actu, econtrario desyderio intellectua li.

122

D. d. T& desiderans & fugiens non sunt diuersa, &c. i. & pars animae, quae quaerit, & fugit, est eadem pars, non duae diuersae, neque in intellectu, neque in sensu: sed est eadem pars in subiecto, & diuersae in actione. & hoc intendebat, cum d. sed esse differt. & intendit per hoc animam concupiscibilem.

Commentum 30

123

Idest & in anima sensibili, i. in sensu communi inueniuntur imagines, quarum modi sunt secundum modos sensuum, & sensibilium: ita quod pro portio istarum imaginum ad intellectum materialem est, sicut proportio sensibilium ad sensus. & hoc inuenitur in alia translatione manifestius. dicit enim, apud autem animam rationalem imago est quasi res sensibiles.

124

D. d. & cum diximus, &c. i. & cum anima rationalis distinguit imaginem, & iudicat eam esse bonam, aut malam: non secundum quod est nota es se talis, aut non talis tantum: & est differentia propria intellectui speculatiuo: tunc anima concupiscibilis, aut quaeret illud, si anima rationalis iudicauerit imaginem eius esse bonam, aut fugiet, si malam. & hoc est simile ei, quod accidit sensui de contristabili, aut delectabili.

125

Deinde dixit. Et ideo nihil intelligit anima sine imaginatione. idest &, quia proportio imaginum ad intellectum materialem est, sicut proportio sensibilium ad sensum, ideo necesse fuit vt intellectus materialis non intelligat aliquod sensibile absque imaginatione. Et in hoc. d. expresse quod intellecta vniuer salia colligata sunt cum imaginibus, & corrupta per corruptionem earum. Et expresse etiam dicit quod proportio intelligibilium ad imagines non est sicut proportio coloris ad corpus coloratum: sed sicut proportio coloris ad sensum visus: non sicut existimauit Auempace. Sed intellecta sunt intentiones formarum imaginationis abstractae a materia, & ideo indigent necessario in hoc habere materiam aliam a materia, quam habebant in formis imaginationis. & hoc manifestum est per se intuentibus. Et, si intentiones imaginatae essent recipientes intellecta, tunc res reciperet se, & motor esset motum. Et declaratio Aristo. quod necesse est vt in intellectu materiali non sit aliqua intentionum existentium in actu, siue fuerit intentio intellecta in actu, aut in potentia, sufficit in destructione opinionis. Sed illud, quod fecit istum hominem errare, & nos etiam longo tenpore est, quia moderni dimittunt lib. Aristot. & consyderant li. expositorum, & maxime in anima, credendo quod iste liber impossibile est vt intelligatur. & hoc est propter Auicen. qui non imitatus est Arist. nisi in Dia lectica: sed in aliis errauit, & maxime in Metaphysica. & hoc, quia incoepit quasi a se.

Commentum 31

126

Cum demonstrauit similitudinem inter intellectum & sensum in indigentia subiecti, a quo recipiunt intentiones: quas comprehendunt, incoepit modo declarare quod proportio istius intellectus materialis ad imagi nes numeratas secundum species sensibilium est, sicut proportio sensus com munis ad diuersa sensibilia, & d. Et quemadmodum aer, &c. i. & sicut decla ratum est quod aer mouet visum, & mouetur ab alio: & similiter auditus mouetur ab aere, & aer ab alio, quousque perueniat motus in omnibus sensibus ad vnum finem, qui est in illis motibus, quasi punctus, qui est medium circuli de lineis exeuntibus a circunferentia: ita est de intellectu materiali cum inten tionibus imaginantium intellectis.

127

D.d. vltimum enim est vnum, & medium vnum. i. vltimus enim motuum sensibilium est vnus, & illud, quod est ex eis quasi medium de circulo, est etiam vnum. & hic est sensus communis. D.d. Et iam dictum est prius, &c, idest & vniuersaliter dictum est prius quid est illud, per quod iudicamus diuersitatem sensibilium diuersorum, ver. g. diuersitatem dulcis a calido, & coloris a sono. ergo secundum illum modum, quo consequebatur illic tale esse in sensu, oportet hic esse in comprehendendo res diuersarum imaginum ab intellectu. Et hoc intendebat, cum d. quoniam sicut in esse est vnum, ita est in definitione. 1. quoniam demonstratum est a sermone praedicto quod sicut iudicans esse diuersum apud sensum debet esse vnum, ita iudicans imagines rerum diuer sarum debet esse vnum. Et potest intelligi sic. & sicut in esse rerum diuersarum est vna intentio, quae facit vt comprehendens eas sit vnum: & est proportio, quam accipit virius comprehensiua, quando facit compara tionem inter duas res diuersas: ita in imaginibus diuersis est vna intentio, quae facit quod iudicans eas sit vnum: Et potest intellioi sic. idest & causa in hoc scilicet in similitudine inter intellectum & sensum in hoc est. quoniam sicut in hoc esse singulari est unum, quod est ens apud sensum, ita imagi natio est vnum apud intellectum, quod est imaginatum. &, cum multa fuerint apud imaginatum, erunt multa apud imaginationem, & hoc comuenientius est sermoni sequenti.

Commentum 32

128

Idest & haec consecutio manifesta inuenitur in eis secundum proportionalitatem eorum in numero, & dispositio iudicantis ex anima apud utrunque esse scilicet sensibile & imaginabile, est sicut dispo vtriusque esse adinuicem. D. d. Nulla enim est differentia, &c. i. & indifferenter, siue iudicium fuerit de rebus contrarijs, aut diuersis. figura enim & qualitas consyderationis debet esse vna eadem apud uirtutem sensibilem, & rationalem in rebus diuersis in genere, & in contrarijs. Et, cum declarauit quod nulla est differentia in com. syderatione istorum duorum generum apud virtutem sensibilem & rationalem, dedit demonstrationem super hoc ex proportionalitate, & aequa litate, quam habent in numero secundum imagines rerum cum suis indi uiduis, & d. Sit igitur dispositio A. albi. i. sit igitur Aalbum, & o nigrum, & Cimago albi, & D. imago nigri. erit igitur proportio A ad pE,sicut album ad nigrum: & proportio Cad D, sicut imago albi ad imaginem nigri. & hoc intendebat, cum d. vt mihi videtur, dispositio Capud D, est sicut di spositio illorum adinuicem, ut inuenitur in duobus contrariis, i. vt inue nitur in duobus contrarijs ex imaginibus veris. Et, cum declarauit quod ta lem proportionalitatem debent habere, dedit consequens conclusionem, & d. Si igitur C, & D,&c. idest &, cum proportio Aad s est sicut Cad D: & A& Bcomprehenduntur ab eadem virtute: ergo C& Ddebent comprehendi ab eadem virtute. & istam conclusionem diminuit ex suo sermone.

129

Deinde dicit consequens illam, & d. Si igitur C& D, &c. idest si igitur C, & Dcomprehenduntur ab eadem virtute, quia A, & Bsunt eius dem virtutis, tunc duae virtutes in hac intentione, & ex hoc modo sunt idem, & non diuersantur omnino: licet diuersentur in suis natu¬ ris. & per hanc similitudinem inter virtutem rationalem, & sensibilem existimauerunt plures Antiquorum, secundum quod Arist. narrauit in secum do tractatu quod duae virtutes sunt eaedem. Et, cum declarauit quod dispositio earum in comprehendendo res contrarias est eadem, declarauit etiam quod ita est in comprehendendo res diuersas in genere, & dicit. Et, si Afuerit quasi dulce, &c. i. &, si posuerimus loco contrariorum duas res diuersas in genere, verbi gratia dulce & album, tunc etiam intellectus compre hbendet eas modo simili comprehensioni earum a sensu. tunc enim intelliget formas earum mediantibus primis suis imaginibus, idest veris: quem admodum sensus comprehendit intentiones earum per presentiam indi uiduorum ipsorum sensibilium.

Commentum 33

130

Idest, & ita est de quaesito, & de fugito apud intellectum, sicut de comprehensione. quoniam, quemadmodum comprehendit res mediantibus formis imaginum, & sensus comprehendit per praesentiam rerum sensibilium, ita intellectus mouetur a rebus quaerendo, aut fugiendo quando formae imaginum earum sunt presentes. quemadmodum sensus quaerit, aut fugit apud praesentiam ipsius sensibilis.

131

D. d. & quandoque mouetur sine vsu sensus, &c. idest & quandoque mouetur homo ad aliquid, licet non sentiat ipsum, quando imaginabitur ipsum: sicut praeliator mouetur, quando imaginatur ignem inflammari in turribus, licet ignis nondum inslammatus sit.

132

D. d. commune enim est quod moueus est ignis, & est principium praelationis. idest &, cum praeliator intrinsecus imaginabitur ignem in turribus, statim coritabit in destruendo illum ignem, & praeliator oppositus in inslammando ipsum. & communem habent cogitationem in hoc, scilicet quod ignis est finis positus, & quaesitus apud ipsos, sed secundum modos duos diuersos. Et potest intelligi hoc, quod dixit, commune enim, idestus propositio enim communis, ex qua possumus scire omnia consequentia, est primum consequens existentiam ignis in turribus. & ideo. d. est principium per experientias praeliatoris, idest principium consyderationis.

133

Deinde d. cogitat enim, quasi videns: idest principium enim suae cogitationis in rebus erit praesentando modos imaginum imaginationum possibilium esse in illa re, de qua cogitat, adeo ac si videret illud, de quo cogitat. Deinde d. & cogitatio eius in rebus futuris, &c. i. & causa in hoc est, quia homo ponit principium suae consyderationis in rebus possibilibus de rebus praesentibus, quas videt. & ideo possibile est vt homo cogitet in alia re, adeo quod inueniet ex eo aliquod indiuiduum, quod ante non sensit: sed sensit ei simile, non ipsum idem. Et innuit per hoc modum, secundum quem po test inueniri per cognitionem imago vera: cuius indiuiduum nunquam fuit sensatum aliquo cogitante. Iam enim posuerat quod imagines verae sunt numeratae secundum indiuidua sensibilia. & quasi declarauit quod iste modus imaginationum inuenitur a cogitatione ex imaginationibus: quae sunt indiuidua sensibilia. virtus enim cogitatiua, sicut declaratum est in lib. de Sensu & sensato, quando iuuabit se cum informatiua, & rememora tiua innata est praesentare ex imaginibus rerum aliquam, quam nunquam sensit in ea dispositione, secundum quam esset, si sensisset eam fide, & informatione, tunc intellectus iudicabit illas imagines iudicio vniuersali.¬ Et intentio cogitationis nihil est aliud, quam hoc scilicet vt virtus cogitatiua ponat rem absentem a sensu, quasi rem sensatam. & ideo comprehensibilia humana diuiduntur in haec duo scilicet in comprehensibile, cuius principium est sensus, & comprehensibile, cuius principium est cogitatio. Et iam diximus quod virtus cogitatiua non est intellectus materialis, neque intellectus qui est in actu, sed est virtus particularis materialis. & hoc manifestum est ex dictis in Sensu & sensato. & oportet scire hoc: quoniam consuetudo est attribuere intellectui virtutem cogitatiuam. Et non debet aliquis di cere quod virtus cogitatiua componit intelligibilia singularia: & iam declaratum est quod intellectus materialis componit ea. Cogitatio enim non est, nisi in distinguendo indiuidua illorum intelligibilium, & praesentare ea in actu, quasi essent apud sensum. Et ideo, quando fuerint praesentia apud sensum, tunc cadet cogitatio, & remanebit actio intellectus in eis. Et ex hoc declarabitur quod actio intellectus est alia ab actione virtuti cogitatiuae, quam Aristo. vocauit intellectum possibilem, & dixit eam es se cenerabilem & corruptibilem. & hoc est manifestum de ea, cum habet instrumentum terminatum, scilicet medium ventriculum cerebri: & homo non est generabilis & corruptibilis nisi per hanc virtutem: & sine hac virtute, & virtute imaginationis nihil intelligit intellectus materialis. & ideo, sicut dicit Arist: non rememoramur post mortem: non quia fntellectus est generabilis & corruptibilis, sicut aliquis potest existimare.

Commentum 34

134

Idest Et, cum iudicaueris per sensum quod delectabile est illic aut hoc, tunc contristabile apud intellectum erit, aut fugitum, si intellectus existimauerit illud esse malum, aut quaesitum, si existimauerit illud esse bonum. & sic vniuersaliter accidit intellectui cum sensu in omnibus actionibus, scilicet aut contradicere ei, dicendo quod contristabile est bonum, & quae rendo illud, quod fugit sensus: aut conuenire in eo in dicendo delectabile esse bonum.

135

Deinde dicit. Falsitas enim, & veritas sunt sine operatione. & sunt in eodem genere. ita cecidit ablatio in scriptura. & potest esse. falsitas enim & veritas sunt, &c. idest falsitas enim & veritas existentes in intellectu speculariuo, sunt aliae a falsitate, & veritate existentibus in intellectu operatiuo.

136

Deinde dicit & sunt ambo in eodem genere, & in bono & in malo. potest intelligi quod haec duo sunt in eodem genere, quia vtrunque est cognitio: & quia veritas est in genere boni, & falsitas in genere mali. Et potest intelligi hoc, quod dixit in bono & malo, vt sit expositio eius, quod dixit, & sunt in eodem genere. & quasi dicit, & sunt in eodem genere, idest in bono & malo. Et, cum declarauit quod ambo collocan ur sub bono, & malo, declarauit illud, per quod diuiduntur, & dicit. sed lifferunt, &c. idest, sed tamen diuiduntur, quia veritas est in intellectu speculatiuo bonum absolute: & falsitas est in eo malum simpliciter. in operatiuo autem veritas est bonum in respectu, & secundum conditionem. & hoc intendebat, cum dixit & per terminum. falsitas vero est malum in respectu illius finis, qui est inueniendus. Et potest intelligi per hoc, quod dixit & per terminum, idest, per finem scilicet & diuiduntur, quia hoc est bonum simpliciter, & hoc bonum in respectu finis positi. & intentio propinqua est in istis duabus.

Commentum 35

137

Intendit per res, quae dicuntur negatiue, res mathematicas. & intendit per negationem abstractionem a materia. & intendit quod, quando intel lectus intelligit res secundum abstractionem a materia, non facit hoc, quia sunt in se, non in materia, sicut quidam existimauerunt. sed hoc, quod facit, scilicet quod intelligit ea non in materia, licet sint in materia, est ac si intelligeret simum, in eo quod est simum, diuisum a materia. sed simus in eo quod est simus. impossibile est vt diuidatur a materia. genus autem eius, quod est concauitas possibile est vt diuidatur a materia. Et innuit per hoc quod ista possibilitas in abstractione istorum ab intellectu est com sequens naturas, & quiditates earum: non quia accidit eis, quia sunt non in materia.

138

Deinde dicit. sed intentiones mathematicae, &c. idest & modus essendi intentionum mathematicarum extra animam, non est sicut modus, secundum quem sunt in anima. Et iste sermo potest legi sic. & intellectus etiam potest scire res mathematicas per aliquem modum definitionis. Intelligere enim diuersatur secundum diuersitatem naturae intel lecti. verbi gratia quod simus, in eo qnod est simus, non diuiditur quando intelligitur: in eo autem quod est concauitas, tunc, si intellectus intellexerit eum singularem per se, non intelliget intentionem concauitatis, nisi denudatam a carne. Et exemplum, quod induxit, supplet illud, quod diminuitur a sermone.

Commentum 36

139

D.& quemadmodum res, quam intellectus abstrahit, fit intellectus, quando ab strabit, & intelligit ipsam cum necesse est vniuersaliter in intellectu vt illud, quod est intellectum in actu, sit intellectus in actu, opor tet nos perscrutari, & cogitare in po stremo, vtrum iste intellectus, qui es in nobis, possit intelligere aliquid, quod est in se intellectus, & abstra ctus a materia: sicut intelligit illuda quod facit ipsum intellectum in actu, postquam erat intellectum in poten tia. Et d. cum hoc, quod ipse est ab stractus a magnitudine. ita cecidit i hac scriptura. &, si est vera, sic debet intelligi. idest debemus in postremo cogitare, vtrum sit possibile quod intellectus, qui est in nobis, intelligat res abstractas a materia, secundum quod sunt, abstractae a magnitudine, non secundum comparationem ad alterum. Et ce eidit in alia scriptura loco istius ser monis sic. Et in postremo perseruta bimur vtrum intellectus essendo in corpore, non separatus ab eo, possit comprehendere aliquod eorum, quae separantur a corporibus, aut non. & ista quaestio est alia a praedicta. sIsta enim quaestio est concedentis quod intellectus, qui est in potentia, intel ligit formas abstraetas a materia simpliciter, non secundum quod est eo pulatus nobiscum. & secundum hanc intentionem erit perscrutatio vtrum potest intelligere formas, secundum quod est copulatus nobiscum: non vtrum possit intelligere formas simpliciter. & illa intentio est dicta a The mistio in suo libro de Anima. & pri ma quaestio, quam intendebat in po stremo, est dimissa.

140

Oportet igitur prius perscrutari vtrum sit possibile quod intellectus ma terialis intelligat res abstractas, aut non. Et, si intelligit eas, vtrum est possibile vt intelligat eas, secundum quod est copulatus nobiscum, aut non. Et ideo possibile est quod in exemplari, a quo transtulimus hunc sermonem, ceciderit haec particula, non, ita quod sic debeat legi. Et cogitatio nostra erit in postremo utrum possit intelligere aliquam rerum abstractarum cum hoc, quod est non abstractus a magnitudine, idest: secundum quod est tangens magnitudinem, & copulatus nobiscum, ita quod nos intelligamus illum intellectum, quem ipse intelligit. & ista perscrutatio. quam intendit, valde est difficilis, & ambigua. & opor tet nos perscrutari de hoc secundum nostrum posse.

141

Dicamus igitur quod, qui ponit intellectum materialem esse gnerabilem & corruptibilem, nullum modum, vt mihi videtuer potet inuenire naturalem, quo possu mus continuari cum intellectibus ab stractis. Intellectus I. debet esse intellecndum omnibus modis, & maxime in rebus liberatis a materia. Si igitur possibile esset quod substantia generabilis, & corruptibilis intelligeret formas abstractas, & re uerteretfidem cum eis, tunc possibile esset vt natura possibilis fieret necessa ria: vt Alfarabius dixit in Nicoma chia. & hoc necessarium est secundum fundamenta sapientum.

142

ISi igitur aliquis dixerit quod illa in tentio, quama ntendit Alex scilicet de existem tia intellectus adepti, non est informatio facta de nouo iintellectu ma teriali, quae ante non erat. sed ipse copulatur nobiscum copulatione, adeo quod sit forma nobis, per quam intelligimus alia entia, sicut apparet ex sermone Alex. licet non appareat ex eo modus, ex quo ista continuatio sit possibis. Qnam, si posuerimus quod ista com tinuatio est facta postquam non erat, sicut est necessarium, continget vt in il sa hora, in qua ponitur esse, fit transmutatio in recipiente, aut in recepto, aut in utroque. &, cum impossibile est vt sit in recepto, remanet vt sit in re cipiente. &, cum in recipiente fuerit transmutatio existens, postquam non erat, necessario erit illic receptio facta de nouo, & substantia recipiens facta de nouo, postquam non erat. Cum igitur posuerimus receptionem fa¬ ctam de nouo, continget praedicta qua stio. Et, si non posuerimus receptio nem propriam nobis, non erit differentia inter continuationem eius nobiscum, & continuationem eius cum omnibus entibus, & inter continuationem eius nobiscum in hac hora, & in alia hora: nisi ponamus continuationem eius nobiscum es. se secundum modum alium a modo receptionis. quis igitur est iste modus,

143

Et propter latentiam istius modi secundum Alex. videmus ipsum ambigere in hoc, quandoque igitur dicit quod illud, quod intelligit intellectum abstractum, non est intellectus materialis, neque intel lectus, qui est in habitu. Et haec sunt verba eius in libro de Aia. Intellectus igitur, qui intelligit hoc, est ille, qui non corrumpitur: non intelle ctus subiectus, & materialis. intellus enim materialis corrumpitur per corruptionem animae, qui est vna virtus il lius. &, cum iste intellectus fuerit corruptus, corrumpetur sua virtus, & sua perfectio. DeIde, postquam declarauit quod necesse est vt intellectus, qui est in nobis, qui intelligit formas ab stractas, sit non generabilis neque corruptibilis, narrauit quod iste intellectus est intellectus adeptus secundum opinionem, Arist. & dixit Intellectus igitur, qui non corrumpitur, est iste intellectus qui est in nobis abstractus, quem vocat Aristo. Tdeforis, qui est in nobis ab extrinseco: non virtus, quae est in anima, naque habitus, per quem, aut per quam intelligimus alias res, & intelligimus etiam istum intellectum.

144

Si igitur intendebat per intellecundum adeptum, per quem intelligimus intel ligentias abstractas intelligentiam agen tem, tunc sermo in modo continua tionis istius intellectui nobiscum adhuc remanet. Et, si intendebat intel lectum abstractum alium ab agente vt apparet ex opinione Alfarabii in sua epsia de Intellu, & secundum etiam quod possumus intelligere ex manifesto istis sermonis, tunc quod etiam in modo continuationis istius intellectus no biscum eadem est cum quodne in modo continuationis intellectus agentis apud opinantem quod agens est idem cum adepto. & hoc est manifestius de sermone Alex. Haec igitur dixit de modo continuationis intellectus quid est in actu nobiscum, in suo lib. de Anima.

145

Quod autem dixit in quodam tractatu, quem fecit de Intellectu secundum opinionem Aristo. videtur contradicere ei, quod dixit in lib. de Aia. Et haec sunt verba eius. Et intellectus, qui est in potentia, cum fuerit completus, aut augmentatus, tunc intelligent agentem. quoniam, quemadmodum potentia ambulandi, quam homo habet in natiuitate, venit ad actum post tempus, quando perficitur illud, per quod sit ambulatio, ita intellectus, cum fuerit perfectus, intelliget ea, quae sunt per suam naturam intelle cta, & faciet sensata esse intellecta, quia est agens. Et manifestum istius sermonis contradicit sermoni eius in libro de Anima, & est quod intellectus, qui est in potentia, intelligit illum, qui est in actu.

146

Sed, cum aliquis intuebitur omnes sermones istius viri, & cogrega bit eos, videbit opinari ipsum quod quando intellectus, qui est in potentia, fuerit perfectus, tunc intelligentia agens copulabitur nobiscum, per quam intelligemus alias res abstractas, & per quam faciemus res sensibiles esse in tellectas in actu, secundum quod ipse efficitur forma in nobis. Et quasi intendit pe hunc sermonem quod intellectus, qui est in potentia, quando fuerit perfe ctus, & completus, tunc copulabitur cum eo iste intellectus, & fiet forma in eo, & tunc intelligemus per ipsum alias res: non ita quod intellectus mate rialis intelligat ipsum, & propter illud intelligere fiat continuatio cum hoc intellu: sed continuatio istius in tellectus nobiscum est causa eius, quod intelligit ipsum, & intelligimus per ipsum alias res abstractas.

147

Et potes scire quod ista est opinio istius hominis per hoc, quod d. in illo tractatu. Illud igitur intellectum per suam naturam, quod est intellectus in actu, cum fuerit cam intellect materialis in abstrabendo, & in for mando vnamquamque formarum ma terialium ascendendo apud illam formam, tunc dicetur quod est adeptus agens, & non pars animae, neque virtus animae, sed fit in nobis ab extrinseco, quando nos intellexerimus per ipsum. Manifestum est igitur quod intelligit per hunc sermonem, quod quando intellectus, qui est in actu, fuerit causa secundum formam intellectus materialis in actione eius propria, & hoc erit per ascensionem intellectus materialis apud illam formam, tunc dicetur in tellectus adeptus: quoniam in illa di¬ spositione erimus intelligentes per ipsum. quoniam est forma nobis: quoniam tunc erit vltima forma nobis.

148

Sustentatio igitur istius opinionis est quod intellectus agens est primo causa agens intellectum materialem & intellectum, qui est in habitu: & ideo non copulatur nobiscum primo: & intelligemus per ipsum res ab stractas. Cum igitur intellectus materialis fuerit per fectus, tunc agens fiet forma mater ialis, & copulabit nobiscum, & intelligemus per ipsum alias res abstractas: non ita quod intellectus, qui est in habitu, intelligat hunc intellectum: cum intellectus, qui est in habitu, est generabilis & corruptibilis, iste autem non est ge nerabilis neque corruptibilis.

149

Sed huic accidit quaestio praedicta. & est quod hoc, quod modo est forma intellectui, qui est ihabitu, post quam non erat, prouenit ab aliqua di spositione facta de nouo in intellectu, qui est in habitu, quae est causa, quare ille intellectus est forma intellectui, qui est in habitu, postquam non erat. Et, si ista dispositio non est receptio in intellectu, qui est in ha bitu ad intellectum agentem, quid ergo est ista dispositio: quoniam, si fuerit receptio, continget vt oenera tum recipiat aeternum, & assimilet ei. & sic generatum fiet aeternum: quod est impossibile.

150

Et ideo videmus Alfar. in postre mo, cum credidit opinionem Alex. esse veram in generatione intellus materialis, quod fuit necesse apud ipm secundum hanc opinionem opinari quod intelligentia agens non est nisi causa agens non tameun. & hoc manifeste dixit in Nicomachia. Et est contra suam opinionem in epistola de Intellu. il lic enim dixit esse possibile, vt intel lectus materialis intelligat res abstractas: & est opinio Ahem pace. Istae igitur sunt quaestiones ponentibus intellectum materialem esse generatum: & quod finis est continuari cum abstractis.

151

Et videmus etiam quod sequuntur, ponentibus ipsam esse virtutem ab stractam quodnes non minores istis, Quam si natura istius intellectus materia, lis est quod intelligat res abstractas, necesse est vt semper in futuro, & in prae terito sit intelligens eas. Existimatur igitur quod sequitur hanc positionem, quod statim, cum intellectus materia lis continuatur nobiscum, statim continuabitur nobis intellectus agens: quod est impossibile, & contrarium ei, quod homines ponunt.

152

Sed ista quodo pot dissolui per illud quod ante posuimus scilicet quod intellectus ma terialis non copulatur nobiscum per se, & primo: sed non copulatur nobiscum nisi per suam copulationem cum formis ima vinalibus. Et, cum ita sit possibile est d:cere quod modus, secundum quem copulatur nobiscum intellectus materialis, est alia modo, secundum quem copulatur ipse cum intellu acente. Et, si est alius modus tunc nulsa est continuatio omnino. Et, si idem sed primo est in aliqua disponne, & post in alia, quid igitur est illa dif positio? Si autem posuerimus quod in tellectus materialis abstractus non habet naturam intelligendi res abstractas, tunc ambiguitas erit maior. Istae igitur sunt omnes quaestio nes contingentes ponentibus quod per fectio humana est intelligere res ab stractas.

153

Et oportet nos etiam narrare sermones, ex quibus existimatur nos con sequi quod habemus naturam intelligen di in vltimo res abstractas. isti enim ser mones sunt valde oppositi illis: & forte per hoc poterimus videre veritatem. Causa autem istius ambiguitatis, & laboris est, quia nullum sermonem ab Arist. inuenimus in hac intentione, sed tamen Arist. promisit declarare hoc.

154

Dicamus igitur quod Auem pace multum perscrutabatur in hac quodne, & laborauit declarando hanc continuationem esse possibilem in sua epistola, quam vocauit Continuationis intellectus cum homine, & in lib. de Anima, & in aliis multis libris videbatur quod ista quodo non recessit ab eius cogitatione, neque per tempus nutus vnius oculi. Et nos iam exposuimus illam epistolam secundum nostrum posse. hoc enim quaesitum valde est difficile. Et, cum talis fuerit dispositio Auempace in hac quaestione, quanto magis alterius hominis. Et verbum Auem pace in hoc est firmius verbis aliorum: sed tamen occurrunt ei quodnes quas narrauimus. & oportet nos nar rare hic vias istius hominis: sed primo quid expositores dixerunt in hoc, Dicamus igitur quod Themistius sustentatur in hoc per locum a minori. Dicit enim quod, cum intellectus materialis habeat potentiam ad abstrahendum formas a materijs, & intelligendi eas, quanto magis habet in actu intelligendi ea, quae sunt primo denu data a materia. Et iste sermo aut fiet ita, quod intellectus materialis est cor ruptibilis, aut non corruptibilis scilicet separabilis, aut non separabilis. Secun dum autem opinionem dicentium quod intellectus materialis est virtus i corpore & generatus, iste sermo erit sufficiens quoquomodo, non probabilis. Non enim sequitur vt illud, quod est visibile in se, sit magis visibile apud nos. v. g. color, & lumen Solis. Color enim minus habet de intentione visibilitatis quam Sol, cum color non sit visibilis nisi per Solem: sed non possumus ita aspice re Solem sicut colorem. & hoc accidit visui, propter mixtionem materiae,

155

Si vero posuerimus quod intellectus materialis non est admixtus mate riae, tunc ille sermo erit verus scilicet quod il lud, quod est magis visibile, magis comprehenditur. Tquoniam quod comprehendit minus perfectum ex eis comprehendentibus, quae sunt non admixta materiae, necesse est vt comprehendat perfectius: & non econtrario. Sed, si hoc est necessarium de natura eius & substantia, contin get quaestio praedicta, quae est, quo modo non continuatur nobiscum in principio, vt statim quando intel lectus materialis continuatur nobis cum. Si igitur posuerimus quod in postremo continuatur nobiscum, non in primo, debemus reddere causam.

156

Alex. autem sustentatur in hoc quae sito super hoc, quod dico. & est quod omne ens, quod generatur, quando perue erit ad finem in generatione, & ad vltimam perfectionem, tunc perueniet ad complementum, & ad finen in sua actione, si fuerit ex entibus agentibus: aut in sua passione, si fuerit ex entibus passibilibus: aut in vtroque, si fuerit vtriusque. v. g. non ve nit ad finem in actionem eius, quae est ambulare, nisi quando venerit ad finem in generatione. Et, quia intel lectus, qui est in habitu, est vnum entium generabilium, necesse est v quando venerit ad finem in genera tione, veniat ad finem in sua actione. &, quia actio eius est creare intel lecta, & intelligere ea, necesse est vt cum fuerit in vltima perfectione, vt habeat has duas actiones perfecte. & perfectio in creando intellecta est facere omnia intellecta in potentia es se intellecta in actu: & complementum in intelligendo est intelligere omnia abstracta, & non abstracta: necesse igitur est quod, quando intelle ctus, qui est in habitu, venerit ad com plementum in sua generatione, vt habeat has duas actiones.

157

Et in hoc sunt quodnes non paruae. Non enim est manisestum per se quod com plementum actic nis eius, quae est in telligere, est intelligere res abstractas: nisi hoc nomen, quod est ima, ginari, diceretur de eis & rebus materialibus vniuoce: sicut dicitur hoc nomen ambulare de imperfectiori, & perfectiori.

158

Et etiam quomodo attribuitur actio propria intellectui agenti, quae est facere intellecta intellectui generabili & corruptibil scilicet qui est in habi tu: nisi quis ponat quod intellectus, qui est in habitu, sit intellectus agens com positus cum intellectu materiali, vt dicit Themistius: aut ponat quod forma postrema nobis, qua abstrahimus intellecta & intelligimus ea, est composita ex intellectu, qui est in ha bitu, & intellectu agente: vt Alex. & Auem pace ponunt: sicut nos reputamus etiam esse apparens ex sermone Aristo.

159

Et, si etiam hoc posuisse mus esse ita, non contingeret ex complemento actionis eius, quae est creare intel lecta, nisi complementum actionis eius, quae est in intelligendo ea, non intelligendo res abstractas: cum intelligere eas impossibile est vt attribuat generationi, aut fieri ab aliquo ente generato. v. g. ab intellectu, qui est in habitu, nisi per accidens. & si non, tunc generabile efficietur aeternum sicut diximus.

160

Et contingit etiam sermoni dicenti quod forma, qua extrahimus ininellecta, est intellcs, qui est in habitu compositus cum intellectu agente, ma¬ gna quaestio. aeternum enim non indiget in sua actione generabili & corruptibili. quomodo igitur com ponitur aeternum cum corruptibili ta quod ex eis fiat vna actio: sed post oquemur de hoc. Videtur enim quod ista positio est quasi pricipium, & fundamen tum eius, quod volumus dicere de possibilitate continuationis cum re bus abstractis secundum Arit scilicet positio, quod forma postrema nobis, qua extrahi mus intellecta, & facimus ea per vo luntatem nostram, est composita ex intellectu agente & intellectu, qui est in habitu. Hoc igitur vidimus de ser mone expositorum Peripateticorum in hunc finem esse possibile scilicet intelligere in postremo res abstractas.

161

Auen pace autem multum loquebatur in hoc, & maxime in epistola, quam appellauit Continua. tionem intellectus cum homine. Et illud, super quod sustentatus est in hac quaestione est hoc. Primo enim posuit quod intellecta speculatiua sunt facta.

162

Deinde posuit quod omne factum habet quiditatem.

163

Deinde posuit quod omne ha bens quiditatem, intellectus innatus est extrahere illam quiditatem. Ex quibus concluditur quod intellectus innatus est extrahere formas intellectorum, & quiditates eorum. & in hoc conuenit cum ipso Alfara bio in libro de Intellectu & intellecto. & inde extraxit hoc Auen pace & cum hoc conclusit quod intelle¬ ctus innatus est extrahere formas in tellectorum, & quiditates eorum.

164

Et iuit in hoc per duas vias. quarum vna est in epistola. secunda autem in libro de Anima. & sunt vicinantes se. in libro autem de Anima communitum xit huic quod intellectis rerum non com tingit multitudo, nisi per multiplicationem formarum spiritualium, cum quibus sustinebuntur in vnoquo: indiuiduo: & per hoc fuit intellectum equi apud me aliud, quam intellectum eius apud te. Ex quo consequitur se cundum conuersionem oppositi quod omne intellectum non habens formam spiritualem, a qua sustentatur, illud intellectum, est vnum apud me& apud te.

165

Deinde coniungit huic quod quiditas intellecti, & forma eius non habet formam spiritualem, neque indiuidualem, cui sustentatur: cum lquiditas intellecti non est quiditas indiuidui singularis, neque spiri tualis, neque corporalis. intellectum enim declaratum est quod non est indiuiduum. Ex quo consequitur vt intellectus sit innatus intelligere quiditatem intellecti, cuius intellectus est vnus omnibus hominibus: & quod est tale est substantia abstracta.

166

In libro vero de Aia posuit primo quod quiditas intellecti, secundum quod est intellectum, si non fuerip concessum nobis quod non habet quiditatem, & quod non est simplex sed composita, sicut dispositio in omnibus quiditatibus factis, & fuerit dictum quod quiditas illius intellecti, secundum quod est intel lectum habet etiam quiditatem, scilicet. intellectam istius quiditatis tunc iste intellectus etiam erit innatus reuerti, & extrabare illam quiditatem.

167

Et, si non fuerit concessum uobis quod ista quiditas est simplex, & quod ens ex ea est idem cum intellectu, continget in ea quod contingit in primo, & est quod etiam habeat quiditatem factam, Et necesse est tunc, aut vt hoc procedat in infini tum, aut vt intellectus secetur ibi. Sed impossibile est hoc, procedere in infinitum: quia faceret quiditates, & imellectus infinitos diuersos inspe esse scilicet ecundum quod quiod dam eorum sunt magis liberati a ma qui quidam: necesse est igtur vt intellectus secetur Et, cum secabitur, tunc, aut perueniet ad quiditatem, quae non habet quiditatem, aut ad aliquid habens quiditatem, sed intellectus non habet naturam extrahendi illam: aut ad aliquid non habens quidi tatem, neque est quiditas. Sed impossibile est inuenire quiditatem, quam intellectus non est innatus extrahere a quiditate: quoniam iste intellectus tunc non dicere tur intellectus, nisi aequiuoce: cum sit positum quod intellectus innatus est ab strabere quiditatem, in eo quod est qui ditas: & impossibile est etiam vt intellectus perueniat ad aliquid non habens quiditatem, & non sit quiditas: quia quid non est quiditas, neque habet quiditatem, hoc est priuatio simpliciter. Remanet igitur tertia diuisio: & est quod intellectus peruenit ad quiditatem non habentem quiditatem. & quod est tale est forma abstracta.

168

Et confirmauit hoc per illud, quod consuetus est Arist. dicere in talibus demonstrationibus scilicet quoniam quando necesse est abscindere infinitum, melius est abscindere eum in principio.

169

Erit igitur conclusio istius demon strationis eadem cum conclusione de demonstrationis praedictae. Qam, si non ad diderit hoc, poterit aliquis dicere multos intellectus esse medior inter intellum, qui est in habitu, & inter intellectum agentem: aut vnum, vt intendit Alfarab. in suo tractatu de Intellectu & intellecto, quem voca nit illic adeptum: aut plures vno. Et existimatur quod Alfarabius concedit hoc in suo lib. de onatione & Cor ruptione, ubid, quomodo consumentur isti intellectus medi, scilicet quorum esse posuimus inter intellectum specula tiuum, & inter intellectum agentem. Ista ligtur sunt viae magis firmae, per quas iuit iste homo in hac intentione.

170

Nos autem dicamus, si hoc nomen quiditas dicatur de quiditatibus rerum materialium, & de quidita tibus intellectuum abstractorum mo do vniuoco, tunc propositio dicens quod intellectus natus est abstrahere qui ditates in eo quod sunt quiditates, erit vera: & similiter dicere quod intelecta esse composita, & indiuidua es se composita fuerit vniuocum. si autem aequiuocum, tunc demonstratio non erit vera. Quomodo autem, est valde difficile. manifestum est enim per se quod hoc nomen quiditas non dicitur de eis pure vniuoce, neque pure aequiuoce. vtrum autem dicatur mul tipliciter quod est medium, indiget consyderatione.

171

Sed, si concesserimus hoc dici vni noce, hic continget praedicta quaestio: & est quomodo corruptibile in telligit quod non est corruptibile secundum opinionem dicentium quod intellectus materialis est corruptibilis, & est opinio Auempace: aut quomodo intelligit intellectione noua, & quod innatum est semper intelligere ea in futuro & in praeterito, se cundum opinionem dicentium quod intellectus materialis non est gene rabilis neque corruptibilis. Et etiam, si posuerimus quod intelligere res abstractas est in substantia, & in natura intellectus materialis, quare igi iur ista intellectio non currit cursu in tellectionum materialium nobis: ita quod hoc intelligere sit pars partium scien tiarum speculatiuarum: & erit vnum quaesitorum in scientia speculatiua,

172

Et Auen pace videtur ambigere in hoc loco. D. enim in epistola, quam uocauit Expeditionis, quod impossi bilitas est duobus modis, naturalis & diuina: idest quod intellectio istius intellectus est de possibilitate diuina, non de possibilitate naturae. In epistola autem Continuationis d Et, cum Philosophus ascenderit a lia ascensione, consyderando in intellecto inquantum intellectum, tunc intelliget substantiam abstractam, Et manifestum est ex hoc quod intelligere intellectum fecundum illum, est pars scientiarum speculatiuarum scilicet scientia Naturali. & hoc apparuit etiam in illa perscrutatione ab eo.

173

Et, cum ita sit, nos omnes homines, quod accidit nobis de ignorantia istius scientiae, aut erit quia adhuc non scimus propositiones, quae in¬ ducunt nos ad hanc scientiam, vt di citur de multis artificiis, quae viden tur esse possibilia, sed sunt causarum lignoratarum, verbi gratia Archymiae: aut hoc intelligere hoc, acqui ritur per exercitium, & vsum in rebus naturalibus, sed nondum habe mus de exercitio & vsu tantum, per quod possumus hoc acquirere hanc intellectionem: aut erit hoc propter. diminutionem nostrae naturae naturaliter.

174

Si igitur hoc acciderit propter diminutionem in natura, tunc nos, & omnes, qui inuati sunt acquirere hanc scientiam, dicimur homines aequiuoce. Et, si hoc accidat propter gnorantiam propositionum inducentium in hanc scientiam, tunc scien tia speculatiua nondum est perfecta. Et forte Auempace dicit hoc esse inopinabile. sed non impossibile. Et, si hoc accidit propter consuetudinem tunc sermo erit propinquus sermoni dicenti quod causa in hoc est igno rantia propositionum inducentium in hanc scientiam. & omne hoc, quod dicitur videtur esse remotum, licet non impossibile. quomodo igitur potest euadere ab illis quaestionibus praedictis:

175

Istae igitur omnes quaestiones sunt contingentes huic quaesito: & sunt ita difficiles sicut tu vides. & oportet nos dicere quod apparuit nobis in hoc. Dicamus igitur quoniam intellectus existens in nobis habet duas actio¬

176

illas, propones, quae ducunt nos in hanc sciam, vt dicitur etiam de multis artibus, quae vivensaitr posse addisci, cumstamen adhuc sint incognitae, & occultae, per pea, quia cognitio caurum earum est vtique occulta vt gra exempli in arte Eusoria, quae vulgo Archymia vocatur, euenirem solet: vel illud continget, quia huiusmodi intellectio acquiritur per exercitationem & vsum factum in rebus naturalibus. sed nondum deuenimus ad tantam exercitationem, & vsum, qui sit satis pro huiuscemodi intellectione acqurenda: vel hoc idem continget, quia natura nostra est naturalcitur impotens atque imbecillis vt possit ita adipisci,

177

Si hoc itaque proueniat ob nitram na turalem impotentiam: naturalemque defectum, tunc nos, & omnes homines qui sunt na tura apti adipisci huiusmodi sciam, vocaremur homines aequoce. At, si hoc eue niat, propterea quia ignorantur, propones, quae in hanc ducunt sceiam, sic scia speculatiua nondum esset comple ta & perfecta. Et fortasse dixit Auempace hoc non esse verisimile, neque opi nabile. sed re vera non est inopinabile. Quod, si hoc eueniat propter ip sam exercitationem & vsum, tunc huiusmodi sententia non erit absimilis ab illa, quae affirmat huius rei causam esse ipsam ignorantiam propositionum, quae ducunt ad hanc scientiam. Hoc autem pont dici esse remotum, seu dissonum, sed non impossibile, quo pacto ergo poterit euitare illa dubia praedictaus

178

Sententia Auerois de Intellectu.

179

Haec igitur sunt omnia dubia, quae possunt afferri in hoc quaesito, quae tu vi des esse valde difficilia. nos itaque cogimur dicere id, quod nobis videtur, circa hoc. Dicamus eroo quod, cum intellectus, qui in nobis existit, duas ha¬

180

nes, secundum quod attribuitur nobis: Quarum vna est de genere passionis, & est intelligere: Et alia in genere actionis, & extrahere formas & denudare eas a materijs: quod nihil est aliud nisi facere eas intellectas in actu, pastquam erant in potentia: ma nifestum est quoniam in uoluntatu nostra est, cum habuerimus intellectum, qui est in habitu, intelligere quodcunque intellectum voluerimus, & extrahere quamcunque formam voluerimus,

181

Et ista actio, scilicet creare intelle cta, & facere ea est prior in nobis qui actio, quae est intelligere: sicut dicit Alexan. Et ideo dicit quod dignius est describere intellectum per hanc actionem, non per passionem: cum in passione communicet ei aliud ex uirtutibus animalibus. Sed hoc est de opinione dicentium quod passio in eis non dicitur aequiuoce.

182

Et propter istam actionem, scilicet extraliere quodcunque intellectum voluerimus, & facere ipsum in actu, postquam fuit in potentia, opi natus est Themistius quod intellectus, qui est in habitu, est compositus exintellectu materiali & agente. Et hoc idem fecit Alexan. credere quod intellectus, qui est in nobis, aut est compositus, aut quasi compositus ex in tellectu agente, & ex eo, qui est in ha bitu: cum opinetur quod substantia eius, quae est in habitu, debet esse alia a ubstantia intellectus agentis.

183

Et cum haec duo fundamenta sint posita, scilicet quod intellectus qui est nobis, habet has duas actiones, scilicet comprehendere intellecta, & facere ea: Intellecta autem duobus modis siunt in nobis, aut naturaliter, & sunt primae propositiones, quas nescimus quando extiterunt, & vnde, aut quomodo: aut voluntarie, & sunt intellecta acquisita ex pri mis propositionibus: Et fuit declara tum quod necesse est vt intelleeta habita a nobis naturaliter sint ab aliquo quod est in se intellectus liberatus a materia, & est intellectus agens: Et, cum hoc declaratum est, necesse est vt intellecta, habita a nobis a primis propositionibus sint aliquod factum ex congregato ex propositionibus notis, & intellectum agente. Nom enim possumus dicere quod, propositiones non habent introitum in esse intellectorum acquisitorum. Neque etiam possumus dicere quod propositiones ip sae solae sint agentes eas, iam enim de claratum est agens esse vnum, &aeter num, vt intendebant quidam Antiquorum, & opinati sunt quod eas intendebat Aristo. per intellectum agentem.

184

Et, cum ita sit, uecaesse est vt intelleetus speculatiuus sit aliquid gneratum ab intellectu agente, & in primis propositionibus. & continoit quod iste molus intelleciorum sit voluntarie: ecomuerso intellectus primis namlibus. Et omnis actio facta ex congregato duorum diuersorum, necesse est vt alterum duorum illorum sit quasi materia & instrumentum, & aliud sit quasi forma, aut agens. Intellectus igitur, qui est in nobis, componitur ex intellectu, qui est in habitu, & intellectu agente: aut ita, quod propones sintquasi materia, & intellectus agens est quasi forma: aut ita, quod propositiones sint quasi in strumentum, & intellectus agens est quasi efficiens. dispositio enim in hoc est consimilis,

185

Sed, si posuerimus quod propositiones sunt quasi instrumentum, contingit vt actio aeterna proueniat a duobus, quorum vnum est aeternum, & aliud non aeternum, aut ponatur quod iustem sit aeternum: & sic intella speculatiua erunt aeterna. Et hoc etiam magis contin git, si posuerimus eas propositiones quasi materiam. impossibile est enim ut aliquid generabile & corruptibile sit matetia aeterni. Quomodo igitur poteri mus euadere ab hac quaestione:

186

Dicamus igitur quod, si hoc, quod dicimus quod necesse est quod propones sint de intellu agente, aut quasi materi, aut quaesi instennum, si nnt ingressum in esse in tellectorum speculatiuorum, non fuit sermo necessariae consequentiae, secundum quod maa est materia & insteum est instrumentum, sed secundum quod necesse est hic esse proportionem, & disponem inter intellectum agentem, & propositiones, qua assimilantur materiae, & instendum aliquod, non quia est materia vera, aut instru mentum verc, & tunc videtur nobis quod possu mus scire modum, secundum quem est intellus, qui est in habitu quasi materi, & subiectum agentis. Et, cum iste modus fuerit positus nobis, forte facile poterimus scire modum, secundum quem contituatur cum intellectis separabilibus.

187

Dicamus igitur, sermo aut dicentis quod, si conclusiones acquiruntur a nobis ab intellectu acente, & propositionibus, necesse est vt propositiones sint de intellectu agente quasi materia & verum istrumentum, ille inquae sermo non est necessarius: sed tamen necesse est illic esse respectum, secundum quem intellectus, qui est in habitu assimiletur materiae, & intellectus agens assimiletur formae. Quid igi tur est iste respectus, & ex quo accidit intellectui agenti habere hunc respctum cum intellectu, qui est in ha bitu, cum vnus est aeternus, & alius generabilis & corruptibilis: Omnes enim horum concedunt hunc respectum esse. & quasi coget eos hoc, quod intellecta speculatiua sunt existentia in nobis ex his duobus intellecti bus, seilicet qui est in habitu, & intel lectu agente.

188

Sed Alexan. & omnes opinantes intellectum materialem esse gene rabilem & corruptibilem, non possunt reddere causam huius respectus. Po nentes autem quod intellectus operans est intellectus, qui est in habitu, comtinget vt intellecta speculatiua sint aeterna: & alia multa impossibilia con sequentia hanc positionem.

189

Nos autem cum posuerimus intellum mamlem esse aeternum, & intellecta spe culatiua esse gnerabilia & corruptibilia eo modo, quo diximus: & quod intellus materialis comprehendit vtrunque, scilicet formas materiales, & formas abstra ctas: manifestum est quod subiectum intel lectorum speculatiuorum, & intellus agentis secundum hunc modum est idem & vnum scilicet materialis. Et simile huic est dia phanum, quod recipit colorem, & lucem insimul: &lux est efficiens colorem.

190

Et, cum fuerit verificata nobis haec continuatio, quae est inter intellectum agentem, & intellectumus materialem, poterimus reperire modum, se cundum quem dicimus quod intellectus agens est similis formae, & quod intelle ctus in habitu similis est materiae Omnia enim duo, quorum subie ctum est vnum, & quorum alterum est perfectius alio, necesse est vt respectus perfectioris ad imperfectius sit sicut respectus formae ad materiam, Et secundum hanc intentionem dicimus quod proportio primae perfectionis virtutis imaginatiuae ad primam perfectionem communis sensus est, sicut proportio formae ad materiam.

191

Iam igitur inuenimus modum, secundum quem possibile est vt iste intelle ctus continuetur nobiscum in postremo: & causam, quare non copula tur nobiscum in principio. quoniam hoc posito, continget necessario vt intellectus, qui est in nobis in actu, sit compositus ex intellectis specula tiuis & intellectu agente: ita quod inter lectus agens sit quasi forma intellectorum speculatiuorum, & intellecta speculatiua sint quasi materia. Et per hunc modum poterimus ge nerare intellecta cum voluerimus Quoniam illud, per quod agit aliquid suam propriam actionem, est forma: nos autem, quia agimus per intellum agentem nostram actionem, propriam, necesse est vt intellectus agens sit forma in nobis,

192

Et nullus modus est, secundum quem genera tur forma in nobis nisi iste. Qm, cum intellecta speculatiua copulantur nobiscum per formas imaginabiles: & intellectus agens copuletur cum intellectis speculatiuis: illud enim quod comprehendit eas, est idem scilicet intellus mate rialis: necesse est vt intellectus agens copuletur nobiscum per continuationem intelle etorum speculatiuorum.

193

Et manifestum est, quando om¬ nia intellca speculatiua fuerint exntia in nobis in potentia, quod ipse erit eopulatus nobiscum. in potentia, & cum omnia intellecta. speculatiua fuerint existe tia in nobis in actu, erit ipse tunc co pulatus nobis in actu. & cum quadam fuerint in potentia, & quaedam in actu, tunc ipse es rit copulatus secundum partem, & secundum partem non: & tunc dicimur moueri ad continuationem. Et manifestum est cum iste motus complebitur, quod statim iste intellectus copulabitur no biscum omnibus modis. Et tunc manifestum est quod proportio eius ad nos in illa dispositione est sicut proportio intellectus, qui est in habitu, ad nos. Et, cum ita sit, necesse est vt homo intelligat per intellectum sibi proprium omnia entia, & vt agat actionem, sibi propriam i omnibus entibus: sicut intelligit per intellectum, qui est in habitu, quando fue rit continuatus cum formis imaginabi libus, omnia entia intellectione propria.

194

Homo igtur secundum hunc modum, sicut dicit Themist. assimilatur Deo in hoc, quod est omnia entia quoquo modo & sciens ea quoquo modo. Entia enim nihil aliud sunt nisi scia eius, neque causae entium aliud sunt nisi scientia eius. & quam mirabilis est iste ordo, & qua extraneus est iste modus essendi Et secundum hunc modum verificabitur opinio Alex. in hoc, quod d. quod intel ligere res abstractas fiet per cotinua tionem intellectus nobiscum: non quod intel ligere inuenitur in nobis postquam no erat, quod est cam in continuatione intellectus agentis nobiscum, vt inten debat Auempace: sed cam intellectionis, est continuatio: & non econtrario Et per hoc dissoluitur quaestio An tiquorum, quomodo intelligit intellectione noua. Et est etiam manifestum ex hoc, quare non continua mur cum hoc intellectu in principio, sed in postremo. quoniam, dum fuerit forma nobiscum in potentia, erit continuatus nobiscum in: potentia: & dum fuerit continuatus nobiscum in potentia, impossibile est vt intel ligamus per illum aliquid. cum igitur efficietur forma nobis in actu quod erit apud continuationem eius in actu, tunc intelligemus per illum omnia, quae intelligimus, & agem per illum actionem sibi propriam.

195

Et ex hoc apparet quod sua inte lectio non est aliquid scientiaae spe culatiuarum, sed est aliquid currens cursu rei generatae naturaliter a disciplina scientiarum speculatiuarum. Et ideo non est remotum vt homi nes adiuuent se in hac intentione, si cut iuuant se in scientiis speculatiuis: sed necesse est vt inueiatur illud curtens a scientiis speculatiuis non ab aliis. intellecta enim falsa impossibile est vt habeant continua tionem: quoniam non sunt aliquid curtens cursu naturali: sed sunt aliquid, quod non intendebatur, sicut ligitus sextus, & monstrum in creatura.

196

Et est etiam manifestum quod, cum posuerimus intellectum materialem esse generabilem & corruptibilem, tunc nullam viam inueniemus, secundum quam intellectus agens copuletur, cum intellectu, qui est in habitu copu atione propria, scilicet copulatione simili continuationi formarum cum materijs.

197

Et, cum ista continuatio non fue rit posita, nulla erit diuersitas inter comparare ipsum ad hominem, & ad omnia entia, nisi per diuersitatem suae actionis in eis. Et secundum hunc modum respectus eius ad hominem non erit nisi respectus agen tis ad hominem, non respectu formae. & contingit quaestio Alfarabil, quam dicit in Nicomachia, Tiducia enim in possibilitate continuationis intel lectus nobiscum est in declarando, quod respectus eius ad hominem est respectus formae & agentis, non respectus agentis tantum. Hoc igitur apparuit nobis in hoc quaesito modo. &, si post apparuerit nobis plus, describemus.

Commentum 37

198

Et, cum declaratum est quae sunt genera virtutum comprehensiuaru in animae, & quod sunt duo mod scilicet sensus, & intellectus, oportet nos modo face re vnam summam de anima, & dicere secundum descriptionem quod est quoquo modo omnia entia. Omnia enim entia aut sunt sensibilia, aut intellioibilia. Dispositio autem sensibilium ad sensum est sicut dispositio intelligibilium ad intellectum, & sensus ad sensatum. ergom contingit necessario vt anima sit entia omnia uno modorum, secundum quos possibile est dice re animam esse omnia entia.

Commentum 38

199

Cum declarauit quod anima est quoquo modo omnia entia, incoepit declarare illum modum, & d. Dicamus igitur quod scire, &c. i. quod differentiae en tium, quibus diuiduntur, sunt eaedem cum differentiis animae: & sunt potentia & actus. Quemadmodum enim sensus, & intellectus aut sunt potentia aut actu, ita omne sensibile, & intelligibile aut est in potentia: aut in actu. Et cum ita sit, si sentiens fuerit in potentia, sensatum erit in potentia &, si fuerit in actu, sensatum erit in actu: & similiter est de intellectu cum intel lecto: necesse est vt vere dicatur quod illa pars animae est illa pars entium. Res enim quarum differentiae sunt eaedem, ipsae sunt eaedem in illo modo, secundum quem habent easdem differentias. Intellectus igitur est intellectum: & sensus est sensatum.

200

D. d. Necesse est enim, &c. i. quia non sunt nisi duo modi, aut vt intellectus sit intellectum existens extra animam, aut forma eius: & similite sensus cum sensato: & est impossibile vt ipsum ens sit intellectum, aut sensatum licet per suam formam, & suam materiam, vt Antiqui opinabantur: tunc enim quando lapidem intelligeret: anima esset lapis, & si lignum, esset lignum: remanet igitur vt illud, quod existit in anima de entibus, sit forma tantum, non materia. Et hoc intendebat, cum d. lapis enim non existit in anima, sed tantum forma eius.

201

Deinde narrauit quod ista est causa, quare anima recipit multas formas diuersas: vt manus, quae est instrumentum recipiens omnia instrumenta, & d. Et ideo anima est quasi manus, &c.

Commentum 39

202

Et quia secundum quod existimatur quod corpus, quod est uniuersa, lius genus rerum sensibilium, existit in ipsis sensibilibus, & est vniuersalis forma sensibilibus: secundum quod intellectus distinguit, & abstrahit eam a sensibilibus.

203

Deinde dicit, & intelligibilia sunt, &c. i. &, cum corpus, quod est vniuersalius Tintelligibilium, abstrahitur ab intellectu, sed est existens in rebus sensibilibus, necesse est vt formae sint existentes in intellectu secundum velocitatem, & rem velocis transmutationis non fixam, & quod illae eaedem formae sint existentes extra animam in rebus sensibili bus, secundum quod habitus existit in habente habitum, & res fixa in re patiente.

204

Deinde dicit. Et ideo qui nihil sentit, nihil addiscit. i. &, quia intentio intellecta eadem est cum re, quam sensus comprehendit in sensato, necesse est vt qui nihil sentit, nihil addiscat secundum cognitionem, & distinctionem per intellectum,

205

Deinde dicit. Si igitur viderit, &c. idest & ista eadem est causa, quare intellectus, qui est in nobis, cum viderit aliquid, aut viderit aliqua, & intellexerit, ipse non intelliget ipsum nisi coniunctum cum sua imagine. T imagines enim sunt aliqua sensibilia intellectui, & sunt ei loco sensibilium apud absentiam sensibilium: sed sunt. sensibilia non materialia.

206

Deinde dicit. Imago enim aliud est, &c. idest & diximus quod imagines sunt de genere rerum sensibilium, & non sunt intellectus, quia intellectus habet propriam affirmationem & negationem. affirmatio autem & negatio est aliud ab imaginatione: fides autem, & incredulitas existentes in intellectu non a sensu, sed a ratione fiunt secundum compositionem creditionum, habitarum a sensu adinuicem. Et d. hoc, quia est dubium de propositionibus naturalibus, quas nescimus vnde veniant, aut quando, vtrum sint prouenientes a sen¬ su, aut non. & dicit forte non proueniunt a sensu, sicut multae conclusiones.

207

D. d. Primae autem creditiones per quid distinguunturs i. vt mihi vi detur, per quid potest aliquis dicere quod primae propositiones distinguuntur a sensibilibus, & non indiget eis omnino. & ideo sunt aliae ab imagina tione. primae enim propositiones, & si concesserimus quod non sunt imaginatio, tamen videntur esse cum imaginatione, & hoc ostendit eas indigere sensu.. Et hic est completus sermo de rationali.

Commentum 40

208

Cum compleuit sermonem de virtutibus distinguentibus, reuersus est, ad sermonem de virtute motiua in loco, & incoepit dare causam, quare, incoepit loqui de hac virtute, & d. Et quia animae animalium, &c. i. & quia Antiqui assueti sunt definire animas animalium duabus virtutibus: quarum vna est comprehensiua distinctiua, alia autem motiua in loco: & iam determinauimus sermonen de virtute distinctiua per hoc, quod diximus de virtute sensus & intellectus: oportet nos modo dicere de motore in loco quid sit de anima.

209

D. d. & vtrum est pars, &c. i. & quaerendum est etiam de hac virtute, vtrum sit pars animae, aut tota anima. &, si est pars animae, vtrum est separata ab aliis in quiditate & loco, vt multi Antiqui opinabam tur: aut tantum differt in quiditate, & difinitione.

210

Deinde. d. & si est pars eius, &c. i. & si ista virtus est pars animae, vtrum est pars earum partium, quae dictae sunt ab Antiquis: aut non est aliqua illarum, sed alia.

Commentum 41

211

In hac per serutatione oritur quaestio communis omnibus virtutibus animae: & est quomodo partes animae sunt plures, & vnde, & quot sunt. D.d. modum ex quo difficile cognoscitur quot sunt partes eius, & d. Videmtur enim, &c. i. videntur enim, quando aliquis voluerit numerare eas, quod magis sunt infinitae quam finitae, partes enim eius non sunt partes illae quas homines assueti sunt numerare, quando definiunt animam. Et. d. quoquo modo, quia, si aliquis voluerit numerare animam concupiscibi lem secundum numerum rerum, quas concupiscit, tunc videtur esse illam infinitam. & innuit Platonem dicentem partes esse tres, rationabilem, & rrascibilem, & desyderatiuam. & posuit irascibilem & desyderatiuam duas: & sunt vnius virtutis scilicet animae concupiscibilis.

212

Deinde d. & quidam diui dunt, &c. i. & faciunt in hoc errorem, & peccatum. videtur enim quod anima diuiditur secundum differentias habendas in partes, inter quas est maior diuersitas, quam inter istas partes, in quas diuidunt animam.

213

Deinde numerauit illas partes, & dixit scilicet virtutem nutritiuam, &c. i. ver. g. hoc, quod anima diuiditur in virtutem nutritiuam & sensibilem. Nullus enim potest ponere animam sensibilem in virtutem rationabilem, neque in virtutem irrationabilem, cum non sit de eis, quae carent ratione, quia est aliquid com prehendens: neque de habentibus rationem, ratio enim non existit in omnibus animalibus. Et intendebat per hoc notificare errorem duorum diuidentium scilicet diuidentis eam in rationabilem, & irascibilem, & desyderatiuam: & diuidentium scilicet diuidentis eam in irrationabilem, & non rationa bilem. Qui enim diuidit eam in haec duo, difficile potest ponere in vtraque illarum virtutes multas, v. g. sensum, & imaginationem. Qui autem diuidit eam in illas tres, peccauit duobus modis, dimisit enim multas differentias. v. g. nutriri, & imaginari. & etiam diuisit eandem virtutem scilicet com cupiscibilem in plures vna. &, cum anima fuerit diuisa tali diuisione, tunc partes animae erunt infinitae, sicut innuit primo.

Commentum 42

214

Et contingit nobis quaestio in quacunque istarum trium virtutum, aut duarum numerauerimus virtutem imaginationis scilicet vtrum ista virtus sit vna illarum virtutum, in quas diuisimus partes animae, aut est diuersa ab eis. & maxime, si aliquis posuerit quod partes animae sunt diuersae in definitione, & loco.

215

D. d. Et inopinabile est, &c. i. & inopinabile est diuidere hanc virtutem, quae existimatur esse diuersa ab omnibus in actione, & de finitione: & intendit virtutem desyderatiuam: & ponere eam in habente rationem, & in carente ratione, & non ponere eam proptiam alteri duorum modorum, sicut est dispositio de aliis virtutibus animae, sed in vtroque. virtus enim principalis non existit nisi in usanima rationali. & hoc intendebat, cum dixit, in parte cogitatiua: & non principalis sicut desyderium, & ira existit in non rationabili. Sed nos videmus istam virtutem nu merari secundum numerum virtutum: ita quod, si partes animae fuerint tres, tunc desyderium inuenietur in omnibus earum. Et hoc intendebat, cum d. Si igitur anima, &c.

Commentum 43

216

Idest, sed nos non intendebamus istas quaestiones in hoc loco. intentio enim nostra est perscrutari illud, quod mouet animal in loco, quid sit. D.d. Et existimatus quod motus, &c. i. & existimatur quod motus animalis secum dum augmentum, & diminutionem existit in omnibus animalibus: & quod est tale, attribuitur virtuti, quae mouet ad generandum, & ad nutriemn dum. Et intendebat per hoc notificare quod iste motus est alius a motu locali existenti a motu locali: licet vterque sit in loco: &, quod motor in eis est diuersus.

217

D. d. Et post consyderabimus, i. & postquam locuti fuerimus de hac virtute, consyderabimus de anhelitu, & somno & vigilia: cum vtrunque sit ab anima motus, & habeat multas quaestiones.

Commentum 44

218

Idest, & quia actio virtutis nutritiuae est semper, & attribuitur vegetabilibus: actio autem istius virtutis non est semper neque est in vegetabilibus: & iste motus, qui est in loco, semper est cum imaginatione, & desyde rio ad aliquid. nihil enim mouetur voluntariem, nisi aut desyderando aliquid, aut fugiendo ipsum. Si igitur iste motus esset ab anima nutritiua, com tingeret vt ista anima esset desyderans, & imaginans. Et, si vittus nutritiua esset mouens in loco, contingeret vt plantae mouerentur in loco. & si plantae mouerentur in loco, tunc haberent hanc dispositionem, scilicet ima ginationem, & desyderium, & haberent etiam membrum organicum, per quod fit motus.

Commentum 45

219

D.Et oportet etiam secundum hunc modum vt ista virtus mouens in loco sit alia a sensu. multa enim animalia sentiunt, sed non mouentur omnino, Et necesse est vt ista animalia non moueantur omnino, quoniam, cum natura nihil facit ociose, i. nullum membrum facit sine iuuamento, neque diminuit in rebus necessariis, i. neque abstulit animali membrum, in quo ha bet iuuamentum necessarium, nisi hoc sit propter occasiones contingen tes in minori parte, vt digitus sextus. Et ista animalia non mota non ha bent instrumentum ambulandi, & sunt cuin hoc perfecta non monstruo sa. & signum eius est, quod generant sibi similia, & habent in sua vita ascensum & descensum, sicut alia entia naturalia, quorum esse est naturale. ergo necesse est vt sint animalia non mota: & ideo non habent membra motus. Et debes scire quod non vtitur in loco communicantiae in destruendo has virtutes esse motiuas, nisi ita, quia suum quaesitum est causa propinqua mo tus. &, si non, tunc sensus est vna causarum istius motus, sed cam remota.

Commentum 46

220

Potest intelligi per partem cogitatiuam, intellectus speculatiuus: & per partem, quae dicitur intellectus, intellectus operatiuus. Et ideo d. pars enim cogitatiua non videt, &c. i. pars speculatiua non consyderat de rebus operatiuis, neque de aliqua re vtili quaesita, neque de aliqua re nocente fugita: mo tus autem in loco non inuenitur nisi aut in quaerente, aut in fugiente. D.d. Neque est etiam ex eis, &c. i. neque est etiam pars intellectus, qui innatus est consyderate in quaesito, & fugito: & excitat membrum mobile ad motum ad rem delectabilem, aut membrum mobile in timore ad motum vt accidit nobis, quando imaginamur aliquod delectabile aut timorosum, quod membrum proprium illi delectabili mouetur in nobis, & cor constringi tur tunc ex illo timoroso: & intellectus nihil videt ex hoc: sed videmus ip sum moueri ex illo timoroso, aut ad aliud delectabile: Et hoc intendebat cum d. cor autem, &c. ita cecidit in scriptura. Et forte diminuitur ex ea tantum, quod intentio esset ista, scilicet cor autem mouetur ex timore, aut ex delectatione, quando aliud membrum delectatur. & demonstrat hoc, quod inuenimus in alia translatione. scilicet multonens cogitat intellectus in aliquo timoroso, aut in aliquo delectabili, sed non propter hoc: erit timor, aut delectatio, cor autem mouetur motu timoris, sed non ex intellectu, & cum cogitauerit in aliquo delectabili, tunc membrum aliud a corde mouetur motu delectationis,

Commentum 47

221

Et videmus etiam quod intellectus multotiens mittit ad quaerendum aliquid aut fugiendum, sed tamen homo non mouetur ab eo, quod affirmat intellectus, sed ex eo, quando conuenit delectationi: vt accidit viro voluptuoso, qui non refrenat se vt deberet.

222

D. d. Et vniuersaliter, &c. i. & vniuersaliter videmus multotiens quod multi scientes aliquam artem, non agunt per illam artem, sicut videmus multos Medicos, qui non curant se, cum in firmantur. & hoc non est, nisi quia alius motor est principalis actionis illarum actionum, quae aguntur per cognitionem, & artem. &, si non, contingeret vt omne habens cognitionem alicuius operationis, non ageret nisi:illam rem, quam scit.

Commentum 48

223

Quid igitur dominatur in isto motu, & appropriatur ei non est cognitio, cum multotiens moueamur a desyderio, licet intelluns videat nos non debere moueri. Neque etiam quod dmunatur in isto motu est desyderium: quia multi homines desyderant, sed non prosequuntur desyderium, sed intellectum. Et, cum declarauit quod motus localis, impossibile est attrihui alteri istarum virtutum singulariter, & apparet etiam quod vtraque illarum habet introitum in mouendo: motus enim non fit sine desyderio, neque sine intellectu, aut imaginatione. d. d. Apparet, &c. i. apparetigitur ex hoc, quod diximus, quod agens motum est duo, intellectus, scilicet & desyderium, aut imaginatio, quae est simit is desyderio. In pluribus enim rebus mouemur ab imaginatione sine aliqua cogitatione, sicut animalia mouentur. alia enim animalia non habent cogitationem, sed in loco cogitationis habent imaginationem. Istae igitur, duae virtutes sunt mouentes de loco in locum, scilicet desyderium, aut intellectus, aut imaginatio.

Commentum 49

224

D.& intellectus, per quem agitur, & est cogitatiuus, omperatiuus, differt a speculatiuo in perfectione, & fine. finis enim speculatiui est scire tantum: pperatiui autem operari.

225

D. d. Et omne desyderium, &c. i. &, quia omne de yderium est desyderium ad aliquid, ideo desyderium non est principium mouens intelsecundum operatiuum: sed illud desyderatum mouet intellectum, & tunc desyderabit intellectus: &, cum desyderauerit, tunc mouebitur homo, icet a virtute desyderatiua, quae est intellectus, aut imaginatio.

226

D. d. Et ideo necessario, &c. i. & quia principium motus est ex desyderato, apparet quod haec duo mouent homnem scilicet desyderium, & consensus, qui sunt erga operationem secundum hunc modum scilicet quod faciens desyderare, & mouere, quod est intellectus, idem sunt: sed est mouens, quia facit desyderare rem. Et hoc intendebat, cum d. desyderatum enim, &c. i. Idesyderatum enim, quia ipsum est quod mouetur ad rem, quam comprehendit, & est intellectus operans aut ima ginatio, & intellectus, quando comprehendit aliquid desyderabit per scientiam & mouebit per desyderium: necesse est vt ipse intellectus sit mouens, secundum quod est desyderans, non secundum quod est comprehendens, neque secundum quod desyderium est alia virtus ab intellectu: quae est etiam mouens, secundum quod ipse declarabit post. Et hoc, quod ipse d. de intellectu operatiuo, intelligendum est de imaginatione. animalia enim vniversaliter mouentur ab imaginatione. si igitur forma fuerit imaginata ex cogitatione, tunc motus attribuetur intellectui operatiuo. &, si non fuerit ex cogitatione, tunc attribuetur ipsi virtuti imaginatiuae.

Commentum 50

227

Idest. Et principium huius motus, qui est ex re desyderata, erit in tempore, in quo imaginatio mouetur a re desyderata sine appetitu. Imaginatio enim primo comprehendit desyderatum scilicet patitur ab eo secundum comprehensionem: &, cum comprehenderit ipsum, forte desyderabit: & cum desyderauerit, & non erit illic aliquid desyderium contrarium, neque alia virtus animae contraria, tunc mouebit animal in loco ad illud desyderatum.

228

D. d. Motor igitur est vnus. i. motor igitur, qui est desyderatum, quia est vnus, continget vt illud, quod mouetur ab ea, quod est mouens anima, scilicet virtus desyderatiua, sit vna etiam: & hoc est aut intellectus, aut imaginatio, secundum quod vtrunque est desyderans. &, si mouens animal es set duo scilicet intellectus per se, & virtus desyderatiua per se, secundum quod sunt diuersa, tunc motus animalis non proueniret ab eis nisi accidentaliter scilicet per naturam communem istis duabus virtutibus, quae esset alia ab vtraque illarum.

229

D. d. modo autem intellectus. i. &, si ita esset, contingeret vt intellectus per se moue ret animal, & etiam desyderium per se. & non est ita. intellectus enim non videtur mouere nisi voluntarie: sicut imaginatio non videtur mouere sine desyderio. Et differentia inter voluntatem & desyderium est, quia, quan do voluntas, & desyderium mouent, tunc voluntas mouet secundum cogitationem, desyderium autem mouet non secundum cogitationem.

230

D. d. & desyderium est aliquis appetitus. ita cecidit in scriptura, & est falsum, & debet legi, & appetitus est aliquod desyderium. i. quod pars animae desyderans est mouens vniuersaliter. Si igitur desyderauerit per cogitationem, dicetur voluntas &, si fuerit sine cogitatione, dicetur appetitus. & demonstrat hunc errorem alia translatio, in qua dicitur, appetitus autem mouet sine cogitatione, quia appetitus est modus desyderil.

Commentum 51

231

D.& omnis actio ex intellectu est recta: actiones autem quae fiunt ex appe titu & imaginatione quandoque sunt rectae, quandoque non. Et ideo pars ap petitiua mouet semper, quia mouet ad rectum, & non rectum. intellectus autem non mouet nisi ad rectum tantum: & ideo non mouet semper. D.d. sed hoc, aut est bonum, &c. sed hoc, erga quod mouet virtus appetitiua, aut est bonum, aut existimatur esse bonum, sed non est. Et hoc bonum, ad quod mouetur ista virtus, non est bonum commune omnibus. illud enim bonum, quid est in actu sem per, est laudabile simpliciter. Et hoc intendebat, cum d. sed non in omnibus, illud enim actuale est laudabile. i. & illud bonum existens in omnibus. illud enim bonum, quod semper est actuale, est laudabile.

232

D. d. & actuale est illud, quod possibile est, &c. i. & bonum, quid est pura actio, est bonum, quod mouet atio modo a modo, secundum quem mouent ista bona, quae quandoque sunt potentia, quandoque actu. Et potest intelligi per hoc, quod. d. sed non in omnibus. i. & bonum, ad quod mouetur ista virtus, non est bonum secundum totum. i. semper & simpritur. illud enim bonum, quid est actu, ponitur esse laudabile. Vel aliter, sed non in omnibus. i. sed bonum, quod comprehendit ista virtus, non est bonum existens laudabile ab omnipus. sed bonum intellectui operatiuo est laudabile apud illam virtutem: & bonum, quid potest inueniri alio modo ab eo, secundum quem est bonum. bonum autem commune omnibus est bonum purum. Et intentio in istis est propinqua & quasi ista postrema videtur conuenientior.

Commentum 52

233

Idest, iam apparuit ex hoc sermone quod talis virtus virtutum animae, quae com prehendit rem, & desyderat ipsam, est virtus mouens animal, & est quae dicitur, appetitiua. Et illi, qui solent diuidere animam in tres, aut in duas partes, ompor tebat eos, si intendebant diuidere illam secundum virtutes habendas, diuidere eas in plures partes: cum plures habeant partes illis tribus. v. g. nutritiuam, sensibilem, intelligibilem, & cogitatiuam.

Commentum 53

234

Potest intelligi & propter diuersitatem appetituum, qui sunt in anima concupiscibili, contradicunt sibi in motu ab inuicem. Vel aliter. i. & pro pter diuersitatem appetitus animae concupiscibilis ab intellectu contradi cunt sibi adinuicem. & hoc est manifestius.

235

D. d. & accidit hoc, &c. i. & hoc accidit in eadem re, quando modi appetituum in ea fuerint oppositi. & iste modus contrarietatis non inuenitur nisi in animali, quod comprehendit tempus: quia comprehendit aliquid magis ex re in praesenti tempore, quam illud, quod est ex ea in futuro. v. g. quod in eadem re iudicat quod modo est voluptabile, & in futuro contristabile.

236

D. d. & intellectus coget ad prohibendum. & intendebat demonstrare diuersitatem duorum modorum in appetitu scilicet appetitum intellectus, & appetitum animae concupiscibilis. Anima enim concupiscibilis mouet ad rem, quae est in actu voluptuosa: anima autem rationalis multotiens prohibet. & hoc propter nocumentum futusum, v. g. coitus & crapula.

237

Deinde d. existimatur igitur, &c. id est, multi igitur existimant quod res praesentis voluptatis est voluptuosa simpliciter, & nunquam contristabilis: quia virtus concupiscibilis non inspicit contristationem contingentem in futuro.

Commentum 54

238

Idest & primus motor in hoc motu est res appetita, secundum quod est ap petita. res enim appetita praecedit alia mouentia animali in hoc motu: quia ista mouet, & non mouetur. & ista est dispositio primi motoris. D. dicit, quia mouet imaginationem, & intellectum. idest & est motor, quia mouet imaginationem, quando appetitus fuerit partis imaginatiuae: aut intellectum, si appetitus fuerit istius partis animae.

239

Deinde dicit. Mouentia autem sunt multa in numero. idest mouentia autem, quibus sit iste motus sunt plura vno.

240

Deinde dicit, quia res, per quas fit motus, &c. idest & cum contingit vt motor sit plures vno, propter hoc, quod declaratum est in sermonibus vniuersalibus scilicet quod omnis motus fit per tres res scilicet quarum vna est motor, qui non mouetur, & alia illud, per quod mouet, & hoc est motor & motum, tertia autem est motum & non motor.

241

D. d. & motor est duobus modis, &c. i. & declaratum fuit illic quod motor est duobus modis scilicet motor non motus, & iste est primus: & motor qui mouetur, & hoc est, per quod mouet primus motor. Dicit, demonstrauit quid est vnum quodque istorum trium in hoc motu, & d. non motum autem est bonum intellectum, &c. i. illud autem, quod est in hoc motu mouens non motum, est bonum intellectum, quod comprehendit anima appetitiua. motor aunem & motum est res appetitiua, idest corporis membrum, in quo est ista pars animae. appetitus autem est motus, quia est a re appetita per intellectum in actu. Et forte hoc intendebat, cum d. quia appetitus est motus, sci licet qui in actu. i. appetitus, qui est a re appetita in actu. Vel aliter, idest appetitus, qui est appetitus in actu: motum autem, & non motor, qui est tertia res in hoc motu est animal.

242

D. d. & instrumentum mouens est appetitus, &c. i. & quia illud mouens, per quod mouet primus motor, necesse est vt sit corpus cum sit motum, vt declaratum est in vniuersalibus ser monibus: & appetitus hic est illud, per quod mouet primus motor: ergos res appetitiua, per quam mouetur animal est corpus, & appetitus est forma eius. Et ideo oportet quaerere ea, per quae fit iste motus, vbi loquitur, de actionibus communibus animae & corpori. i. in parte scientiae naturalis, in qua loquitur de istis actionibus communibus, vt in somno & vigilia. Et ipse locutus fuit de hoc in tractatu, quem fecit de Motu animaliunsed iste tractatus non venit ad nos: sed quod transferebatur ad nos fuit mo dicum de abbreuiatione Nicolai.

Commentum 55

243

Cum not: ficauit quod quaerere de rebus, per quas fit iste motus, conuenien tius est in alio loco, incoepit hic narrare quandam rem vniversalem, & d. Et dicomodo vniversaliter &c. i. & dico modo quod corpus mouetur a primo instro, ita quod primum instim, quod mouet ipsum, quod est subiectum animae desyderatiuae est in corpore animalis in vno loco, a quo expelluntur partes partis mo tae animalis, & ad quam attraliuntur partes illius partis ab illo instro. omnis enim motus compositus ex attractione & expulsione, necesse est vt princi pium, a quo est expulsio, sit finis, ad quem est attractio. Et ideo. d. sicut motus gvratiuus. motus. eni gvratiuus compositus est ex attractione & expulsione. Quoniam autem motus animalis compositus est ex attractione & expulsione, manisestum est quoniam, quando pars dextra mouetur a nobis, & sustentati fuerimus super sinistram, tunc quaedam partes illius partis erunt expulsae ad interius, & quaedam attractae, & sunt partes, quae sunt posterius: & attractio & expulsio earum non est rectitudine, sed secundum lineas non rectas, magis curuas quam rectas: & ideo assimilatur gyro. & instrm, quod corpus desyderat primo, & vniversaliter non est cognitum a nobis. Et in loco huius sermonis inuenimus in alia translatione sermonem manifestio rem sic. Dicamus igitur breuiter quod motor est quasi habens eandem disponnem in suo principio, & suo fine: sicut illud, quod dicitur Grece giggsysmus. & enim in eo gibbositas, & concauitas: et vnum eorum est finis, & aliud principium.

244

D. d. in hoc enim inuenitur gibbositas, & concauitas, i. in omni enim quod mouetur secundum expulsionem & attractionem, non recte conuenit esse concauitatem & gibbositatem, ita quod gibbosum sit quiescens, a quo erit principium expulsionis, & ad quod fit finis attractionis: & concauum sit motum, sicut est dispositio corporis moti circulariter. Omne enim corpus quod mouetur circulariter, motus eius componitur ex attractione, & expulsione, sicut dictum est in Septimo Phy.

245

D. d. illud autem est finis, hoc autem principium, &c. i. & ista pars quiescens est per motum attractionis finis, & per motum expulsionis principium. & ideo necesse est, vt gibbosum, aut illud, quod est loco gibbosi, sit quiescens aut concauum: aut illud, quod est loco concaui, sit motum: licet principium & finis in hoc mo tu sint diuersa in definitione, in magnitudine autem idem sunt, sicut centrum. & hoc est econtrario de motu recto scilicet quod principium, & finis sint in eo diuersa in definitione, & in magnitudine, & menbrum quod est tale in animali, est corsecundum ipsum.

246

D. d. omne enim, quod mouetur, mouetur secundum aliquam gibbosi tatem. i. & fuit necesse vt in animali sit tale membrum quiescens: quia est principium motus expulsionis, & finis attractionis, propter hoc, quod omne, quod mouetur secundum attractionem & expulsionem, necesse est vt sit secundum aliquod gibbosum quiescens, ad quod peruenit motus attractiuus, & a quio incepit motus expulsiuus. & ideo necesse est vt in omni tali sit aliquod fixum, quod sit principium & finis, sicut centrum in circulo. Et iste sermo aedificatur super duas propositiones: quarum vna est quod motus animalis in loco componitur ex expulsione & attractione: secunda est quod omnis mo tus compositus ex attractione & expulsione habeat rem quiescentem, ex qua fit principium motus expulsiui, & ad quem fit finis attractiui. Appatet enim quod necesse est in omni motu vt illud, a quo est motus, & ad quod est motus, sit quiescens. cum igitur motus fuerit compositus ex expulsione & attractione, continget vt hoc quiescens sit idem. Cum igitur hae duae propositiones fuerint concessae, consequitur ex eis quod in animali est mem brum quiescens, a quo incipit motus expulsiuus, & ad quod peruenit. Et, quia videmus quod vltimum membrum, quod quiescit in motu locali, est cor, necesse est vt eius principium sit ex eo. Sic igitur est intelligendus istae locus, & istae propositiones sunt manifestae, & apparentes: sed verificare eas per inductionem, & dare causas apparentium in hoc, proprium est sermo ni de motu animalium locali¬

Commentum 56

247

D. & quia res, secundum quod est animal, habet appetitum, necesse est vt per illam intentionem moueat se. & omnis appetitus non est sine imaginatione: omne enim imaginans aut habet illam formam imaginatiuam, a qua mo uetur ex sensu, aut habet eam ex cogitatione. in homine autem habetur ex cogitatione: in aliis vero animalibus ex sensu. Et, cum posuerimus quod omnis appetitus fit ex imaginatione: imaginatio autem fit ex quinque sensibus in animalibus perfectis, oportet consyderare quo modo mouen tur animalia imperfecta, quae non habent nisi tactum tantum. Et manifestum est quod, si ista habent delectationem & tristitiam, necesse est vt habeant appetitum. sed, si posuerimus ea habere appetitum, necesse erit vt habeant imaginationem. sed ista existimantur non habere imaginationem, cum non moueantur ad sensibilia nisi apud presentiam eorum, aut moueantur motu non terminato. Sed quocunque modo sit, dicamus quod quemadmodum mouentur motu non terminato, idest ad intentionem non terminatam, ita videtur quod imaginantur imaginatione non terminata, cum sentiant sensu non terminato.

Commentum 57

248

Dicit & imaginatio existit in aliis animalibus, cogitatio autem in rationabilibus. Eligere enim facere hoc imaginatum & non hoc, est de actione cogitationis, non de actione imaginationis. Iudicans enim quod hoc imagi natum est magis amabile quae hoc, debet esse eadem virtus de necessitate, quae numerat imaginationes, & in quibusdam iudicat magis delectabilius. Et hoc intendebat, cum d. & numerat ipsum vnum de necessitate. & est secundum quod reputo, & necesse est vt ista virtus numeret illas imagines, donec comprehendat ex eis magis amatum: sicut vnum numerat numeros inaequales, donec comprehendat ex eis magis maiorem. Similiter cogitatio numerat imagines, & comparat inter eas, donec possit pati ab ima ginatione alicuius earum. Et hoc est causa, quare animal rationale habet existimationem. existimatio enim est consensus, qui prouenit a cooitatio ne.

249

Deinde dixit. non enim habet cogitationem, &c. i. praeter animal ratio nale nullum habet cogitationem, quia non habet rationem: & motus ani malium est propter delectationem, & est motus simplex non diuersus, quia non habet virtutem cogitatiuam cum appetitu, ita quod hae duae virtu tes dominarentur sibi adinuicem, adeo quod moueretur animal quandoque propter voluntatem, sicut in animali rationali.

250

Deinde dicit, appetitus enim mouet appetitum, &c. idest, accidit enim in habenti plus qua vnum appetitum, vt animal moueatur in quibusdam locis a duobus appetitibus insimul, quando acciderit vt vnus appetitus fuerit dominans & continens secundum: tunc enim inducet ipsum ad suum motum, quando appetitus do¬ minatus remanet motus in suo motu proprio, sicut accidit in corporibus, coelestibus. Vnusquisque enim orbium stellarum erraticarum videtur mo ueri per appetitum orbis stellarum fixarum motu diurno: licet cum suo appetitu proprio moueantur motu proprio.

251

Deinde d. est enim secundum naturam, &c. i. & accidit huic sphaerae continenti alias scilicet dominari su per eas propter hoc, quia est prior natura aliis & mouens eas: ita vt per hoc accidat vt aliae moueantur ab ea.

Commentum 58

252

Dicit, Virtus autem, quae comprehendit vniuersale, non mouetur ad comprehensum: quia ista virtus est existimationis tanteu, & comprehensionis rei vniuersalis, res autem vniuersalis non mouet omnino, cum non sit aliquod hoc, idest singulare. virtus enim, quae comprehendit particulare, est particularium, & mouetur, quando mouet. Intendebat igitur hic per virtutem, scientialem virtutem comprehendentem rem vniuersalem.

253

D. d. illa enim facit, &c. i. virtus enim, quae comprehendit vniuersale, affirmat quod oportet omne tale agat talem actionem: virtus autem particularis est, quae comprehendit exemplum sibi secundum hanc dispositionem quam affirmauit, si esset sciens ut ageret illam actionem. Proueniet igitur a comprehensione istarum duarum virtutum congregatio per quam fit actio. Teinde dixit. hoc enim etiam mouet, &c. i. intentio enim particularis mouet: motio autem ad vniuersale non est ei. Aut dicamus quod motio est vtrique. sed est vniuersali, quia est quiescens, & particulari quia est motum. & hoc intendebat cum d. sed illud est quiescens, istud autem non. i. sed si vniuersale fuerit mouens, erit secundum quod est quiescens, aliud autem particulare. secundum quod est motum.

Commentum 59

254

Cum compleui: sermonem de omnibus virtutibus animae vniuersalibus, vult demonstrare quae est ex eis in animalibus propter necessitatem, & quae propter melius, & d. Necesse est igitur vt anima nutritiua sit in omni viuo de prima generatione vsque ad corruptionem. Necesse est enim vt omne habens animam, habeat crementum & diminutionem: cum impossibile est vt subito veniat ad suam perfectionem postremam, sed descendendo paulatim, & intrando in senectutem. Et, quia causa crementi nihil aliud est quam nutrimentum, & causa diminutionis nihil aliud est qua defectus cibi, & eius paucitas: necesse est vt anima nutritiua sit in omni, quod crescit, & senescit. & quia omne viuum est tale, necesse est vt omne viuum sit nutribile.

Commentum 60

255

Et non est necessarium vt virtus sensibilis sit simpliciter, idest in omnibus rebus, quae crescunt & corrumpuntur. Sed in animalibus tantum est necesse vt sit virtus sensibilis. impossibile enim est sine hac virtute vt aliquid sit animal: & hoc est in rebus recipientibus eam non in materia. hoc enim nomen Tvita, dicitur de eis & istis aequiuoce: & innuit corpora coelestia.

256

Deinde dixit. Necesse est igitur vt sensus sit in animalibus, &c. i. & apparet quod necesse est vt sensus sit in omni animali, & hoc, quia natura nihil facit ociose. Omnia 7 enim naturalia aut sunt propter aliquid, aut sunt accidentia consequentia naturam de necessitate, & non intenduntur. v. g. pili, qui oriuntur in locis non determinatis in corpore. &, cum ita sit, si animal non haberet sensum, cum hoc quod est ambulans, statim corrumperetur anteque perueniret ad complementum: & tunc natura ageret ociose, cum incoepit generare entia, quae non possunt peruenire ad finem in maiori parte, aut omnino. Notum est igitur quod necesse est, vt virtus sensibilis sit in animalibus ambulantibus de necessitate, scilicet quaerentibus nutrimentum.

257

Deinde dicit. est enim secundum modum motus sine sensu, idest quoniam, si inueniretur aliquid moueri in loco sine virtute sensibi li, tunc illius esse est modo diuerso ab esse generabilium & corruptibilium, & innuit corpora caelestia. Illa enim, quia non sunt generabilia neque cor¬ ruptibilia, si haberent sensum, tunc natura ageret ociose: quemadmodum, si ista mobilia generabilia & corruptibilia non haberent sensum, tunc na tura ageret ociose.

258

Deinde dicit. sed iste etiam est in eis, quae innata sunt quiescere. idest sed priuatio sensus debet esse de generabilibus & corrupti bilibus in eis, quae innata sunt quiescere, & non moueri ad nutrimentum, vcilicet in vegetabilibus.

Commentum 61

259

D. Et impossibile est vt corpus habeat animum & intellectum sine sen su, cum illud corpus non est remanens, sed generabile & corruptibile, siue fuerit simplex siue compositum. Et hoc intendebat, cum d. vt repu to generatum, aut non generatum. causa enim, propter quam debet esse corpus animatum intelligens sine sensu, si potest esse, est quia illud corpus animatum non adiuuatur per sensum neque in anima, neque in corpore. Sed si posuerimus corpus animatum intelligens esse non generabile, neque corruptibile, manifestum est quod non indiget sensu: cum non haberet sensus in ipso aliquod iuuamentum. iuuamentum enim, quod est per animam, non habet, quia anima sensibilis impedit in maiori parte, idest intellectum. & hoc intendebat, cum dixit, & illa autem, quia in maiori parte non intelligit. i. virtus autem sensibilis, quia in parte maiori non in telligit animali intelligenti. Iuuamentum autem virtutis sensibilis, quae est per corpus, non habet etiam, quia sensus in maiori parte non est causa longitudinis vitae & durationis. Et hoc intendebat, cum d. & ista, quia in maiori parte non est. idest & sensus in maiori parte est causa, quare res non sit, idest vt corrumpantur. & ideo sensibilia sunt minoris nitae, quam multae plantae.

Commentum 62

260

D. & propter hoc, quod declaratum est, si est aliquod corpus motum habens animam, non generabile neque corruptibile, tunc illud corpus non indiget sensu: & tunc quaerendum est modo vtrum est corpus motum habens animam sine sensu, aut nullum corpus est tale. & innuit quod quaerendum est de hoc in alio loco.

261

Deinde dicit. Sed si habet sensum, &c. idest sed manifestum est hoc quod, si virtus sensus est in aliquo corpore, necesse est illud corpus sit aut simplex, idest vnum quatuor simplicium, aut compositum ex eis, quod est generabile & corruptibile. & impossibile est ut sit corpus simplex: corpus enim simplex impossibile est vt habeat sensum tactus: & necessarium est vt tactus sit in omni habente sensum.

Commentum 63

262

Et hoc scitur de his propositionibus. Quoniam omne animal est corpus animatum: & omne corpus est tangibile: & omne tangibile est sensibile per tactum: ergo corpus animalis, si debet saluari, & euadere ab occasionibus necesse est vt habeat tactum. Et alii sensus residui, quos habet, comprehendunt alia sensibilia mediantibus aliis corporibus a suis propriis sensibilibus, verbi gratia, auditus, omnifactus, & visus. Si igitur animal non sentit corpora tangibilia, tunc impossibile est vt veniat ad quaedam corpora, & vtatur eis in aliquo iuuamento, aut vt fugiat quaedam nocentia, Et, cum ita sit, impossibile est vt animal saluetur.

263

Deinde dicit. Et propter hanc causam, &c. i. & propter hanc necessitatem sensus gustus est necessarius in animalibus, sicut est tactus. Qustus enim est propter nutrimen tum, scilicet ad cognoscendum conueniens ab inconueniente. & nutrimen tum est in corpore tangibili. & ideo necesse est vt gustans sit tangens, sicut declarauimus prius.

Commentum 64

264

D.Sonus autem, & color, & odor non nutriunt corpus, quando veniunt super ipsum, neque faciunt in corpore additionem, aut diminutionem, sicut facit nutrimentum. Et propter hanc causam, quam dicit, gustus de necessitate est aliquis tactus, idest quia sensus gustus est alicuius tangibibilis nutrientis. & hoc intendebat cum d. quia sensus non est nisi tangibilis.

265

Deinde dicit. Isti autem sunt animalium de neces sitate, & intendebat sensum tactus, & sensum gustus.

266

Deinde dicit. Isti autem alii, idest tres sensus alii.

267

D. d. & hoc non accidit, &c. & isti tres sensus non inueniun tur in quolibet genere animalium sed in quibusdam.

268

D. d. & sicut est necessarium vt istud sit ambulans, &c. idest & sicut animal, cum necesse est ei, vt sit ambulans, si innatum est saluari, perfectius est ei vt non comprehendat sensibilia nociua, & vtilia de propinquo tantdum, & per tactum, sed exremoto etiam: quoniam per istos duos modos sentiendisaluabitur perfectius, & melius.

Commentum 65

269

D. & hoc sentire, quod est ex remoto, fit, quando sensibile mouerit sentiens per medium. quoniam quando illud, quod est medium, patitur, & mouetur a sensibili: & hoc, quod est sensus, patitur a medio.

270

Deinde dicit, Et sicut illud, quod mouet in loco, &c. i. &, quemadmodum corpus mouens in loco indiget in hoc, quod moueat, vt agat, quousque moueatur & transmutetur: & similiter illud, quod expellit aliud, indiget vt expellatur, & tunc expelletur: & sic motio in talibus rebus componitur ex tribus ad minus scilicet primo motore, & medio, & postremo moto. primus autem motor expellit & mouet, & non mouetur: postremum autem motum expellitur, & mouetur, & non mouet: medium autem facit vtrunque scilicet mouet & mouetur: medium autem potest esse vnum, & potet esse plus vno.

271

D. d. & sic est de transmutatione, &c. i. & secundum dispositionem, quam natrauimus de motu in loco scilicet quod componitur ex tribus rebus, ita est de hac transmutatione, quae fit a sensibilibus sensuum per media. Sensibilia enim mouent & non mouentur, & media inter ea mouent sensus & mouentur a sensibilibus, & Sensus mouentur & non mouent. Sed est dicitura inter ea, quod ista transmutatio, quae est in istis rebus media est, & medium permanens in eodem loco, & non transfertur ab eo: illic autem medium transfertur, & similiter postremum motum. Et cum declarauit ea, in quibus communicat ista transmutatio cum transmutatione in loco, & in quibus distinguitur ab ea, dedit exemplum in hoc, & d. Et sicut qui imprimit in ceram, &c. i. & iste motus, qui est medil in suis partibus a sensibili, valde est similis impressioni sigilli in ceram: & quemadmodum cera mouetur cum suis partibus a sigillo: & ille motus peruenit in ceram ad quodcunque poent peruenire virtus imprimentis: & tera permanet in omnibus suis partibus, ita est dispo in motu medil cum sensi¬ sensibilibus scilicet quod exprimitur ab eis, & expellitur ad omne, ad quod peruenit expressionis virtus: & est permanens in suo loco non motum.

272

D. d. lapis autem, &c. i. & iste motus non adaptatur in omni corpore: lapis autem, & sibi simile non exprimitur omnino, sed exprimitur illud, quod est sicut aqua. aqua eni. videtur exprimi in remoto spatio, & similiter aer. multotiens enim videtul agere & pari ab expressione, quando fuerit fixus secundum torum, non motus neque diuisus.

273

D. d. Et perper hanc ecausam melius est vt aer patiat, &c. i. &, quia in medio possibilis est haec impressio, ideo melius est dicere in conuersione, quae fit in audibilibus & uisibilibus, quod nihil aliud est nisi quia aer conuertitur per illum motum, qui est. in eo, & illam passionem, quae fit ex sensibilibus & visibilibus, quando occurterit aliquid, in quo non potest pertranumre ille motus secundum rectitudinem ad sensus, melius est quam dicere conuersionem esse corporum extra visum: sicut dicunt quidam Antiquorum, & concedunt Perspectiui, cum nulla sint illic corpora extrinseca.

274

Deinde dicit. & est idem in istis rebus lenibus, &c. idest & iste motus est idem in rebus humidis. & hoc intendebat per lenibus. & ideo aer mouet visum etiam. quem admodum si sigillum existens in cera redderetur ad postremum finem, adeo quod moueret aerem in parte secunda, ita sensibile mouet aerem, ita quod pertransitur per ipsum ad superficiem tangentem sensum, & sic mouet sensum.

Commentum 66

275

D. Impossibile est vt corpus animalis sit simplex. impossibile est enim vt animal habeat aliquem trium sensuum sine tactu. omne enim animatum debet esse tangens.

276

D. d. Et illa alia, &c. i. & corpora simplicia sunt instrumenta trium sensuum, praeter terram, quae non est instrumentum alicuius sensus. & hoc fuit, quia omnes isti sensus scilicet tres, agunt sensum, quia indigent simplicibus instrumentis, & medio extrinseco. I. denuidatis a sen sibilibus scilicet vt instrumentum in visu, & medium non habeat colorem, ne que in olfactu odorem, neque in auditu sonum. Et quae denudantur ab istis, aut sunt corpora simplicia, aut in quo dominantur corpora simplicia. sed tactus differt ab istis sensibus, quia comprehendit suum sensibile sine me dio. & ideo nullo elemento medio vtitur in extrinseco. Et, cum declaratum est hoc de sensu tactus, necesse est vt suum instrumentum non sit simplex. Et vniuersaliter vult declarare hoc, quod tactus in hoc differt ab aliis sen¬ sibus. Alii enim sensus, si possent denudari a tactu, tunc possibile esset quod corpus animalis habentis illos sensus esset simplex. tactus autem est econtrario scilicet quod impossibile est quod suum instrumentum sit simplex. Omne enim in strumentum debet denudari a sensibili. &, quia impossibile est vt aliquod corpus denudetur a quatuor qualitatibus, necesse est vt instrumentum istius sensus sit medium. i. admixtum ex elementis. Et, cum ita sit, contingit vt ista virtus sit causa essentialis, quare corpus animalis est compositum.

277

D.d. Et hoc est, quod alia instrumenta sensus, &c. i. &, cum alii sensus vtuntur elementis tribus pro instrumentis & mediis, necesse est vt tactus non vtatur aliquo eorum, & quod suum instrumentum sit compositum non simplex: licet instrumenta, quibus illi vtuntur, non possint denudari a tactu, & ex hoc modo sunt composita. &, si hoc non esset, necesse essent vt esset simplicia.

278

D. d. sed hoc est per alia media. i. sed indigentia eorum a tactu non est indigentia eius, quod comprehendit suum sensibile per illum sine me dio, sed per alia media, & per alia instrumenta.

279

D. d. Et ideo nullum istorum elementorum, &c. i. & propter hoc, quod diximus, uullum istorum est corpus animalis. Neque terra etiam, secundum quod est simplex, aut proprie simplex. cum alii sensus vtantur elementis quasi instrumento, & medio: & ista est alia virtus ab illis: quapropter non vtitur elementis pro instrumento, cum suum instrumentum debet esse medium inter tangibilia, cum non possit denudari a qualitatibus tangibilibus, neque posset comprehendere tangibilia, si esset tangibilis simplex. i. in fine alicuius qualitatis tangibilis.

280

D.d. & instrumentum recipiens non congregat, &c. i. & instrumentum recipiens tactum non de necessitate habet qualitates terrestres tantum, sed calidum, & frigidum, & alia tangibilia. & ideo necesse fuit, vt recipiens tangibile sit medium: cum non possit denudari ab omnibus: neque etiam posset sentire, si aliqua alia qualitatum tangibilium denudaretur in eo. & ideo non sentimus per ossa, neque per pilos propter dominium qualitatum terrestrium in his corporibus. Et ideo vegetabilia non habent sensum tactus, quapropter neque aliquos sensus: quia impossibile est alios sensus inueniri sine tactu: & instrumentum tactus neque est ignis, neque aliud corpus elemen torum, neque est corpus attributum eis secundum dominium.

Commentum 67

281

D.Declaratum igitur est ex hoc sermone quod animalia moriuntur, quan do caruerint tactu, & quod impossibile est vt iste sensus non existat in anima li, dum animal est animal: quod non est de aliis sensibus. non enim est ne cessarium vt animal habeat alium sensum praeter tactum. & propter hoc, dominium & vigor aliorum sensibilium non corrumpunt animal, v. g. fortis color, & fortis sonus, & fortis odor: sed tantum corrumpunt sua instrumenta propria: nisi per accidens, verbi gratia, quando cum sono fuerit magna percussio. & similiter de colore, & odore. sapores autem nocent animalibus essentialiter mediante oustu: gustus enim est aliquis tactus. sed qualitates corrumpentes animalia sunt tangibiles, verbi gratia calidum, frigidum, & durum.

Commentum 68

282

Idest. Et dominium omnis sensibilis, quando fuerit intensum, corrumpit suum instrumentum proprium, siue fuerit tactus, siue alterius.

283

D. d. & per istum fuit definitum, &c. i. & per hanc virtutem scilicet tactum, definitur, animal. & causa in hoc est, quia impossibile est vt animal sit sine tactu. Et ideo accidit quod tangibile intensum non tantum corrumpit instrumentum sensus, sed animal essentialiter: quia sensus tactus est de rebus necessariis animal scilicet vt sit ens, non secundum quod sit esse melioris, sicut est de aliis sen sibus residuis.

284

D. d. Visus autem, vt aspiciat in aere, & aqua. Et similiter de gustu scilicet quod primo est propter appetitum cibi. Auditus, autem vt audiat rem. i. sonos, & intelligat per eos in animalibus rationabilibus, & in aliis brutis: in animalibus rationabilibus, vt intelligant intentiones, quas significant verba. Lingua autem, vt notificet rem alio modo. & innuit, vt puto, iuuamentum, quod est in uerbis, non gustus, hoc enim iuuamentum magis apparet propter melius quam in gustu: quoniam gustus reputatur esse necessarius propter suam vicinitatem tactui. alii autem sensus sunt. propter melius: & precipue visus, & auditus. & hoc est manifestum.

PrevBack to Top