Commentum 1
CVm contradixit opinionibus Antiquorum, incoepit modo quaerere Ade substantia eius, & d. Hoc igitur est, quod accepimus, &c. idest hoc gitur est, quod diximus in contradicendo opinionibus, quas accepimus, ues anima. D.narrauit quod oportet incipere in cognoscendo substantiam eius, & consyderare in hoc, quousque sciatur definitio, quae est magis vniuersalis, idest magis comprehendens omnes partes animae, & d. modo autem incipiamus, &c. idest modo autem incipiamus loqui de anima alio modo: quia non inuenimus ab Antiquis aliquid vtile de ea. & primo debemus inuenire definitionem, quae est magis vniuersalis omnibus partibus eius. cognitio enim vniuersalis semper debet praecedere cognitionem propriam. & sermo eius intellectus per se.
Commentum 2
Cum voluit scire definitionem vniuersalem omnibus partibus animae, & fuit quasi manifestum quod collocatur in genere substantiae, incoepit diuidere quot modis dicitur substantia, & in quo modo est anima, & dixit quod substantia est vnum generum entium, i. entium, quae sunt secundum antecedentiam in esse, quorum anima est vnum, quod anima non est accidens. Ponere enim animam accidens est impossibile, secundum quod dat nobis prima cognitio naturalis. opinamur enim quod substantia est nobilior accidente: & quod anima est nobilior omnibus accidentibus existentibus hic. Et, cum narrauit quod sub stantia vniversaliter debet poni venus talium istorum entium, incoepit diuidere eius gonera, & dixit Et substantiarum quaedam est substantia, &c. idest & om nia, de quibus dicitur substantia, sunt tribus modis. Quorum vnus est, vt sit materia prima, quae per se non est formata, neque aliquid per se in actu: vt dictum est in Primo Physicorum. Secundus autem est forma, per quam indiuiduum fit hoc Tertius est illud, quod sit ex istis ambobus. Quod autem forma est, & cum hoc est substantia, manifestum. est enim quia com prehenditur sensu: est autem substantia, quia est pars substantiae. & similiter pars huius substantiae cum aufertur, aufertur substantia. Et similiter prima materia est substantia: quia est vna partium, quae cum auferuntur, aufertur substantia, scilicet indiuiduum.
Deinde incoepit describere substantiam, quae est secundum materiam, & quae est secundum formam, & d. Et materia est illa, quae est in potentia, &c. idest & materia est substantia, quae est in potentia: forma autem est substantia, per quam perficitur haec substan tia, quae est in potentia forma. Et ista forma inuenitur duobus modis, Quorum vnus est, secundum quod est in actu, tamen non prouenit ab ea actio, quae imata est prouenire ab ea: sicut a sciente, qui non vtitur sua, scientia. Secundus est, secundum quod prouenit ab ea illa actio: sicut est de sciente, quando scit. Et prima forma dicitur prima perfectio: secunda autem dicitur postrema.
Commentum 3
Cum demonstrauit nobis numerum substantiarum, incoepit declara re nobis quae earum sit magis digna vt habeat hoc nomen, & dixit Et corpora sunt ea, quae proprie dicuntur, &c. idest & corpora composita habent hoc nomen substantia magis proprie, secundum quod est magis famosum: & maxime corpora naturalia. ista enim sunt principia corporum artificialium.
D. d. vnde necesse est, vt omne corpus naturale habens commu nicationem in vita. idest corpus naturale necesse est vt sit substantia: immo magis dignum est habere hoc nomen substantia.
Deinde exposuit hoc nomen vita, & dixit Et dicere vitam est nutriri, &c. idest & intelligo per vitam principium, quod est commune omni animato, scilicet nntriri & augeri, & minui essentialiter. & est illud, quod appropriatur plantis. quoniam hoc nomen vita dicebatur in lingua Graeca de omni eo, quod nu tritur, & augetur. animal enim dicitur de omni eo, quod nutritur & sentit, In Arabieo autem videtur significare idem: sed tamen non dicitur mortuum, nisi animal, quod caret principio nutrimenti, & sensus insimul, non principio sensus, & motus tantum. Et dicit essentialiter: quia inuenitur, extra viuum aliquod, quod assimilatur augmento & diminutioni, Tvt la pis, & non est viuum. Et cum declarauit quod necesse est vt omne corpus ha bens vitam sit substantia, declarauit cuiusmodi substantia est, & d. sit sub Astantia, secundum quod est compositum, idest & necesse est vt corpus vinum sit substantia composita: & est hoc indiuiduum.
Commentum 4
Cum declarauit quod corpus viuum est substantia, secundum quod est compositum ex substantia, quae est secundum materiam, & ex substantia, quae est secundum formam, incoepit quaerere de anima vtrum sit substantia composita, scilicet corpus, aut secundum formam. dicere enim animam esse materiam impossibile est. & hoc manifestum est per se. Et d. Et, quia corpus viuum, &c. idest & anima non est substantia secundum compositionem. compositum enim corpus habens vitam non est corpus viuum, secundum quod est corpus simpliciter, sed secundum quod est tale corpus. est igitur viuum per aliquod existens in subiecto, non per aliquod existens non in subiecto. corpus autem est sub stantia, secundum quod est subiectum. Et, cum dedit propositiones, ex quibus consequitur vt anima non sit substantia, secundum quod est corpus, sed secundum quod est forma, d. Vnde necesse est vt anima sit substantia, secundum quod est forma corporis naturalis, habentis vitam in potentia, &c. Quoniam autem non est substantia secundum corpus declarabitur in secunda figu ra per illas duas propositiones praedictas, scilicet quod anima est in subiecto, & corpus est non in subiecto. Quoniam vero est substantia secundum formam, manifestum est ex hoc, quod est substantia in subiecto. hoc enim proprium est formae, scilicet vt sit substantia in subiecto. Et differt ab accidente. quo niam accidens non est pars substantiae compositae: forma autem est pars huius substantiae compositae. Et etiam aequiuoce dicitur forma esse in subie cto. & accidens esse in subiecto. TSubiectum enim accidentis est corpus com. positum ex materia & forma, & est a liud existens in actu, & non indiget in suo esse accidenti. Subiectum autem formae non habet esse in actu, se cundum quod est subiectum, nisi per formam, & indiget forma vt sit in actu: & Tmaxime primum subiectum, quod non denudatur a forma omnino. & propter similitudinem inter ista errauerunt plures loquentium, & diĀ¬ xerunt formam esse accidens. Et ex hoc declarabitur perfecte quod animae non est substantia secundum materiam. materia enim est substantia, secundum quod est subiectum. anima autem secundum quod est in subiecto. Et dicit habentis vitam in potentia. idest necesse est vt anima sit substantia, secundum quod est forma corporis naturalis, habentis vitam, secundum quod dicitur habere illam formam in potentia, vt agat actiones vitae per illam formam.
Commentum 5
Cum declarauit quod anima est substantia secundum formam, & formae sunt perfectiones habentium formas, & sunt duobus modis, incoepit demonstrare quod perfectio est in definitione animae, quasi genus, & d. Et ista substan tia est perfectio, &c. idest &, quia substantia, quae est secundum formam, est perfectio corporis habentis formam: & iam declaratum est quod anima est forma: necesse est vt anima sit perfectio talis corporis, idest perfectio corporis naturalis habentis vitam in potentia, secundum quod perficitur per ipsam.
Et, cum declarauit quod anima est perfectio, declarauit secundum quot modos dicitur perfectio, & d. &, quia perfectio est duobus modis, &c. idest &, quia perfectio est duobus modis: quorum vnus est sicut scientia existens in scien te, quando non vtitur sua scientia: & alius est sicut scientia existens in scien te, quando vtitur ea.
Deinde incoepit demonstrare secundum quem mo dum istorum duorum dicitur quod anima est perfectio, & d. manifestum est quod ista perfectio est sicut scientia. i. &, quia iam declaratum est quod anima est perfectio corporis naturalis, & perfectio dicitur duobus modis, manifestum est quod perfectio, qua est animatum, & differt a corpore non animato est existens in eo, sicut scientia in sciente.
Deinde dedit rationem super hoc, & dixit Quoniam apud ipsum est esse animae, idest quoniam apud esse istius perfectionis in animato inuenitur anima, non apud esse alterius perfectionis,
Et, cum demonstrauit quod perfectio accepta in definitione animae, quae est substantia animae, est illa, quae est quasi scientia existens in sciente, quando non vtitur ea, dedit exemplum super hoc, & dicit, & vigilia est similis, &c. idest &, cum animal fuerit dormiens, tunc anima erit in eo secundum primam perfectionem. & hoc est simile esse scientiae in. sciente in tempore, in quo non studet: & non est simile esse ignorantiae in non sciente. Manifestum est enim quod animal apud somnum habet animam sensibilem, sed non vtitur sensu: sicut sciens habet scientiam, sed non vtitur ea. Dispositio autem animae apud vigiliam in animalibus est similis scientiae in scien te, quando vtitur ea. Et hoc est in anima sensibili. Anima autem nutri tiua nunquam inuenitur in animalibus, nisi secundum postremam per fectionem. Nisi aliquis ponat quod sit quidam modus animalium, qui non nutritur in aliquo tempore, scilicet in tempore, in quo manet in lapidibus, vt ranae magnae, quae nihilthesaurix aut, & manent tota hyeme in lapidibus: & similiter plures serpentes. Et secundum hoc erit hoc commune animae sensibili, & nutritiuae eadem intentione. &, si non, tunc perfectio accepra in eis erit secundum aequiuocationem. Et quocunque modo. sit, quando intellecta fuerit diuersitas inter vtrunque, tunc non nocebit hoc accipere indefinite in hac definitione, cum sit impossibile aliter. Et quae somnus autem est similis dispositioni rei, &c. idest dispositio animae apud somnum in animalibus est similis dispositioni rei in tempore, in quo po test agere, sed non agit. & haec est descriptio primae perfectionis: & ex ea intelligitur descriptio postremae perfectionis: & est dispositio rei, per quam ens agit, aut patitur in tempore, in quo agit, aut patitur.
Commentum 6
Cum declaravit quod genus animae est perfectio, quae est quasi scientia existens in sciente, quando non vtitur ipsa, incoepit narrare quod ista perfectio praecedit in esse secundam perfectionem, & quod propter hoc debet adiungi In definitione quod anima est prima perfectio corporis naturalis habentis vi tam in potentia. Et d. Et scientia in eodem, &c. i. & perfectio, quae est quasi scientia, praecedit in esse in indiuiduo secundam perfectionem, quae est quasi studium. Et, cum narrauit hoc, incoepit narrare quod propter hoc de bemus hanc intentionem dicere in definitione, vt per primam distingua tur a perfectione postrema, & d. Et ideo anima est perfectio prima, &c. i. & ideo dicendum est in definitione animae, &c.
D. d. & est secundum quod est orga nicum. ita cecidit in scriptura locus salbus. & est corpus secundum quod est organicum. i. corpus habens vitam in potentia est primnum organicum corpus. Et, cum narrauit quod omne corpus viuum est organicum, & hoc fuit manifestum in animalibus, sed latuit in plantis, incoepit demonstrare quod organa existunt etiam in plantis, & dixit Et partes plantarum sunt etiam organa, &c. i. & sermo eius in hoc est manifestus. Et hoc, quod dixit de plan tis, manifestum est. folia enim ita sunt de plantis, sicut corium in animalibus, & radices sunt, sicut os: quoniam vtrunque comprehendit cibum. & hoc intendebat, cum dixit, quoniam isti duo modi contrahunt cibum, sci licet radices, & os, & alia ventricula, quae transeunt ad ipsa.
Commentum 7
Dixit Si igitur aliquod vniuersale, &c. idest si igitur possibile est definire animam definitione vniuersali, nulla definitio est magis vniuersalis quam ista, nec magis conueniens substantiae animae: & est quod anima est prima perfectio corporis naturalis organici. Et induxit hunc sermonemn in forma dubitationi, cum dicit, Si igitur dicendum est, &c. excusando a dubitatio ne accidente in partibus istius definitionis. perfectio enim in anima rationali, & in aliis virtutibus animae ferem dicitur pura aequiuocatione: vt declarabitur post. Et ideo potest aliquis dubitare, & dicere quod, anima non habet definitionem vniuersalem. & ideo dicit, Si igitur, &c. quasi dicit, si ligitur fuerit concessum nobis quod possibile est inuenire sermonen vniuersalem comprehendentem omnes partes animae, erit illae sermo istae.
Deinde dicit, Et ideo non est perscrutandum, &c. idest &, cum declaratum est quod anima est prima perfectio corporis naturalis, & quod animatum non habet hoc esse, nisi ex eo quod habet animam, non est dubitandum quomodo anima, & corpus, cum sint duo, fiant idem: sicut non est dubitandum hoc in cera, & in ferro cum figura existente in eis, & vniuersaliter in materia, cuiuslibet, & in re, quae existit in illa materia. Haec enim nomina, scilicet vvnum, & enslicet dicantur pluribus modis, tamen prima perfectio in omnibus istis, scilicet forma, magis digna est vt habeat hoc nomen, scilicet vnum, & ens, quam illud, quod est congregatum exmateria, & forma. congregatum enim non dicitur vnum, nisi per vnita. tem existentem in forma. materia enim non est hoc, nisi per formam. Et, si materia & forma essent in composito existentes in actu, tunc compositum non diceretur vnum, nisi sicut dicitur in rebus, quae sunt vnum secundum contactum, & liganentum. IModo autem, quia materia non differt a forma in composito, nisi potentia: & compositum non est ens in actu, nisi per formam: tunc compositum non dicitur vnum, nisi quia sua forma est vna. Et quasi innuit per hoc quaestionem contingentem dicentibus quod anima est corpus. & est quomodo illud, quod aggregatur ex anima, & corpore, siat vnum.
Commentum 8
Cum praedixit quod anima est substantia, deinde declarauit quod est forma, & perfectio, incoepit hic inducere modum, per quem potest accidere certitudo, quod formae naturales sint substantiae. & hoc est necessarium in hoc loco. Et d. Iam igitur diximus, &c. idest declaratum est igitur ex hoc, quid dixit, quid est anima vniuersaliter. & secundum quod dixit in hac definitione, anima est substantia secundum intentionem, per quam dicimus in rer per quam hoc corpus naturale est substantia, non alio modo.
Deinde di xit exemplum de corporibus artificialibus, & fecit differentiam in hoc in ter corpora naturalia, & artificialia. Essentiae enim rerum artificialium sunt tactus. & ideo existimauerunt quidam quod ita est de essentiis corporum naturalium. Et d. quemadmodum, si aliquod instrumentum, &c. idest & formae, & essentiae corporum naturalium sunt substantiae. quoniam, quem admodum si aliquod, instrumentum esset corpus naturale, vt securis, i. si imaginati fuerimus ipsum esse ens naturale, tunc acumen securis esset substantia eius.
Deinde dedit rationem super hoc, & d. & similiter istud cum abstractum est, &c. i. & necesse est in securi, si esset ens naturale, vt eius acumen esset substantia. Securis enim non dicitur nisi illud, quod congregatum est ex materia, scilicet ferro, & forma, quae est acumen. &, isi acumen auferatur, & esset securis corpus naturale, tunc securis non esset: quia mateia, & forma non esset, nisi diceretur securis aequiuoce. &, illud, pro cuius ablatione aufertur haec substantia, est substantia: est enim pars eius. pars autem substantiae est substantia.
Deinde dicit: materia autem erit post securis. i. materia autem, quia securis est corpus artificiale, licet acumen sit ablatum ab eo, tamen post dicetur securis per suam figuram. figura enim, quae propria est ei, eadem est in ea cum acuitate, & fine. Et hoc, quod d. manifestabitur ex hoc, quod dico. Manifestum est enim per se quod hoc nomen securis, siue fuerit naturale, siue artificiale, dicitur de illo congregato ex illo, quod est quasi forma in eo, & ex eo, quod est quasi materia. Et etiam manifestum est per se quod securis dicitur de aliquo indiuiduorum substantiae. Et sic necesse est vt hoc nomen, quod dicitur de eo, secundum quod est indiuiduum substantiae, sit dictum de eo secundum materiam, & formam insimul. vnde necesse est vt vtrunque sit substantia. partes enim substantiae sunt sub stantia. Et sic necesse est, cum suerit forma ablata, vt hoc nomen auferatur ab ea, scilicet nomen, quod demonstrat ipsum, secundum quod est indiuiduum. Aut dicamus quod hoc nomen non dicitur de eo nisi secundum materiam tantum, v.g. secundum quod est corpus ferreum. & tunc forma erit in eo secundum accidens. & tunt, necesse erit, si forma fuerit ablata, vt hoc nomen, quod dicitur de ea, secundum quod dicitur indiuiduum substantiae, remaneat. Sed quia formae rerum naturalium, cum fuerint ablatae, auferentur materiae, & nulla ens remanet nisi aequiuoce, necesse est, cum posuerimus securim esse corpus naturale, & ablata fuerit acuitas, quae est in ea quasi forma, vt auferatur materia, & non remaneat ens. Cum igitur forma fuerit ablata secundum hanc intentionem statim auferetur hoc nomen securis, quod demonstrat ipsum secundum quod est in diuiduum substantiae. quoniam per ablationem formae aufertur materia &, cum materia & forma auferuntur, nihil remanet de eis, quae demonstram, tur per hoc nomen, secundum quod demonstrat aliquod indiuiduorum substantiae, nisi sit aliquod indiuiduum: & tunc non dicitur securis nisi aequiuoce, formae igitur naturales substantiae sunt, quia, cum ablatae fuerint, aufertur nomen, quod demonstrat ens, secundum quod est indiuiduum substantia Et similiter definitio, quae est secundum illud nomen, quia auferuntur genus, & differentia, quorum vnum demonstrat materiam, & aliud formam. v. g quod, cum sensus aufertur a carne, non remanet caro, nisi aequiuoce: sicut caro mortui. Torma autem artificialis non est substantia, quia, cum aufert, non aufertur materia: sed remanet nomine, & definitione. quoniam, cum figura securis aufertur, remanet ferrum idem, sicut ante, nomine, & defini tione. Et necesse est, & recte vt remaneat nomen eius scilicet securis, quod demon strat hoc instrumentum, secundum quod est indiuiduum substantiae: licet acuitas auferatur. Et hoc fuit, quia nomen dicitur in rebus naturalibus primo de forma, & secundo de, congregato. in rebus autem artificialibus econtrario scilicet quia primo de materia, & secundo de congregato. In rebus igitur ar tificialibus demonstrat indiuiduum substantiae secundum suam primam significationem, quia significat materiam: & in rebus indiuiduis substan tiae naturalibus demonstrat ipsum secundum suamus primam significationem, quoniam significat formam. Hoc enim indiuiduum non est hoc, nisi per uam formam, non per suam materiam. IMateria enim nullum habet esse in actu in rebus naturalibus, secundum quod est materia. & esse non est in actu, nisi formae. & hoc valde manifestatur in formis rerum simplicium, quoniam cum forma fuerit ablata, nihil remanet. Et in rebus artificialibus nihil est hoc, nisi per suam materiam, non per suam formam. & sic declarabitur ti bi differentia inter naturalia, & artificialia. Et intelliges hoc, quod dixit Aristo. & auferetur dubitatio, quae inducit credere quod formae sint acciden tia.
D. d. anima enim non est, &c. i. & est de anima econuerso acuitati. no men enim aufertur ab animato per ablationem animae, & remanet in securi, licet acumen auferatur. anima enim non est talis corporis, in quo est acuitas, scilicet corporis artificialis organici, sed naturalis. & hoc intendebat, cum dixit ralis, & hoc, quod dicit principium motus, & quietis, est dispositio corporis naturalis.
Commentum 9
Cum declarauit quod ita est anima in corpore, sicut forma in materia: for ma enim incorporibus naturalibus magis habet nomen substantiae quam materia: & quod indiuiduum non sit indiuiduum, nisi per formam: quia non est indiuiduum, nisi secundum quod est ens in actu, & est ens in actu per suam formam. non per suam materiam. Et, quia declarauit hoc ratione, vult modo declarare hoc exemplo, &. d. Et consyderandum est quod dictum est in men bris. i. & hoc, quod dictum est in anima, quoniam est substantia, quia, cum aufertur, aufertur nomen ab animato, verificaturi in membris habenti bus proprie virtutes particulares animae sensibilis.
D. d. exemplum de hoc in oculo, &. d. Oculus enim si esset animal, &c. i. quoniam proportio visus ad oculum est sicut proportio animae ad corpus. si igitur fuerimus imagi nati quod oculus esset animal, necesse esset vt visus esset anima eius. visus enim tunc esset substantia animae, secundum illud quod est, & oculus esset materia illius animae. L.d. qui cum deficit, &c. i. &, quia manifestum est de visu, quod, cum deficit, non remanet oculus post, nisi aequiuoce: sicut oculus factus de lapide, aut formatus in pariete: quia non habet de intentione oculi, nisi tantum figuram: & quod visus est substantia oculi: manifestum est quod anima debet ha bere talem dispositionem cum corpore, scilicet quod, cum aufertur, aufertur nomen ab animato, & non remanet animatum, nisi aequiuoce. v. g. quia, cum animalitas fuerit ablata ab aliquo idiuiduo, non remanet animal nisi aequiuo ce: quapropter anima est substantia. Et, quia Aristo. posuit primo quod ita est de parte, sicut de toto, & quod possibile est vt habeamus certitudinem de toto, consyderando hoc in partibus, incoepit declarare modum, vt iudicium totius, & partis sit idem in hoc loco, & d. comparatio enim partis ad partem, &c. i. & necesse est vt ita sit de toto sicut de parte in hac intentione, quoniam comparatio alicuius membri apud suam formam particularem sensibilem in essendo substantiam illius membri, est comparatio totius sensus ad to tum corpus sensibile. Et hoc, quod d. manifestum est. comparatio enim visus, qui est pars sensus ad oculum, est sicut comparatio totius sensus ad totum corpus. &, quia comparatio est eadem: & visus est substantia: igitur anima erit substantia.
Commentum 10
Quia accepit in definitione animae potentiam, quae dicitur quasi aequi uoce, incoepit declarare quam intentionem intendit, & complet declarationem illius, & primae, & secundae intentionis hoc modo declarationis, a quo modo incoepit scilicet exemplariter. Et d. Et illud, quod habet potentiam vt viuat, &c. i. &, cum dicimus in corpore, scilicet quod est quod habet potentiam vt viuat, non intendimus per hoc, sicut diximus in eo, quod non habet ha bitum, & formam, quibus potest agere: & pati: quemadmodum dicimus quod semen, & fructus habent potentiam vt viuant: & quod sanguis menstruosus habet potentiam vt sentiat, aut moueatur: sed diximus hoc in habenti animam in actu, qua agit, aut patitur, sed in illo tempore neque agit, neque patitur, sicut animal dormiens. Et, cum de: nonstrauit hoc de potentia, quae est prima perfectio, dedit dicituram inter istam, & potentiam, quae non est anima in suo esse, & incoepit etiam declarare exemplariter dicituram inter primam perfectionem in rebus habentibus formas, & secundam, & d. Et, sicut absciudere, &c. i. & si cut abscindere in securi. & aspicere in oculo sunt postremae perfectiones, istarum rerum, ita vigilia est postrema perfecto animalis sensibilis. Et. d. hoc: quia manifestum est quod proportio abscisionis ad instrumentum, quando abscindit, & aspectus ad oculum, quando aspicit, est sicut proportio actionis sen suum ad animal in vigilia. vigilia enim est vsus sensuum. &, sicut ista dispositio est postrema perfectio oculi, sic vigilia est postrema perfectio animalis.
D. d. & sicut visus est potentia instrumenti, sic est anima. i. & sicut visus, quando anima non. vtitur ipso, dicitur esse potentia, qua oculus videt, ita dicimus quod anima est potentia, qua animal viuit, quando anima non agit per illas actiones animae.
Commentum 11
Cum accepit in definitione animae vniversali quod est perfectio corporis natura lis, incoepit declarare quantum apparet ex hac definitione de abstractione, aut non abstractione, &. d. Qnam autem anima, &c. i. quoniam manifestum est ex hoc, quod dictum est in definitione animae, quod impossibile est quod anima sit abstracta a corpore, aut secundum omnes partes, aut per aliquam partem eius, si innata est diuidi, non latet. Apparet enim quod quaedam virtutes sunt perfectiones partium corporis, secundum quod formae naturales per ficiuntur per materiam: & tale impossibile est vt sit abstractum ab eo, per quod perficitur.
D. d. Sed tamen nihil prohibet, &c. i. sed hoc manifestum non est in omnibus partibus eius: cum sit possibile vt aliquis dicat quod quaedam pars eius non est perfectio alicuius membri corporis: aut dicat quod, licet sit perfectio, tamen quaedam perfectiones possunt abstrahi, vt perfectio nauis per gubernatorem. Propter igitur haec duo, non videtur manifestum ex hac definitione quod omnes partes animae non possunt abstralii.
Et Alexan. dicit quod ex hac definittone apparet quod omnes partes animae sunt non abstractae. & nos loquemur de hoc, quando loquemur de virtu te rationabili.
D. d. Secundum igitur hunc modum, &c. i. tanta igitur co gnitio est data a talibus definitionibus, quae inductae sunt exemplariter, & secundum sermones vniuersales sicut nos fecimus hic. i. quod non notificant rem perfecta notificatione, quousque appareantex ea omnia conuenientia illi rei. & ideo, cum perscrutati fuerimus de vnaquaque partium animae, secundum definitionem propriam cuilibet, apparebit tunc intentio, & aliae intentiones quaerendarum in anima.
Commentum 12
Quia cognitio acquisita ex hac definitione non sufficit in cognitione substantiae cuiuslibet partis animae: quon iam haec definitio est vniuersalis omnibus partibus animae, & dicta de eis multipliciter: & tales definitiones non sufficiunt in cognitione rei perfecte, cum fuerit vniversalies vniuocae, nedum cum sint vniversalies multiplices: quaerendum est. eni post ad sciendum vnamquamque partium, quae collocatur sub illa definitione cognitione propria, cum definitio non Tdicatur de eis vniuoce: incoepit igitur hic demonstrare viam ad cognitionem definitionum, quae appropriantur cuilibet partium in rebus ignoratis, & causam, prper quam non sufficiunt definitiones in talibus rebus, & d. Et, quia res manifesta, quae est magis propinqua, &c. i. &, quia naturalis in cognitione causarum propinquarum rebus est ire de latentibus apud naturam apparentibus apud nos, & est ire de posterioribus in esse ad priora: vt dictum est in posterioribus, omportet nos ire in cognitione de finitionum propriarum vnicuique partium animae per istam viam. & nul la via est in cognitione talium definitionum scilicet quae componuntur ex pro pinquis causis propriis rei, cum fuerint ignoratae, nisi a posterioribus apud nos.
D. d. oportet enim ut sermo definiens non tantum demon stret, &c. i. & causa, propter quam non sufficiunt in cognitione rei tales definitiones vniversalis, est, quia oportet vt sermo definiens perfecte non demon stret genus rei tantum, sicut faciunt plures definitiones: sed sermo definiens debet demonstrare causam rei propriam propinquam existentem in ea in actu scilicet formam, non genus. Et, cum notificauit hoc, narrauit cuiusmodi definitio est definitio, quam quaerit in vnaquaque partium animae, & in cuiusmodi est definitio praedicta, & d. Modo autem intentiones definitionum sunt quasi conclusiones. i. ista definitio, quam modo quaerimus, est siĀ¬ milis definitionibus, quae sunt quasi principium demonstrationis: definitio autem vniuersalis praedicta est similis definitionibus, quae sunt quasi demonstrationis conclusio. Et, cum declarauit hoc, dedit exemplum de definitionibus, quae sunt quasi conclusio, si fuerint ignoratae esse in definito: aut fuerit causa quaesita in eis, & ex definitionibus, quae non sunt quasi conclusio demonstrationis, sed sunt, si fuerint manifestae per se, prin cipia demonstrationis, & si fuerint ignoratae, tunc impossibile est, vt declarentur esse in definito, nisi per argumentum. Et, quia d. v. g. quadratura, &c. i. exemplum definitionum vniversalium, quae sunt quasi conclusio demonstrationis, est respondere quaerenti quid est quadratum, quod est superficies rectorum angulorum, & aequalium laterum aequale longo.
D. d. exem plum definitionis, quae est quasi principium demonstrationis, &. d. Dicens autem quod quadratura, &c. i. qui autem definit quadratum, quod est superfsi cies rectorum angulorum aequalium laterum, factum super lineam mediam in proportione inter latera oblongi, quod aequatur ei, defiuit quadratum definitione, quae est quasi principium demonstrationis, cum definiat ipsum per causam propinquam. Et cum d. Modo autem intentiones definitionum sunt quasi conclusiones, non intendebat quod ista definitio in ducta in anima est conclusio demonstrationis, sed intendebat quod est ex ge nere istarum definitionum, secundum quod tales definitiones sunt vniversalies. & ideo. d. sunt quasi conclusiones. istae enim definitiones, aut sunt conclusiones, aut sunt similes definitionibus, quae sunt conclusiones. Neque intendebat etiam quod definitio, quaerenda hic in vnaquaque partium animae, est ex definitioni bus, quae sunt quasi principium demonstrationis: ita quod sint manifestae per se, quia sunt ignoratae apud nos: & via ad cognoscendum eas est ex posterioribus, sicut dicit: sed intendebat quod est ex genere illarum definitionum. ales enim definitiones aut sunt principium demonstrationis, aut sunt similes definitionibus, quae sunt quasi principium demonstrationis. Et ideo sermo eius ita debet legi. sed etiam cam erit inuenta, & manifesta in ea. i. ser mo definiens animam perfecte debet esse, vt causa propinqua sit manifesta in ea. & ista definitio est ex definitionibus, quae assimilantur definitionibus, quae sunt principia demonstrationis, inquantum est propria definitio. Definitio autem, quam dedimus modo in anima, est ex definitionibus, quae assimilantur definitionibus, quae sunt conclones demonstrationis, secundum quod est generalis omnibus partibus animae, & non est inducta in ea causa propinqua
Commentum 13
Cum notificauit definitionem animae vniversaliter, & notific auerit quantum dant tales definitiones in cognitione rei, & quod diminute faciunt cognosce re, non perfecte, cum sint vniversalies, & quasi conclusio demonstrationis: & quia definitio quaerenda in vnaquaque partium animae est similis definitionibus propriis, quae sunt quasi principia demonstrationis: & quod, tales definitiones cum fuerint non manifestae esse in definito, sicut contingit in partibus animae, oportet tunc ire ad cognitionem earum ex rebus posterioribus, quae sunt magis notae apud nos scilicet compositis, dixit. Incipiamus igitur quaerere, &c. i. dicamus igitur quod, quia notam est apud nos quod animatum non differt a non inanimato, nisi per vitam: viuum autem dicitur multipliciter. i. per multas actiones, quae sunt in eo: manifestum est quod omne, de quo dicitur vna illarum intentionum, aut vna illarum actionum, aut plures vna est animatum. & hoc intendebat, cum dixit. si inuentus fuerit in re aliquis eorum, &c.
Deinde numerauit actiones attributas vitae, & dixit. v. g. intelligere, & sentire, & moueri, & quiescere in loco, & nutriri, & diminui & augeri. i. & istae actiones attributae vitae sunt quatuor genera: quarum vnum est intelligere, secundum sentire, tertium moueri, & quiescere in lo co, quartum nutriri, & augeri, & diminui.
Commentum 14
Quia vita magis latet in motu nutrimenti, & augmenti, & diminutionis, quam in aliis actionibus, quas numerauit, incoepit declarare quod ista actio attribuitur animae: quia impossibile est attribui virtutibus elementorum, ex quibus componuntur corpora, quae agunt actiones nutrimenti, & augmenti. Et dixit. Et ideo omnia vegetabilia, &c. i. &, quia motus nutrimenti, & augmenti, & diminutionis numeratus est apud nos in actionibus animati, opinamur quod omnia vegetabilia sint viua, in quibus videmus existere principium, quo agit motum diminutionis, & augmenti in duobus locis contrariis scilicet superius, & inferius. corpus enim simplex, aut compositum ad vnam partem mouetur. quoniam, si simplex fuerit, mouebitur aut superius, aut inferius: si compositum, mouebitur secundum elementum dominans. &, quia corpus augmentabile videtur moueri ad vtranque partem ab eodem principio scilicet ramos, & radices, necesse est vt hoc principium sit neutrum, neque oraue, neque leue: & tale dicitur anima. TEt, quia augmentum est perfectio actionis nutrimenti, fuit necessa rium vt principium, quod agit nutrimentum, esset ex genere eius, quod agit augmentum. principium igitur nutrimenti est anima necessario, & ideo omne animal dicitur viuere, dum nutritur.
Commentum 15
Cum numerauit genera virtutum animae, incoepit demonstrare ordines istarum virtutum adinuicem & d. Et hoc possibile est vt separetur ab aliis rebus. i. & hoc principium, existens in animato, possibile est vt separe tur ab aliis principiis animae, quae numerauimus a sensu scilicet & motu, & intellectu.
D. d. alia autem impossibile est vt separentur ab hoc in rebus mortalibus. i. & impossibile est, vt hoc principium separetur scilicet nutritiuum ab aliis principiis animae i. sensu, & motu, & intellectu ex rebus, quae innatae sunt moueri. Et dixit hoc, quia corpora coelestia manifeste videntur in telligera, & moueri, sed non nutriri, neque sentiri. & ideo dixit in rebus mor talibus, cum declaratum est haec non esse mortalia.
D. d. Et hoc apparet in vegetabilibus, &c. i. & apparet quod hoc principium, quod est nutrimenĀ¬ tum, & augmentum separatur ab aliis virtutibus animae in hoc, quod videtur sensui in vegetabilibus. in istis enim nulla virtus videtur ex virtuti bus animae, nisi ista. & innuit contradictionem contra fingentes quod plantae habent somnum, & vigiliam.
Commentum 16
Vult facere differentiam inter hanc virtutem, & virtutem sensus per nomina posita apud eos, & dixit. Viuere igitur, &c. i. dicere igitur aliquid viuere non dicitur in hac lingua, scilicet graeca, nisi de omni, quod viuit per hoc princi pium, quod est nutrimentum, & augmentum, non per aliud.
D. d. Alal autem, &c. i. hoc nomen animal non dicitur nisi de eo, quod habet principium sensus, inquantum habet hoc principium tantum: licet non habeat principium motus in loco. & signum eius est spongia maris, & multa ex habentibus testam, quae habent sensum, tamen non mouentur, & dicuntur animalia, non tantum viua.
Commentum 17
Et prima virtus sensus, quae est prior naturalitur in esse aliis virtutibus sen sus, est sensus tactus. quoniam sicut virtus nutritiua pot separari in plantis a tactu & ab omni virtute sensus, ita tactus potest separari ab aliis sensibus. i. cum fuerit inuentus, non est necesse vt inueniantur alii sensus: &, cum alii sensus fuerint inuenti, necesse est vt inueniatur tactus. est igitur prior natura liter aliis sensibus, sicut nutrimentum est prius naturaliter sensu tactus. Deinde dixit Et omnia animalia videntur habere sensum tactus. i. & iste sensus est necessarius omnibus animalibus inter omnes modos sensus. omne enim animal habet sensum tactus, non autem sensum visus, aut alium, sed animal perfectum. & sermo eius est manifestus.
Commentum 18
Commentum 19
Cum declarauit quod virtutes animae sunt plures vna, & posuit hoc positione quasi manifesta per se, dixit. Vtrum igitur vnaqueque istarum, &c. idest vtrum igitur vnumquodque istorum principiorum existentium in i animali sit anima, aut non. &, si est anima, vtrum est anima per se, aut pars animae: &, si pars animae, vtrum est pars, & alia in essentia, & in loco in corpore inanimato perserutandum est. Et intendit per hoc, quod dixit, vtrum est anima, aut pars animae, vtrum est possibile vt vnum istorum sit in animali absque anima: aut impossibile est vt sit. in animali absque anima, cuius est pars. Et, cum narrauit hoc, incoepit demonstrare diuersitatem dispo sitionum eorum in vnoquoque modo animalium, & d. quoniam autem quae dam sunt sic, non est difficile, &c. i. quoniam autem. istae virtutes in quibus dam animalibus sunt eaedem in subiecto, & alia definitione, non est difficile, in quibusdam autem habet dubitationem difficilem. & similiter vtrum vnunquodque istorum principiorum sit in anima, aut non, in quibusdam est manifestum, & in quibusdam latet.
Commentum 20
Cum narrauit quod non est difficile in pluribus animalibus declarare quod istae virtutes sunt eaedem in subiecto, & plures in intentione, incae pit demonstrare hoc, & dixit, quoniam, sicut plantarum quiddam si abscindatur, &c. idest, & quemadmodum videmus quod quaedam plantarum, licet diuidantur, viuunt partes, postquam separantur ab inuicem, vi ta propria plantis: ita quod anima, quae est in illo vegetabili, quasi sit in forma vna in actu in illo vegetabili, & plures in potentia, idest, quod pptest diuidi in animas, quae sunt eaedem in forma cum anima existente in eo: ita est in aliquo modo animalium, scilicet annuloso, scilicet quod postquam abscinduntur, faciunt partes de actionibus vitae, illud, quod faciebat illud animal. Et, cum narrauit quod, postquam diuiditur iste modus habent partes omnes actiones, quas totum habebat, incoepit declarare quomodo hoc apparet in omnibus. Potest enim aliquis dicere quod pars non ha bet exi actionibus totius in hoc animali, quod T dixistis, nisi sensum, & motum tantum, non alias partes animae, quae est imaginatio, & concupiscentia. Et dixit. Quoniam vtraque pars habet, &c. idest, & diximus quod omnes virtutes animae in hoc animali videntur eaedem esse in subiecto, quia senti mus quod vtraque pars, postquam diuiditur, habet sensum, & motum in loco: & omne habens sensum, & motum necesse est vt habeat desyderium, & imaginationem. quoniam, vbi existit sensus, illic necesse est vt existat voluptas & tristitia apud comprehen sionem rei sensibilis: &, cum illic vo luptas, & tristitia fuerint, illic erit necessario motus ad illud voluptuosum & motus a contristante, & illud, ad quod est motus, non est in actu delectabile, aut contristans: vnde necesse est vt sit imaginatum, & desyderatum. TIn omni igitur parte istius animalis existit anima sensibilis, & desy deratiua, & imaginatiua, & mouens in loco. quoniam, quando motus in loco fuerit propter voluptatem, & tristitiam, necessario erunt duae virtu tes illic. Sed tamen debes scire quod in quibusdam animalibus virtus imaginatiua semper est coniuncta cum sensu: non quando sensatum est absens, & animal est diminutum. in eis autem, quae sunt perfecta, inuenitur in absentia sensatorum.
Commentum 21
Cum dixit quod quaerendum est in vnoquoque istorum principiorum vtrum sit anima, aut non, incoepit declarare virtutem, quae non videtur, esse anima, sed manifestius est de ea vt sit non anima. Et dixit Intellectus autem, & virtus speculatiua, &c. idest intellectus autem in actu, & vir tus, quae perficitur per intellectum in actu, adhuc non est declaratum vtrum sit anima, aut non, sicut est declaratum de aliis principiis: cum ista vir tus non videatur vti in sua actione instrumento corporali, sicut aliae virĀ¬l tutes animae vtuntur. Et ideo non fuit manifestum ex praedicto sermone vtrum sit perfectio, aut non. Tomne enim, in quo manifestatur, aut manifestabitur quod perficitur, secundum quod formae perficiuntur per ma terias, necessario est anima. Et, cum declarauit quod hoc latet in intelle ctu, incoepit demonstrare quae pars duarum contradictoriarum in hac in tentione quaerenda est magis manifesta in opinione hominum, & secundum quod apparet, donec hoc declaretur ratione demonstratiua post, & dicit, sed tamen videtur esse aliud genus animae, &c. idest, sed tamen melius est dicere, & magis videtur esse verum post perserutationem, vt istud sit aliud genus animae. &, si dicatur anima, erit secundum aequiuocationem. &, si dispositio intellectus sit talis. necesse est vt ille solus inter omnes virtu tes animae sit possibilis vt abstrahatur a corpore, & non corrumpatur per suam corruptionem, quemadmodum sempiternum abstrabitur. & hoc erit, cum quandoque copulatur cum illo, & quandoque non copulatur cum illo.
Commentum 22
Cum declarauit quod latet de intellectu vtrum sit abstractus, aut non, quamuis manifestius est vt sit abstractus secundum quod est non anima, incoepit declarare quod contrarium est in aliis partibus animae, & quod videntur esse non abstractae, & dicit. Aliae vero partes animae, &c. idest, manifestum est ex sermonibus praedictis in definitione animae, quod aliae partes animae, non sunt abstractae declaratum est enim in vnaquaque earum quod est perfectio corporis naturalis organici, perfectio enim est finis, & complementum perfecti: finis autem non separatur a finito: vude necesse est vt illae partes animae sint non abstractae. Et, cum declarauit quod dubium est de quibusdam harum virtutum, vtrum sint abstractae, aut non, & quod in quibusdam manifestum est quod sunt non abstractae, incoepit demonstrare quod est illud, quod manifeste videtur existere in omnibus, & est illud, quod haec quatuor genera sunt diuersa secundum in tentionem, & dicit, sed tamen manifestum est quod sunt diuersae secundum intentionem, &c. idest, sed tamen manifestum est per se quod omnes istae virtutes sunt diuersae secundum intentionem, & sensum: & quod esse virtutis, quae constituitur per sensum, aliud est ab esse virtutis, quae constituitur per cogitationem: cum actio cuiuslibet istarum sit altera ab actione sui comparis. sentire enim, quod est actio virtutis sensus, aliud est ab intelligere, quod est actio virtutis intellectus.
Commentum 23
Quoniam autem quaedam animalia habent istas quatuor virtutes, & quaedam habent quasdam istarum virtutum, & quaedam habent vnam tam tum, & qui modi sint isti modi animalium, & quod hoc inducit diuersita tem inter animalia, & qua de causa inducuntur haec in animalibus, dicendum est post. Hoc enim quod accidit animalibus in quatuor virtutibus animae, quas numerauimus, simile accidit animalibus, in virtutibus sensus tantum, quaedam enim animalia habent quinque virtutes sensus, & quaedam quasdam tantum, vt talpa: & quaedam vnum scilicet tactum, vt P spon gia maris. & sermo eius in hoc capitulo est manifestus per se.
Commentum 24
Modo reuersus est ad declarandum quod anima est substantia sola secun dum formam, non secundum materiam, neque secundum compositum ex eis scilicet corpus. Et d. Et, quia illud, per quod viuimus, & sentimus, &c. i. &, quia manifestum est per se quod actio nutrimenti, & sensus, & scientiae, & aliarum virtutum animae attribuitur nobis per duo: quorum vnum est per ipsam virtutem, & aliud per habens illam virtutem. v. g. quod sensus attribuitur nobis per sensum & per visum sentiens, quandoque enim dicimus quod videmus per visum, & quandoque per oculum. & similiter in senia quandoque dicimus quod scimus per scientiam, & quandoque per animam: quae est virtus habens scientiam. & similiter est de omnibus virtutibus animatis. verbi gratia quod dicimus quandoque quod sumus sani sanitate, & quandoque per corpus sanum, aut per membrum sanum. Et, cum posuit hanc propositionem pro manifesta per se, & inductionem, incoepit ponere aliam propositionem, & d. & sceia est ex istis, &c. idest & apparet per vnum istorum duorum modorum, quod est quasi scientia de anima, & sanitas de corpore, quod vnum est forma, & aliud est materia. forma enim est ex istis, & est intentio, quae inuenitur in duobus recipientibus ea, scilicet in sapiente scientiam, & recipiente sanitatem. vnde necesse est vt omnis actio attributa alicui enti propter aliqua duo existentia in eo, vt vnum eorum sit materia, & aliud forma. sed dimisit hanc conclusionem: quia bene apparebat ex his, quae posuit.
D. d. existimatur enim quod actio agentium, &c. idest & diximus quod vnum eorum duorum est forma: & est illud, quod est quasi scientia, & sanitas: quia sanitas, & scientia, & similia sunt actiones agen tis, i. dantis sanitatem, & largientis: & actio agentis est illud, quod existit in recipiente, & est forma. vnde necesse est vt scientia sit existens quasi forma, & anima quasi materia. Et, cum declarauit quod omnis actio attributa alicui enti propter eliqua duo, necesse est vt alterum eorum sit materia, & alterum forma: & fuerit manifestum quod propter formam attribuitur actio enti primitus: & quod actiones istae animae videntur attribui corpori, & animae, sed primo animae, secundo corpori: concluditur ex hoc quod anima est forma, & corpus materia. Et d anima autem est illud, per quod primo vi uimus, &c. sed non propalauit nisi quasdam istarum propositionum, & dimisit quasdam, quia erant manifestae. & syllogismus sic composiitur. Actio nes animati attribuuntur corpori, & animae insimul: & omnis actio, quae attribuitur alicui enti propter aliqua duo, necesse est vt vnum eorum tan tum sit materia, & aliud forma: ergo alterum istorum duorum scilicet corpo ris, & animae est forma, & alterum materia. Et, cum coniunxerimus?s huic quod proper formam attribuitur actio primitus enti, & quod ista conuertitur: & cum coniunxerimus suae conuersae quod actio attribuitur animato: per animam primitus: concludetur ex hoc quod anima est forma, & corpus materia.
Commentum 25
Ista est alia declaratio a praedicta quod anima est substantia secundum formams non secundum materiam. sed, quia ista declaratio dat causam, & esse, prima autem dat tantum esse, induxit eam quasi causam sermonis praedicti, & dixit, &, quia iam praediximus quod substantia dicitur tribus modis, materia, & forma, & compositum ex eis: & esse materiae est in potentia, & esse formae est ende lechia, & actu: & compositum ex anima & corpore est animatum, & per alterum eorum est in potentia animatum, & per alterum in actu: manifestum est quod anima est endelechia corporis, non corpus animae. est enim animatum in actu per animam: & quod est in actu debet esse endelechia eius quod est in potentia, & non econuerso Et hoc intendebat, cum dixit & quod fit ex eis est animatum. i. & quod fit ex eis est animatum in actu per animam, & in potentia per corpus, necesse est vt corpus non sit endelechia animae, sed anima corporis.
Commentum 26
Et propter hoc, quod apparuit de anima, quod est endelechia corporis naturalis, recte dixerunt opinantes quod anima non est extra corpus, neque est corpus. endelechia enim talis est scilicet vt sit in corpore, & quod non sit corpus. corpus enim non perficitur per corpus, cum corpus non sit innatum, vt sit in subiecto. Et hoc intendebat, cum dixit, corpus autem non est, sed est perfectio corporis. quoniam autem est corpus, secundum quod est perfectio non est pos sibile, sed existit in corpore.
D. d. Et propter hoc est in corpore, &c. idest & ex hoc modo, quem dedimus in substantia animae, possibile est dare cau sam, propter quam anima existit in corpore, & corpus recipiens eam est tale non ex illo modo, quem dederunt Antiqui in substantia animae, cum dixerunt quod est corpus, & quod intrat aliud corpus, & non determinauerunt quae natura est, natura illius corporis, & quare habuit proprium, vt esset anima tum absque aliis corporibus, & ex quo modo fuit consimilitudo inter haec duo corpora, scilicet quod vnum recipit alterum, cum non quodcunque recipit quodcunque. Necesse est enim istis hominibus dare causam, propter quam hoc corpus recipit illud corpus, quod est anima. & necesse est eis dicere, quare hoc corpus, quod est anima, existit proprie in hoc corpore, & non in aliis.
Commentum 27
Cum voluit incipere loqui de vnaquaque virtutum animae, incoepit pri mo numerare eas esse, & quod quaedam animalia habent proprie quasdam earum, secundum quod artifex ponit subiectum suae artis. Artifex enim necesse est vt ponat subiectum, de quo loquitur, & diuidit genera eis quasi manifesta in esse. artifex enim non potest demonstrare subiectum suae artis, neque spe cies illius subiecti. & quod dixit in hoc capitulo, est manifestum. Et hoc, quod dixit in singularibus, intendit & in paucis, idest & in paucis animalibus existit vna virtus sensuum scilicet tactus.
D. d. Et appellamus virtutes, &c. idest, & cum dixerimus virtutes, intelligenda est virtus nutritiua, & sensi bilis. Et intendit per nutritiuam omnia principia, quae agunt in nutrimento: & sunt tria, scilicet nutrimentum, & augmentum, & diminutio. Et intendit per desyderium appetitum ad cibum. & ideo separauit ipsum a mo uente in loco. & posuit ipsum genus per se: cum ista virtus inueniatur in animalibus, quae non mouentur. & intelligit per distinguentem intelligentem.
D. d. & istarum in plantis, &c. i. in plantis autem inuenitur sola nutritiua. in animalibus vero sensus, qui est tactus, & desyderium, quod est desyderium nutrimenti. & hoc est commune omnibus.
D. d. desyderium enim est appetitus & ira, & voluptas, i. & intendimus per desyderium appetitum. lesyderium enim dicitur de appetitu, & de ira, & voluptate, & vniuersaliter de pluribus. Et voluit declarare quod appetitus existit in omni animalihabenti sensum: quia hoc non fuit manifestum sensui. & d. & omne habens sensum habet voluptatem. & sermo eius in hoc cap. est manifestus.
Commentum 28
Cum posuit quod omne animal habet sensum tactus, & desyderium ad nutrimentum, & in declarando hoc non sufficit inductio, incoepit declarare hoc ratione, & d. & etiam habet sensum nutrimenti, i. & etiam necesse est vtomne animal habeat sensum, per quem comprehendat conueniens, & inconueniens ex nutrimentis: vt expellat uocumentum, & attrahat iuuatiuum. Et hoc fuit, quia nutrimentum eius non existit in potentia in pluribus rebus, sicut est in plantis. & ideo plantae non indligent sensu, quo distinguant cibum. Et iste locus indiget magna consyderatione. Et, cum narrauit quod necesse est quod omne animal habeat sensum, quo distinguat cibum, incoepit declarare quis sensus est iste sensus, qui est necessarius in distinguendocibum, & d. Omne enim viuum non nutritur, &c. i &, quia omne viuum non nutritur nisi per siccum, & humidum, calidum, & frigidum: cum nutrimentum est loco eius, quod dissoluitur ex elementis, ex quibus componitur: necesse est vt sensus nutrimenti sit sensus, qui innatus est com prehendere has qualitates: & iste sensus est tactus. Et quasi dicat, omne viuum non nutritur, nisi per siccum, & humidum, & calidum, & frigidum: & sen sus tactus est illud, quod sentit ista: necesse est vt tactus sit sentiens, quod distinguit cibum. omne igitur animal habet tactum necessario.
D. d. Sentiens autem alia sensibilia, &c. i. sensus autem comprehendentes alia sensi bilia, accidentaliter sentiunt cibum, i. non sunt necessarij in distinguendo cibum, secundum quod est cibus, cum accidentaliter sentiant cibum: sensibilia enim eorum non sunt in cibo, secundum quod est cibus. & hoc intendebat, cum d. quoniam non est in cibo, &c. i. secundum quod est cibus.
D. d. sapor autem est vnum tangi bilium. i. sapor autem, si existit in cibo, secundum quod est cibus, est vnus modorum rerum tangibilium. & sensus gustus est aliquis tactus. Et propter hoc, quod d. opiuandum est quod iste sensus existit etiam in omni animali, sicut sensus tactus, cum sit quasi species eius: & post declarabitur qualiter est in rei veritate. Et, cum narrauit quod frigidum, & calidum, & humidum, & siccum existunt in cibo, secundum quod est cibus, & sapor existit in eo secundum quod est cibus, incoepit declarare modum, secundum quem existit quodlibet istorum in cibo, &, d. fames autem, & sitis, &c. i. & si sapor existit in cibo, in eo quod est cibus, tamen primae qualitates existunt in eo primo, & essentialiter. Et signum eius est quod, cum desyderat cibum animal, non desyderat nisi calidum, & frigidum, & humidum, & siccum. Tames enim est appetitus calidi & ficci: & sitis frigidi & humidi. & non desyderat duice, neque amarum. Sapor autem est com iunctus cum istis qualitatibus. Et hoc intendebat, cum dixit. Sapor autem est quasi causa istorum. i. causa, quod animal sentit conueniens ex illis, & non conueniens. Et non intendebat hic per causam, causam in esse: primae enim qualitates sunt causa saporis. Et forte intelligit quod sapor est causa, prper quam animal vtitur cibo, propter delectationem coniunctam cum ea.
Commentum 29
Quia vult ponere hic numerum istarum virtutum, secundum quod artifex ponit subiecta suae artis, non vult ponere, nisi illud, quod manifestum est per se, & dimittit alia, quae non sunt manifesta, quousque perscrutetur de eis. Et ideo d. Et hoc declarandum est post. In hoc autem loco contenti fumus hac determinatione, idest quae est manifesta per se, aut fere, scilicet quod omne animal earens tactu, caret desyderio. hoc enim est manifestum per se.
Deinde nar rauit quod hoc latet de imaginatione, & d. De imaginatione autem latet. idest vtrum imaginatio existit in omni habente sensum tactus, aut non.
D. d. Et ponamus cum hoc mouens in loco. i. & ponamus pro manifesto quod omne motum in loco est imaginans. Et potest intelligi & ponamus in numero istarum virtutum, quae manifestae videntur, & differunt in definitione, & essentia virtutem mouentem in loco. & intendit virtutem concupiscibilem.
D. d. & in aliis distinguens, & intellectus. idest & ponamus etiam pro manifesto quod virtus cogitatiua, & intellectus existunt in aliis modis animalium, quae non sunt homines, & quod proprie sunt in aliquo genere, vt in hominibus, aut in alio genere, si demonstratio surgat quod alia sunt huiuimodi. & hoc erit, si fuerint aequales hominibus, aut meliores eis.
Commentum 30
Cum genera accepta in definitionibus, aut sunt vniuoca, vt animal in definitione hominis, aut dicta multipliciter, vt Tens, & potentia, & actus, ncoepit declarare cuiusmodi sit genus acceptum in definitione animae, & d. non est aequiuocum, neque vniuocum. Et d. dicamus iitur quod manifestum est, &c. i. dicamus quod manifestum est ex exemplo quod illud, quod dat definitio animae vniversalis ex intentione communi omnibus partibus animae est simile illiquod dat definitio figurae vniuersalis omnibus figuris. manifestum est enim per se quod sicut nulla perfectio est alicuius partis animae extra perfectionem vniversalem, quam accepimus in definitione omnium virtutum: & si istae virtu tes sint diuersae in intentione propria vnicuique earum ira non est hic figu ra aliqua extra desinitionem figurae vniuersalis: licet figurae differant abĀ¬ inuicem in terminis propriis. quaedam enim est rotunda, & quaedam recta, & quaedam composita ex vtroque. Et hoc exemplum est valde simile definitioni animae. non enim est ex definitionibus aequiuocorum nominum. quoniam, si ita esse, tunc Geometria esset sophistica, neque esset ex generibus, quae dicuntur vniuoce, quoniam, si ita esset, tunc necesse esset vt alterum duorum foret, aut vt sit hic vna virtus in definitione, & in nomine, in qua communicent omnes virtutes quas numerauimus: quemadmodum modi animalium conueniunt in definitsone animalitatis simplicis: aut vt omnes virtutes animae sint eaedem indefinitione, & essentia. Et, cum narrauit quod definitio animae per exemplum est similis definitioni figurae, incoepit dare modum consimilitudinis, & d. sed possibile est in figuris etiam &c. & ista definitio non est vniuoca: sed quemadmodum possibile est in omnibus figuris, licet differant, vt habeant definitionem vniversalem magnam comuenientem omnibus eis, licet, multum differant in definitione & essentia: sic possibile est vt istae virtutes diuersae habeantur vnam definitionem vniversalem conuenientem omnibus: sicut definitio figurae conuenit omnibus figuris, & nulli appropriatur.
D. d. Et ideo qui quaesiuerit, &c & propter hoc, quod diximus, qui quaefiuerit in anima & in aliis similibus entibus vnam definitionem vniversalem, que non appropriatur alicui ex omnibus, & non est talis, qualis est ista definitio, quam dedimus in anima, sed sicut vniuersalitas definitionis animalitatis simplicis specierum animalis, aut etiam est vna idest vnius naturae definitio, non diuisibilis secundum speciem, & qui dimiserit talem difinitionem, qualem dedimus, iustum est, vt derideatur: cum isti duo modi definitionis non inueniantur in talibus naturis, & non inuenitur in eis, nisi iste modus definitionis, quo vsi sumus. qui enim laborat in dando in anima primum modum definitionis, est in hoc, quod laborat in quaerendo impossibile: sicut qui dimittit hanc definitionem in dimittendo possibile. dimittere enim possibile est simile secundum locutionem ad quaerere impossibile.
Commentum 31
Cum declarauit quod definitio animae est similis definitioni figurae, ineoe pit declarare modum consimilitudinis & demonstrare cuius naturae naturarum definitionum sit, & d. Et dispositio in anima similis est, &c. i. & dispositio in rebus, quae continentur in definitione animae est, sicut difpositio in rebus, quae continentur in definitione figurae. quemadmodum enim inuenitur in figuris prius & posterius: & prius existit in potentia in posteriori: ita est de virtutibus animae. verbi gratia in figuris quidem tri angulus est prior quadrato, & triangulus existit in potentia in quadrato. & ideo, si quadratum est, triangulus est, & non e conuerso. & similiter in virtutibus animae. nutritiuum enim prius est sensibili et existit in eo in potentia, & si sensibile est, nutritiuum est, & non econuerso., Et, cum declarauit naturam istius definitionis, & quantum largitur de eo gnitione, dixit. Oportet igitur quaerere in quolibet quid est, &c. i. cum de claratum est quod ista definitio animae est de genere definitionis figurae: & quemadmodum non sufficit in cognitione figurae rectarum linearum, & fi gurae circularis cognitio figurae simpliciter, ita est in definitione animae vniversalis. quaerenda est igitur post cognitionem istius definitionis vniversalis definitio, propria vniuscuiusque virtutis anima, scilicet quae est anima plantaae, & quae anima homins, propria illi, et quae bruti.
D. d. Et oportet quaerere qua de cam sunt talis disponis. i. & oportet pscrutari etiam quare inuenitur in virtutibus animae prius & consequens. sensibile enim impossibile est vt sit absque nutritiuo. nutritiuum autem potest esse absque sensibili. & hoc est in plantis. Et etiam apparet quod impossibile est vt aliquis qua tuor sensuum sit sine tactu: tactus autem potest esse extra alios sensus plura enim animalia carent visu, & auditu, & odoratu, & gustu. & hoc intendebat cum dixit neque alium sensum. Et iste locus indiget consyderatione. existinatur enim quod gustus est vnus modorum tactus, secundum quod dixitus superius. Sed, si aliquodi animal nutritur ex rebus carentibus saporem, tunc gustus illius animalis non erit nisi secundum calidum, & frigidum, & humidum, & siccum.
Aut intendit, cum d. neque alium sensum. i. quod alius sensus non distinouitur in vltimo. i. in fine, a sensu tactus, secundum quod inuenitur in animalibus perfectis. Et vniversaliter opinandum est quod, si animal habet sensum tactus, & nutritur a suis radicibus, sicut plantae nutriuntur, vt dicitur de spongia maris, & istud animal habet sensum tactus sine gustu. & forte innuit tales istos modos animalium. omne enim animal habens os. habet aliquem gustum,
Commentum 32
Et comprehenditur sensu quod quaedam animalia mouentur in loco, & est modus perfectus, & quaedam non. Complementum autem animalium, & finis eorum, qui intendebatur in generatione, quae cum natura potuit pertinge re, stetit, est modus animalium habens virtutem speculatiuam & cogitatiuam i. intelligibilem.
D. d. omne enim ex rebus corruptibilibus, &c. i. & apparet quod omne, habens virtutem cogitatiuam ex rebus generabilibus, & corruptibilibus, necessario habet alias virtutes animae. Et dicit hoc, praeseruando se a corporibus coelestibus. declaratum est enim quod illa non habent de vir tutibus animae nisi concupiscentiam, & intellectum.
Deinde dicit, quod autem habet vnum illorum, &c. i. habens autem vnam virtutum, quae sunt priores naturaliter intellectu, non est necesse vt habeat cogitationem, aut intel lectum: sed quaedam non habent imaginationem, nedum habeant cogitationem: quaedam viuunt per illa, quae sunt sub imaginatione ex virtutibus prioribus ea, & hoc intendebat, cum dicit. & quaedam viuunt per ista tamen. Deinde dicit, sermo autem de intellectu speculatiuo, &c. i. sermo de eo est ita quod sit extra istam naturam. existimatur enim quod non est anima, neque pars animae. & innuitnobilitatem eius, & diuersitatem illius ad alias partes. opinandum est enim quod est ex natura supiori naturae animae.
Commentum 33
Cum declarauit quod definitio vniuersalis animae praedicta non sufficit in cognitione suae substantiae, incoepit dicere quid oportet scire de anima post illam difinitionem, & d. Et indiget necessario, &c. i. & oportet necessario illum, qui voluerit acquirere perfectam cognitionem de anima, perserutari de vnaquaque virtutum animae per se, quousque sciat per demonstrationem, vnamquamque illarum quae sit, & quam naturam habet. verbi gratia, perscrutari quid est intellectus, & quid est sensus.
Deinde post hoc perserutari de vnicuique contingentibus istarum virtutum vniuersalibus, & propriis. v. g. vtrum virtus intelligibilis possit abstrahi, aut non. Et, cum declarauit illud quod oportet perscrutari nos de anima, incoepit demonstra re viam ad hanc cognitionem: & quod est ex eis, quae sunt magis nota apud nos, & sunt posferiora in esse, ad ea, quae sunt magis nota apud naturam, quae sunt priora in esse. Et d. Et, si necesse est dicere vnamquamque istarum, &c. i. & si oportet, secundum quod declarauimus, scire quae est vnaquaeque istarum virtutum, necesse est praescire actiones proprias vnicuique istarum virtutum, quae sunt. verbi gratia quid est intelligere per. intelligens, & sentire per sentiens, & nutrire per nutriens, cognitio enim actionum ista rum virtutum, prior est apud nos in nitra prima cognitione, quae cognitio istarum virtutum. Et, cum narrauit quod cognitio actionum debet praecedere cognitionem virtutum, narrauit etiam quod cognitio patientium illas actiones debet praecedere cognitionem illarum actionum, propter illam eandem eausam, propter quam debet praecedere cognitio actionum cognitionem virtutum, & d. Et, si ita sit, &c. idest. &, si ita sit scilicet quod debemus ire semper de eis, quae apud nos sunt magis nota, ad illa, quae sunt magis nota apud naturam, & consyderare de rebus oppositis istis virtutibus, & sunt parsiua earum, debet praecedere consyderationem in actionibus, & in virtutibus, necesse est praescire primo cibum quid sit, quod est passiuum virtu tis nutritiuae, & sensatum quid sit, & intellectum quid sit, antequam sciatur, nutrire, & sentire quae sunt. Et vocauit ea opposita: passiuum enim, & actiuum videntur esse quodam modo opposita.
Commentum 34
Cum declarauit quae definitio est magis vniuersalis inter omnes definitiones animae, & quantum largitur de cognitione, & quod non suffiicit in cognitione substantiae animae perfectae, & quod est necessarium praescire quanlibet virtutum animae per suam definitionem propriam & quot modis sunt iste virtutes diuersae, & quomodo adunantur, incoepit narrare quod oportet primo incipere de cognitione istarum virtutum ab ea, quae est valde prior scilicet nutritiua, & quod primo debe: onsyderari de passiuis, & de actionibus istarum virtutum. Et d. Oportet igitur primo loqui de nutrimento, & generatiol ne, &c. i. &, cum declaratum est quod primo oportet consyderare de actionibus, & de passiuis ante virtutes, necesse est vt primo loquamur inter omnes istas actiones de cibo, & de generatione, quae sunt passiuum animae istius, & actio& est necesse vt primo loquamur de anima nutritiua, quia est prior naturaliter aliis rebus, per quas aliquid dicitur viuum: & ideo est magis vniuersalis inter alias virtutes animae. Et inuit quod propter prioritatem, & eius vniuersalitatem oportet praeponi in consyderatione. vniuersale enim notius est apud nos quam proprium: vt dictum est alibi. Et, cum declarauit hoc, incoepit numerare actiones attributas illi, cum ante debemus scire esse quam quid esse. & d Et actiones istius sunt, &c. i. & actiones istius virtutis sunt nutrire, & generare, & vti cibo. & dicimus quod generare est actio illius virtutis: quoniam actio, quaemaxime conuenit naturae eius, quod dicitur viuum per hanc virtutem, est generare simile in specie. Et hoc fit tribus conditionibus. quarum vna est vt pertingat tempus, in quo habet hanc virtutem, cum non sit in effectu omni tempore. Secunda est vt cum hoc non habeat occasionem. ista enim impedit hanc actionem, licet pertingat tempus, in quo peruenit ab illo dla actio. Tertia est, vt illud viuum non sit ex eis, quae fiunt casu, sed per se. quando igitur in viuo fuerint congregata haec tria, tunc generabit. Et hoc intendebat, cum d. quoniam actio quae magis conuenit, &c.
D. d. causam fina lem, propter quam ista virtus existit in animalibus & plantis, & d. ita vt habeat communicationem cum sempiterno. i. & ista virtus existit in viuo, vt geaerabile, & corruptibile communicent cum sempiterno secundum suum posse. Tsollicitudo enim diuina, cum non potuerit facere ipsum permanere secundum indiuiduum, miserta est in dando ei virtutem, qua potest permanere in specie, & hoc non est dubium, li quod melius est in suo esse, quod habeat istam virtus tem, quam vt non habeat.
Commentum 35
Cum dedit causam finalem, propter quam virtus generatiua existit in viuo vniversaliter, & est assimilatio corruptibilis cum semperiterno, secundum quod habet na turam assimilandi, & quod omnia entia faciunt actiones erga istum finem, narra uit secundum quot modos dicitur iste finis, & d. Et propter quid dicitur duobus modis: quorum vnus est illud, quod est iste finis: & alius illud, in quo est iste finis. verbi gratia in hoc sermone, quod omnia entia agunt propter. permanentiam sempiternam: & propterea in quibusdam inuenitur permanentia sempiterna, aut dispositio permanentiae sempiternae. Et cum decla rauit hoc, incoepit declarare modum, in quo generabilia, & corruptibilia possunt communicare cum aeternis, & causam propter quam diminuta sunt a permanentia sempiterna, & d. Quia igitur impossibile est, &c. i. & intendit per sempiternum diuinum corpus coeleste. coelestia enim illa permanent secundum indiuiduum. Et hoc, quod d. & hoc magis, & hoc minus. intendit generatiuum, & non generatiuum. vtrunque enim permanet secundum speciem, sed generatiuum habet semper hoc, & non generatiuum in maiori parte temporis, & in pluribus subiectis.
Commentum 36
Cum apparuit ex definitione vniuersali animae quod anima est causa corporis secundum formam, & apparuit hic quod virtus generatiua est causa agens anima tum, incoepit declarare quod anima non est solum causa secundum formam, sed causa secundum tres modos, secundum quos dicitur causa. & hoc est tribus modis. & hoc est necessarium praescire, antequam loquatur de vnaquaque partium animae: licet iam sit declaratum vniversaliter quod omnis forma naturals taliis est. Et d. Anima igitur est cor l poris viui causa, & principium. &, quia haec duo dicuntur multipisite, similiter & anima est causa secundum tres modos determinatos scilicet causa mouens, finalis, & formalis: quae determinatae sunt in sermonibus vniuersalibus physicis.
D. d. est enim illud, ex quo fit motus scilicet causa agens motum, Et possumus intelligere ex hoc motum in loco, & generationem, & motum in augmento & diminutione. anima est enim causa agens istos tres motus in animato.
D. d. & illud, prper quod fuit corpus scilicet causa finalis. corpus eni non fuit nisi propter animam: cum declaratum est quod anima ita est de corpore, sicut, forma de materia: & declaratum est in sermonibus vniversalibus quod materia est prper formam tandum, & quod non est aliquod consequens materiam, aut aliquod, quod sit de necessitate materiae: sicut existimabant Antiqui, non concedentes causam formalem esse, neque finalem. Et anima etiam causa, idest & anima etiam est causa corporis secundum substantiam, & formam, quae est causa esse omnium.
Commentum 37
Cum posuit quod anima est causa corporis tribus modis, de quibus modis dicitur hoc nomen causa, incoepit declarare modos istos esse in ea, & in pri mo quod est cam corporis secundum formam. Et d. Et esse viui, &c. i. & signum, quod anima est forma corporis, est quod hoc ens viuum non habet esse, secundum quod est viuum, nisi per illud, per quod viuit, i. quod est cam istius actionis scilicet vitae: & mae nifestum est quod cam istius actionis est anima: ergo hoc, quod est viuum, secundum quod est viuum, est per animam. & illud, per quod est ens, & est hoc, est sua forma: ergo anima est forma animati: cum non est hoc, & ens nisi per animam.
D.d. secundam rationem super hoc, & d. Et etiam endelechia est intentio eius, quod est in potentia ens. i. & etiam anima est, secundum quod iam declaratum est, per fectio: perfectio autem est forma, & intentio eius, quod est in potentia ens: ergo anima est forma. Et, cum declarauit eam esse causam secundum formam, declara uit etiam eam esse causam secundum finem, & d. Et manifestum est quod anima est cam, &c. i. manifestum est per se quod anima est cam corporis animati, secundum illud, propter quod fuit corpus animatum. Quemadmodum enimus multa artificialia non agunt nisi propter aliquid, sic etiam est de natura, scilicet quod non agit nisi, propter aliquid. & hoc est finis naturae scilicet quod non agit nisi propter aliquid, sicut ars non agit nisi propter aliquid.
D. d.clarauit quod illud, perper quod natura agit, videtur esse anima in animalibus, & non solum in animalibus, sed omni bus rebus naturalibus, & d. & similiter anima in animalibus, & in omnibus. i. & quemadmodum forma est finis artis in artificialibus, ita anima est finis naturae in animabus, & in omnihus naturalibus.
D. d.clarauit modum, ex quo apparet quod anima est finis omnium naturalium, & dicit, omnia enim naturalia sunt instrumenta animae, &c. i. & diximus quod animal est finis omnium naturalium, quia omnia naturalia videntur instrumenta esse indifferenter in omnibus animatis. &, sicut videtur in animalibus, ita videtur in plantis.
D. d. ita quod etiam illa est causa animati, &c i. & hoc, quod diximus de ea, non latet, immo est manifestum per se: adeo quod apparet ex hoc quod anima etiam est causa animati. Illud enim perper quid inuenitur aliquid, dicitur duobus modis. Quorum vnus est illud, propter quod inue nitur aliquid: & ista propositio animae ad corpus. Et alius est illud, cuius est hoc, propter quod inuenitur aliquid: & ista est proportio animae ad animatum. dicimus enim quod anima, & corpus vtrumque non sunt nisi propter animatum. Et, cum declarauit eam esse causam secundum formam, & secundum fi nem, declarauit etiam eam esse causam mouentem secundum omnes modos motuum, existentes in animato, siue veros, siue existimatos esse motus, & d. Et anima etiam est illud, ex quo primo fit motus in loco. sed ista virtus non est in omnibus viuis, i. in omnibus animalibus. Dende, d. Et alteratio etiam, & augmentum, &c. i. & alteratio attributa sensibus, sicut quidam reputant, si concesserimus eam esse motum, erit per animam: & similiter augmentum, & diminutionem. nihil enim dicitur habere hunc motum scilicet sensum, nisi habeat animam.
D. d. Et similiter est de augento, & diminutione, idest quemadmodum apparet quod non sentit nisi habens animam, sic apparet quod non augmentatur, neque diminuitur nisi illud, quod habet communicationem cum animalibus in aliqua parte animae. Nihil enim diminuitur naturaliter aut augmentatur naturaliter, nisi habeat virtutem nutriendi. & nihil nutritur, nisi habeat communicationem in vita attributa animalibus. & ideo hoc nomen mortuum non dicitur de animali, nisi cum caruerit commu nicatione, quam habet cum plantis.
Commentum 38
Cum declaraui: quod motus augmenti non est ex principio, quod est elntum. incoepit declarare quod Empedocles errauit, cum opinabatur quod hoc principium est ex elementis, & quod augmentum in plantis ad inferius est prper partem grauem scilicet terram, & aquam: & superius propter. leue scilicet aerem, & ignem. Et. d. Empedocles autem, &c. i. Empedocles autem non bene existimabat, cum opinabatur quod hoc principium non est anima: & quod hoc, quod accidit de augmento in plantis est per naturam elementorum. illud igitur, quod augetur inferius, est per na turanterrae: & hoc posuit causam eius. i. & posuit causam motus istius ad inferius naturam orauem: & causam in augmento ramorum ad superius naturam leuem, cilicet igneam. D.incoepit narrare quid contingit huic sermoni de errore, & d. Hoc etiam, quo vsus fuit in sermone suo de superiori, &c. i. & iste sermo, quem induxit in dando causam istius motus contrarij, qui inuenitur in augmentabili, non est verus. Hoc enim quod existimabatur quod superius in plantis est superius in mundo, & inferius inferius, non est verum: quoniam ueque in parte conueniunt, neque in natura, neque in potentia. In parte autem: quia licet hoc concedamus in plantis, tamen in pluribus animalibus non possumus illud concedere. superius enim in eis non respicit superius mundi. & veritas non concedit hoc. natura enim inferioris in plantis alia est a natura inferioris in mundo, sed contingit congregatio eorum in parte eadem casu: & ipsa eadem est natura superioris in animalibus. Et signum eius est, quod caput in animalibus est simile radicibus in plantis: cum actio eorum sit eadem. & per actio nes debemus respicere conueientiam, & diuersitatem in partibus augmen tabilibus. Et. d superius enim, &c. i. & primus error Empedoclis est, quod su perius, & inferius non sunt eadem pars in omnibus rebus. & in omni, scili cet mundo, quoniam, licet hoc concedamus in plantis, quid possumus dice re in pluribus animalibus: superius enim in animalibus non respicit superius mundi.
D. d. sed quemadmodum caput, &c. idest sed non concedamus quod inferius in plantis sit inferius in mundo secundum uaturam, & potentiam: neque superius in eis superius in mundo, licet sint in eadem parte. Natura enim capitis in animalibus est natura radicis in plantis, cum: habeant easdem actiones, & secundum actiones est dicendum quod partes animalium, & plantarum & instrumenta eorum sunt conuenientia, aut diuersa in natura. Et, cum natura radicis in plantis est natura capitis in animalibus, tunc superius in plantis est in rei veritate inferius in mundo. Et, si nos. conceisissemus quod esset inferius, tunc hoc, quod accidit plantis scilicet quod inferius in eo est inferius mun di, non accidit nisi casualctur, non quia habent eaudem naturam: ita quod ad in ferius in plantis mouetur pars grauis, & ad superius leuis. quoniam, si ita. esset, tunc neque superius, neque inferius haberet animal: neque natura suĀ¬. perioris, & inferioris in plantis, & animalibus esset eadem. Et. d. quod poten tia capitis in animalibus est potentia radicis in plantis. quia hoc est princi pium eius, per quod animal est anima, scilicet sensus. hoc autem est principium eius, per quod plantae sunt plantae scilicet cibi qui per radices attrahuntur. & ide si caput ex animali, & radix ex plantis abscinditur, depereunt.
Commentum 39
Et si concesserimus quod natura superioris, & inferioris in plantis est natura superioris, & inferioris in mundo, & quod pars ignea mouetur in plantis ad superius, & terrestris ad inferius: & nos videmus quod eadem pars mouetur ad superius, & ad inferius insimul: videmus enim quod quaelibet pars potentiae sensibilis, & quodlibet membrum mouetur ad vtranque partem insimul: si igitur posuerimus quod illa pars sit vnica, scilicet quae mouetur ad vtramque partem: tunc principium, per quod mouetur istis duobus motibus insimul, est vnicum principium. Istud igitur principium habet potentiam vt moueatur ad vtranque partem insimul: quod non est in elementis: quoniam vna pars eorum non habet nisi vnicum motum, siue fuerit simplex, siue composita. Quoniam, si fuerit composita ex eis, mouebitur secundum esntum dominans. Et, si partes, quae mouentur in illa eadem parte in sensu, aut na tura, ad superius, sint aliae a partibus, quae mouentur in illa parte ad inferius, tunc illae partes necessario sunt distinctae ab inuicem, aut quia sunt sini plices, aut quia illud, quod dominatur in eis, quae mouentur ad inferius de corporibus simplicibus, est aliud ab illo, quod dominatur in eis, quae mouentur ad superius. Et, si ita sit, quid est illud, quod retinet ignem, & terram, aut partem igneam, & terrestrem: cum non possumus dicere quod haec duo sint admixta. quondam, si essent admixta, mouerentur ad eaudem partem, scilicet dominantis. Et, si ita esset, cito separarentur, nisi aliquid prohibeĀ¬ ret. sed contingit eis necessario dicere illic esse prohibens, cum videantur non separari, sed permanere insimul, dum viuit planta. & hoc est necessarium eis. &, cum concesserint illic esse prohibens, cuius potentia non est potentia elementorum, dicemus eis quod illud prohibens est anima. secundum hoc igitur, est sermo eius in hoc intelligendus, licet sit ualde breuis.
Commentum 40
Cum destruxit sermonem fingentium quod augmentum est per principium elementare, scilicet graue, aut leue, incoepit etiam destruere sermonen fingentium quod principium nutrimenti, & augmenti nutribilis est ignis, aut pars ignis, aut aliquod igneum, & d. Et quidam &c. i. & quidam existimant quod natura ignis, in eo quod est ignis, non secundum quod est aliquis ignis. & hoc intendebat, cum. d. simpliciter est causa nutrimenti, & augmenti. Et opinati sunt hoc, quia viderunt ignem alterare omnia in sua substantia, adeo quod augmentatur sper, illud: &, quia nutribile apud eos nutritur alterando omnia in suam substantiam, ideo existimauerunt per duas affirmatiuas in se cunda figura quod ignis facit hoc simpliciter.
Commentum 41
Cum narrauit hanc opinionem, incoepit primo narrare partem veram, quae est in ea, & partem falsam, & dicit. Dicamus igitur nos quod ignis non est causa nutrimenti, & augmenti in animalibus simpliciter, sed attri buitur causae quasi instrumentum suorum instrumentorum: immo anima est illa, ad quam attribuitur simpliciter haec actio: & concessit quod ignis est coniunctus causae secundum quod aliquid attribuitur alicui, cu ius actio non perficitur, nisi per illud, quia nutribile non videtur alterare cibum, nisi per partem igneam existentem in eo. hoc enim elementum in ter alia, aut est alterans alia: aut magis dominatur in eo alterare quam in in aliis elementis. & ideo fuit necesse vt ignis esset dominans in corporibos nutribilibus. Et, cum declarauit quod, si ista actio fuerit attributa ei, non erit attributa, nisi secundum quod est coniunctus causae, non quod ipse sit causa, declarauit modum, ex quo non oportet attribuere istam actionem igni simpliciter, & quod dignius est attribuere eam simpliciter animae, & dicit, augmentum enim ignis est in infinitum, &c. idest & signum quod primum mouens in nutrimento, & augmento est anima, non pars lignea, est quia iste motus, scilicet alterare aliquid in substantiam alterantis, & eius augnientum per illud, quod alterat, si fuerit in solo igne absque alia virtute sibi coniuncta, scilicet, vt primum mouens sit potentia ignis, secundum quod est ignis, non alia virtus coniuncta igni, inuenietur infinitus, & non cessabit in aliquo termino, dum combustibile inuenerit: mo tus autem alterandi, & augmentandi, qui inuenitur in hac natura augmen tabili, semper inuenitur finitus, & terminatus in quantitate: vnde manifestum est in secunda figura, quod iste motus non est ignis simpesciur &, cum non est ignis, necessario est alterius principii, & illud vocamus animam nutritiuam. Et intendit per terminum, & mensuram vltima naturalia. quae inueniuntur, in quantitatibus corporum augmentabilium. Deimde dicit, & sunt digniora intentioni, quam materiae. i. & ista actio, quae inuenitur in hoc motu scilicet qui incoepit a principio terminato, & peruenit ad finem terminatum, dignius est vt attribuatur ei, quod est in ista actione quasi forma, scilicet anima, quam illi, quod est quasi materia & instrumentum scilicet lignis. Et d. hoc, quia apparet quod actio augmenti est composita ex actione ignis, & ex aliqua intentione in igne. alterate enim, quod est in eo, debet attribui igni. &, quia est terminatum, debet artribui virtuti coniunctae cum igne: quemadmodum mollificare ferrum per ignem ad faciendum aliquod instrumentum, secundum quod est mollificare, attribuitur igni, & secundum quod illa mollificatio habet terminum notum in vnoquoque instrumento, attribuitur virtuti artis.
Commentum 42
Cum narrauit quod vult loqui primo de virtute nutritiua, cum sit magis vniuersalis: & principium eorum, quae apparent in eo, vel principium eorum, de quibus consyderatur ex hac virtute, est quod anima, & suae actiones sunt augmentarem, & nutrire, & generare: incoepit modo determinare quod est illud, de quo oportet consyderare, primo in hac virtute, postquam cognoscitur esse anima, & d. Et quia potentia nutriendi, & generandi, &c. i. & quia subiectum potentiae nutritiuae, & augmentabilis, & generatiuae idem est scilicet nutrimentum: T& iam diximus primo quod via ad cognitionem substantiarum istarum virtutum, non est nisi per cognitionem passiuorum earum primo: vnde necesse est primo incipere, & determinare cibum quid sit, & nutrire quid sit. Et, cum narrauit hoc, incoepit demonstrare quid est cibus
Commentum 43
Dicit quod, existimatum est quod nutrimentum est illud, quod est contrarium nutribili, sicut quidam existimati sunt. sed ista existimatio non est in omni contrario, sed in eis contrariis, quae non tantum fiunt abinuicem, sed etiam augmentantur: plura enim contraria, quae generantur abinuicem, non aug mentantur abinuicem: sanum enim fit ab infirmo, sed non nutritur ex eo.
Et hoc intendebat, cum d. & non omne contrarium omni contrario, &c. & sermo eius est intellectus per se. & innuit per hoc contraria, quae sunt in substantia. ista enim existimantur augmentari abinuicem, & nutriri abinuicem. Et, cum declarauit quod ista existimatio non inuenitur nisi in com trarijs, quae sunt in substantia, & sunt ea, quae possibile est vt nutriri reputentur ab inuicem, declarauit etiam quod hoc non aequaliter inuenitur in vtroque contrario. contraria enim non videntur nutrite se adinuicem aequa liter. Et d. Videmus etiam quod non eodem modo sunt nutrimentum, &c. idest & ista existimatio non inuenitur in vtroque contrariorum, quae sunt in substantia aequaliter scilicet vt vtrumque eorum nutriatsuum compar aequaliter. aqua enim & vniversaliter corpora humida videntur esse nutrimentum ignis, ignis autem non videtur esse nutrimentum alicui. Et, cum narrauit quod ista existimatio debilis est, si accepta fuerit absolute, natrauit quod ista existimatio tantum inuenitur in elementis, & d. In corporibus autem simplicibus, &c. i. existimare autem quod nutriens est contrarium nutribili, non inuenitur, proprie nisi in duobus his corporibus simplicibus: quorum alterum est ignis, & alterum humidum, vt aqua, & aerĀ¬
Commentum 44
Sed ista existimatio, licet inueniatur in elementis per sensum, & inductionem, tamen in ipsa quaestione est locus dubitationis ex propositionibus fa mosis. est enim sermo quidam qui dat quod nutrimentum est similile, & alius, qui dat nutrimentum esse contrarium.
D. d. rationem super vtrunque sermonem, & d. Quidam enim dicunt, &c. i. quidam enim Antiquorum opinabantur, quod nutrimentum debet esse simile, quia simile nutrit suum simile, & augmentat ipsum. contrarium enim transmutat suum contrarium: sed non nutrit ipsum neque augmentat. Et, cum dixit hanc rationem, dixit etiam tationem, quod nutrimen tum est contrarium, & d. Et quidam econuerso. i. & dixerunt hoc scilicet quod con trarium nutritur a suo contratio, non a suo simili, quia opinati sunt quod nutrimentum patitur a nutribili, & simile non patitur a suo simili: ergo nutrimen tum non est simle. & cum viderunt etiam quod nutrimentum transmutatur in nu tribile, & patitur: & omnis transmutatio est a contrario ad contrarium aut ad illud, quod est medium inter contraria: concluserunt ex hoc quod nutrimentum est contrarium.
Commentum 45
D. Et etiam nutrimentum patitur quoquo modo, &c. i. potest intelligi quod iste sermo est quasi ratiocinatio iuuans dicentem quod nutrimentum est com trarium, & remouens obiectiones contradicentes huic sermoni. Potest enim aliquis dicere quod, si nutrimentum esset contrarium nutribili, oporteret vt vtrunque ttansmutaretur a suo compari, & pateretur ab eo. & quasi dicit rnindendo quod nutrimentum est quod patitur a nutribili, non nutribile a nu trimento. Non enim est necesse vt ab omni patiente patiatur agens eo modo, quo patiens patitur ab eo. lignum enim patitur a Carpentario, sed Carpentarius non patitur a ligno: nisi aliquis vocet illam transmutationem quae est ex ocio ad operationem, passionem. Et forte praeponebatur iste sermo ad illud, quod vult de dissolutione istius dubitationis, & ad demonstrandum illud, quod col locatur de vero in vtroque istorum duorum sermonum oppositorum. Qnam, cum hoc fuerit scitum de nutrimento & nutribil scilicet quod nutrimentum est illud, quod transmutatur in formam nutribilis, non nutribile in formam nutrimenti, neque vtrumque a suo compari aequaliter. Et quod ita est de nutrimento & nutribili, si cut de Carpentario ad lignum, non sicut contraria, quorum eadem materia, de clarabitur statim, cum nutrimentum dicitur duobus modis. pDtur. enim de illo, quod adhuc non digeritur, neque transmutatur in naturam nutribilis: & dicitur etiam de illo, quod digestum est, & transinutatur in naturam nutribilis, quod cibum esse similem vere dicitur de digesto, & contrarium de indigesto. Et ideo dicit post. Inter hoc igitur quod nutrimentum, &c. i. &, cum nutriens est illud, quod alterat nutri mentum in substantiam suam, manifestum est quod magna dicitura est inter hoc, quod fit nutrimentum, & inter hoc, quod copulatum est cum nutribili apud com plementum digestionis, & inter illud, quod innatum est vt copuletur cum nutribili, sed nondum copulatur.
D. d. Si igitur nutrimentum est vtrumque, &c. i. si igitur hoc nomen nutrimentum dicitur de vtroque: sed alterum eorum est nutrimentum in potentia, cum innatum est digeri, sed tamen adhuc non digerier: alterum autem est nutrimentum in actu, & illud est, quod iam digeritur: vere possumus dicere vtrunque de cibo scilicet simile, & dissimile sine aliqua contradictione. Hi enim duo sermones non essent contrarij, nisi hoc nomen nutrimentum diceretur eodem modo. Nutrimentum enim non digestum est nutrimentum in poten tia, quod vere potest dici contrarium: nutriens enim non agit in ipsum, nisi secundum quod est contrarium. nutrimentum autem digestum poet dici simile: non enim est pars nu tribilis, nisi secundum quod est simile.
Commentum 46
Et, quia nihil videtur nutriri, nisi communicet in aliqua intentione, de quibus dicitur hoc nomen vita, vt declaratum est, ideo corpus animatum est nutri bile, secundum quod est corpus animatum. nutrimentum enim non attribuitur animato, nisi secundum quod habet animam. non secundum quod est corpus. Ista igitur actio attribuitur animae essest tialiter, non accidentaliter: & Tpars substantia animae cui attribuitur ista actio, non est nisi virtus, quae innata est habere istam actionem, cum igitur, cognouerimus hanc actionem proprie, tunc cognoscemus substantiam istius virtutis proprie.
Commentum 47
Vult distinguere tres actiones nutrimenti scilicet nutrire, & augmentare, & generare, & d. Et esse nutrimentum, &c. i. & aliquid esse nutrimentum, aut nutritiuum aliud est ab esse augmentatiuum. Nutrimentum enim dicitur secundum quod conseruat substantiam rei nutribilis, ne corrumpatr. dat enim ei aliquid loco dissoluti. & ideo permanet in esse, dum nutritur: &, cum cessat nutrimentum, corrumpitur. Est vero augmentatiuum secundum quod perficit quantitatem naturalem eius, quod diminuitur in principio perper neĀ¬ cessitate. sed tacuit hoc, quoniam dicitur a inter augmentum, & nutrimentum est manifesta. si forte non esset diminutio scriptoris. Et, cum diuisit has duas actiones, incoepit dicere tertiam actionem, quae est generare, & d. Et est agens gnerationem, &c. i. & nutrimentum habet aliam actionem a conseruatione & augmentatione scilicet gnare. D.exposuit generationem, & d. non generationem nutribilis, sed gnationem similis nutribili, i. in specie.
Commentum 48
Et cum declaratum est quod istae actiones sunt diuersae, secundum diuersitatem suorum finium: licet subiectum sit idem scilicet nutrimentum: & est necesse vt istae actiones sint attributae alicui virtuti animae. Et, cum ita sit, necesse est vt hoc principium animae scilicet virtus nutritiua, sit virtus, quae pont coseruare ens in sua for ma secundum dispositionem, i. secundum aliquam dispositionem conseuationis. Et d. hoc. quia sunt aliquae virtutes, quae conseruant esse secundum omnem disponem, & omnes pertes eius eodem, mod scilicet virtutes corporum caelestium.
Commentum 49
Cum descripsit hoc principium animae, & descripsit nutrimentum, reuersus est ad distinguendum intentiones istorum noium, quae denoniantur a nutrimento, & d. Sunt igitur tria, &c. i. & manifestum est per setria esse diuersa secundum diuersitatem rerum relatiuarum. quorum vnum est nutribile, & secundum illud, per quod nutritur: tertium autem est nutriens. Et iam declaratum est quod illud, quod nutrit, est anima cui attribui tur haec actio: vnde manifestum est quod nutriens est anima principia aliarum virtutum, quae attribuuntur nutrimento. Et intendit hic per primam priorem naturaliter: & quod nutribile est corpus: & illud, per quod nutritur, est cibus.
D. d. Et quia oportet vt omnia. i. quia oportet vt omnia appelssentur ex suis finibus, cum haec caum finalis sit dignior essentiae rei omnibus causis, necesse est vt anima nutritiua deseri batur per actionem, quae est suus finis, & est generare simile, non per actionem nutriendi, quae est conseruare, vt praediximus. Dicedum est igitur quod anima nutritiua est virtus, quae est innata generare a cibo sibi simile indiuiduo, in quo existit in specie: cum omnes suae actiones non sint nisi, perper hanc vir tutem. & hoc manifestum est in plantis, & animalibus.
Commentum 50
Cum demonstrauit modos actionis animae nutritiuae, & descripsit eam, & dscripsit nutrimentum, incoepit declarare modo insteum primum, per quod ista anima agit in cibum. iam enim fuit dictum vniversaliter quod definitio animae est perfectio corporis organici, Et. d. Et illud, per quod nutritur, &c. i. & illud, per quod completur actio nutrimenti, est duplex scilicet primum mouens, quod non mouetur cum mouet: & pri mum mouens, quod mouet & mouetur, & est illud, quod est de primo mo tore quasi subiectum. & primus motor de eo quasi forma. Et de hoc, quod dixit, quaedam declarauit hic, & quaedam in sermonibus vniversalibus. Quod igi tur declaratum est hic, est quod anima nutritiua est primum mouens in cibo, quod agit in cibo per calorem, per quem fit digestio. vtrum autem oportet vt mo ueat, & non moueatur, secundum quod est primum mouens, & quod calor moueat, ita quod moueatur a primo motore, hoc declaratum est in sermonibus vniversalibus. decla ratum est enim illic quod omnis primus motor, si fuerit corporalis componitur ex motore non moto, & ex motore moto, secundum quod componuntur res ex materia & forma. Sed est dubitatio in hoc, quod dixit. Motus enim virtutis nutritiuae est in capitulo alterationis: & illud, quod mouetur ex se, quod componitur ex motore non moto, & ex motore moto, non inuenitur nisi in motu locali. In motu autem alterationis non inuenitur mo tum ex se. non enim est necesse quod primum alterans corporeum alteretur, & tunc alteret, sicut est necesse in primo motore corporeo scilicet vt non moueat in lo co, nisi moueatur. Quomodo igitur dixit hic quod alterum eorum est mouens & motum, & alterum mouens tantum: & dedit exemplum de rebus mouentibus in loo: &, si hic esset locutus de motu locali animalium, tunc exemplum esset verum. Dicamus igitur quoniam propinquum alterans cibum debet esse corpus manifestum est. Quoniam vero corpus alterans non sufficit in essendo primum mouens istud motum, declaratum est prius, quando d. quod calor non sufficit in agendo actionem alteratiuam terminatam, nisi sit illic alia virtus, quae non est corpus, sed est in corpore. corpus igitur, quod est primum alterans, componitur, ex alterante, quod non alteratur scilicet aia, & ex alterante alterato scilicet calore naturali. Declaratum est igitur quod illud, per quod fit nutrimentum, ex duplex scilicet alterans non alteratumsomne enim alteratum est corpus, & istud est anima, & est alterans alteratum scilicet calor naturalis. Hoc igitur nomen motus large, & vniuersaliter accipitur in hoc loco. & secundum hanc expositionem non indigetur illo, quod declaratum est in illo sermone scilicet quod primus motor in loco componitur ex motore non moto, & ex motore moto. Et possumus dicere quod calor naturalis non alterat cibum, nisi primo moueatur in loco. de claratum est enim quod motus localis antecedit caeteros motus: & maxime istum motum, qui est terminatus scilicet qui alterat rem in alia hora, & alia non & etiam non alterat tamtum, sed attrahit & expellit cibum. & hoc est motus lo calis. Et secundum hanc expositionem erit demonstratio manifesta. Sed prima expositio videtur magis conueniens: & etiam fuit exemplum largiter acceptum. manus enim non est primus motor nauis, qui non mouetur, sed ip se gubernator. Et, cum declarauit quod anima nutritiua est forma in corpore, cum propinquum alterans corpus, quod est cibus, necessario debet esse corpus: & quod forma sit alterans non alterata, cum sit non corpus: & quod corpus alterans est alteratum, incoepit declarare quid est hoc corpus, & d Et oportet necessario vt omne nutrimentum, &c. idest & oportet necessario vt omne nutrimentum, quod iam est nutrimentum in actu, digeratur per corpus alterans, quod est insteum animae nutritiuae. &, cum hoc corpus debet esse alterans, & digerens: & tale est corpus calidum: vnde Antiqui dixerunt quod ignis nutritur: oportet necessario vt omne habens animam nutritiuam habeat calorem: sed non absolute, immo calorem naturalem. declaratom est enim in Quar to Meteororum quod illud, quod facit digestionem, est calor conuemiens illienti, non extraneus.
D. d. sam igitur diximus secundum descriptionem. i. vniversaliter & largiter, &c. i. & complementum sermonis in vnaquaque parte eorum, ex quibus constituitur nutrimentum, exponendum est post in loco conue. nienti. Et dixit hoc: quia sermo de nutrimento, & augmento non perficitur nisi in pluribus libris. In libro enim de Generatione & corruptione determinatus est motus augmenti & diminutionis. In Meteororis autem, de terminati sunt modi calorum, & modi actionum, vt decoqui, & assari. Et in hoc libro etiam declaratus est primus motor in istis motibus. Et in libro etiam de Animalibus determinatum est quot sunt instra istius virtu tis vnoquoque animali: & quomodo completur actio per ipsam in vnoquoque eorum: & per quot membra: & quomodo seruiunt illi illa membra: & qua lis est proportio eorum in ista actione adinuicem, & huiusmodi. & ideo dixit quod illud, quod declaratum est hic de nutrimento, non est nisi pri mus motor, & primum instrumentum.
Commentum 51
Cum fuit locutus de virtute nutritiua, incoepit loqui de sensibili, & pri mo de illo, quod commune est omnibus sensibus, & d. Dicamus igitur quod sentire, &c. i. dicamus igitur quod sentire fit per aliquam passionem, & motum in sensibus a sensibilibus, non per actionem sensuum in sensibilia. hoc enim est primum consyderatum de sensu, scilicet vtrum sit numeratus in virtutibus actiuis, aut passiuis. TEt, cum posuit ipsum in genere virtutum passiuarum, dedit causam istius existimationis, & d. existimatur enim, &c. i. & diximus quod sensus fit secundum passionem: quia existimatur quod sensus alterantur a sensibilibus aliquo modo alterationis. Et dixit aliqua, vt notet proprium. quia Tpost declarabitur quod ista trans mutatio non dicitur alteratio, nisi multipliciter.
Deinde dicit. Et quidam dicunt quod simile, &c. i. &, cum posuerimus quod genus sensus est parsio, consyderandum est in quibus existimatur passio. quidam enim dicunt simile pati a suo simili: & quidam econtrario, scilicet quod contrarium patitur a suo contrario. Et intendebat hic per sermones vniuersales librum de Generatione & corruptione. T& non sufficit ei, quod declaratum fuit in illo libro, quia sermo hic videtur magis proprius. subiectum enim, de quo loquitur hic, magis proprium est subiecto, de quo loquebatur illic. & primo incoepit dare dubitationem in hoc, quod posuit, quod sensus est de virtutibus passiuis, non actiuis.
Commentum 52
Cum posuit sensum esse de virtutibus passiuis, incoepit dubitare dubitationem ?cogentem vt sit de passiiuis, non de actiuis. & hoc, si non intendit per existimationem certificationem. multoties enim vtitur existimatione pro certitudine. Et di. Sed est irrationabile, quare sensus non sentiunt se. idest vt mihi videtur, sed est irrationabile, cum posuerimus quod virtutes sensitiuae sunt actiuae, dicere quare sensus non sentiunt ex se absque extrinseco. necesse enim est, si virtutes sensus essent actiuae, vt sentirent ex se: & non vt indigerent in sentire aliquo extrinseco.
Deinde di. & ex eis sunt ignis, & terra, & alia elementa. idest & sensuum quidam attribuitur in sua compositione vnicuique elemento: & ista sunt sensibilia, oportet igitur vt sentirent se. & hoc intendebat, cum d. & accidentia contingentia eis idest contingentia istis sensibilibus, ex quibus componuntur instrumenta istorum sensuum. Et, cum narrauit quod est irrationabile dicere quare sensus non sentiunt absque extrinsecis, si posuerimus sensus esse ex virtutibus actiuis, incoepit narrare modum, secundum quem erit responsio huic quaestioni, & dixit. Dicamus igitur quod sensus non est in actu, sed in potentia, &c. idest dicamus igitur in respondendo quod sensus non est ex virtutibus actiuis, quae agunt ex se, absque eo quod indigeant in actione, quae prouenit ab eis, motore extrinseco: sed, quia sunt ex virturibus passiuis quae indigent motore extrinseco. & ideo non sentiunt ex se. quem admomum combustibile non comburitur ex se absque motore extrinseco, scilicet igne. & quemadmodum combustibile, si esset combustibile ex se, tunc possibile esset vt combureretur sine igne extrinseco existente in actu: sic sensus, si sentirent ex se, secundum quod sunt vit tutes actiuae, tunc possibile esset vt sentirent absque extrinseco. Et debes scire quod haec est Tprima differentia, qua virtutes animae differunt ab inuicem: & est principium consyderationis de intellectu, de aliis virtutibus. virtus autem nutritiua manifestum est ex praedictis, quod est ex virtutibus actiuis.
Commentum 53
Cum declarauit quod sensus est ex virtutibus passiuis non actiuis: & ista habent duplex esse, scilicet esse in potentia, antequam virtutes eius perficiantur a motore extrinseco, & esse in actu, quando fuerint perfectae & inuentae in actu a motore extrinseco: incoepit declarare quod haec duo comtingunt virtutibus animae, & d. Et quia dicere quod aliquid sentit, &c. i. &, quia manifestum est per se quod dicere quod aliquid sentit est duobus modis. Quorum vnus est cum dixerimus in aliquo audienti, & videntiin potentia, quod audit, & videt: vt dicimus de dormiente. & hoc iutendebat, cum dixit. quod enim in potentia audit, & videt, &c. i, quod enim est in potentia propinqua audiens, & videns dicitur secundum consuetudinem audiens, & videns: licet sit dormiens, qui est magis remotus aliis modis potentiae. quod enim est in obscuro est videns in potentia. sed ista poten tia est propinquior actui. quam potentia, quae est in visu dormientis.
D. d. & illud, quod peruenit ad agere, dicimus in eo hoc. i. & illud, quod peruenit de rebus sensibilibus vt videat, & audiat, & vniversaliter sentiat, dicitur quod audit, & videt, & vniversaliter sentit. Et cum declarauit quod hoc nomen sensus dicitur de vtraque intentione, dixit. Et similiter oportet vt sentire etiam dicatur duobus modi, de potentia, & actu, &c. i. & similiter oportet vt sentire, quod est actio sensus, dicatur etiam duobus modis, sicut de habitu, & forma, ex quibus prouenit sentire.
Commentum 54
Cum declarauit sensum esse ex virtutibus passiuis, & quod est duobus modis, dixit Sermo igitur noster, &c. idest & magna differentia est inter sermonem de sensu, opinando in eolquod est virtus passiua, & sermo item de eo, opinando quod est virtus actiua. sermo enim de aliquo, secundum quod opinamur in eo quod suum esse est pati & moueri, alius est a sermone in eo, secundum quod opinamur quod suum esse est agere & mouere. Et, cum narrauit hoc, dedit differentiam inter vtrunque, & d. Motus enim est aliqua actio, sed non perfecta. idest & hec duo genera essendi sunt diuersa. esse enim vnius generis est de genere esse motus: & iam declaratum est quod motus est actio non perfecta: est enim perfectio alicuius existentis in potentia secundum quod est in potentia: esse autem alterius generis est actio perfecta.
Deinde dedit aliam differentiam inter vtrumque esse, & d. & omne, quod patitur, & mouetur &c. idest & differunt etiam, quoniam omne numeratum in genere passionis non habet esse nisi ab aliquo scilicet agente. &, ideo, si agens non fuerit, hoc non erit. omne autem nume. ratum in genere actionis habet esse ex se, non ex alio.
D. d. Et ideo patiquandoque est a simili, &c. i. & quia esse virtutum passiuarum est admixtum ex potentia, & actu. passiuum enim antequam patiatur, est contrarium agenti. & cum passio completur, est simile agenti. &, dum patitur, est admixtum. non enim cessat dum mouetur, corrumpi in eo pars contrarij, & fieri pars similis. Et manifestum est quod qui non intellexerit virtutes passiuas i tali esse, non poterit dissoluere praedictam quaestionem: neque etiam qui non concesserit quod virtutes sensus sunt de virtutibus passiuis. Potest etiam dicere vtrum sensibile sit simile, aut contrarium. & hoc est fundamentum & oportet vt conseruetur, sicut diximus in aliis virtutibus animae, & maxime in virtute rationabili, sicut apparebit post.
Commentum 55
Cum declarauit quod sensus dicitur duobus modis, potentia, scilicet & actu: & etiam vtrunque istorum dicitur duobus modis, incoepit determinare hoc, & d. Et oportet nos determinare etiam, &c. idest & oportet nos, cum sciuerimus quod sensus inuenitur duobus modis, potentia, scilicet & actu, determinare intentiones, de quibus dicitur potentia, & perfectio, & actus simpliciter: cum in hoc loco non sumus locuti de eis nisi simpliciter. Et, cum dedit causam, propter quam oportet loqui in hoc loco de potentia, & actu simpliciter scilicet quae existunt in sensu simpliciter, dixit Dicamus igi tur quod intendimus, &c. i. dicamus igitur quod manifestum est quod, cum dixerimus quod aliquid est tale in potentia, quod hoc intenditur, duobus modis, aut sicut dicimus quod homo est sciens in pote ntia, idest innatus scire: aut sicut dicimus in sciente grammaticam in actu, quod est sciens in potentia, quando non vtitur sua scienta. Et, cum d eclarauit istos duos modos potentiae, dedit differentiam inter eos, & d. Sed potentia, quae est in vtroque, non est eodem modo, &c. idest sed intentio potentiae in vtroque torum non est eodem: sed, cum dicimus, quod ignorans est sciens in potentia, intendimus quod genus eius, & materia est receptibile scientiae. Et, cum dicimus. in sciente grammaticam quod est sciens in potentia, dicimus quod habet potentiam consyderandigrammaticam, cum voluerit.
Commentum 56
Idest sciens autem grammaticam, consyderando in ea, est sciens secundum vltimam perfectionem: & tale dicimus sciens in rei veritate. hoc autem, de quo consyderat non in eo quod scit illud, si non consyderat actu de eo.
Deinde di. Illi igitur duo primi sunt scientes in potentia, scilicet igno rans, & sciens, quando non vtitur sua scientia.
D. d. sed alter eorum &c. sed alter eorum mutabitur ex potentia in actum, cum alterabitur per doctri nam, & mutabitur multotiens ex habitu ad dispositionem contrariam, & ex dispositione contraria habitum, quousque habitus sit firmus, & fixus. Et intendit per habitum formam scientiae: & per dispositionem: contrariam ignorantiam. D.d. alter autem cum mutabitur ex habere sensum, aut scientiam grammati eae, sed non intelligit, quousque agat. idest & alter exit de potentia in actum, & in vltimam perfectionem, quando mutabitur ex habere sensum in actu, aut scientiam grammaticae in actu in tempore, in quo non intelligat ab eo, quousque agat ab eo. modus igitur istius virtutis est alius modus.
Commentum 57
Et hoc nomen passio non significat eandem intentionem simplicem, sed quaedam est passio, quae est corruptio patientis a contrario, a quo patitur: vt passio calidi a frigido, & humidi a sicco.
D. d. & quaedam viĀ¬ detur magis, &c. idest etiam est passio, quae est euasio patientis in potentia ab eo, quod est in perfectione, & actu, secundum quod illud, quod est in actu est simile non contrarium scilicet extrahens ipsum a potentia ad actum, econuerso dispositioni in prima passione.
D. d. Ista igitur est dispositio, &c. i. & iste vltimus modus passionis est dispositio eius, quod est in potentia ex anima apud perfectionem mouentem illud, quod est in potentia, & extrahentem eam in actum non secundum primum modum passionis.
D. d. non enim consyderat, &c. i. & iste modus passionis est ex modo, qui est euasio patientis ab eo, quod est in actu, mouens ipsum, non corruptio eius. non enim consyderat in aliquo, postque non consyderabat, nisi qui scit illud. & haec non est alteratio secundum primam intentionem, quae est corruptio parientis. D.d. additio enim in ipso est ad perfectionem, &c. i. &, quia ista transmutatio non est ex non esse, sed est additio in transmutabili, & ire ad perfectionem, absque eo quod sit illic corruptio, aut mutatio ex non esse, ponitur sicut muta tio ex ignorantia ad senam. Et quasi intendit quod hoc est magis remotum a vera alteratione duobus modis, alteratio enim, quae est euasio patientis, est duplex: alteratio scilicet de non esse ad perfectionem, & alteratio de prima perfectione ad vltimam. & haec est additio, quam innuit.
Commentum 58
Et similiter non est rectum dicere in eo, qui venit de ignorantia ad scien tiam, cuius dispositio dicitur disciplina quod alteratur: sicut non dicitur hoc in eo, qui mutatur ex hoc, quod non operatur ab habitu existente in eo in actu, ad hoc vt agat ab eo: vt Carpentarius, qui mutatur a non carpentari ad carpentari. Et hoc exemplum inuenimus in ali translatione.
D. d. Qui autem reuertitur ad perfectionem, &c. i qui autem acquiririt perfectionim de scientia post potentiam secundum reuersionem ad illud, quod iam acqui siuerat primo, deinde amisit ipsum, non debet dici illo nomine quo dicitur ille, qui est in potentia primo semper, & nunquam lueratus fuit illud quod dicitur disciplina: sed iste modus debet habere aliud nomen & iste modus quem innuit, dicitur rememoratio. Et dixit hoc quia Plato opinabatur quod disciplina, & rememoratio idem sunt.
D. d. Qui autem addiscit, postquam fuit in potentia. i. transmutatio autem ex ignorantia in scientiam a doctore, qui est sciens in perfectione, & in actu, necesse est aut vt non vocetur alteratio, aut vt dicatur quod alteratio est duobus modis, Quorum vnus est transmutatio, quae sit in dispositionibus non esse in pa tienti ab agente: Et alius est transmutatio, que fit in dispositione habitus, & formae existentis in patiente ab agente. & ista est passio, quae est corruptio patientis, non euasio. & hoc est illud, quod dixitante, aut est aliud genus alterationis,
Commentum 59
Et prima transmutatio sentientis, quae est similis transmutationi hominis de ignorantia ad scientiam per doctorem, est transmutatio, quae sit per agens generans animal non a sensibilibus. Et innuit differentiam inter primam perfectionem factam in sensu, & vltimam. Opinatur enim quod prima perfectio sensus sit ab intelligentia agente, Tvt declaratur in libro de animalibus. Secunda autem perfectio fit a sensibilibus.
D. d. ita quod, cum fuerit factum, &c. i. ita quod, cum prima virtus fuerit facta statim sentiet nisi aliquid impediat, aut sensibilia non sint presentia. & hoc est simile seniae, quae est in sciente, qui non vtitur scientia.
D. d. Et sentire est sicut scire idest & vltima perfectio sensus, quae est comprehendere sensibilia in actu, & consyderare in eis simile est vti scientia, & consideratione.
D. d. & quod est in actu est simile ad consyderare. i. sentire in actu simile est ad consyderare, & scire.
D. d. Sed differunt, &c. i. sed prima perfectio sensus differt a scientia scientis, quae est in actu, quando non consyderat, in hoc, quod mouens primam perfectionem in sensu, & extrahens in secundam sunt extrinseca sensata, vt visibilia, mouens autem scientem de prima perfectione in secundam est aliquid copulatum cum anima copulatione in esse.
Commentum 60
Idest & causa huius diuersitatis inter sensum, & intellectum in acquiremdo vltimam perfectionem est in hoc, quod motor est in sensu extrinsecus & in intellectu intrinsecus est. quia sensus in actu non mouentur nisi mo tu, qui dicitur comprehensio a rebus particularibus sensibilibus, & isti sunt extra animam. intellectus autem mouetur ad vltimam perfectionem a rebus vniuersalibus, & istae sunt in anima. Et dixit & ista quasi sunt in anima. quia post declarabit quod ea, quae sunt de prima perfectione in inĀ¬ tellectu, sunt quasi sensibilia de prima perfectione in sensu scilicet in hoc, quod am bo mouent, sunt intentiones imaginabiles: & istae sunt vuiuersales poten tia, licet non actu & ideo dixit. & ista quasi sunt in anima. & non dixit sunt, quia intentio vniversalis, alia est ab intentione imaginata.
Deinde d. Et ideo poent homo intelligere, &c i. & quia mouentia virtutem rationalem sunt intra animam: & habita a nobis semper in actu: ideo homo pont considerare in eis, cum voluerit: & hoc dicitur formare, & non potest sentire, cum voluerit: quia indiget necessario sensibilibus, quae sunt extra animam. D.d. Et ista dispositio est etiam, &c. i. & ista dispositio est etiam in nobis in scientia sensibilium: & nos discimus ab eis, quia existunt in sensibus. & causa in esse istius dispositionis in nobis in scientia sensibilium, est eadem causa in esse istorum in ipsis sensibilibus. Et similiter est intelligendum quod dispositio existens in nobis in scientia vniuersalium est in nobis, quia est in virtute rationali, & quod causa quod sumus per illam hoc modo, est cau sa, qua ipsa est illo modo. Sed, quia sermo in intellectu non est hic manifestus, transmisit nos ad aliud tempus, & dixit. Sed sermo de istis rebus. i. de intellectu. TEt potest aliquis dicere quod sensibilia non mouent sensus illo modo, quo existunt extra animam. mouent enim sensus secundum quod sunt intentiones, cum in materia non sint intentiones in actu, sed in po tentia. Et non potest aliquis dicere, quod ista diuersitas accidit per diuer,Ā¬ sitatem subiecti, ita quod fiant intentione, propter materiam spiritualem quae est sensus, non propter motorem extrinsecum. melius est enim existiinare quod causa in diuersitate materiae est diuersitas formarum: non quod diuersitas materiae sit causa diuersitatis formax. Et, cum ita sit, necesse est ponere motorem extrinsecum in sensibus alium a sensibilibus: sicut fuit necesse in intellectu. Visum est igitur quod, si concesserimus quod diuersitas for marum est causa diuersitatis materiae, quod necesse erit motorem extrinsecum esse. Sed Arist. tacuit hoc in sensu, quia latet, & apparet in intellectu. Et debes hoc consyderare, quoniam indiget perscrutatione.
Commentum 61
Idest summa eius, quod declaratum est ex hoc sermone, & in hoc loco haec est. Et intendit per simpliciter vnam intentionem. & dixit quod illud, quod est in potentia, non est vna intentio, sed plures. & d. sed de quodam l dicitur, &c. idest sed quidam sensus dicitur esse in potentia, sicut dicitur quod puer pot gubernare exercitum. & ista est potentia prima remota: ex qua cum fit transmutatio ad propinquam potentiam fit per generans, non per sensibilia: & est similis potentiae ignorantis ad scientiam. Deinde dixit, & de quodam dicitur, sicut dicitur de experimento, & similiter est de sensu. & intendit potentiam, quae est prima perfectio sensus: & est illa, ex qua sit transmutatio ad vltimam perfectionem per ipsa sensibilia. & est similis scienti, quando non vtitur sua scientia. Et intendit per omnia ista declarare quod potentia sensus, quae recipit sensibilia, non est pura praeparatio, sicut praeparatio, quae est in puero ad recipiendum scientiam: & quod est aliquis actus, sicut habens habitum, quando non vtitur suo habitu.
Commentum 62
Idest, sed quia differentiae potentiae, & transmutationis existentium in anima sensibili, & in rebus animatis non hibunt nonia propria, & iam declara uimus ea esse diuersa, & declarauimus modum, secundum quem diuersantur: vi sum est nobis quod necesse est, inquantum ista intentio, quam determinauimus de anima, non habet nomen proprium, dare ei nomen passionis, & alterationis, quae est subiectum rerum verarum. hoc enim non nocet, cum iam determinauimus intentionem, secundum quam diuersantur. Et dixit, necesse est no bis. quia ista intentio caret nomine apud vulgus: & transumptio nominis vsitati apud vulgus est facilior, quam fingere aliud nomen. Et, cum hoc fuerit declaratum de sentiente, incoepit describere eum simpliciter, & dixiti. Et sentiens in potentia est, sicut sensatum in perfectione. idest manifestum est igitur ex hoc, quod diximus, quod sentiens simpliciter est illud, quod est in potentia ad intentionem, quam determinauimus de poĀ¬ tentia per intentionem rei sensibilis in perfectione, idest illud quod inm tum est perfici per intentionem rerum sensibilium, non per ipsas res sensibi les. Et, si non, tunc esse coloris in visu, & in corpore esset idem. Et, si ita esset, tunc esse eius in visu non esset comprehensio. & ideo dixit, est illud quod est in potentia, sicut sensatum in perfectione. & non dixit, illud, quod est in potentia sensatum. quoniam sit ita esset, idem esset esse coloris in vi su, & in sua materia.
Commentum 63
Cum declarauit quid est sensus simpliciter, vult modo loqui de vnoquoque sensuum. Et, quia iam praedixit quod via ad hoc est loqui de ipsis sensibilibus, cum sint magis nota quam sensus, dixit Et, antequam incipiamus loqui, &c. i. & quia necesse estire ex eis, quae sunt apud nos magis nota ad ea quae sunt magis nota apud naturam, oportet nos loqui prius de ipsis sensibilibus. Et, quia sensibilium haec sunt vniuersalia, & haec propria, incoepit loqui prius de propriis, & dixit, Dicamus igitur quod sensibile &c. idest & sermo eius in capitulo isto apparet per hoc, quod dixit, sensus autem plures habet modos. Intendit quod sensibilia vniuscuiusque istorum sensuum plura sunt vno modo: sed vnusquisque sensuum iudicat suum sen satum proprium: & non erat in eo in maiori parte. vifus enim non erratl in colore, vtrum sit albus, aut niger: neque auditus in voce vtrum sit gra uis, aut acuta. sed isti sensus errant in comprehendendo differentias indiuiduorum istorum sensibilium, ver. gra. in comprehendendo istud album quod est nix: aut differentias locorum istorum, ver. g. vt comprehendat quod istud album est superius, aut inferius.
Deinde d. Quod igitur est tale dicitur proprium. idest sensibilia autem, quae inueniuntur alicui soli sen ui, qui non errat in eis, in maiori parte dicuntur propria. Et, cum dixit. sed in colorato quid est, & vbi est: & in audito quid est, & vbi est, non intendebat quod sensus comprehendit essentias rerum, sicut qui. lam existi mauerunt: hoc enim est alterius potentiae quae dicitur intellectus: sed intendebat quod sensus cum hoc, quod comprehendunt sua sensibilia propria, comprehendunt intentiones indiuiduales diuersas in generibus, & in speciebus. comprehendunt igitur intentionem huius hominis indiuidualis, & intentionem huius equi indiuidualis, & vniuersaliter inten tionem vniuscuiusque decem praedicamentorum indiuidualium. & hoc vil detur esse proprium sensibus hominis. Vnde dicit Arist. in lib. de Sentu, & sensato, quod sensus aliorum animalium non sunt sicut sensus hominis, aut simile huic sermoni. & ista intentio indiuidualis est illa, quam disti ouit virtus cogitatiua a forma imaginatiua, & expoliat eam ab eis, quae sunt adiuncta cum ea ex istis sensibilibus communibus & propriis, & reponit ea in rememoratiua. & haec eadem est illa, quam comprenendit ima ginatiua. sed imaginatiua comprehendit eam coniunctam istis sensibilibus: icet eius comprehensio sit magis spiritualis: vt alibi determinatum est.
Commentum 64
Cum declarauit ex duobus modis essentialibus modum proprium, incoepit declarare communem, & d. quod sunt quinque motus, & quies, &c. Et hoc quod dixit, ista enim non sunt propria, &c. non intendit quod vnumquodque istorum quinque est commune vnicuique sensuum, vt intellexit Themistius, & secundum quod apparet: sed tria eorum, scilicet motus, & quies, & numerus sunt communia omnibus: figura autem & quantitas sunt commu nia tactui, & visui tantum. & sic intendit per hoc, quod dixit, sed commu nia eis omnia. i. sed omnia sunt communia sensibus, non omnia omnibus sensibus. Quoniam autem haec sensibilia, scilicet propria, & communia sunt attributa sensibus essentialiter manifestum est. non enim possumus attri buere comprehensionem sensuum eis alio modo ab eo, secundum quod sunt sensus. Haec igitur est vna intentio eius, quod est accidentaliter, quod est oppositum ei, quod est essentialiter. ista enim sunt comprehensibilia sensuum secundum quod sunt sensus, non secundum quod sunt aliqui sensus.
Commentum 65
Cum declarauit duos modos sensibilium per se, scilicet propriorum & comunium, incoepit declarare tertium modum, qui est sensibilis per a accidens, & d. Accidentaliter autem dicitur in re, quod est sensibilis. i. hoc mo do.
D. d. exemplum, & dixit, album enim quod est So. non sentitur, nisi accidentaliter. i. iudicare enim quod istud album est Soc. est sentire acciĀ¬ dentaliter.
D. d. causam, & d. accidit enim quod album, quod sentitur, sit iste. i. & dicimus quod ista comprehensio est per accidens: quia nos non sentimus per visum quod illud est So. nisi secundum quod est coloratum: & coloratum illud esse So. est per accidens, secundum quod est coloratum. Sed potest aliquis dicere quod similiter accidit ei figura, & numerus, & motus, & quies. quomodo ligitur fuerunt numerata ista in eis, quae sunt sensibilia essentialiters quoniam, ni fuerunt numerata quia sunt communia, similiter etiam intentiones in diuiduorum sunt communes omnibus sensibus. Et possumus dicere in hoc duos sermones: quorum vnus est, quod ista communicatio magis videtur necessaria in esse propriorum sensibilium, v. g. quantitas. conor enim non denudatur ab ea. & similiter calor, & frigus, quae appropriantur tactui. color enim non est necesse vt sit in So, aut in Platone, neque necessi tate propinqua, neque remota. Et etiam sensibilia Tcomunia, vt declarabitur, sunt propria sensui communi, quemadmodum ista sunt propria vnicuique sensuum: & comprehensio intentionis indiuidualis, licet sit actio sensus communis. & ideo pluries indigetur in comprehensione intentionis indiuidui vti pluribus vno sensu, vt vtuntur Medici in sciendo vitam eius, qui existimatur habere repletionem venarum pluribus vno sensu. tamen videtur quod ista actio est sensus communis non secundum quod est sensus communis, sed secundum quod est sensus alicuius animalis v. g. animalis intelligentis. Iste igitur est etiam alius modus modo rum secundum accidens scilicet quod accidit sensibus comprehendere diiturias indiuiduorum secundum quod sunt indiuidua, non secundum quod sunt sensus simplices, sed secundum quod sunt humani: & praecipue diiturae substantiales, videtur enim quod comprehensio intentionum indiuidualium, substantiarum, de quibus intellectus consyderat, est propria sensibus hominis. Et debes scire quod comprehensie intentionis indiuidui est sensuum: & comprehensio intentionis vniuersalis est intellectus: & vniuersalitas T& indiuidualitas comprehenduntur per intellectum scilicet definitio vniversalis, & indiuidui.
D. d. & ideo non patitur, &c. idest & visus non patitur ab intentione sensibile per accidens. quoniam, si pateretur ab aliquo indiuiduo, secundum quod est illud indiuiduum, non debet pati ab alio indiuiduo.
D. d. Ea autem, quae sunt sensibilia per se, &c. i. duorum autem, modorum rerum sensibilium per se propria sunt ea, quae prius debent nu merari in eis, quae sunt essentialiter: & sunt sensibilia in rei veritate, & essen tialiter, cum ista sunt, quae sentiuntur primo & essentialiter: illa autem licet sentiantur essentialiter, tamen non sunt prima.
Commentum 66
Cum compleuit sermonem vniversalem de sensibilibus, reuersus est ad sermonem proprium de vnoquoque sensibili, & primo de sensibili visus, & d. Illud autem cui attribuitur visus idest, & manifestum est per se quod sensibile, quod attribuitur visui, proprie est visibile. & visibile est color, & sibi simile ex rebus, quae videntur in obscuro, quae non habent nomen congregans in colore, neque etiam in se habent nomen, quod demonstret de eis illud quod est quasi genus, sed non possunt exponi nisi sermone composito. ver. gra. quod dicamus quod sunt ea, quae videntur in obscuro, & non videntur in in luce: vt conchae.
Deinde dicit. & post apparebit, &c. idest & nos declarauimus modum post, secundum quem dicitur quod color, & ista sunt visibilia, scilicet vtrum haec dicantur aequiuoce, aut secundum prius & posterius.
D. d. Visibile enim est color, &c. i. visibile enim in rei veritate est color, aut est illud, quod per se est visibile. Et est dicere per se, non secundum primam intentionem intentionum, de quibus dicitur, illud quiod est essentialiter, & est modus, in quo praedicatum est in substantia subiecti. sed secundum intentionem secundam, & est illud, in quo subiectum est in definitione praedicati. color enim est causa vt res sit visibilis. & per hoc, quod dixit, sed in eo inut nitur causa. intendit secundum quod color est causa, aut in eo inuenitur causa, vt aliquid sit visibile.
Commentum 67
Et substantia coloris, & eius essentia, secundum quod est visibilis, est illud, quod mouet diaphanum in actu.
D. d. & hoc est natura eius, &c. i. & ista deseri ptio demonstrat naturam & substantiam eius, secundum quod est visibilis. Et signum, quod color est mouens diaphanum in actu non diaphanum in poten tia, est, quia non est visibilis absque luce, per quam diaphanum in potentia fiat diaphanum in actu, & hoc autem demonstrat quod ipse opinatur quod colores existunt in obscuro in actu. Et si lux fiat necessaria in videndo colorem, non est nisi secundum quod facit diaphanum in potentia diaphanum in actu, aut opinatur quod lux est necessaria in videre, secundum quod colores existunt in obscuro in potentia: & secundum quod diaphanum potentia indiget etiam in recipiendo colorem, vt sit diaphanum in actu. Et Auempace dubitauit in hac descriptione ?s diaphani, & d. quod non est necesse vt diaphanum inquantum mouetur a colore, sit diaphanum in actu: quoniam diaphanei tas eius in actu est illuminatio eius: & eius illuminatio est aliquis color. Color enim nihil est, nisi admixtio corporis lucidi cum corpore diaphano: vt declaratum est in lib. de Sensu & sensato. Et omne recipiens aliquid non recipit ipsum nisi in modo, secundum quem caret illo. Et hoc coegit eum ad exponendum hunc sermonem alio modo ab eo, quod dixerunt expositores, & dixit, & dicere quod color mouet diaphanum in actu. i. mouet diaphanum de potentia ad actum, non quod mouet diaphanum, secundum quod est diaphanum. Lux autem necessaria est in videre: quia colores in obscuro sunt in potentia: & ipsa facit eos in actu, vt moueant diaphanum, secundum quod diaphanum caret luce, aut illo, quod fit a luce, scilicet co lore. & ista expositio est valde. difficilis, secundum quod sonant eius verba.
Alexan. enim dat rationem, quod diaphanum in actu mouetur a colo re ex hoc, quod apparet. Aer enim videtur multotiens coloratus colore, quem videmus mediante aere: vt parietes, & terra colorantur per colorem plan tarum apud transitum nubium super eas. Si igitur aer non coloraretur, per colorem illarum plantarum, non colorarentur parietes, & terra. Et manifestum est quod color, licet fiat a corpore lucido, tamen differt ab eo definitione, & essentia. color enim vt dicitur est vltimum diaphaniter, minati. Iux autem est complementum diaphani non terminati. Vnde manifestum est quod non de necessitate illud, quod mouetur a colore debet esse non lucidum: sed de necessitate debet esse non coloratum. Nihil eni recipit. se, aut est causa alicuius, in recipiendo ipsum & ista est propositio manifesta per se. & Arist. ea multotiens vtitur, indifferenter: siue moue re necesse, & recipiere fuerint spiritualia, sicut aer recipit colorem: aut manterialia, sicut corpus admixrum ex lucido, & diaphano obscuro recipit colorem. Et, cum fuerit possibile quod diaphanum in actu moueatur a colore Anecesse est vt hoc sit ei, aut essentialiter, aut accidentaliter scilicet aut secundum quod est
Commentum 68
Cum narrauit quod oportet prius consyderare de natura diaphani, incoepit describere ipsam, & dixit. Et Diaphanum est illud, quod est visibile, &c. I. Et Diaphanum est illud, quod non est visibile per se scilicet per colorem naturalem existentem in eo: sed illud, quod est visibile per accidens, i. per colorem extraneum. Et hoc, quod dixit, manifestum est. & ideo innatum est recipere colores, cum nullum proprium habeat in se.
D. d. non enim secundum quod aer est aer, &c. i. & quia diaphaneitas non est in sola aqua, neque in solo aere, sed etiam in corpore coelesti, fuit necesse vt diaphaneitas non sit in aliquo eorum, secundum illud quod est. v. g. secundum quod aqua est aqua, aut coelum coelum, sed secundum naturam communem, existentem in omnibus: licet non habeat nomen & hoc, quod dixit, manifestum est.
Commentum 69
Cum deularauit naturam diaphani, quod est deluce quasi materia de forma, incoepit definire lucem quod est, & d. Lux autem est actus diaphani, &c. i. substantia autem lucis est perfectio diaphanm, secundum quod est diaphanum: aut perfectio istius naturae communis corporibus. Et hoc, quod dixit. in potentia autem est illud, in quo est hoc, & obscuritas. i. corpus autem diaphauum in potentia est illud, in quo inuenitur ista natura communis cum obscuritate.
D. d. Et sux est quasi color diaphani, &c. i. & lux in diaphano non terminato est quasi color in diaphano terminato: cum diaphanum fuerit, diaphanum in actu a corpore lucido naturalitur: vt ignis: & silia de corporibus altissimis lucidis.
D. d. in hoc enim etiam &c. i. natura enim diaphaneitatis existens in corpore coelesti semper associatur illiquod facit eam dispositionem in actu. & ideo nunquam inuenitur coelum diaphanum in potentia, sicut ea, quae sunt inferius, cum quandoque sit luci dum praesens, & quandoque non. ista autem natura coelestis semper est illumina ta. Et ex hoc declaratur etiam quod colores non acquirunt habitum a luce, lux enim non est nisi habitus corporis diaphani.
Commentum 70
Cum declarauit quod lux est perfectio corporis diaphani, secundum quod est diapha num, incoepit declarare modum, per quem certificabitur quod lux non est corpus, sed est dispositio, & habitus in corpore diaphano, & dixit. Et existima tur quod lux est contrarium obscuritatis, &c. & videtur quod lux sit opposita ob scuritati secundum priuationem, & habitum.
D. d. declaratur igitur ex hoc quod lux est praesentia istius intentionis. i. declaratur igitur ex hoc scilicet quod obscuritas est priuatio lucis in diaphano, quod lux non est corpus, sed est praesentia intentionis in diaphano: cuius priuatio dicitur obscuritas apud praesentiam corporis luminosi. Et hoc, quod dixit manifestum est. quoniam subiectum obscuritatis, & lucis est corpus, & est diaphanum: & lux est forma, & habitus istius corporis. &, si esset corpus tum corpus penetraret corpus
Commentum 71
Cum narrauit quod color est mouens diaphanum, secundum quod est diaphanum in actu, incoepit dare causam in hoc, &. d. Et recipiens colorem est illud, quod non habet colorem, &c. i. & color est mouens diaphanum: quia recipiens colorem debet carere colore: & quod caret colore, est diaphanum non visibile per se, sed, si dicitur visibile, erit sicut dicitur quod obscurum est visibile, i. est innatum videri, cum diaphanum sit obscurum, quando lux non fuerit praesens. & hoc intendebat cu. d, aut illud, quod videtur sicut existimat de obscuro. i, aut illud, quod est visibile, secundum quod dicitur quod obscurum est visibile. D.d. & quod est tale, est diaphanum, &c. i. & diaphanum quod non est visibile per se, non est diaphanum, quod perficitur per lucem, sed diaphanum, quod est in potentia lucidum.
D. d. eadem enim natura, &c. i. & diaphanum in uenitur secundum has duas dispositiones: quia natura recipiens diaphaneitatem in quibusdam rebus, recipit vtrunque. quandoque enim inuenitur obscura, & quandoque diaphana. Et dixit forte, quia hoc non aequaliter accidit in ista natura, sed tantum in diaphanis generabilibus, & corruptibilibus. Natura autem coelestis nunquam recipit obscuritatem: nisi hoc, quod existimatur de Luna in eclipsi, & apud diuersitatem situum eius a Sole: si concesserimus quod natura Lunae sit ex naturis diaphanis, non ex naturis luminosis. & forte Luna est composita ex istis duabus naturis.
Commentum 72
Cum praedixit quod visibilium quoddam est color, & quoddam non color, & est illud, quod non habet nomen commune, & quod proprium est eolori, quod non videatur nisi in luce, incoepit dicere quod dispositio illorum aliorum visibilium est econtrario color, scilicet quod videntur in obscuro, & non in luce. Et. d. Et non omnia videntur in luce, &c. i. & non omne visibile videtur in luce, sed tantum hoc est verum, quod color proprius cuiuslibet visibilis videtur in luce, & indifferenter, siue illud visibile videatur in obscuro, siue non.
D. d. Sunt enim quaedam, que non videntur in luce, &c. idest & diximus quod non est necesse vt omne visibile videatur in luce: quia sunt quaedam, quae videntur in obscuro, & non in luce, vt plura animalia, & conchae, & cornu, & alia. & omnia ista non habent idem nomen.
D. d. sed color proprius non videtur, &c. idest, sed, licet ist ifentiantur in obseuro, tamen color proprius vniuscuiusque eorum non sentitur tunc, sed apud praesentiam lucis tantum: & ideo non potest aliquis dicere, quod aliquis color videtur in obscuro.
D. d. Quare autem videntur ista, &c. i. causa autem, propter quam ista videntur in obscuro, & non in luce dicenda est in alio loco. Et videtur quod ista videntur in nocte, & in dic, quia in eis est parum de natura lucidi. latet enim veniente luce propter paucitatem eius, sicut hoc accidit in lucibus paruis cum fortibus. & ideo stellae non apparent in die. Et natura coloris est alia a natura lucis, & lucidi. lux enim est visibi lis per se, color autem est visibilis mediante luce.
Commentum 73
Cum declarauit quid est visibile scilicet color, & quid est diaphanum, & lux, incoepit dicere summam eorum, quae declarauit, &. d. In hoc autem loco hoc tantum, &c. & hoc, quod dixit, manifestum est scilicet istae duae propositio nes. quarum vna est quod omne, quod videtur in luce, est color. secunda est, econtrario scilicet quod omnis color videtur in luce. illa enim, quae apparest in ob scuro, manifestum est quod non videntur secundum colorem proprium.
D. d. hoc enim etiam est illud, &c. i. hoc enim etiam est illud, quod induxit nos ad dicendum cognitionem substantiae coloris, secundum quod est visibile, quod est illuc quod mouet diaphanum in actu. Et intendit per hoc quod ista definitio non declarat esse coloris, nisi secundum quod apparuit nobis quod impossibile est vt color videatur sine luce, & quod lux intrat visionem, secundum quod largitur diaphano praepa rationem vt moueatur a coloribus, non quod largiatur coloribus habitum, & hoc declaratum fuit prius.
D. d. & perfectio diaphani est lux, &c. i. & lux est actus diaphanitantum. Et signum eius, quod lux non habet esse absque diaphano, est quia, si positum fuerit aliquod coloratum super ipsum visum, non comprehenditur: tunc enim non eritlux inter colorem & visum quia non est illic diaphanum. cum igitur diaphanum aufertur, aufertur lux: & cum lux erit, erit diaphanum.
D. d. sed color mouet diaphanum, &c. i. sed propter hoc, quod diximus, quod cum color fuerit positus super visum nen videtur, fuit necesse vt visio coloris non compleatur, nisi color moueat diaphanum, quod est medium inter ipsum & videns, & medium moueat per suam continuationem cum vidente videntem, vt aer, quoniam, cum copulatur cum vidente, mouetur a colore, quando illuminatur, deinde ipse mouet visum.
Commentum 74
Cum declarauit quod actio visus non perficitur, nisi per diaphanum medians, per signum quod si color fuerit positus super visum non videtur: & et, quia visus non perficitur nisi per lucem, & lux non inuenitur, nisi in diaphano medio, incoepit reprehendere Democritum, dicentem quod, si visus esset in vacuo, tunc esset magis vera. Et. d. Demoeritus, &c. i. &, cum declaratum est quod visio non sit nisi per medium, non recte opinabatur Demoeritus quod, si visio esset mediante vacuo, tunc esset magis vera.
D. d. Hoc enim impossibile est, &c. i. hoc enim, quod dixit, quod visio magis perfecta erit in vacuo, impossibile est. Et signum eius est, quod iam declaratum est quod visus, secundum quod est virtus sensibilis, mouetur, & patitur a f colore, & color mouet ipsum. Et impossibile est vt visus patiatur, & moueatur a colore, si corpus coloratum fuerit extra visum, nisi ita quod illud co loratum prius moueat medium secundum tactum, & medium moueat visum. &, si vacuum esset inter visum & visibile, tunc non posset mouere visum. omnis enim habitus existens in corpore non agit nisi secundum tactum. Si igitur vltimum motum non tagitur a motore, necesse est vt inter ea sit medium, quod reddat passionem: & illud medium erit tactum, & tangens, primum autem erit tangens non tactum, & motum postremum tactum non tangens. vnde necesse est vt visibile patiatur a medio, non a vacuo, sicut existimauit Demoeritus. Et haec est demonstratio, quod visio impossibile est vt fiat per vacuum, non quod visus impossibile est vt fiat nisi per medium. Potest enim aliquis dicere quod, si necessitas ad essendum medium esset pro pter sensatum esse distinctum a sentiente, tunc necesse esset vt, cum sensatum tangeret visum, quod sentiret ipsum. sed non est ita. & ideo non intendit Arist. per hunc sermonem quod visus indiget medio. necessario, sed declarare quod, cum sensibilia fuerint distincta ab eo, impossibile erit vt sit per vacuum: vt existimauit Demoer. Et est sustentatus super hoc, quod sensus indigent medio necessario scilicet quia sensibilia, cum fuerint posita super eos, non sentient: & quod visus etiam non erit nisi per lucem, & lux non inue nitur, nisi per medium.
D. d. Iam igitur dicta est causa, &c. i. &, cum decla ratum est quod, visus necessario indiget medio, declarata est per hoc causa, pro pter quam color non videtur nisi in luce, & est quia non videtur nisi per medium. Et hoc demonstrat quod ipse non opinatur quod causa in essendo luĀ¬. cem in visione est vt faciat colores, in actu: sicut quidam opinati sunt. Deinde dicit. Ignis autem videtur in vtroque, &c. idest, & ignis videtur in obscuro, & luce: quia congregatum est in ea vtrunque, scilicet, quia facit me dium diaphanum in actu. secundum quod est lucidum, & mouet ipsum, secundum quod est color in corpore.
Commentum 75
Cum declarauit quod sensus visus non fit nisi per medium, incoepit dicere etiam quod per istam eandem declarationem tres sensus necessario indigent medio. & sermo eius est manifestus. Et per hoc, quod dixit, & similiter est de tactu, & gustu, intendit & opinio nostra in sensu tactus, & gustus in hoc, quod indigent medio, est sicut opinio nostra in aliis sensibus: licet illi duo sensus videantur sentire, cum sua sensibilia fuerint posita suĀ¬. per eos. & ideo non ita mauifeste videntur indigere medio, sicut illa tria alia.
Commentum 76
Dicit quod medium in voce est aer, non aqua: quia animalia, quae sunt in aqua, non sentiunt, vt mihi videtur, nisi per voces cadentes in aere ex aquaapparet enim quod vox non fit ex percussione corporum in aqua, econtrario de odore.
D. d. in odore autem non habet nomen. i. natura autem. re cipiens odorem scilicet quae est in medio, non habet nomen, sicut habet natura, quae recipit colorem in aqua, & in aere, scilicet hoc nomen diaphanum.
D. d. est enim aliqua passio communis, &c. i. apparet enim ex hoc quod, receptio odoris non est aeris secundum quod est aer, neque aqua secundum quod est aqua, sed aliquam passionem, esse in natura communi eis. & illa natura innata est recipere odores extraneos. & hoc erit vt non habeat in se odorem omnino, quemadmodum diaphanum est natura, quae recipit colores extraneos, secundum quod non habet colorem prorium. Et hoc demonstrat quod ipse non opinatur quod odor sit corpus dissolutum in aere ab odorabili, sed est qualitas aliqua, per quam illa natura in nata est perfici: sed odor non perficitur per illam, quem admodum diaphanum per colorem, sed color non per diaphanum. Et sicut color Thabet duplex esse: quorum vnum est in diaphano non terminato, & est illud, in quo est extraneum: & aliud in diaphano terminato, & est esse eius naturale: sic odor habet similia haec duo esse scilicet esse in humido saporabili, & est esse naturale: &esse in humido non saporabili, & est esse extraneum. Et post declarabimus hoc, cum locuti fuerimus de hoc sensu.
D. d. & prpur hoc inuenitur ex vtroque. i. proper hanc naturam communem inuenitur odor ex vtroque elemento scilicet aqua, & aere. Animalia enim aquatica habent sensum odoratus, & non est dubium, quin hoc fiat mediante aqua.
D. d. sed homo, & omnia animalia ambulantia, &c. & intendebat per hoc declarare quod pisces odorant absque anhelitu. & hoc non est impossibile, sicut odorant plura animalia habitantia in aere, non anhelantia sine anhelitu. Deinde dicit. Et post dicetur causa in hoc. idest quare quaedam animalia odorent per anhelitum, & quaedam non.
Commentum 77
Videtur ordinare consyderationem de virtutibus sensus secundum nobilita. tem, non secundum naturam: & ideo praeposuit sermonem de visu aliis sensibus deinde de auditu, deinde de odoratu. Et sermonis eius in hoc capitule abbreu iatio est. & quaedam habent sonum, vt res durae, & quaedam non, vt molles. & habentium sonum, quaedam dicuntur habere sonum in actu: & quaedam in potentia.
Commentum 78
Et intendit per aliquid, percutiens: & apud aliquid, percussum: & per in aliquo medium scilicet aerem, & aquam. & quod dicit in hoc capitulo, manifestum est. Et abbreuiatio eius est quod sonus sit a percutiente, & a percusso, & ab aliquo, in quo percussio cadit. percussio enim est actio: ergo habet agens scilicet percutiens, & materiam scilicet percussum. Et, quia percussio est motus localis, non fit nisi in aqua & aere, quoniam impossibile est vt sit in vacuo: vt declaratum est in sermonibus vniuersalibus. Percussum autem, ex quo sit sonus, est duobus modis, aut lene durum, sicut cuprum, aut concauum. Sonus igitur fit a leni propter expulsionem aeris apud percussionem a partibus eius aequaliter. & hoc intendebat, cum d. cuprum autem, quia est lene. quoniam ita est de sono in hac intentione, sicut de ressexione radiorum scilicet quod for titer apparet in corporibus duris, quia aequaliter existit in eis, qua propter congregatur in eis vna actio: vt homines, qui attrahunt ponderosum. a corporibus autem concauis propter ressexionem aeris in eis frequenter, quia non potest exire aer ab eis: & sic expellitur, sicut pila expellitur a pariete. & hoc intendebat per ressexionem. Et debes scire quod sonus non fit in aere, ita quod aer, qui expellitur a percutiente, mouetur per se singula riter, donec perueniat ad auditum. Sed debes scire quod illud, quod fit in aere de percussione corporum adinuicem, est simile ei, quod fit in aqua, quando lapis prolicitur in aquam de circulatione, scilicet quia fit in aere apud percussionem figura sphaerica, aut prope sphaericam: cuius centrum est locus percussionis per expulsionem aeris ab illo loco aequaliter, aut prope. Et signum eius est, quod possibile est audiri in quolibet puncto aeris, cu ius remotio a percutiente est eadem: & est remotio naturalis actus, a cuĀ¬ ius remotiori non potest audiri illa vox: & ideo omnis percussio habet sphaeram terminatam. sic est de odore, & de colore, scilicet quia mouent aerem ex omnibus partibus secundum istam figuram sphaericam.
Commentum 79
Cum declarauit quod percussio fit per aliquid, apud aliquid, & in aliquo, & declarauit ea, per quae fit percussio, & secundum quae, incoepit declarare illud, in quo fit percussio, & dixit. Et etiam auditur in aere, & in aqua, sed minus. i. sed aqua minus reddit vocem fortiter quam aer.
D. d. Et aer non est solus sufficiens in sono, &c. i. & aer non sufficit vt fiat sonus absque aliquo pecusso: neque aqua etiam sufficit in hoc: sed indigetur vt in aere fiat percussio a cor poribus solidis in inuicem, & in ipso aere.
D. d. & hoc erit, quando aer fuerit fixus, &c. i. & sonus sit, quando percussio fuerit a solidis corporibus adinuicem, & in ipsum aerem: & fuerit percussio ipsius aeris per velocem motum, ita quod praecedat motum aeris: & fuerit percutiens habens latitudinem, & quantitatem: quoniam resister tunc ei aer. cum enim percutiens, & percussio fuerint talia, continget vt aervideatur quasi fixus, & non diuisus scilicet quando percutiens non fuerit diuisum: & motus eius non fuerit tardus.
D. d. Et ideo, cum aliquid fuerit per cussum, &c. i. & signum eius, quod sonus non fit, nisi quando motus percutientis fuerit velocior diuisione, est quod, cum aliquid fuerit percussum exeis, quae non sunt innata facere sonum fortiter, & velociter, fiet sonus, vt accidit, quando homo percusserit cumulum arenae fortiter, & velociter & propter hoc, quod dixit accidit, quod ea, quae sunt veloeis motus, faciunt, sonum in aere, licet non percutiaut aliud, vt motus corrigiae in aere.
Commentum 80
Cum declarauit ea, ex quibus sit sonus, & quomodo fit, incoepit declarare quod dam accidens soni, quod dicitur echo: & est iteratio som, conseruando suam figuram, vt accidit in domibus non habitatis. Et. d. Echo autem, &c. i. echo si: ex aere, qui fit vnus. i terminatus, & inclusus perper illud, a quo continetur, & pro hibetur ab exitu, quoniam, cum motus eius a primo percutiente perficitur, percutitur aera lateribus eius, a quo continetur: & percutit ipsum secunda percussione similier pri mae percussioni, quae fecit sonum: & sic auditur idem sonus iteratus ei, quasi ramundens primo. Et assimilauit istud sphaerae expulsae, quoniam, quando sphaera expellitur, con tingit in ea motus similis primo motui: & echo auditur post primum sonum, qua si rndens: quia iam declaratum est quod inter omnes duos motus est quies. Et non est intelligendum ex hoc, quod dixit, sit ab aere, quando fuerit vnus, quod fiat ex vno aere, quia est distinctus per motum ab aliis partibus aeris, vt lapis, quando prolicitur, aut pila: sed oportet intelligere quod intendit per vnum aerem, vnum, quia est terminatum, & contentum a vase. Aer enim qui est talis, cum in eo contigerit aliqua passio, & motus fortis: continget tunc a percussione simile ei, quod contingit a iactu lapidis in aqua, scilicet quod ille motus non perficitur perper ipsum terminas: quaĀ¬ propter prentitur secundo a lateribus vasis terminatis: & sic contingitr alia passio similis primae, quapropter ille sonus iteratur. Arist. igitur assimilauit aerem in hoc motui sphaerae: quae, cum proiicitur, expellitur mota ab eo, quod occur rit, quando motus suus non perficitur expulsioni simili primae, non secundum quod vna pars aeris est illa, cui accidit secundo ista ressexio, & expulsio.
D. d. Et forte echo sem per fit, sed non manifeste. & innuit per hoc quomodo motus sphaerae fit in aere apud percussionem. Talis enim motus non sit in aere a percussione, nisi moturessexionis. Percutiens enim primo expellit aerem in directo eius ad partem, ad quam mouetur percutiens: &, nisi partibus aeris acciderit motus conuersionis, non fieret iste motus ex omnibus partibus rei percussae aequaliter, aut prope, ita quod ex hoc fieret figura sphaerica, aut prope, cuius centrum est res percussa, & dixit. Et forte echo fit semper. i. & forte cam, prper quam fit echo scilicet conuersio, semper est in sono, sed debiliter. Cum enim fuerit ita fortis quod faciet passionem permanenten in aere, aliam numero a prima passione, & siilem ei in qualitate, tunc fiet echo.
D. d. sicut accidit in luce. Lux enim reffectitur, &c. i. & hoc, quod accidit in sono, simile est illi, quod accidit luci. Lux enim habet duas ressexiones, forStem, & debilem. fortis enim facit lucem secundam, & est conuersio, quae fit a corporibus tersis: & est similis ressexioni, quae facit in aere sonum scundm, qui est echo. Secunda autem est lux debilis, prper quam vinduit res in vmbra: & est similis conuersioni, quam audit homo sonum suum, & est illud, quod non peruenit ad hoc, quod sit icut conuersio, quae fit ab aqua, & cupro, quae facit secundam lucem in parte opposita primae luci, sicut conuersio fortis facit in aere secundam vocem in parte opposita primae voci. Et illud, per quod scimus hanc conuersionem lucis, sicut dixit, est quia videmus in loco, super quem non cadit sol. Lux enim innata est exire a lucido secundum rectas illuminationes ad partem oppositam lucidae parti ex corpore luminoso, sicut declarauerunt facientes libros aspectum. Si igitur non esset illic conuersio, tunc obscuritas esset in omnibus partibus praeter ptem, cui opponuntur radii. quemad modum, si motus aeris, qui facit sonum, esset in parte, in qua inpellitur a percutiente tameu, tunc sonus non audiretur, nisi ab eo, qui est in illa parte Vtameum. sed sonus auditur in omnibus partibus rei percussae & ideo scimus quod illud, quod contingit luci de figura sphaerica, simile est ei, quod contingit motui percussio nis in aere. Secudm hoc igitur est intelligenda consimilitudo inter has duas re slexiones. Corpus autem, cum fuerit luminosum ex omnibus partibus, non est du bium quod faciet sphaeram lucidam. & hoc declaratum est in aspectibus. Dria igitur, inter hanc sphaeram, & primam, est quod lux est in ista consimilis, & in illa diuersa, secundum fortitudinem, & debilitatem. Et videtur etiam quod sphaera lucis facta a corpore luminoso ex vna suarum partium, cum hoc quod est non consimilis sibi in luce, est etiam non perfectae rotunditatis. i. quod logissima diameter est illa, quae exit a corpore luminoso ad circunferentiam in parte, cui opponuntur radij: & breuissima in prte opposita: & est pars, quae est spissioris vmbrae omnibus prtibus, & paucioris sucis.
Commentum 83
Cum declarauit quod per aerem fit quod sonus copulatur cum sensu, & quod ipsel est elementum proprium isti sensui, sicut est etiam elementum proprium sensui visus, incoepit declarare modum, secundum quem aer recipit sonum, & d. Hoc igitur ipsum non habet sonum, scilicet aer, &c. idest & aer est recipiens proprium sonum, quia non habet in se sonum, cum in ipso non sit motus, qui faciat sonum. & caum in hoc est, quia est velocis diuisionis hoc, & hoc in aere simile est in diaphano. quemadmodum enim si diaphanum haberet colorem, non reciperet colores, ita aer, si haberet sonos, ex se non reciperet sonos.
D. d. cum igitur prohibetur, &c. i. & cum in eo continget per aliud motus, qui prohiberet eum a diuisione, & est motus, qui fit a percutiente in percussum, tunc iste motus facit in eo sonum. D.narrauit quod ista est causa, propter quam natura posuit in auribus aerem non muta tum, sed valde quiescentem, & d. Aer autem, qui est in auribus fuit positus in eis non motus, vt sentiat perfecte omnes modos motus factos in aere extrinseco. iste igitur aer positus in auribus excedit aerem extrinsecum in quiete.
D. d. Et perper hoc audimus etiam in aqua, &c. i. &, quia aer est necessarius in sensu auditus, audimus in aqua, quando aqua non intraue rit super aerem, qui est in aure, neque corruperit eum propter sphaeram, quae est in creatione auris. & quando intrauerit non audiemus: & tunc ac cidet nobis illud, quod accidit, quando u pelli cerebri accidit occasio. quia tunc non audiemus, quemadmodum quando cuti, quae est super visum, acciderit occasio, non videmus. Et intendebat declarare quod comparatio ac ris positi in aure, est sicut comparatio membri proprii vnicuique sensato scilicet hoc, per quod primo perficitur actio istius sentientis. & ideo assimilauit istud, quod accidit huic aeri de destructione per introitum aquae super ip sum ei, quod accidit de percussione cadente super autem, & super ipsum visum. Et illud, quod accidit de corruptione auditus per introitum aquae super istum aerem positum in auribus, accidit per introitum aeris extrin seci super ipsum.
Commentum 84
Cum declarauit quod inste aer, qui existit in auditu, est necessarius in hoc. incoepit dare testimonium quod in aure existit aer distinctus ab aere extrinseco. & d. Et etiam signum auditus, &c. i. & demonstratur quod iste aer existit in aure hoc, quod signum verificationis auditus in homine, vt Medici dicunt, est quod semper audiattiunitum in auribus, cum hoc fuerit sine ocasione: vt accidit homini, quando posuerit cornu in aures, & ascultauerit sonum in eo, propter aerem inclusum in cornu, & duritiem cornu. D.d. aer enim in aure semper mouetur, &c. i. & causa huius tinnitus, quem audit acuti auditus, est quia aer, qui est in aure, semper mouetur motu proprio. sed iste motus est proprius, & motus soni est extraneus: quapropter iste motus non impedit motum soni.
D. d. Et ideo dixerunt, &c. i. & propter istum tinnitum, quia auditur in aure propter aerem inclusum, dixerunt antiqui quod auditus fit per vacuum habens tinnitum: quia credebant aerem esse vacuum. & dixerunt hoc, quia nos non audimus nisi per membrum, in quo existit aer distinctus ab aere extrinseco.
Commentum 85
Cum sonus sit, a percussione, percussio autem fit a percutiente, & a pcusso incoepit quaerere cui attribuitur sonus, & d. vtrum autem, &c.
D. d. hoc enim fit duobus modis diuersis, sonus enim est motus illius, &c. idest sonus enim est motus illius aeris, qui mouetur expulsus a casu percutien tis super percussum: sicut aliquid euadit, & mouetur a corpore seni, cum fuerit percussum super illud corpus per aliud corpus lene. Quemadmodum igitur motus rerum euasarum attribuitur percutienti secundum agens, & percusso secundum subiectum, ita sonus, qui est motus aeris, qui est talimodo, attribuitur percutienti, & percusso.
Commentum 86
Vult declarare in hoc capitulo, quando comprehenduntur primi modi soni, & qui sunt, & dicit, Modi autem rerum sonorarum, &c. idest differentiae autem rerum sonorarum comprehenduntur, & declarantur apud esse soni in actu.
D. d. quemadmodum enim colores non videntur, &c. i. quemadmodum enim differentiae colorum non comprehenduntur sine essentia coloris in actu, illud erit apud praesentiam lucis, sic acutum & graue in sono, quae sunt primae differentiae soni, non comprehenduntur sine es sentia soni in actu.
D. d. Et, hoc dicitur secundum transumptionem, &c. idest & vocare differentias soni graue, & acutum est secundum similitudinem ad res tangibiles. quoniam quidem sonus mouet sensum magno motu in modico tempore: & tangibile acutum est tale: & ideo transumebatur nomen eius ad illud, & similiter etiam quia quidam sonus mouet auditum longo tempore paruo motu similis est tangibili, quod mouet tactum in longo tempore paruo motu scilicet obtuso.
D. d. Sed tamen acutus non est velox, &c. idest sed tamen sonus, qui mouet auditum motu magno in tempore paruo, non est velox in rei veritate neque sonus, grauis tardus. velox enim & graue in rei veritate sunt de dispositionibus inobilium. sed hoc dicitur, graue, quia mouet tarde: hoc acutum: quia mouet velociter.
D. d. Et forte hoc est simile, &c. idest & forte ista intentio, quae inuenitur in sono de moto veloci, & tardo, est quasi similis, ei quod inuenitur in sensu tactus de acuto & obtuso. & ideo transumpta fuit ista ordinatio de acuto, & obtuso, non de veloci & tardo, &, quia obtusum simile est graui, ideo talis sonus dicitur grauis.
D. d. acutum enim, &c. i. sonus enim acutus quasi stimulat, sicut stimulat corpus acutum: & sonus grauis quasi expellit, sicut expellsit corpus obtusum, quia assimilatur graui. contingit igitur ex hoc vt illud sit velox, & hoc tardum, idest, & ex quo contingit secundum consuetudinem vocare sonum, qui videtur quasi stimulare, acutum, & sonum, qui videtur quasi expellere, grauem.
Commentum 87
Cum locutus fuit de sono vniversaliter, siue de animato, siue de non animato, incoepit loqui de sono animati, & d. Vox autem est, &c. idest vox autem est sonus animalis animati, in quo inuenitur neuma, vel nete, & irach, & dictiones. & ideo plura instrumenta dicuntur vociferantia secundum similitudinem: quia haec tria inueniuntur in eis, aut sua representantia. ristula enim & alia instrumenta non dicuntur vociferantia, nisi quia habent expansionem, idest neuma, vel nete, & tonum, idest irach, dictiones idest aliquod simileliteris, & dictionibus.
D. d. & sunt similia, &c. i. & ista instrumenta in vociferando sunt siilia, animalibus, haec enim tria existunt, in animali in rei veritate: in istis vero per similitudinem.
D. d. & plura animalia non habent vocem, &c. idest & recte accidit quod plura animalia non habent vocem, vt animalia carentia sanguine, & piscis de animalibus habentibus sanguinem: cum sit declaratum quod sonus est motus factus a percutiente, & percusso in aere, & ista animalia carent aere, qui percutiat ea n suis interioribus: & carent instrumentis, quae percutiunt aerem. Et, cum narrauit hoc de istis animalibus, induxit quod forte aliquis dubitabit de huiusmodi ex hoc, quod quidam modus piscium vociferat, & d. Sed ea, quae dicuntur vociferare, &c. & intendit per vias branchos. & intendebat quod ta le non dicitur vociferatio, nisi aequiuoce, cum non inueniantur in ea illa tria genera, quae sunt neuma, vel nete, & irach, & literae, aut similia literis.
Commentum 88
Cum declarauit quod vociferatio dicitur aequiuoce in eis, quae vociferant per branchos, & in animalibus anhelantibus, vult modo notificare genus animalium, in quo inuenitur vera vox, & dicit, Vox autem, &c. i. vox autem vera est sonus animalis proprii, & per membrum proprium. Dein de incoepit declarare sermonem quod membrum est, & quod animal est, & d. Sed quia omnis res non habet sonum, &c. i. quia iam declaratum est quod omne sonorum non habet sonum, nisi pereutiens, & percussum in aere, manifestum est quod impossibile est inuenire animal sonorum, nisi habeat membrum, ex quo fiat percut: esis, & percussum, & aerem, quem immittat in illud membrum, & extrahat ab ipso: & quod illud membrum habeat figu ram, & quantitatem, & situm terminatum. Vnde necesse est, vt etiam animalia vociferantia in rei veritate sint animalia, quae recipiunt aerem in interioribus suis, & extrahunt ipsum. in istis enim inueniuntur illa tria, ex quibus fit vox in rei veritate.
Deinde incoepit declarare quod istud iuuamen l tum, per quod natura vtitur aere in animali anhelante, est aliud a iuuamen to, quod est infrigidatio: & quod natura vtitur eodem membro ad duo, quorum vnum est vtile, & reliquum necessarium, vt declaratur in animalibus & d. Natura enim vtitur aere anhelato, &c. & intendit per duas actiones vociferationem, & infrigidationem.
Deinde dicit sed gustus est necessa rius, &c. i. sed gustus ex his duobus est necessarius in essendo animalia: & ideo inuenitur in pluribus animalium. iuuamentum autem suum in loque la est propter melius: & ideo carent eo multa animalia.
Deinde d. Et similiter vtitur anhelitu in calore, &c. i. & natura vtitur immissione anhelitus propter calorem, qui est interius & hoc fuit necessarium animalibus anhelantibus: & vtitur eo propter melius in vociferatione. Et locus, quem innuit quod in eo fuit locutus de hac intentione, est suus tractatus, quem fecit de Anhelitu. & iste tractatus non peruenit ad nos. & oportet perserutari de hoc singulariter. videtur enim quod illud, quod dicit Galenus in hoc, non est sufficiens,
Commentum 89
Et, cum declarauit quod necesse est vt nullum animal habeat vocem, nisi sit anhelans, & quod per idem membrum facit animal vtrunque, incoepit dicere illud membrum, & d. Et trachea arteria. & intendit per tracheam atteriam epiglotum, & cannam. Et manifestum est quod hoc membrum est instieundum vocis: quoniam in estremo huius membri est corpus simile linguae fistulae. & similiter est manifestum quod hoc membrum est perper pulmonem: quia est via ad ipsum. Et d. per hoc enim membrum excedit, &c. i. quia hoc membrum inuenitur in animalibus habentibus sanguinem ambulantibus, ideo sunt calidiora animalibus carentibus hoc membro.
D. d. Et indiget anhelitu propter cor prius. i. & ista animalia indigent anhelitu prper calorem cordis prius, & secundo propter calorem illius membri. D.d. & ideo indiget necessario vt aer frigidetur, &c. i. prper calorem cordis indiget animal ad immittendum aerem frigidum prius, & propter caloĀ¬ rem pulmonis: secundo indiget vt extrahat ipsum. Et hoc, quod dixit, ne cessarium est. Prima enim necessitas in anhelitu est ad immitendum: Secunda ad extrahendum. prima autem est propter cor: & secunda propter pul monem, quoniam, nisi esset calor pulmonis, non indigeret animal ad extrahendum aerem frequenter. & hoc est simile ei, quod inuenitur in pluribus artificis scilicet quia indigent mutare instrumentum, per quod agunt propter. illud, quod contingit illi instrumento, ab eo, qui vtitur. instrumentum enim non mutatur, nisi quando consumitur, & consumptio contingens ei aut est propter utentem aut propter ipsum vsum. Si igitur pulmo desyderat ad extrahendum aerem calidum, tunc motus eius non est ex pectore tantum, ut opinatur Calenus. & ista intentio indiget perserutatione per se.
Commentum 90
D. Oportet igitur vt percussio aeris anhelati ab anima, quae est in istisl membris ad cannam, sit illud, quod facit vocem. necesse est igitur vt essentia vocis non sit aliud, nisi percussio aeris anhelati ad membrum, quod canna dicitur, ab expulsione animae imaginatiuae voluntariae, quae est in istis membris: quemadmodum fistulatio est percussio aeris ad linguam fistulae a fistulante habente animam expelsentem apud imaginationem neumatum, vel nete.
Deinde d. Non enim omnis sonus, &c. idest & diximus quod necesse est in essendo vocem ut percutiens habeat animam imagi natiuam. quia non omnis sonus factus ab animali est vox: vt sonus, qui fit sine voluntate apud tussim, & apud motum linguae. sed vox est sonus, qui fit cum imaginatione, & voluntate. & ideo dixit. animatum, & cum aliqua imaginatione. innuit enim quod ista actio completur duabus virtutibus animae: quarum vna est concupiscibilis, altera imaginatiua.
Deinde dicit vox enim est sonus illius, &c. idest primum enim mouens in voce est anima imaginatiua, & concupiscibilis. & ideo vox est sonus illius primi, idest volentis, & non est sonus mouentis aerem anhelatum: vt sonus, qui sit apud tussim sed mouens in voce est aliud ab isto mouente, licet non moueat nisi per ipsum. & hoc intendebat, cum d. sed per hoc percutit aerem, qui est in camna. i. sed illud primum mouens, quod est proprium voci, percutit aerem, qui est in camna apud vocem, per illud, quod moueat aerem anhelatum.
D. d. Et signum eius est quod nos non possumus vociferare &c. i. & signum eius quod primum mouens in voce mouet aerem, mediante primo mouente aerem in anhelitu, est quod, nos non possumus vociferare, dum inspiramus aut expiramus. mouens enim in anhe litu alio instrumento vtitur in illa hora, ab instrumento primae motionis in percussione, quae facit sonum. sed impossibile est vt vno instrumento vtatur in diuersis actionibus in vna hora.
Commentum 91
Commentum 92
Cum compleuit sermonem de auditu, vult loqui de odoratu, & dixit. Odor autem, & odoratum, &c. i. & cognoscere autem quid sit odor, & quid sit odorabile, ex quo possumus peruenire ad sciendum istum sensum quid sit, secundum quod dat doctrina naturalis, difficilius est quam scire uocem quid sit, aut colorem, Et causa difficultatis in hoc est, quia non declaratur de odore, cuius odor sit, & quae sunt differentiae propiae vnicuique eorum, sicut declarantur differentiae colorum, & vocum. Et, cum declarauit quod cam difficultatis in sciendo odo rem quid sit est, quia diiturae specisicae non bene comprehenduntur a nobis, dedit causam in hoc, & d. Et causa in hoc est, quia iste sensus non est verus in nobis, &c. i causa propter quam imperfecte intelligimus dicituras odoris est, quia iste sensus debilior est in nobis quai in multis animalibus. Et intendebal per hoc demonstrare causam propter quam intellectus difficile comprehen dit differentias odorum: & est, quia iste sensus debiliter comprehendit differentias odorum sensibiles. comprehensio enim differentiarum rerum sensibilium a sensu est causa in comprehensione earum ab intellectu. & ideo qui cares sensu, caret intellectu illius generis sensibilium.
D. d. sed est debilior in nobis qui in multis animalibus. i. in comprehendendo differenrias odorum mul ta animalia videntur cognoscere sua nutrimenta per differentias odorum sicut nos per saporem. & non tandum in hoc excedunt nos animalia aliqua, sci licet, comprehendendo differentias odorum, sed in comprehendendo eas a remoto spacio.
D. d. & nos non sentimus odoratum sine delectatione, aut tristitia. i. & non sentimus de differentiis odorati, nisi illud, quod est delectabile, aut contristabile. i. non sentimus de eis nisi differentias magis communes. delectabile enim multos habet modos, & similiter contristabile, & de fectabile non inueniuntur, nisi in remotissimis extremis.
Commentum 93
D. Et videtur quod ita homines differentias odorum, sicut animalia duri ocu li differentias colorum, quendmodum enim illi non comprehendunt de dicituris colorum nisi conuenientem, & inconuenientem, ita homines non comprehendunt de dicituris odorum nisi delectabile, & contristabile. Visum est enim propter cosimilitudinem, quae est inter gustum, & odoratum, vt diciturae odorum sint secundum numerum diciturarum saporum. sed diiernae saporum apud nos sunt comprehensibiles, et illae non: cum in hoc sensu excedamus omnia animalia, quia quoquo modo est tactus. & consimilitudo, quae est inter sapores, & odores, est, quia non inuenitur odor nisi in habente saporem, vt declaratum est in de Sensu, & sensatoĀ¬
Commentum 94
Idest est, & sensus gustus est nobis perfectior sensu olfactus: quia gustus est tactus quoquo modo: & sensus tactus est in nobis perfectior: qui in omnibus aliis animalibus. D.& si iste sensus &c. i. & licet iste sensus sit perfectior in homine quae in aliis animalibus, tamen non consequitur ex hoc vt sit iu aliis sensibus perfectior, immo diminuitur in eis a multis animalibus. D. d. in tactu autem excedimus, &c. i. in bonitate autem sensus tactus excedimus omnia animalia. & propter bonitatem istius sensus est homo subtilior, & difcretior omnibus animalibus scilicet quod complexio conueniens bonitati istius sensus, conuenit discretioni intellectus
D. d. Et signum eius est, &c. i. & signum conuenientiae complexionis istius sensus ad complexionem intellectus est. quod in genere hominum, quando iste sensus fuerit bonus, tunc homo erit discretus, & econtrario.
D. d. & non est hoc propter aliud. i. & bonitas discretionis non videtur consequi bonitatem aliorum sensuum. boni enim visus homo potest esse indiscretus, & similiter boni auditus: sed boni tactus semper videtur discretus.
D. d. durae enim carnis. &c. i. & signum, quod bonitas discretionis sequitur bonitatem tactus, est quod mollis carnis, idest boni tactus, semper videtur discretus, & intelligens, & econuerso. Et hoc quod dixit verum est. &, cum inspexeris intelligentes homines, semper inuenies eos talis dispositionis, & ideo homo est mollioris carnis, quae caetera animalia.
Commentum 95
Vult declarare quomodo consequuntur differentiae odorum differen tias saporum: & d. Et quemadmodum in saporibus est dulce, & amarum. i. quemadmodum in saporibus est prima contrarietas, scilicet amaritudo & dulcedo, T ex quibus alii componuntur, sic est opinandum quod in odori ribus est prima contrarietas ex qua componuntur medil. Et, cum narrauit quod istae differentiae debent esse secundum numerum illarum: & quem admodum est in illis prima contrarietas, sic est in istis: incepit narrare quod non semper consequitur unaquaeque illarum in altero duorum generum suum simile in altero genere, & d. Sed in quibusdam odor, & sapor, &c. i. sed in quibusdam simile consequitur simile, & in quibusdam non, scilicet quod odor, & sapor non erunt eiusdem speciei. v. g. quod sapor erit dulcis, & odor acutus.
D. d. & ideo inuenitur odot acutus. i. &, quia differentiae odo rum sunt conuenientes differentiis saporum, inuenitur odor acutus. i. cuius proportio ad odores est, sicut proportio acuti ad sapores: & sic de aliis, Et, cum declarauit quod nos non comprehendimus differentias odorum, nisi propter consimilitudinem eorum cum differenttis saporum, vult narrare quod ista est causa, propter quam transumpta sunt ad eas nomina saporum, & d. Sed sicut diximus quod odores, &c. i. sed sicut diximus quia differentiae odorum non sunt apud nos manifestae, sicut saporum, ita quod possumus comprehendere eas absque comparatione, & assimilatione ad alias, hoc fuit causa propter quam transumimus ad eas secundum similitudinem nomina saporum: & non imposuimus eis nomina propria, quia non intelleximus in eis intentiones proprias nisi per similitudinem.
Commentum 96
Vult narrare hic aliquid commune isti sensui, & aliis sensibus, & quod omnis sensus comprehendit suum sensibile proprium, & eius priuationem, & d Et quemadmodum auditus, &c. i. &, quemadmodum auditus, & vnusquisque sensuum comprehendit suum sensibile proprium, & eius priuationem, v.g. quia auditus comprehendit audiliile & non audibile, & visus visibile & non visibile, sic etiam sensus odoratus comprehendit odo rabile & non odorabile. D. incoepit narrare secundum quot modos dicun tur haec nomina priuatiua, &. d. Et non odorabile dicitur, &c. idest & non odorabile, & non visibile, & non gustabile dicuntur tribus modis: aut de eo, quod omnino caretillo sensibili: aut de eo, in quo inuenitur debile: aut in quo inuenitur male. ver. g. non odorabile dicitur de carente odore omnino, & de habenti debile, & male. & sic non gustabile.
Commentum 97
Cum declarauit hic de odore illud, quod potuit declarare in hoc loco dicit quod, iste sensus ita etiam indiget medio, sicut duo sensus praedicti, t Et sermo eius manifestus est, sed debet ita legi, & odorare etiam fit per medium. & hoc medium est aer, aut aqua. animalia enim habitantia in aqua videntur sentire odorem, sicut animalia habitantia in aere. & secun dum hunc modum videtur quod animalia viuentia in aere, & non viuentia fentiunt odorem. Et signum eius est quod, istorum multa mouentur ad suum cibum a remoto, licet non videant. Apes enim mouentur ad suum nutriĀ¬ mentum a loco remotissimo, & sunt exanimalibus carentibus sanguine.I & similiter in piscibus, & in multis animalibus aquae Et ratiocinatio suĀ¬. per hoc, quod dixit de medio, est ratiocinatio praedicta, scilicet quod cum odorabi le fuerit positum super sensum odoratus, non sentietur. Et quod dixit de, visione, quod natura media, quae seruit visui, non est aer, secundum quod est aer, aut aqua secundum quod est aqua, sed natura communis, ita est intelligendum hic in na quae est media, scilicet quia est natura communis aquae, & aeris, & quod odores sunt extranei in ista nam. & per ista natura caret odoribus, sicut diaphanum coloribus. & sicut color ha bet duplex esse scilicet esse in corpore colorato, & hoc est esse corporale: & esse in diaphano, & hoc est esse spirituale: ita odor habet duplex esse, scilicet esse in corpore odorabili, & esse in medio. & hoc est esse corporale, & illud spirituale: & illud naturale, & hoc extraneum. Et, cum hoc ignorauerunt quidam, & extimauerunt quod odor non separatur a corpore odorabili, & quod non habet nisi vnum esse tantum, dixerunt quod a corpore odorabili dissoluitur corpus odoriferum, habens corpus subtile, & odorem subtilem, & quod mouetur in aere, donec peruemat ad sen sum odoratus. Et hoc destruitur multis modis. Videmus enim quod mul ta animalia mouentur ad nutrimentum per spacium 7multarum dietarum, sicut apparet in Vulturibus: & sicut apparet de Tigribus, quae vene runt ad locum praelii, quod accidit in terra Graecorum a remotis regioni bus. Et Tquando iam posuimus quod omne sensibilel, quod comprehenditur per medium aequaliter, debet sentiri ex omnibus partibus, nisi aliquid impediat. vnde necesse est, vt istud corpus vaporosum sit centrum vnum, & quod sua semidiameter sit secundum longitudinem linearum, vnde veniunt ista animalia ad suum cibum, vt dicitur quod Vultures mouentur a quingentis miliaribus: sed impossibile est vt corpus paruum extendatur, donec recipiat tales dimensiones, cum impossibile est vt materia recipiat extensionem ad tale vltimum. maxima enim remotio, quam materia recipit, est dimensio ignis, deinde aeris. Si igitur corpus odorabile alteretur totum in ignem, aut aerem, impossibile est ipsum recipere dimensionem mille miliariorum. Minima enim dimensionum, quam materia recipit, est dimensio terrae, & maxima est dimensio ignis. & inter has duas dimensiones non sentitur ex diuersita, te haec quantitas, scilicet vt magnitudo vnius palmi terrae fiat ad mille miliaria. hoc enim impossibile est. Et etiam, si ita esset, tunc illud corpus: sphaericum non odorabile necesse esset vt penetraret aerem secundum totum, aut quod aer recederet a loco suo. Et, cum hoc impossibi se est, etiam impossibile est vt odor sit in aere, sicut in corpore composito. Tsimplicia enim non recipiunt odores. remanet igitur vt sit in eo si cut color in diaphano. TSed tamen apparet quod esse coloris magis est spirituale, quam esse odoris. venti enim videntur adducere odores. & hoc est, ex quo fuit existimatum odorem esse corpus. Sed ita est de odore in hac intentione, sicut de sono. Sonus enim fit a passione in aere: sed etiam impellitur a ventis: sed tamen non consequitur ex hoc vt sit corpus. quasi ligitur necesse est in istis duabus passionibus scilicet soni, & odoris, cum fuerint in aere, vt non sint motus illic in aere ad aliam partem sine alia.
Commentum 98
Idest &, cum dixerimus quod animalia habitantia in aqua, & animalia non sanguinea olfaciunt, accidit quaestio, quando concesserimus has duas propositiones scilicet quod omnia animalia debent olfacere eodem modo, & posuerimus quod homo olfacit, quando inspirat, & non quando expirat, aut retinet anhelitum. consequitur enim ex hoc quod, si P illud animal fuerit non anhelans, vt non sit olfaciens.
Commentum 99
Dixit &, cum posuerimus quod omnia animalia eodem modo olfaciunt: & est manifestum quod homo non olfacit sine inspiratione: necesse est vt animalia carentia sanguine cum non anhelant, & videntur venire ad suum nutrimentum a remoto, vt habeant alium sensum a sensu olfactus.
D. d. Sed hoc est impossibile, &c. i. sed ponere ea habere alium sensum a sensu olfactus impossibile est, cum posuerimus quod nihil comprehendit odorem, nisi per istum sensum. comprehendere enim bonum odorem, & malum est olfacere: & olfacere est actio istius sensus, non alterius.
D. d. Odores enim fortes, qui nocent homini, nocent eis. & ista est secunda ratiocinatio. & est quod ista animalia infirmantur, & dolent a malis odoribus, & fugiunt eos, sicut homines. &, quia homines fugiunt eos propter sensum olfactus, oportet vt sic sit de aliis animalibus.
D. d. vnde necesse est vt olfaciant, sed non inspirando. i. necesse est igitur ex hoc, quod diximus scilicet quod ista animalia olfaciunt, cum videntur moueri ad odores, & fugere eos. &, quia impossibile est vt ista actio sit per alium sensum a sensu olfactus, ista animalia necessario olfaciunt: & non est necesse vt omnia animalia odorent eodem modo.
Commentum 100
Cum declaratum est quod animalium quaedam sentiunt odorem sine inspiratione, & quaedam cum inspitatione, visum est quod cam in hoc est quod iste sensus in hominibus, & in animalibus anhelantibus differunt in creatione, & in forma a se in aliis animalibus non anhelantibus. Quemadmodum enim oculi in homine, & in aliis differunt in creatione ab oculis animalium duri oculi scilicet carentium palpebris. Et, cum narrauit consimilitudinem inter ea in hac intentione, dedit modum consimilitudinis, & dixit. Isti enim habent coopertoria, &c. i. & sicut oculi in homine, & in aliis habent palpebras, quibus cooperiuntur: & est impossibile vt homo videat quousque non aperiat palpebras: & in animalibus duri oculi non habent palpebras, sed vident subito colores factos in diaphano sine aliquo coopertorio: ita vide l tur quod dispositio sensus olfactus in animalibus anhelantibus, differt a se in non anhelantibus. In anhelantibus enim habet coopertorium: in non anhelantibus autem non habet coopertorium. & sic animalia anhelantia indigent apud olfactum anhelitu ad aperiendum vias clausas onlifactus, per quas impossibile est vt olfaciant, antequam aperiantur. queadmodum im possibile est vt animalia boni visus videant, quousque palpebrae aperiantur. sed animalia non anhelantia non indigent hoc. & ista erit causa, propter. quam animalia anhelantia non olfaciunt in aqua. Sed est quaestio in hoc quod dicit: animalia enim duri oculi sunt debilioris visus aliis animalibus sed animalia multa non anhelantia videntur fortioris odoratus homine. & oporteret, si palpebrae in oculis essent, sicut nasus in animalibus anhelam tibus, vt animalia anhelantia essent verioris olfactus, quam non anhelantia. Et ideo perserutandum est vtrum, nasus in animalibus olfacientibus per nasum sit propter melius, sicut palpebrae sunt in animalibus habentibus palpebras: aut propter necessitatem. Si igitur est propter necessitatem non oportet vt anhelantia sint verioris olfactus quam non anhelantia. Si autem propter melius, erit econuerso. Sed hoc, quod dicit, ampliantur ve nae, & viae, demonstrat quod hoc est propter necessitatem, non propter melius & quod animalia duri oculi non assimilantur olfacientibus sine inspiratione, nisi secundum diuersitatem creationis tantum: non quod iuuamentum palpe brarum est de modo iuuamenti inspirationis.
Commentum 101
Cum compleuit sermonem de olfactu, & sensus gustus est illud, quod debet consequi numerum secundum ordinem, qui incoepit a meliori, & procedit ad magis necessarium, incoepit loqui de eo, & declarare quod est aliquis ta ctus, & quod propter hoc non indiget comprehendere suum sensibile per medium, quod sit corpus extraneum, sed per medium, quod sit pars animalis. Et. d. Oustus autem est aliquis tactus. & hoc non est in potentia alicu ius dispositionis per medium, quod sit corpus extraneum. tactus enim est etiam sic. i. & iste sensus non est illud, quod est in potentia istius dispositionis per medium, quod est corpus extraneum, sed per medium, quod est corpus non extraneum.
D. d. tactus enim etiam non est sic, i. tactus enim etiam comprehendit suum sensibile non per medium, quodest corpus ex traneum: sicut est de sensibus tribus pdictis. Et quasi inducit istum sermonen pro ratione quod gustus est aliquis tactus. & quasi dicit, gustus autem est aliquis tactus, cum comprehendat suum sensibile non per medium, quod sit corpus extraneum, sicut tactus. & hoc est manifestius in secunda translatione, vbi dicit, sensus autem gustus comprehendit per tactum. Et causa illius est quod sensibile per gustum non comprehenditur per medium inter gustans & gustatum, quod est corpus extraneum: neque etiam tactus ita com prehendit.
D. d. Et corpus, in quo est sapor, &c. i. & alio modo dicimus etiam quod iste sensus est aliquis tactus. corpus enim in quo existit sapor, non est gustabile, nisi secundum quod ille sapor existit in eo humore: cuius proportio ad illum saporem est sicut materiae ad formam. & ideo iste sensus non comprehendit saporem, nisi comprehendat humorem: cum sit impossibile vt denudetur ab eo: & comprehendere humorem est aliquid tangere. vnde iste sensus videtur aliquis tactus.
D. d. Et ideo, si nos fuerimus in aqua, &c. i. &, quia gustus non indiget medio extraneo, ideo, cum nos fuerimus in aqua, in qua inuenitur aliquod dulce, sentietur a nobis admiscendo se cum aqua: non quia aqua recipit saporem abstractum a materia, & reddit eum isti sensui, sicut est de mediis extraneis, quae reddunt sensibilia sensibus. illa enim non recipiunt sensibilia cum corporibus, in quibus existunt, sed abstracta a materia. Et hoc demonstrat quod ipse opinatur quod odor non est corpus. si enim esset corpus, omnifactus esset aliquis tactus.
D. d. Color autem l non videtur, &c. idest color autem non videtur, ita quod aliquid ex eo admiceatur cum aqua, aut aere, neque quod aliquid currat ab eo in aerem, aut aquam sed tantum recipiunt ab eo intentionem coloris abstractam a materia. vn dicimus in hoc, & similibus quod comprehenduntur per medium extraneum.
Commentum 102
Iste autem sensus differt a sensibus, qui comprehendunt per medium extraneum in hoc, quod non comprehendit suum sensibile per medium. sed quemadmodum color est visibile, & in rei veritate proprium visui, ita sa por in rei veritate est gustabile proprium gustui.
D. d. Et nihil recipit sensum saporis, &c. i. & nihil recipit sensum saporis, qui dicitur gustus, nisi sapor sit in humore, & humor est in saporoso, aut in actu, aut in potentia: v.g. salsum, quod est humidum in potentia propinqua, cum velociter dissoluitur, & dissoluit humores, qui sunt in lingua. Et ideo praeparauit. natura saliuam in ore: & praeparauit branchos in homine ad congregandum istam humiditatem, vt ea mediante gustentur sicca. vnde dicimus quod sapor non est sapor in actu, nisi in corpore humido in actu.
Commentum 103
Sermo eius in hoc capitulo est manifestus. & abbreulatio eius est quod non sensibile dicitur in vnoquoque sensuum tribus modis: aut de eo, quod caret sensato proprio illi sensui de eis sensatis, quae innatus est habere: aut de eo, quod est sensibile intensum in se respectu illius sensus: aut de eo, quod est sensibile debile. v. g. obscuritas, quae est non sensibile secundum priuationem in visu: & color splendens, qui est non sensibilis propter intensionem: & color latens, qui est non sensibilis propter debilitatem. Et in auditu silensi tium secundum priuationem: & maximus sonus secundum intensionem: & sonus latens secundum debilitatem. Et ingustu insipidum secundum priuationem: & horribile secundum ma litiam, & debile secundum diminutionem omnia enim ista dicituntur non sensibilia: quoniam vnumquodque istorum est priuatio alicuius dispositionis naturaliter sensi bilis illius sensus.
D. d. Et non visibile quidem dicitur, &c. i. & non visibile dicitur vniversaliter sicut dicitur in aliis sensibus multis modis: aut quia non est inna tum videri omnino, vt dicimus quod sonus est inuisibilis, & in colore non au litus: aut quia est innatus videri, sed non videtur, quia habet colorem, sed alio modo ab eo, secundum quem innatum est habere, scilicet aut propter intensionem, aut propter debilitatem hoc dicitur non visibile: sicut dicitur in eo, qui est debilis pedis, quod non habet pedem.
Commentum 104
Cum declarauit ea, quae sunt communia isti sensui, & sensui tactus, & aliis sen sibus, incoepit dicere quoddam proprium membro istius sensus scilicet linguae, & d. Et, quia gustabile est humidum, &c. i. &, quia materia saporis est humot, vt declaratum est in de Sensu & sensato, necesse fuit vt recipiens saporem re cipiat humorem cum sapore. vnde necesse est, vt. iste sensus non sit humidus in actu, neque sit etiam impossibile vt recipiat humorem, cum sit innatus recipere saporem: quod est impossibile sine receptione humoris. & dicit quod est neces se vt sit non humidus in actu: quia illud, quod est aliquid in actu, non est innatum recipere illud, quod est in eo in actu, secundum quod est in eo in actu. visus enim, si haberet aliquem colorem in actu, non reciperet colores. De inde dicit, gustus enim patitur quoquo modo, &c i. & est necesse vt iste sensus sit innatus humefieri. membrum enim gustanspatitur quoquo mo de a gustabili. &, quia gustabili semper associantur humidum, necesse est vt gustans patiatur ab humore, qui est in sapore. Vnde necesse est vt hoc membrum gustans sit in ea dispositione, qua possibile est vt humefiat: & hoc erit vt non sit humidum in se, & quod sit cum hoc saluatum abus acciden tibus. & hoc intendebat, cum dixit, vnde necesse est vt humefiat, &c. idest & quia necesse est vt hoc membrum humefiat, necesse est vt sit innatum humefier, scilicet vt sit saluatum a siccitate intensa, & vt non sit humidum. Deinde dicit. Et signum eius est quod lingua, &c. i. & signum eius est, quod lingua apud comprenensionem saporum debet saluari ab intensa ficcitate, & dominio humoris, est quod ipsa non sentit sapores, quando fuerit intensae ficcitatis, aut intensae humiditatis, sed tantum sentit, cum fuerit in naturali dispositione, secundum quam innata est recipere humiditatem saporis. Deinde dicit, tactus enim ipse, &c. i. &, cum lingua innata est recipere saporem cum eius humiditate, necesse est vt super ipsum non doniinetur alia humiditas. Prima enim humiditas dominans in lingua impediet eam in recipiendo secundam humiditatem, quemadmodum qui gustauerit aliquem saporem fortem, & postea gustauerit alium saporem: tunc enim non sentiet secundum saporem propter dominium primi super linguam, Deinde dicit. &, sicut infirmi sentiunt omnes sapores amaros, quia sentiunt eos per linguam submersam in humore amaro, ita etiam qui gustauerit aliquem saporem, & sua lingua fuerit humefacta in humore accidentalitunc non comprehendet humorem saporis proprii, nisi admixtum cum qualitate illius primi humoris. & sic accidet necessario vt non comprehen dat saporem, quia non comprehendit naturam saporis in dispositione illa, secundum quam est materia illius saporis.
Commentum 105
Et dispositio modorum saporum adinuicem est, sicut dispositio colorum adinuicem. quemadmodum igitur colores simplices sunt albus, & niger, ex quibus componuntur alii, quorum quidam sunt propinquiores simplicibus, ita est de sapo ribus scilicet quod simplices eorum sunt contrari, scilicet dulcis, & amarus. & sequitur dulcem vnctuosus, & salsus amarum. & inter istos sunt acutus, & stypticus, & acetosus. Et hoc, quod d. in coloribus manifestum est: in saporibus vero habet quaestionem. Oalenus enim opinatur, quod ponticus, & acetosus frigidi sunt, & quod acutus est calidior amaroEt, si nos concesserimus quod isti sapores consequuntur calorem, & frigus, necesse est quod contrarietas in istis sit in illo, quod est vltimae calidum, & in illo, quod est vltimo frigidum. &, si concesserimus quod ita est de saporibus, sicut est de coloribus scilicet quod idem color sit a caliditate, vel a frigiditate, tunc non accidet impossibile. Et videtur quod haec opinio Galeni sit errorVidemus enim quod amaritudo quandoque inuenitur cum frigiditate. verbi gratia quod amaritudo, quae est in fructibus in primo cremento, demonstrat trigus: & amaritudo, quae est in rebus combustis demonstrat calorem. Et similiter non est impossibile vt aliqua dulcedo sit frigida, videtur enim quod plantae amari saporis apud complementum sunt dulces, aut insipidae in priticipio. Et signum eius, quod isti sapores sunt medii, est quod plantae habentes sapores, non transferuntur ex amaritudine ad dulcedinem in eis, quae innatae sunt esse dulces in fine, nisi mediante aliquo illorum saporum. & hoc erit secundum quod pertinet illi amaro existenti in illa planta, & illilulci existenti in ea. quemadmodum albedo non transfertur ad nigredinem, vel econuerso, nisi mediante aliquo colorum mediorum. in aliquo igitur transfertur mediante charopo, & in aliquo mediante Eiano. non enim est necesse vt translatio in extremis sit super omnia media. Et vnis uersaliter per se manifestum est quod amarum, & dulce sunt in fine contrafietatis, inquantum sunt sapores. quapropter necesse est vt alii sapores sint me dii inter hos duos, & compositi ex extremis. Secundum hoc igitur debemus ponere hoc. Et non debemus aduertere sermonem Galeni. suus enim sermo non est verus in complexionibus saporum secundum suas naturas. Et, si concesserimus quod omne dulce est calidum, & omne amarum etiam est calidum, debemus etiam dicere quod hoc non est nisi respectu corporis hominis, non respectu naturae ipsius rei. experientia enim, licet testetur hoc in corpore humano, tamen hoc non demonstrat naturam ipsorum saporum.
Et videtur quod sapor magis sequitur humiditatem & ficcitatem, quam caliditatem & frigiditatem. Necesse est enim aliquam opinari complexionem terminari, ex qua fit amaritudo, & aliam ex qua dulcedo: & quod istae duae complexiones sunt contrariae secundum hunc modum. & locus de hac perscrutatione est in sibro de Sensu & sensato, & etiam de nummero modo rum saporum.
Commentum 106
Modo vult loqui detactu, & dixit. De tangibili autem, & de tactu, &c. idest vtrum autem tangibile sit vnum, aut plura vno est dubium, sicutem de tactu. & sermo in eis est idem. Et innuit per hoc causam, propter quam latet hoc, in hoc sensu, & non latet in aliis sensibus. de illis enim quia manifestum fuit quod sensibile eorum est vnum in genere, fuit etiam manifestum eos esse vnum in genere: in hoc sensu autem, quia ivnoratum est de suis sensibilibus, fuit etiam ignoratum de suo sensu.
Deinde dicitTactus enim, si non fuerit vnum genus, &c. idest, sermo de eis in hac inten tione idem est. Notum est enim nobis quod si tactus non est vnum genus, sed plura vno, necesse est quod tangibilia sint plura vno, &, si tangibilia sint plura vno, necesse est vt iste sensus sit plus vno. sed licet consecutio in istis duobus syllogismis sit manifesta, tamen destructio, vel positio in eo est ignorata.
Commentum 107
Cum narrauit quod dubium est vtrum sensus tactus sit eiusdem virtutis aut plurium, incoepit dicere sermones dubitabiles in hoc, & d. Sensus autem tactus, &c. i. & principium consyderationis in hoc est, vtrum sensus tactus sit in carne, aut in simili carni in animalibus carentibus carne: aut sensus tactus non est in carne, sed caro est quasi medium. Et dixit hoc, quia, si fuerit declaratum quod sensus tactus est in carne, ita quod proportio carnis ad ipsum sit sicut proportio oculi ad visum, manifestum est quod sensus tactus est vna virtus: quoniam vnum instrumentum non est nisi vnius virtutis. Si autem fuerit declaratum quod ista virtus fuerit plures vna, necesse est vtus cato non sit nisi medium: & vt non sit quasi insteum. Et, cum narrauit hoc, incoepit inducere sermones dubitabiles. & incoepit ab eis, quae demonstrant virtutem tactus esse plures vna: quia post inducer ea, quae demonstrant ipe sam esse vnam ex hoc, quod apparet quod, cum sensibile fuerit positum super earnem, statim sentiet, ex quo existimatur quod ista virtus est vna. Et d. sed ista est medium, &c. i. vtrum sensus tactus est in carne, ita quod sit vna virtus: aut non est in carne, sed intra, & est plus quam vna virtus. est dubium. potest enim aliquis dicere quod earo est medium, & quod primum sentiens, quod est instsecundum istius virtutis, est aliquid intrisecum, & quod est plus quam vnum instium. Et signum eius est, quia manifestum est quod idem sensus non comprehendit nisi vnam contrarie tatem, & eius media: visus enim comprehendit album & nigrum & media, & auditus graue & acutum & media, & gustus dulce & amarum & media. Tactus autem multa contraria. v. g. calidum & frigidum, & humidum & siccum, & asperum & sene, & durum & molle, & alia contraria. vnde necesse est, svt ista virtus sit plures vna, & quod caro sit quasi medium. Et hoc, quod dixit, manifestum est. quoniam, si vna virtus est, quae comprehendit vnam contrarie tatem, contingit oppositum conuerti cum opposito, scilicet vt quae non com prehendit vnam contrarietatem, sed plures, non sit vna virtus.
Commentum 108
Cum dedit sermonem, facientem credere quod sensus tactus sit plus vno, dedit alium serinonem, quasi dubitationem super hunc sermonem, & dixit. Sed est hic aliquid, &c. i. potest aliquis dicere aliquid esse, per quod dissoluitur iste sermo, per quem probatur quod sensus tactus est plus vno: & quod in aliis sensibus etiam sunt modi contrarietatis plures vno. v. g. quod auditus comprehendit graue & acutum, & magnum & paruum, & sene & asperum. & similiter visus comprehendit multa album & nigrum, & splendes & non splendens. quapper non est necesse ex hoc quod tactus comprehendit plus vna, vt sit plures, & quod caro sit quasi medium. Et, cum dedit hanc dubitationem super sermonen, probantem quod iste sensus est plus vno, in coepit excitare modum debilitatis eius, & dixit. Sed tamen non est manifestum, &c. i. sed iste sermo non sequitur quoniam, si magna contrarietas, quae est in tactu, sit similis contrarietati existenti in vnoquoque sensu, necesse est vt subiectum modo rum contrarietatis, quae est in tactu, sit vnum, sicut est in visu, & in auditu. sonus enim est subiectum illorum contrariorum praedictorum. & similiter color est subiectum modorum contrarietatis comprehensibilium per visum. sed non est manifestum quid est vnum subiectum contrariorum sensus tactus, immo. apparet quod subiectum mul tiplicatur secundum multiplicationem contrariorum. Et intendit per subiectum hic genus, quod diuiditur in haec contraria. Et hoc, quod dixit, fmanifeĀ¬Ā¬ stum est. Necesse est enim si posuerimus quod vnus sensus comprehendit multos modos contrarietatis, vt genus subiectum illis modis sit vnum. Qnam necesse est aliquid esse commune illi multitudini, quod comprehenditur ab illo vno sensu. &, si non, non erit illic aliquid, per quod ille sensus poterit dici vnus. quoniam sensus non est vnus, nisi per. vnam intentionem. Et, cum contraria fuerint diuersa in generibus, tunc virtutes erunt diuersae. & ideo illud, quod recipit contrarietatem colorum, aliud est a recipiente saporum contrarietatem: cum ista contraria sint diuersa in genere. Vnde necesse est, si tactus sit vna virtus, vt modi contrariorum, quos comprehendit, sit vnum genus subie ctum eis, quod dicatur de eis vniuoce: vt sonus, qui dicitur vniuoce, sit de modis sonorum, & color de modis colorum. Sed contraria tactus non viversalit habere genus, quod dicatur de eis nisi aequiuoce, Quale enim, quod dicitur de calido & frigido, & graui & leui, non dicitur nisi pure aequiuoce. Et illud, quod dictum est de aequiuocatione in hoc nomine quale, dicitur de sapore, de calore & frigore, & odore. omnia enim haec nomina sunt in praedicamento qualitatis: & graue & seue in praedicamento substantiae. Et ideo necesse est vt, virtus comprehendens contrarietatem, quae, est in graui & seui, sit quoquo modo virtus comprehendens contrarietatem, quae est in calido & frigido necessario, & quoquo modo non, cum. illa, quae comprehendit graue & leue, non comprehendit ea nisi mediante motu, scilicet quod non comprehendit grauem, niisi quando mouet eam corpus graue, aut leue. Et ideo oportet opinari quod velit Arist. quod sensus tactus est plus quam vnus: & quod caro est quasi ei medium. Tlicet iste sermo sit contrarius sermoni in libro de Animalibus. sed tamen forte ille sermo fuit secundum quod apparuit illic, scilicet quod sciuit de membris animalium in illo tempore tunc enim adhuc nesciebat neruos, & dixit quod, instrumentum sensus istius est caro. & iste sermo dat instrumenta esse istis auimalibus tangibilibus intra catnem. & hoc conuenit ei, quod post apparuit per anatomiam scilicet quod nerui habent introitum in tactu, & motu, quod ergo sciuit Aristo. ratione, apparuit post per sensum.
Commentum 109
Cum dedit sernsonem necessarium, ex quo apparet quod sensus tactus est plus, vno, & quod caro est quasi medium, vt exposuimus: licet sit contra opinionem, t Alex. & expositionem Themistil. quamuis Themistius dicat aperte quod ista est opinio Aristo scilicet quod caro est quasi medium. sed isti videntur non scire rationem, super quam sustentabatur Arist. in hoc. & est, quia sensibilia tactus non communicant in eodem genere, quid de eis dicatur vniuoce, necesse etiam vt sit plus vno. & nons dicemus rationem Alex. in hoc, & dissoluemus eam. Et, cum iam compleuit hoc declatare, & dissoluere quaestionem contingentem in hoc, reuersus est ad destruendum illud, ex quo existimatur quod caro est instrumentum istius virtutis, & d. vtrum autem sentiens est intra, &c. i. dicere autem quod tangens non est intra, sed est in primo eorum, quae apparent scilicet in carne: caro enim cum fuerit positum super ipsam aliquod tangibile comprehendet ipsum: nihil est scilicet quod istud argumentum non tenet scilicet quod sensus tactus sit, quando tangibile tangit carnem.
D. d.bilitauit hoc argumentum, & dixit. Quoniam, si tu acceperis membranam, &c. i. quoniam, si tu acceperis membranam non spissam, & indueris eam carne, & posueris super carnem aliquod tangibile, tunc statim comprehendetur a sensu, ac siesset absque illa membrana. D.d. licet sit manifestum quod sentiens non est in istis rebus. i. licet sit manifestum quod primum sentiens non est in cute, non est impossibile vt cato sit ralis dispositionis scilicet vt sit medium quasi cutis. in apparentibus autem in carne nulla dubitatio est super ea, quae iam. declarata sunt ratione.
D. d. Siigitur, fuerit consolidatum. i. & nulla differentia est in hac intentione, siue caro fuerit continua cum sentiente, siue membrana fuerit non continua. cutis enim si esset continua, tunc citius redderet sensum. Continuatio igitur non dat carni nisi facilitatem pertransitus sensus: non quia continuatio det vt caro sit instrumentum istius sensus.
Commentum 110
Cum declarauit quod tactus est plus vno sensu, & quod propter hoc caro debet esse media istis sensibus, & quod dubitatio super hoc, ex eo quod apparet sensui, quae fecit multos homines dicere quod caro est instrumentum istius sensus, & quod iste sensus est vnus, non sufficit, incoepit declarare modum, ex quo contingit ista existimatio communis omnibus: & forte ipse est vnus eorum in libro de Animalibus, qui hoc existimauerunt. Et dixit. Et ideo hoc men brum est de corpore, &c. i. & ista existimatio accidit hominibus: quia hoc membrum scilicet caro, assimilatur aeri, si esset applicatus cum corpore. quoniam, si aer, secundum quod est medium, fuisset applicatus cum corpore, sicut caro, idest, esset pars corporis, tuncexistimaremus quod per idem sentiremus sonum & colorem, & odorem: & quod haec tria sunt vnus sensus. & hoc idem accidit sensibus tactus cum carne, ita quod fuit existimatum eos esse vnum sensum.
D.d. modo autem, quia aer, &c. i. sed apparet quod tres sensus isti sunt diuersi, licet sint per idem medium, quia medium non est pars nostri. Caro autem, quia est pars nostri, non apparuit hoc in sensibus tactus, & fuit existimatum eos esse vnum sensum. sed demonstratio coegit quod sint plures vno sensu. sentit enim plura vno sensibili in scarne.
Commentum 111
Cum declarauit modum, ex quo contingit ista existimatio in sensibus tactus, & non contingit in aliis sensibus, incoepit narrare causam, & necessitatem in hoc, quod medium in tactu est applicatum, & in aliis non applicaĀ¬ tum, & d. In tactu autem, &c. i. tactui autem accidit hoc, ita quod ista intentio latet in eo scilicet quod est plus quam vnus sensus, ex hoc, quod omnis sensus indiget medio: & animalia indigent in salute vt sentiant tangibilia: ideo fuit necesse vt medium esset pars eius. Et fuit impossibile vt hoc medium, quod est pars eius, esset aqua, aut aer, impossibile est enim sicut d. vt constitutio corporis esset ex aere aut aqua. animalia enim indigent necessario corpore duro, ex quo contingit necessario vt medium sensibus tactus esset corpus admixtum, super quod abundaret terrestritas, & est caro, & eius simile in animalibus carentibus carne. & sic est intelligendus iste sermo. Et ipse excita uit nos super hoc, quod diminuitur in sermone per hoc, quod dixit, Necesse est igitur vt corpus medium tangens sit applicatum. i. necesse est igi tur quod omnis sensus sit per medium: cum 7 sensus non sentiant sua sensibilia nisi tangendo: & animalia indigent vt sentiant sensibilia occurrentia, vt medium sit applicatum, & pars corporis.
Commentum 112
Et demonstrat quod, quia sensus tactus est plus, quam vnus, & quod hoc latet, quia caro est quasi medium tactus, qui est in lingua, quoniam sentimus omnia tangibilia per hoc membrum, & etiam saporem, fuit necesse vt caro, quae est in hoc membro, sit quasi medium, non quasi instrumentum, quoniam, si esset instrumentum saporis, non com prehenderet tangibile: &, si tangibile, non saporem. idem enim sensus idem habet instrumentum. Si igitur alia caro, quae est in corpore, sentiret saporem, sicut caro, quae est in lingua, tunc existimaretur quod gustus, & tactus essent idem sensus. D.d. modo autem sunt duo, quia non conuertitur. i. modo autem non ac tidit hoc, quia non conuertitur scilicet quod omnis caro gustans est tangens: sed non omnis caro tangens est gustans.
Commentum 113
Cum declarauit quod tactus indiget carne pro medio, & quod est plus quam vnus, incoepit etiam quaerere vtrum iste sensus cum hoc, quod indiget carne, indigeat etiam medio extrinseco, aut sufficit etiam cato sine medio extrinseco. & ista quaestio etiam acc it in gustu. Et dixit. Et ex eis, in quibus homo dubitat, est, &c. i. & dubitat homo in hoc, utrum tactus: indigeat mendio extrinseco cum hoc quod indiget medio, quod est caro. omne enim corpus habet profundum, & est tertia mensura corporis.
D. d. & corpora, inter quae est medium, &c. i. et, cum omne corpus habet profundum, necesse est vtinter omnia duo corpora non se tangentia sit corpus: &, cum ita sit, con tingit vt corpora ficca, inter quae est medium corpus humidum, impossibile est vt tangant se adinuicem, absque eo quod suae superficies sint humefactae ab illo corpore humido. & humiditas impossibile est vt sit extra illud medium, v. g. corpora humectata. quoniam impossibile est vt tangant se, nisi inter ea sit aqua, aut aliquid aquae.
D. d. & ea, quae occurrunt sibi in aqua ad inuicem, cum extrema eorum fuerint non sicca, &c. i. &, cum corpora sicca non occurrunt sibi in corporibus humidis, nisi extrema eorum fuerint humectata, necesse est, vt non oceurrant sibi, nisi inter ea sit medium: & est corpus, in quo superficies eorum sunt submersae. Et, cum ita sit, impossibile est vt corpus siccum tangat corpus siccum in aqua, aut in aere: nisi inter ea sit corpus aut ex aqua, autex aere.
D. d. Et similiter etiam de aere. aer enim, &c. i. & ita est de aere, sicut de aqua in hoc. sed humefactio eorum, quae sunt in aqua, est manifesta sensui: Thumefactio autem eorum, quae sunt in aere, non sentitur: sed ratio cogit eam esse eiusdem modi. v. g animal, quod est in aqua. quoniam, cum manifestum est quod impossibile est vt aliquid tangat naisi mediante aqua, sic debet esse in animalibus, quae sunt in aere.
Commentum 114
Et, cum fuerit concessum hoc, quod diximus, quod corpora sicca impossi bile est vt tangant se in corporibus humidis, nisi inter ea sit aliquod corpus ex illo humido, quaerendum est vtrum sentire omnia sensibilia fiat eo dem modo scilicet per medium, aut sentire res diuersas sit diuersum, scilicet quod sentire quasdam non est per medium, vt existimatur de tactu & gustu, & quasdam per medium, & sine tactu, sed a remoto, ut auditus, & omlfactus, & visus. Aut non est ita. sed omnia tangibilia sentimus per idem medium, per quod sentimus illa tria residua. sed tamen differunt in hoc, quod sensibilia in istis tribus comprehenduntur a remoto, & in tactu, & gustu a propinquoEt, cum ita sit, non sentimus omnes res nisi per medium extrinsecum: sed istud medium non percipitur a nobis in tactu. Quemadmodum, si sentitemus tangibilia mediante membrana, absque eo quod perciperemus illam membranam esse super nos: quoniam dispositio nostra esset cum hac menbrana, per cuius mediationem sentiremus tangibilia absque perceptione illius, sicut esset dispositio nostra in sentiendo mediante aqua, aut aere. L quemadmodum accideret nobis existimare quod nos non sentimus tangibi lia nisi tangendo, non mediante illa membrana, cum non percipimus ilsam esse omnino, sic possibile est hoc accidere nonbis in aqua, aut aere, scilicet exsti mare quod nos sentimus res sine mediatione earum. sed nos in rei veritate nihil tangimus, nisi per mediationem earum.
Commentum 115
Idest, sed licet consequitur ex hoc sermone quod tangibilia non sint nisi per medium sicut tres sensus, tamen opinandum est quod actio medii in hoc sen su non est sicut actio medil in illis. sed tangibilia differunt a coloribus, & a sonis in hoc, quod indigent medio: quia sensibilia in illis tribus primo agunt in medium, deinde medium in nos, tangibilia autem insimul agunt in nos, & in medium. Sed debes intelligere hic per simul, non quia in eodem tempore patitur medium, & sensus a tangibilibus, & in illis duobus temporibus, existimatur enim quod visus, & aer alterantur a calore in eodem instanti: sed intendit hic per prioritatem, & posterioritatem in illis, prioritatem secundum causam scilicet quod sensibile est causa remota in motione sensus, & medium est causa propinqua. In tactu autem medium, & sensus mouentur insimula tangibilibus. sed medium nihil facit in hoc, sed est aliquod accidens ex necessitate: non quia est necesse inesse sensus, sicut medium est uecessarium in esse aliorum. Et ideo assimilauit passionem nostram a tangibilibus passioni nostrae a percussione mediante scuto. Quemadmodum igitur non debet aliquis dicere quod scutum est necessarium in actione percussionis nostrae, ita quod scutum sit causa propinqua, & percussio est causa remota, ita est de aere cum tangibilibus scilicet quod non debet aliquis dicere quod illud necesse est ad sentire tangibilia, sed dicimus quod in simulparimur nos & scutum ab ictu. per simul igitur debemus intellige. re priuationem prioritatis, & posterioritatis in causa, non in tempore. Et intendebat per hoc declarare quod islud non est medium us secundum quod est necessarium omni sensui in sentiendo: sed medium, quod huiusmodi est in hoc sensu, est caro. & hoc, si dicetur medium, erit secundum accidens. Sic igitur, intelligendus est iste iocus. non quod Aris. dubitauit in hoc, & non comple uiit, neque declarauit modum, secundum quem dicitur quod tangibilia non sentiuntur nisi per medium extrinsecum. Neque etiam Arist. in hoc sermone fuit valde oblitus, sicut dicit Themistius, & alii. Dicunt enim quod nos, si concesserimus quod tangibilia non comprehenduntur in aqua, & in aere, nisi mediantibus istis, quid possumus dicere in comprehensione qualitatum tangibilium in istis duobus mediis ipsis: Et ego dico quod, obliuio fortis non fuit nisi a dicente hunc sermonem, licet sit val de difficilis, secundum quod apparet. Oem enim animal, quod innatum est esse in aqua, aut aere, non sentit aliquam qualitatem caliditatis, aut frigiditatis in eis, si fuerint in simplicitate, quam debent habere, quia est locus eius naturalis, & locus est similis locato, vt declaratum est in sermonibus uniuersalibus. & iam declaratum est quod sensibile est contrarium ante passionem. Et, cum ita sit, animal non sentit calorem aut frigus in aere, aut in aqua: nisi quando cum eis admiscentur corpora calida, aut frigida, illa ergo corpora sunt alia ab aqua, & ab aere naturali. Et, cum ita sit, illud, quod accidit ex hoc quando sentimus quod aer, aut aqua calefacta sunt, aut infrigidata, illud idem accidit in corporibus, quae apparent visui esse alia ab aere, & aqua, scilicet quod nos non sentimus ea, nisi mediante aqua, & aere naturali, vt declaratum est ex sermone praedicto. Et, si aer, & aqua continentes animalia, haberent qualitatem contrariam, tunc impedirent comprehen sionem qualitatum contrariarum ab animalibus. Et propter hoc, quod diximus, non est opinandum aquam calefieri, dum fuerit aqua pura, neque quod aer infrigidetur, dum est aer purus: sed hoc accidit propter corpora admixta cum eis calida, aut frigida. & hoc fecit dubitare homines, ita quod frigiditas non est accidens inseparabile aquae, sicut calor igni. & ista existimatio accidit, quia vulgus consuenit vocare aquam, dum liquefactio remanet in ea: licet in rei veritate non est aqua pura, sed admixta. ista enim qualitas est magis cognita omnibus suis qualitatibus sensibilibus, sicut ca lor in igne. & ideo vulgus non absolute uocat ignem, qui. infrigidatus est propter admixtionem corporum frigidorum. & forte. vocat ignem corpora calida: licet sint humefacta per mixtionem, dum remanent calida calore igneo,
Commentum 116
Cum declarauit modum, secundum quem dicitur quod aqua & aer sunt media in tactu, si debeant dici media, reuersus est ad dicendum illud, quod est medium in rel veritate in hoc sensu scilicet illud, quod est impossibile vrsine eo sentiat iste sensus. & est caro, cuius proportio ad ipsum est sicut pro portio aquae & aeris ad alios tres. Et d. Et vniuersaliter videtur, &c. i. & vniuersaliter opinandum est quod caro & lingua sunt tactui, & gustui, sicut aer & aqua visui, & auditui, & olfactui.
D. d. & sic est dispositio eorum apud sensum, &c. i. & dispositio carnis & linguae apud tangens, & gustans sit sicut dispositio aquae & aeris apud tres sensus.
D. d. sed ipsum sentiens, cum tetigerit, &c.i. T& in omnibus cum super sentiens ipsum fuerit positum sensibile, non sentiet omnino, aut, si sentiet, male: vt accidit, cum super visum fuerit positum aliquod corpus album.
D. d. aliam demonstrationem a praedicta quod caro est quasi, medium, non quasi instrumentum, & d. Dicamus igitur quod manifestum est, &c. i. & manifestum est quod sensus tactus est intra carnem: & quod caro non est quasi primum instrumentum es. quo niam, si ita esset, contingeret in eo quod contingit in aliis scilicet quod cum sensibi le esset positum super carnem, non sentiretur a virtute tangibili: quema admodum color, cum fuerit positus super visum, non sentietur. modo autem, quia videmus quod virtus tangibilis non sentitur, nisi quando tangibile fuerit positum super carnem, necesse est vt caro sit medium non instrumentum. Et hoc, quod dixit, manifestum est per se, quoniam hoc, quod tres sensus indigent medio, aut est, quia accidit suis sensibilibus, quod sunt remota ab cis, aut quia impossibile est vt recipiant sua sensibilia, nisi sint prius in inedio: vt plura videntur contraria, scilicet quod non transferuntur ad extrema, nisi prius transferantur ad medium. &, si hoc esset propter hoc, quod sensibilia sunt remota, contingeret vt sentirent, quando essent positasuper eos. tunc enim non indigent medio. sed non sentiunt: ergo non indigent medio, nisi propter ipsum sentire. Et, quia hoc accidens non potest attribui vni eorum essentialiter, cum commune sit eis, remanet igitur vt hoc sit eis commune per naturam communem tribus sensibus: sed nulla natura communis est causa in hoc accidente, nisi hoc, quod sunt sensus: ergo indigentia medil ad sensus est eis in hoc, quod sensus, non secundum quod quidam sensus: ergo omnis sensus necessario indiget medio in ipso sentire. non quod medium est in itis tribus sensibus tantum: quia sensibilia eorum sunt remota, vt putat A exan. quoniam, si ita esset, contingeret quod, cum essent posita super eas, sentirent. Et hoc, quod dixit Alex. contradicendo huic opinioni, scilicet quod, si caro esset qua si medium, contingeret vt sub carne esset aliquod inembrum, per quod fieret iste sensus: & illud necessario esset vnum, si iste sensus esset vnum: aut plura, si plura: nihil est. Iam enim apparuit post Arist. in tempore eius, scilicet Alex. quod in animalibus sunt quaedam corpora, quae dicuntur nerui, & habent introitum in sensum, & motum. quod igitur apparuit Arist. ratione, manifestum est post, sensu. Et nihil est hoc, quod dicui. t posteriores Peripatetici, scilicet quod nerui non habent introitum in sensum tactus. est enim sermo Arist. in propinqua potentia: & est etiam sensibilis.
Commentum 117
D. Et tangibilia sunt differentiae corporis, secundum quod est corpus. idest tangi bilia vniuersaliter sunt differentiae existentes in omnibus corporibus, scilicet communes omnibus corporibus generabilibus, & corruptibilibus. Deinde d. Et dico differentias, &c. idest & intelligo per differentias differentias vniuersales, a quibus nullum corpus fugit: & sunt primae differentiae existentes in quatuor elementis, scilicet calidum. & frigidum, siccum, & hu midum: & quae fiunt ex eis, vt asperum, & durum: & aliae differentiae tangibiles, & quae sunt coniunctae cum eis, vt graue, & leue.
Commentum 118
Cum dixit quod primum sentiens est illud, quod est in potentia istae differentiae, incoepit declarare hoc, & d. Sentire enim, &c. i. sentire enim, quia est aliqua passio secundum modum dictum, & omne patiens habet agens, & omne agens agit sibi simile in actu. i. necesse est vt non agat sibi simile in actu, nisi ex aliquo, quod est sibi simile in potentia, non in actu.
D. d. Et ideo calidum non sentit sibi simile, &c. i. &, quia agens non agit in eo, quod est sibi simile in actu, sed in potentia: ideo necesse est vt membrum sentiens non sentiat corpus calidum sibi aequale in calore, nec membrum frigidum corpus frigidum aequale sibi in frigore: & similiter de duro, & molli.
D. d. causam in hoc, & d. quoniam sensus est quasi medium, &c. i. & sensus tactus comprehendit tantum intensiora ex rebus tangibilibus, econtrario aliis sensibus cum suis sensibilibus. quia sensus tactus inuenitur in aliquo, quod est medium inter contrarietatem aliquam in sensibilibus: cum impossibile est vt aliquod corpus denudetur a qualitatibus tangibilibus ecomtrario aliis qualitatibus sensibilibus. Et intelligo quod sensus tactus impossibile est vt careat simpliciter calido, & frigido, & sicco, & humido: sicut fuit in visu colore, & in auditu carere sono. & ideo iste sensus comprehendit sua sensibilia secundum totum: sensus autem tactus comprehendit extre ma.
Commentum 119
Et, quemadmodum oportet vt illud, quod innatum est sentire album & nigrum sit neutrum, sed vtrunque in potentia, & sic in vnoquoque sensu, sic etiam oportet vt tangens sit neque calidum, neque frigidum secundum modum, qui est possibilis in eo scilicet vt ista sunt in eo secundum medium, aut propem: cum impossibile est vt denudetur ab eis omnino, sicut fuit possibile in illis aliis scilicet vt denudetur a suis sen sibilibus. Et debes scire quod, quia illud, quod sequitur ex hoc in instrumento istius sensus, illud idem consequitur in medio, non possumus dicere quod cato sit instrumentum istius virtutis, secundum quod est media inter contraria, sicut existimauerunt plures.
Commentum 120
Cum notificauit sensus, tactus, & naturam rerum tangibilium, & quomodo sit tactus, & per quot, reuersus est ad dicendum aliquid commune omnibus sensibus, comprehendunt enim alterum duorum oppositorum essentialiter, & alterum accidentaliter. Et dixit. Et quemadmodum visus, &c. idest & quemadmodum visus comprehendit visibile & non visibile quoquo modo, sicut etiam alii sensus comprehendunt priuationes suorum propriorum sensibilium, ita sensus tactus comprehendit tangibile & non tangibile. & d. quoquo modo, quia non eodem modo comprehendit habitum, & priuationem.
Deinde posuit secundum quot mo dos dicitur non tangibile, & dixit Et non tangibile est illud, in quo est, &c. idest & non tangibile dicitur duobus modis: quorum vnus est illud, in quo existit de qualitatibus valde modicum, sicut est de aere continente nos: & alterum est illud, in quo existit de qualitatibus tangibilibus val de intensum, & corrumpens sensum. vt ignis, & glacies.
Commentum 121
Intendit secundum descriptionem, i. vniuersaliter in libro enim de Sensu & sensato loquitur de istis particulariter. Et. d. Et dicendum. est vniuer faliter de omni sensu, &c. i. & opinandum est quod receptio formarum sensibilium ab vnoquoque sensuum est receptio abstracta a materia. si enim recipiet eas cum materia, tunc idem esse haberet in anima, & extra animam & ideo in anima sunt intentiones, & comprehensiones: & extra animam non sunt comprehensiones, neque intentiones, sed res materiales, quae non sunt comprehensae omnino.
D. d. ver. g. quod cera recipit, &c. i. & ista receptio, quae est in sensibus, abstracta a materia, similis est receptioni cerae ad figuram annusi, recipit enim eam sine materia cum eodem modo recipiat eam, siue fuerit ferri, site auri, siue cupri.
D. d. Et similiter vnusquisque sen suum patitur, &c. i. secundum hunc modum patitur vnusquisque sensuum ab eis, a quibus innatus est pati, siue colore, siue sono. sed non patitur ab eo, secundum quod est color, aut sonus. quoniam, si ita esset, contingeret quod, cum reciperet ipsum, esset color, aut sonus, non intentio. & hoc intendebat, cum dixit, sed non secundum quod dicitur vnusquisque, sed secundum quod est intentio. Tintentio enim coloris alia est l a colore. Et dixit sed secundum quod est in hac dispositione & intentione, ob seruando se ab intentionibus, i quas recipit intellectus. illae enim sunt vni uersales: istae autem sunt particulares.
Commentum 122
Et quod recipit istam virtutem, quae est intentio abstracta a materia, est primum sentiens. & cum receperit eam, efficietur idem: sed in numero differunt. Illud enim quod sentit, est aliquod corpus: & non sentit quod est corpus. neque sensus est corpus, sed intentio & potentia illius corporis, quod est primum sentiens.
Commentum 123
D. & ex hoc, quod diximus, quod sensus est intentio, declarabitur causa, prper quam sensibilia intensa corrumpunt instra sensuum. quoniam, quando motus sentientis a sensibili fuerit fortior, quae sentiens possit tolerare, dissoluetur illa in tentio, per quam sentiens est sentiens, & remanebit corpus sine illa intentione, quae est sensus. sicut dissoluitur consonantia chordarum, & neumata, uel nete eorum, quae sunt intentio existens in eis, quando fortiter tanguntur, & mouebuntur motu fortiori, quam motu, quem possunt tolerare.
Commentum 124
Laborat in hoc sermone ad dandum causam, propter quam vegetabilia non hibunt sensum tactus: licet habeant animam nutritiuam, & etiam patiuntur a tangi bilibus, & calefiunt, & intrigidantur. & intendit per aliquam partem animatam animam nutritiuam. Et d. Causa enim in hoc est, quia non hibunt medium, &c. i. causa enim in hoc nihil aliud est, nisi quia vegetabilia non huisunt medium, quasi carnem, neque tale principium, per quod animalia possunt recipere formas sensibilium, &, cum declarauit quod a tangibilibus patitur aliquid, quod non comprehendit ea, incoepit narrare quod econtra est de aliis sensibilibus sensuum.
Commentum 125
Idest, & licet aliquid, quod non est inatum tangere patitur a tangibilibus, tamen non patitur ab odoribus passione propria odoribus, i. secundum quod est odr, nisi illud, quod pot olfacere: nec patitur a coloribus passione propria coloribus, secundum quod est color, nisi illud, quod poet videre: neque a sono, nisi illud, quod potet audire.
D. d. & sic de aliis. Et hoc facit existimare quod sapor est huius disponis. sed ipse dicet post quod quidam patitur a sapore, quod non est innatum sentire ipsum, & forte fecit hoc, quia est locus dubitationis.
D. d. Si igitur omnlfactus est, &c. i. si ligitur nam olfactibilis, quae non existit nisi in olfaciente, sit odor ipse, non inten tio comparata, quae contingit odori, manifestum est quod odor facitolfacere omne olfactum: & omne, in quo odor acit, secundum quod est olfactus, est olfaciens. quoniam, si esse odoris non est, nisi secundum quod est olfactus: & omnlfactum non inuenitur nisi in olfaciente: manifestum est quod omne, quod patitur ab odore, est olfaciens.
D. d. Vnde necesse est, &c. i. si igitur omne olfaciens patitur ab odore: & omne, quod patitur ab odore, est olfaciens: necesse est secundum conuersi onem oppositi, vt quod non estolfaciens non patiatur ab odore. Et ipse non propalauit in sermone nisi postremum consequens, & primum principium: ex quo consequebatur scilicet quod, si odor est relatiuus, i. omnifactus, necesse est vt olfactum sit ollacientis. & non propalauit propositionem dicentem quod omne, quod patitur ab odore, est olfaciens, neque propalauit conuersionem sui oppositi. Et quasi oppinatur quod tactus est aliquod contingens rebus contrarijs tangibilibus. & non opinatur quod omifactibile est aliquod contingens odori, neque uisibile colori, sed opinatur quod olfactum est quasi ipse odor, & visibile ipse color, & audibile ipse sonus. Et ideo fuit necesse apud ipsum vt omne, quod patitur ab odore, sit olfaciens, & a co lore videns, & a sono audiens. Et non fuit necesse vt omne, quod patitur a tangibili, sit tangens. & hoc indiget magna inquisitione. Ipse enim quasi opinatur quod sensuum quidam sunt in capitulo relationis, & quidam sunt in capitulo actio nis, & passionis per se, & accidit eis relatio,
Commentum 126
Idest &, cum in hoc sermone praedicto declarauimus hoc de sensibilibus, manifestum est per se. apparet enim quod neque lux, neque obscuritas, neque odor, neque color agunt aliquid in corporibus: sed non agunt, nisi in re bus, in quibus sunt isti sensus.
D. d. v. g. quod aer, in quo tonitruum, findit lignum. sed sonus, qui est tonitruum, non est ipse motus, quem lignum recipit a motu aeris. sed sonus est intentio, quae non inuenitur, nisi in audiente: & quasi est in capitulo ad aliquid, non in qualitate. & similiter odor apud ipsum est, secundum quod exposuimus.
D. d. Sed tangibilia, & sapores &c. idest sed tangibilia, & sapores magis sunt in capitulo de agere & pati, quae in capitulo relationis. quoniam, si ab eis non patitur, nisi quod habet sensum gustus, & tactus, a quo igitur patientur alia corpora non animata: contingit enim agere & pati non esse. quod est impossibile. Et hoc quod dixit in tangibilibus, est manifestum, sed inus saporibus indiget considera tione. Potest enim aliquis dicere quod sapor est ipsum gustabile, sicut odor est ipsum olfactum. sed videmus, vt dicit Plato, quod sapores habent in corporibus non animatis passiones diuersas additas calefactioni, & infrigidationi verbi gratia exasperare, quod est pontici: & senificare quod est vnctuosi: & aua multa, quae sunt dicta in Timaeo, quae Galenus laborat. exponere. Istae igitur actiones vtrum sint saporis, aut sint de sapore quasi motus aeris de sono, indigent consyderatione. sed accepit hic quod sapor est modus tangibilis cum sit similis ei.
Commentum 127
Cum declarauit quod non patitur ab aliquo trium sensibilium nisi sensus proprii eis, incoepit dare differentiam inter passionem corporum me diorum ab eis, & inter passionem rerum a tangibilibus, & d. Dicamus igitur quod non omne corpus, &c. i. &, si aliquis finxeritur quod corpora patiuntur a sono, & ab odore, & dederit rationem super hoc de passione aeris, & aquae ab eis, dicemus ei quod non omne corpus est innatum pati a sono, & ab odoĀ¬ re. non enim patitur ab eis ex corporibus, nisi illud, quod est non determinatum in se, i. non habens figuram, neque propriam constitutionem. v. g. aerenim non patitur ab eis, nisi quia est ventus: & ventus est corpus non de terminatum, neque fixum. corpora enim quae patiuntur a tangibilibus, sunt determinata, & fixa.
D. d. Quae igitur est differentia inter olfacere, & patiu i. si igitur aliquis quaesiuerit, & dixerit cum olfacere sit passio, & receptio odoris a medio sit passio etiam, quae igitur est differentia inter vtranque passionem? Dicemus ei quod, cum aer patiatur velociter a sensibili, efficitur, per hanc passionem sensatum illi sensui. sensus autem fit per hanc passionem sentiens non sensibile.
Commentum 128
Cum compleuit sermonem de vnoquoque sensuum quinque existen tium in animali perfecto, incoepit declarare quod impossibile est inuenire animal habens sextum sensum, & d. Quomiam autem non est alius sensus, &c. i. quoniam autem impossibile est inuenire animal habens sensum sextum, praeter istos sensus existentes in homine, & in animali perfecto ex istis demonstrationibus creditur. D.incoepit declarare hoc, & d. Quoniam si omne, quod tactus potest, &c. i. quoniam manifestum est quod omne, quod sensus tactus potest comprehendere ex sensibilibus, nos possumus comprehendere: & nihil deficit nobis ex eis, quae innata sunt comprehendi ab hoc sensu. & similiter de vnoquoque sensuum scilicet quod non deficit nobis in aliquo animali habenti istum sensum, aliquod sensibilium, quae innata sunt comprehendi ab eo, ita quod nullus potest dicere quod potest inueniri aliquis tactus in animali, qui comprehendit tangibile, quod nos non possumus comprehendere. Manifestum est enim per se quod, omnes qualitates tangibiles, secundum quod sunt tangibiles, sunt sensibiles a nobis, & comprehensae per tactum. & similiter est de qualitatibus visibilibus, & audibilibus, & olfactibilibus. Et cum posuit hunc sermonem quasi antecedens, induxit consequens. E.d. Et necesse est, si deficiat in nobis aliquis sensus, &c. i. &, cum posuerimus quod isti quinque sensus non deficiunt nobis, nec in animali, in quo inuenitur, aliquid eorum, quae innata sunt comprehendi ab istis sensibus, secundum quod sunt isti sensus, necesse est, si deficit in nobis aliquis sensus, vt deficiat in nobis aliquod sentiens: cum iam posuerimus quod istis sensibus non deficit in nobis sentire aliquid eorum, quae innata sunt sentiri. &, cum ita sit, ille sensus, quem ponimus deficere cum non deficit propter aliquem sensuum existentium in nobis, necesse est vt defectus eius sit propter hoc, quia a no bis deficit sensus sextus.
Commentum 129
Cum declarauit quod, si deficit in nobis aliquis sensus necesse estia vt deficiat aliquod sentiens: & etiam fuit manifestum ex hoc quod, si deficit in nobis aliquod sentiens, necesse est vt deficiat in nobis aliquis sensus, qui differat in genere a sensibus istarum virtutum, cum istis virtutibus non deficit sen tire aliquid ex eis, quae innata sunt inueniri in eis: & quod haec duo conuertumntur scilicet quorum vtrumlibet fuerit, erit alterum: &, si vnum auferatur, auferetur & reliquum: incoepit declarare quod impossibile est sextam virtutem esse: quia impossibile est vt sit sentire extraneum in genere ab istis sensationibus. Et hoc declaratur tribus demonstrationibus. Quarum prima est accepta a mediis. Secunda ab instrumentis, quibus sit sentire. & causa, data in his duabus demonstrationibus est quasi materialis. Tertia autem est accepta a sensibilibus ipsis: & est magis firma illis duabus, cum causa accepta in ea sit finalis. Et incoepit a demonstratione, quae est accepta a medio: sed tacuit quasdam propositiones, & conclusionem. Et ista demon stratio fundatur super propositiones. Quarum vna est, quod Tomne, quod sentiit animal, aut sentit ipsum per contactum, aut mediante corpore extraneo. & omne, quod sentimus per contactum, aut sentimus ipsum mediante carne, aut per ipsam carnem, si fuerit instrumentum. Et hoc intendebat, cum dixit & omne, quod sentimus, &c. i. & omne, quod sentimus non per contactum, sed mediante corpore extraneo, sentimus ipsum mediante altero istorum duorum elementorum, aut vtroque scilicet aqua aut aere. & hoc intendebat cum d. & omne, quod sentimus per media, &c. i. &, cum ita sit, sicut diximus, manifestum est quod necessario sequitur ex hoc, ut omne habens sensum per carnem, aut per alterum istorum duorum elementorum, aut per vtrunque non inuenitur ei de sensu, nisi illud, quod potest fieri per haec duo scilicet per carnem, aut per medium extraneum. omne igitur animal non habet de sensibus, nisi qui possunt fieri per haec duo scilicet per carnem, aut per medium extraneum. Et, cum declarauit quod omne animal necesse est vt non sentiat nisi per carnem, aut per media, incoepit declarare quod sequitur ex hoc, quod omne animal habens aliquod medium ex istis mediis, necesse est vt habeat de sensibilibus sensibilia, quibus seruit illud medium & reddat ea non aliud, & d. Et ita est scilicet quod, si per vnum, &c. i. manifestum est quod, cum posuerimus quod omne animal non sentit nisi per medium, quod est caro, aut aer, aut aqua, si per vnum istorum mediorum caderent sensibilia plura vno in genere, necesse est, vt omne animal sentiens per illud me dium, non habeat de sensibilibus, nisi ea, quae innata sunt reddi ab illo me dio, si duo duo, si tria tria. Et intendebat per hoc quod, cum media sint determinata in numero scilicet aut caro, aut aer, aut aqua: & sensibilia etiam, quae reddunt ista media, sint etiam terminata in numero: necesse est vt virtutes sint secundum numerum istorum sensibilium, quae reddunt media animalibus, quae innata sunt sentire perhaec media. & manifestum est quod om ne, quod redditur per carnem, est aut gustabile, aut tangibile. & omne, quid redditur per aerem, aut aquam, aut per vtrunque, est aut sonus, aut color, aut odor. omne igitur sentire est aut gustare, aut tangere, aut audire, aut videre, aut olfacere.
D. d. Et si per plura vno sit, &c. i. &, si per plura vno medio sit vnum sensibile, vt color per aerem aut aquam, quae sunt aequales in hoc, manifestum est quod animal habens alterum eorum sentit de sensibilibus, sicut quod habet vtrunque. & intendebat per hoc quod animal, quod est in aqua, debet habere virtutes sensus secundum numerum virtutum sensus animalis, quod est in aere, & animalis, quod sentit in aqua, & in aere.
Commentum 130
Haec est demonstratio accepta ex instrumentis sensuum, & d. Et sensus ex simplicibus, &c. i. & instrumenta sensuum, quae propter suam naturam attribuuntur elementis secundum dominium sunt tria tantum scilicet instrumentum, quod est ex aere, scilicet auditus, vt declaratum fuit prius: & instrumen tum, quod est ex aqua, scilicet visus: & tertium est, quod fit ex vtroque scilicet onlfactus & d. In hoc sensu, quod fit ex altero istorum duorum scilicet aut ex aqua, aut ex aere: quia animalia, quae sunt in aqua, olfaciunt in aqua, sicut olfaciunt animalia, quae sunt in aere, per aerem.
D. d. Ignis autem, &c. i. igni autem aut non attribuitur aliquis sensus hoc modo, aut attribuitur communiter. apparet enim quod nullus sensus potest facere suam actionem cum infrigidatur: & hoc diminute demonstratur per quae notat iterationem. & dixit hoc, quia respectus eius ad aliquid praeter ignem est, sicut proportio alicuius ad materiam: & proportio eius ad ignem est sicut proportio alieuius ad suam formam.
D. d. Et terra aut non est alicuius, &c. i. & terra aut non attribuitur alicui instrumento instrumentorum istorum sensuum, cum non videtur seruire sensibilibus aliquo modo: aut, si attribuitur, attribuitur carni: quia istud medium, aut istud instrumentum indiget constitutione, & confirmatione: quapropter terra dominatur in eo.
Deinde. d. Remanet igitur quod non est sensus sextus extrinsecus ab aqua & aere, cum non sit corpus extrinsecum ab istis duobus corporibus. quia ipossibile est inuenire instrumentum sensus aut ex igne, aut ex terra: sed tamen possibile est ex aqua, aut aere, aut vtroque. Et, cum materiae instrumentorum sensuum sint terminatae in numero, necesse est, vt sensus sint ita. si igitur esset sensus sextus, contingeret quintam elementum esse. sensus enim, qui sunt ex aere, aut aqua sunt aut visus, aut auris, aut nasus.
Commentum 131
Et sensus attributi his duobus elementis non inueniuntur nisi in quibusdam animalibus scilicet perfectis propter melius: adeo quod propter solicitudinem naturae circa hoc, oportet vt omnes sensus sint distinctil, existentes in animali perfectae creationis, quod n onhabet occasionem, & quod ab animali perfecto, vt homine, non deficit sensus. Talpa enim videtur habere oculos sub cute, licet non videat. Et quasi intengfit per hoc quod, si sensus sex tus esset, oporteret vt inueniretur in homine, qui est completissimum animalium. esset enim necessario propter melius. & hoc est manifestum de solicitudine naturae in dando sensus animalibus: adeo quod propter hoc dedit Talpae oculos, & cooperit eos cutae, cum non indigeat eis in maiori parte suae operationis, cum hoc, quod materia eius non posset plus recipere. &, si posset, forte esset superfsuum.
Commentum 132
Haec est Tertia demonstratio, & deficit praecedens. & syllogismus sic componitur perfecte. Et, si sextus sensus sit, necesse est corpus sensibile esse aliud ab omnibus corporibus sensibilibus, quae sentiunt quinque sensus, & passionem eius, & qualitatem, quam sentiens reciperet a sensibilibus, vt qualificet per eam aliam ab istis qualitatibus: sed nullum corpus sensibile est aliud ab istis corporibus sensibilibus, neque passio extra istas passiones: ergo nullus sensus est extra hos sensus quinque.
Commentum 133
Et etiam impossibile est aliud sentiens esse a quinque sensibus, ita quod sensi bile eius sit aliquod vnum sensibilium communium, sub quibus sunt sen sibilia propria vnicuque sensuum quinque, nisi sensibilia essent communia vnicuique sensuum accidentaliter. & d. hoc, quia, si essent eis accidentaliter, contingeret vt essent alicui sensui essentialiter. quod enim inuenitur alicui accidentaliter, debet inueniri alii essentialiter.
D. d. v. g. motui, &c. i. & sensibilia communia non sunt comprehensa a quinque sensibus accidenĀ¬ taliter, v. g. motus, & quies, & figura, & quantitas, & numerus. omnia enimista sentiuntur a quinque sensibus per aliam motionem, & passionem. & quod est ita, necesse est vt sit essentialiter.
D. d. ver. g. quantitas, &c. i. v. g. quantitas. sensus enim innati sunt comprehendere eam per aliquam passionem, & motus. & similiter est de figura. figura enim est quantitas cum aliqua qualitate.
D. d. quies autem non per motum, &c. i. comprehensio autem quietis est per comprehensionem priuationis motus. cum enim comprehenderint motum essentialiter, comprehendunt priuationem eius essentialiter scilicet quietem. Comprehensio vero numeri, & multitudinis a sen sibus est per comprehensionem priuationis continui, quod est magnitudo: & iam declaratum est quod continuum comprehenditur essentialiter: er go & sua priuatio comprehenditur essentialiter.
Commentum 134
Et, cum declaratum est quod communia sensibilia comprehendiuntur a quinque sensibus essentialiter, manifestum est quod impossibile est sensum pro prium esse alicuius istorum sensibilium communium, v. g. motus, aut quamtitas. quoniam, si ita esset, tunc sentiremus motum, aut sibi similes de sensi bilibus communibus, non per se, sed per medium: sicut comprehendimus per visum hoc esse dulce mediante colore.
D. d. & hoc est, quia est in nobis sensus, &c. i. & accidit nobis talis comprehensio scilicet iudicare per aliquem sensum super sensibile alterius sensus: quia contingit quod illi duo sensus fuerint coniuncti in comprehendendo illa duo sensibilia ex eodem aliquo tem pore. &, cum post haec acciderit vt comprehendamus per alterum duorum sensuum alterum sensibile, ex eadem re iudicabimus per lillum sensum su per sensibile alterius per coniunctionem praecedentem. v. g. quoniam nos non scimus per visum quod hoc est dulce, nisi prius acciderit nobis in aliquo tempore quod comprehendimus per visum quod, mel est citrinum, & per gu stum esse dulce. cum igitur secundo sentiemus ipsum per solum visum esse citrinum, statim comprehendemus ipsum esse dulce, & mel.
D. d. Et, si non esset ita, &c. i. &, si non esset concessum a nobis quod, si vnum istorum sensibilium communium haberet sensum proprium, contingeret vt sentire ea, esset sicut sentire per visum quod hoc est dulce, necesse esset vt sentire ea es set de genere sensus, qui proprie dicitur accidentaliter. v. g sentire per visum quod iste est filius Socratis: quia sentiremus ipsum esse album: quia accidit quod filius Soeratis fuit albus:
D. d. Communia autem habent sensum communem, &c. i &, cum declaratum est quod, si aliquod sensibilium communium haberet sensum proprium, tunc sentiretur a hobis accidentaliter: quemadmodum sentimus per visum, istum esse filium Soeraris, quia est albus: aut quemadmodum iudicamus hoc esse dulce, quia est citrinum: Haec enim duo sunt duo modi accidentaliter: & iam declaratum est quod sensibilia communia comprehenduntur essentialiter: ergo nullum sensibi. lium communium habet sensum proprium. quoniam, si haberent sensum proprium, tunc sentiretur, aut sicut sentimus per visum istum filium Soeratis, aut sicut quidam sensus sentit sensibile proprium cuiusdam. Et iste modus est etiam accidentalis. sed differt a primo modo, qui simpliciter di citur accidentalis, & est comprehendere per visum istum esse filium Socratis: licet vterque numeratus sit accidentalis. differunt scilicet in hoc: quia comprehendere per visum hoc esse dulce, fuit, quia cum visu fuit coniuncta in eadem re virtus vnius oveneris virtute visus scilicet sensus gustus. Iudicare autem per visum istum esse filium Socratis accidit, quia in alio tempo re fuit coniuncta cum visu alia virtus a virtute Tvisus. virtus enim qua co prehendimus istum esse Socratem, aut filium Soeratis, superior est ad vir tutem sensus. & ideo iste modus videtur magis aecidentalis, quam secundus. vnde simpliciter dixit ipsum esse accidentalem, & non secundum.
D. d. & non est vnius, &c. i. & iudicium non est vnius virtutis, T quando duo sensus fuerint coniuncti ad iudicandum super eandem rem ipsam esse eam dem. sed illud iudicium est vtriusque sensus, non alterius sensus ab. eis: sicut existimare potest aliquis. sed, si dicitur vnus ex hoc modo, dicitur accidemtaliter.
D. d. v. g. cholera, &c. i. v. g. hoc esse choleram, quia est amarum citriuum. iudicare enim quod haec duo sunt eiusdem scilicet cholerae, non est alterius virtutis ab his duabus. &, quia iudicium super hanc rem esse vnam est duarum virtutum non vnius, accidit ei error in iudicando aliquid non chole ram esse choleram, quia citrinum.
Commentum 135
Vult dare causam, propter quam haec sensibilia communia non comprehen duntur ab vno sensu, & d. Et debet homo perscrutari, &c. i. debet homo perserutari, quare haec sensibilia comnia comprehenduntur a pluribus sensibus vno, & non comprehenduntur ab vno.
D. d. rationem, & dixit, Dicamus igitur, vt non ignoremus, &c. i. vt non ignoremus alietatem sensibilium communium a fensibilibus propriis.
D. d. Quoniam, si haberemus solum visum, &c. i. & hoc esset necesse. quoniam, si poneremus quod solus uisus comprehendit ista, & quod ipse sclus est in nobis in hac intentione, tunc accideret visui vt ignoraret, & non distingueret album ab aliquo: adeo quod existimaret colorem, & quam titatem, & figuram eandem esse. & hoc accideret ei, eo quod color, & quantitas consequuntur sibi adinuicem scilicet quod color non inuenitur nisi in super ficie, & superficies in corpore.
D. d. modo autem quia communia, &c. i. modo autem, quia videmus quod communia, vt quantitas, & magnitudo comprehenduntur per alium sensum a uisu. Secundum hoc igitur est intelligendus suus sermo in hoc loco, non secundum quod sonant verba eius superficietenus, secundum quod loquitur: vt quare sensus sint plures vno. causa enim formalis in hoc manifesta est scilicet multitudo sensibilium. & hoc iam dictum est. & causa finalis est perscrutanda post in fine istius libri.
Commentum 136
Cum compleuit sermonemn de quinque sensibus, & declarauit sextum sensum.i non esse, incoepit declarare quod isti quinque habent virtutem communem. Et incoepit prius dubitare secundum suam consuetudinem: & d. Et, quia sentimus nos videre, &c. i. nos, quia videmus & sentimus nos videre, & audimus, & sentimus nos audire, & sic in vnoquoque sensuum, necesse est vt hoc fiat per virtutem visus, aut per aliam virtutem.
D. d. Sed illud erit visus, & coloris, &c. i. sed si hoc scilicet sentire nos videre fuerit alterius sensus a visu, contin get vt ille sensus habeat duplicem comprehensionem. comprehendit enim visum comprehendere, & comprehendit colorem, quem visus comprehendit. impossibile enim est vt comprehendat visum comprehendere colorem, nisi etiam ipse comprehendat colorem.
D. d. aut duo eiusdem, aut idem sui. i. sequitur igitur ex hoc alterum duorum. quoniam, si posuerimus duas uirtutes esse, continget vt duo sensus sint eiusdem intentionis, sensus scilicet qui sentit eam, & sensus qui sen tit quod ille sensus sentit eam. vterque enim sentit illam,. aut ponemus quod idem sen sus sentit seipsum, ita quod agens est patiens. quod impossibile est
D. d. Et etiam, si sensus visiouis. &c. i. et, si posuerimus duas uirtutes esse scilicet quod sensus, qui comprehendit nos videre, est alius ab eo, qui videt, continget etiam in illo sensus, quod contingit in primo: necesse est igitur vt habeat duplicem comprehensionem scilicet comprehensionem sui primi subiecti, quod sentit, & comprehensionem, quam comprehendit. &, si etiam posuerimus hoc duarum virtutum, continget in tertia quod contingit in secunda: & sic in infi nitum. quod est impossibile. quapropter necesse est nobis ponere eandem virtutem a quae comprehendat vtrumque scilicet suum primum subiectum. & quod comprehendat illud, quod ipse comprehendit. &, cum necesse est abscindere infinitum, melius est hoc facere in primo, & ponere quod per eandem uirtutem comprehendimus colorem, & comprehendimus quod comprehendimus ipsum. quod enim contingit nobis posterius, faciendum est prius. & hoc intendebat, cum dixit, necesse est igitur hoc facere primo, aut ponere quod idem patitur a se, & comprehendit se
Commentum 137
D. sed iste sermo habet quaestionem scilicet ponere quod per eandem virtutem comprehendimus colorem, & comprehendimus nos comprehendere co lorem. quoniam, si visio est sentire per uisum, & uisus comprehendit coloĀ¬ rem, & homo non videt ipsum uidere colorem, nisi quando videt aliquid, continget ut illud, quod primo videt, quando iudicat ipsum videre, habeat etiam colorem. & intendebat per hoc quod, si necesse est ut omne comprehensibile a uisu sit coloratum, & uisus comprehendit comprehenfionem coloris: ergo contingit ex hoc vt ipsa comprehensio sit colorata. quod est impossibile.
Commentum 138
Cum dedit sermonem dubitatiuum, incoepit dissoluere eum, & d. Dicamus igitur quod manifestum est quod sentire, &c. i. Dicamus igitur, quod manifestum est quod sentire per uisum, non est eiusdem intentionis, ita quod consequitur ex eo vt omne comprehensibile a uisu sit coloratum. D.d. iudicamus enim per uisum, &c. idest & signum eius est, quod nos iu dicamus per uisum, non uidendo coloratum, cum iudicamus obscuritatem esse obscuritatem, & lucem esse lucem: sed neutrum habet colorem. sed non eodem modo iudicamus per visum obscuritatem, & lucem. iudicamus enim lucem per se, & obscuritatem, quia est priuatio lucis. Et, cum dedit hunc modum dissolutionis, dedit secundam dissolutionem quaestioni, dicenti quod visio debet esse colorata, si uirtus visibilis comprehendit visionem, & cixit. Et etiam videns est quasi coloratum, &c. idest, & etiam possumus concedere visionem esse colorem. videns enim quando comprehendit colorem, efficitur quasi coloratum quoquo modo. Et causa in hoc est, quia sentiens recipit sensibile, & assimilatur ei. visus itaque recipit colorem, quem recipit corpus extra animam. sed differunt in hoc, quod receptio sentientis est non materialis, & receptio corporis extra animam, est materialis.
D. d. quidlibet quodlibet. i. sentiens enim recipit sensibile non materialiter, quilibet sensuum quodlibet sensibilium. &, quia sensus recipiunt sen sibilia quoquo modo, dicuntur etiam de eis quoquo modo.
D. d. & ideo, cum fuerint sensibilia abstracta, &c. i. &, quia sensus recipiunt sensibilia extra materiam, ideo, quando sensibilia fuerint abstracta a materia, effici untur ex sensibilibus sensus, & imaginationes non colores sensibiles, neque fapores, neque aliae qualitatum sensibilium, quae sunt extra animam in materia.
D. d. Et actio sensibilis, & sensus, &c. idest & actio sensibilis extra animam in mouendo sentiens, & actio sensus, qui est in sentiente, scilicet qualitas, qua sentiens qualitatur in mouendo etiam virtutem visionis, est eadem actio: licet modus esse sensibilis extra animam differat a modo sui esse in sentiente. verbi gratia quod sonus, qui est in actu extra animam, ita mouet instrumentum auditus, sicut auditus, qui est in actu, mouet virtutem auditus, & similiter dispositio coloris in mouendo videntem est sicut dispositio qualitatis, quae prouenit in vidente a colore in mouendo virtutem visibilem.
D. d.cit, possibile est enim vt aliquis habeat auditum &c. idest & hoc fuit ita, quod possibile est, vt aliquis habeat auditum in potentia, sicut habet sonum in potentia: & vt habeat sonum in actu, sicut habet auditum in actu. et, cum habuerit auditum in actu, habebit comprehensionem auditus in actu, idest comprehensionem quod audit. & lixit, possibile est enim dicere quod aliquis habet auditum, & habet sonum, licet non semper sonet, propter hoc, quia sunt sicut in potentia.
Commentum 139
Cum posuit quod actio sentientis & sensibilis est eadem, licet differant in esse, incoepit declarare hoc ex rebus vniuersalibus praedictis, & d. Et, si actio, & motus, &c. idest, & si necesse est vt omnis actio: quae prouenit ab agente, & omnis motus, qui prouenit a mouente. non inueniantur nisi in re patiente, & mota: sensus autem patiuntur. a. sensibilibus, & sensibilia agunt in eos: necesse est ut actio sensibilis sit in ipso sentiente, quod est in potentia s sensibile. sonus itaque, & auditus, qui sunt in actu, sunt in eo, quod est in potentia sonans scilicet percussum: & quod est in potentia audies scilicet tensus audies.
D. d. ideo non est necesse ut moueatur quod mouet. i. &, quia motus est in patiente, & non in agente, non est necesse vt omne agens sit pa tiens, vt declaratum est in sermonibus vniuersalibus. & induxit omne hoc ad declarandum quod sensus mouent uirtutes, sicut sensibilia, quae sunt extra animam, mouent sensus.
Commentum 140
Et iste idem sermo, quem diximus in sono, & auditu scilicet quod actio eorum est in patiente, est de aliis sensibilibus. D.iterauit propositionem, a qua incoepit hanc declarationem, & dixit. Quemadmodum enim actio, & passio, &c. i. & causa in hoc est. quoniam, sicut passio, & actio sunt in patiente non in agente, ita actio sensuum & sensibilium sunt in primo sentiente: cum sen sibilia sint uirtutes agentes, sensus autem agentes & patientes: primum autem, sentiens est patiens tantum. Et, quia hoc later scilicet sensibilia esse virtutes agentes, & sensus esse patientes propter nominationem: plura enim sensibilia carent nominibus, secundum quod sunt agentia: & nomina plurium eorum passiua sunt in figura nominum virtutum agentium, dixit. Sed in quibusdam habent nomina, &c. i. sed in quibusdam sensibus ponebantur nomina actioni ipsius sensibilis, & passioni vtriusque sentientis, v. g. sonare, & audire. sonare enim est actio soni: audire autem est passio auditum sentientis. & in quibusdam alterum eorum caret nomine, v. g. in visu, passio enim visus habet nomen, & est videre: licet sit in figura nominis agentis. actio enim sui sensibilis, quod est color, caret nomine in Graecalingua. Et dico quod in Ara bica actiones habituum sensuum prouenientium in eis a sensibilibus in primas virtutes sentientes, non uidentur habere nonia in aliquo idiomate, cum hoc non sciatur a vulgo. non enim comprehenduntur a sensu: nec in primo aspectu.
Commentum 141
Et, quia actio sensibilis eadem est cum actione sentientis, scilicet quod habitus, qui ab eo prouenit in sentiente, est idem cum habitu, quo sensibi se agit in vtroque sentiente us in essentia & forma, licet differant in subiecto, necesse est vt corruptio duorum habituum sit insimul, & saluatio insimul, scilicet habitus, per quem sensibile est mouens in actu, postquam fuit impotentia, & habitus per quem sentiens est sentiens in actu, postquam fuit in potentia.
Deinde d. auditus, qui dicitur secundum hunc modum, & sonus, &c. i. & hoc sequitur in sono, qui dicitur secundum hunc modum, & est sonus in actu. & similiter contingit in sapore, qui est in actu, & in gustu, qui est in actu, & in omnibus sensibus. Insensibili autem, quod est in potentia, & in sentiente, qui est in potentia, non sequitur, scilicet quod, cum alterum eorum corrumpitur, quod reliquum corrumpatur: aut, quando unum fuerit, ut sit reliquum.
Commentum 142
Sed Antiqui naturales non recte dixerunt in hac intentione. Dicebant enim quod nullus est color sine visu, neque sapor sine gustu. & hoc dixerunt absolute, i. quia opinati fuerunt quod sensibile, & sentiens sunt relatiua simpliciter: &, cum aiterum fuerit, reliquum erit: &, cum alterum corrumpitur, reliquum eorrumpetur.
D. d. Hoc enim est verum vno modo, &c. i. & hoc, quod Antiqui dixerunt, est vno modo verum, & alio modo non uerum. sed sermo Antiquorum sequitur in eis, quae sunt in actu: sensus autem, & sensibile quandoque dicuntur in potentia, & quandoque in actu. in eis autem, quae sunt in potentia, non sequitur scilicet vt esse eorum, & corrumptio sit sem per insimul. Sed error Antiquorum fuit in hoc, quod locuti fuerunt absolute in eo, quod indiget determinatione.
Commentum 143
Dum posuit quod sesus, qui est in actu, est quoquo modo relatiuus, incepit declarare hoc, & dare ex eo causas plurimum accidentium in sensu, & dixit. Si igitur com sonantia est sonus, &c. i. si igitur neumata, vel nete consonantia in auditu, i. admixta mixtione delectabili fuerit sonus: & sonus in actu est auditus in actu: & com sonantia, quae est in neumatibus vel nete, non est nisi proportio temperata inter extrema, scilicet inter sonum grauem & acutum, qui dicuntur in respectu auditus, necesse est vt illud temperamentu existens inter ea, & est consonantia, sit ipse auditus. cum esse auditus in actu non est nisi in hat proportione, quae est in temperan tia. Et quia temperans & temperatum sunt relatiua, & esse auditus in actu naturale est in sono temperato, contingit quod auditus & audibile erunt in capitulo relationis. Et dixit quod, necesse est vt auditus sit aliqua proportio, & non d. proportio simpliciter. quia existimatur quod ista proportio quamuis sit in capitulo relationis, tamen est proportio agens: & proportiones in eo quod sunt proportiones non sunt agentes, sed in eo quod qualitates. sen sus igitur numerantur in relatione vno modo, & in qualitate alio modo. & sic intelligitur.
D. d. Et ideo corrumpitur quodlibet, &c. i. & propter hoc, quod diximus, accidit vt quilibet sensuum corrumpatur, quando ista, proportio transinutabitur intense, in exeundo ad alterum extremorum. v. g. Tcorru ptio auditus apud sonum intensum in acuitate & grauitate & corruptio vustus apud saporem intensum, & corruptio visus apud lucem intensam, & obscuritatem intensam, & corruptio olfactus apud odores intensos. Et causa in hoc est quod esse sensus naturalis est in, proportione temperata. &, cum. illa proportio fuerit corrupta, corrumpetur sensus, cum ista, proportio sit forma sensus quemadmodum sanitas est in proportione terminata inter quatuor qualitates. &, cum illa proportio corrupta fuerit, corrumpetur sanitas: cum for ma sanitatis sit in hac proportione temperata.
D. d. Et propter hoc acetosum, &c. i. &, quia sensus est alia intentio & alia proportio, ideo acetosum & dulce, & salsum adiuncta ad suum simile, non admixta cum aliquo, erunt delectabilia, quoniam, cum occurrent similibus, essendo pura, etunt delectabilia: tunc enim erunt magis abstracta a materia.
D. d. Et vniuersaliter admixta sunt, &c. idest & vniuersaliter admixta ex contrarijs quae sunt in vnoquoque sensuum, sunt magis digna, vt sint, proportio ipsis contrarijs. v. g. sonus, qui est inter acutum & graue, magis dignus est vt sit proportio, quam acutus, & grauis. & similiter est de tactu cum calido & frigido, & humido & siceo: licet corpus tangens possit calefieri, & infrigidari e contrario aliis sensibus: & vt iam praediximus temperamentum magis est dignum vt sit proportio, quam extrema.
Commentum 144
Cum incoepit perserntari de virtute, qua sentimus nos sentire, vtrumi sit eadem cum virtute propria vnicuique sensui, an alia, dedit in primo ser monem, ex quo sequitur eam esse vnam, & post, alium, ex quo consequitur eam esse plures: deinde sermonem concludentem eam esse vnam, & dissolutionem, ex qua exiuit ad declarandum quod sensus, & sensibile sunt vnum in actu, non diuersa: propter quod contingeret vt illud, quod iudicaret super ipfum sensum, esset aliud ab eo, quod iudicaret super ipsum sensibile. Et, cum hoc fecit, reuersus est postea ad illam eandem perscrutationem, & d. Et vnusquisque sensuum, &c. idest manifestum est per se quod vnusquisque sensuum iudicat suum subiectum proprium, quod est ei, secundum quod est illud sentiens: & iudicat cum hoc disferentias proprias, quae sunt in illo subiecto proprio. v. g. quia visus iudicat colo rem, qui est proprium subiectum ei, quod est secundum quod est visus, & iudicat differentias contrarias existentes in eo. v. g. album & nigrum & media. & similiter auditus iudicat sonum, qui est suum subiectum, & graue & seue & media, quae sunt differentiae soni.
Commentum 145
Et, cum sensus comprehendit differentias contrarias, quae sunt in subiectis propriis vnicuique sensui, per quam igitur virtutem iudicamus istas esse diuersas, cum fecerimus comparationem inter eas adinuicem Apparet quidem quod consequitur ex hoc sermone illud, quod a principio dictum est, & est quod virtus, v qua visus iudicat album esse aliud a nigro, est alia a virtute visus. quem admodum virtus, quae iudicat ipsum videre, videtur alia a virtute visibili. differentia enim inter sensibilia est sensibilis.
Commentum 146
Dicamus igitur quod manifestum est hoc, quod dico, quod vltimum sentiens in tactu non est in carne, neque in visu in oculo. quoniam, si vltimum sen tiens esset in oculo, aut in lingua in gustu, tunc necesse esset, cum iudicaremus dulce esse aliud ab albo, iudicaret per duo diuersa, illud enim quod comprehendit duice secundum hanc positionem, aliud est ab eo, quod f comprehendit colorem omnino. illud enim est in oculo, & hoc in carne, aut sibi simili. sed caro in tactu non est sicut oculus in visu.
Deinde declarauit hoc impossibile esse, & dixit sed necesse est vt ambo sint eiufa dem, &c. idest sed necesse est vt sint comprehensa ab eodem, & per duo instrumenta. &, nisi hoc esset, manifestum est quod non poterit iudicare hoc et se aliud ab hoc. Si enim esset possibile iudicare haec duo esse diuersa per duas virtutes diuersas, quarum vtraque singulariter comprehendit alterum duorum illorum, tunc necesse esset, quando ego sentirem hoc esse dulce, & tu illud esse album, & ego non sensi quod tu sensisti, neque tu quod ego, vt ego comprehenderem meum sensibile aliud a tuo, licet non sentiam tuum, & vt tu comprehenderes tuum aliud a meo. & hoc est manifeste impossi bile.
Deinde dicit, sed necesse est. vt vnus dicat hoc esse aliud ab hoc, & quod dulce est aliud ab albo, &c. idest sed quemadmodum necesse est xt idem homo dicat hoc esse aliud ab hoc, sic necesse est vt virtus, quae iudicat dulce esse aliud ab albo, sit eadem virtus. ita enim est in hoc de indiuiduis, sicut de membris sensus, cum sint etiam plura in numero. Et hoc intendebat, cum dicit. quapropter necesse est, sicut dicimus, sic agamus, & sentiamus. idest quapropter necesse est vt, sicut ille, qui dicit hoc, esse aliud ab hoc, est idem homo, sic illud, quod sentit & intelligit hoc esse aliud ab hoc, sit eadem virtus.
Deinde d. Quoniam autem impossibile est, &c. id est, manifestum est igitur ex hoc sermone quod non iudicamus diuersa esse sensibilia per diuersas virtutes. Qnam autem ista comprehensio cum hoc, quod est vnius virtutis, debet esse etiam in eodem instanti, manifestum est. quoniam, quemadmodum vnus homo dicit bonum esse aliud a malo, sic, cum dixerit in alteto duorum esse aliud in aliquo instanti, manifestum est quod in instanti, in quo dicimus quod alterum eorum est aliud, in illo eodem dicit in altero esse aliud, cum alietas sit aliqua relatio, & relatiua insimul existunt in actu.
Deinde d. & non accidentaliter, &c. idest & non intelligo per instans hoc instans, quod dicitur accidentaliter in eo, quod illud est indiuisibile: sicut instans, in quoo dicimus ratione us intrinseca esse aliud instans, cum fuerit comprehensum ratione intrinseca esse aliud instans enim, in quo dicitur ipsum esse aliud, est aliud ab instanti, in quo comprehenditur ipsum esse aliud. Et hoc intendebat, cum dixit non quia instans est aliud. idest non quia instans, de quo dixi esse aliud, est instans, in quo comprehenditur ipsum esse aliud, sed diximus hoc instans est aliud, & quod nunc est aliud: & illud instans est aliud ab instanti comprehensios nis.
Commentum 147
Cum declarauit quod vltimum sentiens in omnibus sensibus debet esse eadem virtus, incoepit quaerere modum secundum quem potest esse eadem virtus, & iudicare omnia contraria in eodem tempore, & d. Sed impossibile est vt idem moueatur, &c. i. sed impossibile est ponere vt idem recipiat contraria in eodem instanti, secundum quod est idem & indiuisibile.
D. d. hoc enim si fuerit dui ce, &c. v. g. quod, si fuerit hoc dulce, mouebit sentiens primum aliquo genere motus: &, cum fuerit amarum, mouebit ipsum econtrario: & similiter de albo & nigro. Cum igitur sensus iudicauerit hoc esse aliud ab hoc: hoc enim dulce & illud amarum essendo, eadem virtus & indiuisibilis tunc patietur a contrarijs insimul, secundum quod est vnum & indiuisibile. quod est impossibile.
D. d. Vtrum igitur est possibile vt iudicans, &c. i. an igitur possi bile est vt ista virtus iudicans contraria simul sit eadem subiecto & indiuisibilis, sed per intentiones, quas recipit est diuisibilis: ita quod per hoc dissoluetur quaestio sic. quoniam ista virtus, inquantum est diuisibilis, comprehen dit res numeratas diuisibiles: & inquantum est eadem, iudicat ea vnico iudicio.
D. d. est enim secundum esse diuisibile, sed secundum locum & numerum indiuisibile. i. forte iudicans diuersa & contraria est secundum essentiam & formam diuisibile, sed secundum subiectum, hoc est secundum materiam, est indiuisibile. vt dicimus de pomo quod est indiuisibile subiecto, & diuisibile secundum essentiam diuersam in eo, secundum quod habet colorem, & odorem, & saporem.
Commentum 148
Cum posuit illum modum ad dissoluendum praedictam quaestionem, reuersus est modo ad narrandum quod non sufficit in dissolutione, & d. Dicamus igitur quod hoc est impossibile, &c. i. dicamus igitur quod hoc est impossibile scilicet vt ista virtus sit vnica in subiecto, & plures secundum essentias, & formas. Non enim est possibile vt idem sit indiuisibile subiecto, & recipiens contraria insimul, nisi in potentia, non in actu & esse v. g. quod idem corpus possibile est dici esse calidum & fr igidum insimul potentia, actu autem non, nisi secundum quod est diuisibile, scilicet quia quaedam pars eius est calida, & quaedam frigida, Et hoc intendebat, cum d. sed est actu diuisibile, &c: Et, cum declarauit hoc, d. quapropter necesse est vt neque formas eorum recipiat, &c. i. quapro pter necesse est vt ista virtus non recipiat formas sensibilium contrarias, si ista virtus eadem sensitiua est talis scilicet vnica in subiecto, & plures in essentia. Et d. & intelligere: quia intelligere in hac intentione simile est ad sen tire, scilicet quia in vtroque est virtus recipiens, & iudicans contraria insimul, vt declarabimus in virtute rationali. Et intendit per omnia haec. declarare quod haec virtus non est eadem secundum quod est in potentia, sicut est prima materia, sed est vnica in intellectu & in esse in actu, & multa secuudum instrumenta, vt post declarabimus.
Commentum 149
Cum narrauit quod impossibile est vt haec potentia sit vna in subiecto, & multa in virtuntibus, incoepit dare modum, secundum quem est vna, & modum secundum quem est multa. &, quia hoc difficile est ad dicendum, & est magisleue ad declarandum per exemplum, induxit sermonem in via exempli, & d. Sed illud, quod dicitur, &c idest sed ista virtus est vna & multa, vt punctus, qui est centrum circuli, quando ab eo fuerint ductae mul tae lineae a centro ad circunferentiam. & hoc intendebat, cum d. punctus vnius, hoc est punctus, qui continetur ab vna linea.
D. d. secundum quod est duo est diuisibile. i. secundum igitur quod ista virtus est duo, & plures per sensus, qui copulantur cum ea: quemadmodum punctus est duo, & plures per extrema hinearum exeuntium ab ea, est diuisibile ad patiendum a sensibilibus diuersis
D. d. Secundum igitur quod est indiuisibile iudicans, est vnum, &c. i. & secundum quod ista virtus est aliquod indiuisibile, scilicet secundum quod est finis motuum sensuum a sensibilibus, quemadmodum punctus est indiuisibile aliquod, secundum quod est finis linearum exeuntium ad ipsum a circumferentia, potest iudicare diuersa, quae copulantur cum ea a sensibilibus. Et, cum de clarauit modum, secundum quem potest intelligi quod ista virtus est indiui sibilis, & modum, secundum quem potest intelligi quod est diuisibilis, incoe pit distinguere opus eius, secundum quod est diuisibilis, & eius opus, secundum quod est indiuisibilis, & d. Secundum igitur quod est diuisibile, vtitur, &c idest, se cundum igitur quod ista virtus est diuisibilis per sensus, operatur per istud vnum, quod est de ipsa quasi punctus duabus operationibus diuersis insi mul. & secundum quod vtitur rebus, quae sunt de ea quasi extrema de lineis scilicet sensibus, inquantum habent hanc consimilitudinem, iudicat res diuersas iudicijs diuersis: & secundum quod est vna, iudicat res diuersas vnico iuditio. Et quasi opinatur quod virtus primi sentientis melius est vt dicatur esse vna forma, & multa instrumentis copulatis cum ea, quae transeunt motus sensibilium, quonsque copulentur cum ea, quam dicere ipsam esse vnam subiecto, & multa secundum formam, quae describuntur in ea. illud enim esse est dignius ei secundum quod est iudicans, istud autem secundum quod est recipiens. sed tamen, cum non ponimus illic eandem intentionem propter formam, non possemus inuenire aliquid, per quod iudicet diuersa esse diuersa, iuĀ¬l dicium enim dignius est attribui isti potentiae secundum quod est actus, quam secundum quod est potentia. quemadmodum motio eius passiua a sensibus dignior, est attribui secundum quod est recipiens subiectum. est enim apud ipsum vt videtur recipiens secundum sensus, & agens secundum iudicium. recipere enim aliquid est aliud a iudicare illud, & haec duo debent inueniri in aliquo duobus modis diuersis. Et ideo videmus quod ista virtus iudicat intentiones, quas proprie re cipit, & earum priuationes. Et similiter est de virtute rationabili. sed differunt in hoc, quod ista virtus est intentionum materialium: illa autem est intentio non mixta cum materia, ut post declarabitur.
Commentum 150
Quia antiqui conueniunt in definiendo animam per has duas differentias proprie, scilicet per motum localem, & per cognitionem, & comprehensionem, quae videtur esse intelligere & sentire.
D. d. existimando quod intelligere, &c. idest & existimabant quod intelligere est genus sensus, qui est aut cor pus, aut corporalis. anima. eni in his duobus iudicat res, & cognoscit eas. Et, quia Antiqui dicebant quod intelligere & sentire sunt eiusdem virtutis, oportet nos perscrutari de hoc,
D. d. vt Empe. &c. i. vt dixit Empe. quod intellect in hominibus iudicat rem praesentem sensibilem. & in alio loco dixit quod sensus est idem cum intellectu, & propter hoc intellectus semper transinutatur in eis, sicut transmutatur sensus. Et intendit per transmutationem errorem qui accidit vtrique virtuti, aut obliuionem, & alia accidentia, in quibus existimatur habere communicationem. & hoc intendebat Homen rus, cum dixit quod sensus similis est intellectui.
Commentum 151
Cum declarauit quod oportet post sermonem de virtute sensus: perseruta ri de differentia inter hanc virtutem, & virtutem intellectus dixit quod, existimatum, est intellectum esse corporalem, sicut est sensus: & est, quia mul ti Antiquorum credebant quod sentire, & intelligere idem sunt.
Deinde narrat naturam ducentem eos ad hoc dicere, & declarat quantum deficit eis in hoc, & d. Omnes igitur isti existimant, &c. i. isti igitur homines existimabant quod intelligere & sentire vtrunque corpus est: quia credebant quod sentire & intellicere fiunt per simile. &, quia hae duae virtutes comprehendunt corpus, necesse est vt sint corporeae, vt prius determinauimus de hoc in opinione Antiquorum.
D. d. Quamuis debebant dicere, &c. idest, quamuis oportet eos dicere causam erroris ex hoc modo. error enim magis inuenitur in animalibus. & anima in maiori tempore inuenitur ignorans, & errans, quam sciens.
D. d. Et ideo necesse est, &c. idest & propter hoc, quod dant causam in cognitione, contingit eis aut concedere hoc, quod dicunt sophi stae, quod omnia transeuntia per mentem, & omnia imaginata sunt vera: aut dicere quod verum est animam tangere simile cum est corpus, & error tangere dissimile. dissimile enim est contrariunsimili, & error est contrarium uero. Et hoc, quod dixit, manifestum est scilicet quod si anima comprehendit res per res existentes in ea, sicut dicunt, contingit eis, si dixerunt eam similem esse omnibus, quia in ea sunt omnia, vt non sit error omnino: aut dicere eam esse compositam ex altero duorum contrariorum existentium in rebus: & sic inueniet veritatem, quando comprehenderit contrarium simile, & er rabit quando comprehenderit contrarium dissimile.
D. d. impossibile, quod sequitur ex hoc, & d. & existimatur quod eror in contrarijs sit idem. i. sed contingit huic opinioni vt error sit in proprio contrario ex vnaquaque rerum contrariarum. sed manifestum est quod error potest accidere in vtroque contrario indifferenter, & quod non est proprius vni contrario tantum,
Commentum 152
Iste sermo potest esse responsio ad hanc particulam, quia, a qua superius incoepit, cum indiget responsione. i. & quasi diceret, & quia Antiqui determinabant animam per motum & comprehensionem. & existimatum est quod comprehensio per intellectum & sensum est eadem, cum vtraque sit cognitio, & etiam multi Antiquorum credebant hoc propter hoc, quod opinabantur quod simile cognoscit suum simile: &, quia hoc dicebant, dicamus nos quod sentire non est intelligere per intellectum. Et potest intelligi ita quod responsio sit diminuta, & erit iste sermo principium & quasi d. Et, cum de claratum est quod necesse est perscrutari de hac intentione, dicamus quod senti re non est intelligere.
D. d.& hoc manifestum est, &c. i. & hoc, tur quod intellectus est alius a sensu, est manifestum per se. sensus enim existit in omnibus animalibus, intellectus autem in paucis scilicet in homine. Et d. paucis, propter quod plura animalia communicant homini in hac virtute. &, quia hoc non fuit manifestum in hoc loco, accepit concessum, & est quod non possumus dicere quod omnia animalia intelligunt. &, cum hae duae virtutes sint in subiecto diuersae: necesse est vt sint diuersae in esse, quae enim differunt in subiecto, differunt in esse.
D. d. Neque intelligere, in quo sunt, &c. idest. neque res intellectae, in quibus est verum in maiori parte, & non verum in maiori parte, secundum quod sunt contraria, sunt eadem cum contrarijs, quae sunt in sensu, scilicet in quorum altero est verum in maiori parte, & in altero error in maiori parte. TSensus enim semper dicit verum in rebus propriis, & fal sum in vniuersalibus: intellectus autem econtrario, verum in vniuersalibus, & falsum in propriis. Et etiam sensus in rebus propriis magis durat ua veritas quam intellectus in rebus vniuersalibus. & ideo dixit semper, cum d. Sentire enim propria verum est semper. & dixit post, distinguere autem potest falsari.
Commentum 153
Cum declarauit quod distinctio non est nisi in habentibus rationabilitatem, incepit declarare quod distinctio, quae in quibusdam animalibus reputatur esse ratio: non est nisi distinctio, quae fit ab imaginatione, & quod ima ginatio non est neque sensus, neque intellectus, & d. Imaginatio enim aliud est a sensu, &c. i. distinguere non inuenitur nisi in habenti rationem. Ima ginari enim aliud est a sentire, & a distinguere per intellectum: & imaginari non absque sentire, & absque imaginari non fit consiliari. Et quasi innuit hic alietatem istarum trium virtutum secundum prius & posterius in natura. si enim sensus fuerit, non sequitur vt sit imaginatio: sed, si imaginatio erit, sensus erit. & similiter, siitellectus erit, erit imaginatio, & non econuerso.
D. d. Ista enim passio est nobis, &c. i. imaginatio enim est voluntaria nobis. cum enim voluerimus imaginari res depositas in virtute conserua tiua, quas prius sensimus, poterimus facere. & hoc intendebat cum d. possumus enim ponere, &c. i. T possumus etiam per hanc virtutem fingere formas imaginabiles, quarum indiuidua nunquam sensimus. existimare autem non est voluntarium. & hoc intendebat, cum d necesse est enim aut verum, aut falsum. idest contingit enim nobis necessario aut existimare verum, aut falsum: & non est sicut in imaginatione. Et ista est vna rationum, ex quibus apparet imaginari aliud esse ab intelligere,
Commentum 154
Hoc, quod dixit, manifestum est. & est alia ratiocinatio, quod imaginatio est alia a consilio, & existimatione, quoniam, cum nos existimauerimus aliquod timorosum futurum, quoquo modo nos patimur passione, ac si illud timorosum esset praesens. & similiter, cum nos existimauerimus aliquod audactiuum futurum, statim patiemur, sed non passione, quali, illo audacti uo existenti in praesenti. cum autem imaginati fuerimus illud timorosum, statim patiemur quasi esset praesens Et intendit hic per confilium, fidem. Et locus, in quo promisit loqui de istis differentiis, videtur mihi esseliber de Sensu & sensato. illic enim loquitur de rebus particularibus istarum virtutum, & in omnibus accidentibus earum postremis.
Commentum 155
Cum compleuit sermonen de sensu, incoepit post loqui de virtute ima. H sed potius cum non expresse sentimus: & tunc aut verus est, aut falsus. ginatiua, & d. Et, quia intelligere, &c. i. &, quia manifestum est, aut prope quod intelligere est aliud a sentire, sed non est ita manifestum quod intelligere est aliud ab imaginatione: existimatur enim quod actionum intellectus, quae dam est imaginari, quaedam credere: & quod nulla est differentia inter imaginationem, & intellectum: quapropter determinandum est prius de virtute imaginationis, deinde loquemur postea de virtute rationali.
D. d. Dicamus igitur quod, si est imaginatio, &c. i. dicamus igitur quod, si est actis, quae sit in nobis, quae dicitur imaginatio non secundum similitudinem, sicut di citur sensus falsus multotiens, necesse est vt sit, aut aliqua istarum virtutum comprehensiuarum distinctarum scilicet aut sensus, aut existimatio, aut scientia, aut intellectus, aut virtus alia ab istis virtutibus, & dispositio alia ab istis dispositionibus, per quam experimentamur entia. i. eligimus ea: & est vnum eorum, per quem debemus dicere verum aut falsum.
Commentum 156
Quoniam autem imaginatio non est sensus, declarabitur ex istis rebus, quas dicemus. Quarum vna est quod, quia sensus est duobus modis, aut in poten tia, v. g. visus, quando non agitur: aut in actu, v. g. visio. est enim aliqua imaginatio, quae non est sensus in actu neque in potentia scilicet imaginatio, quae est in somno. manifestum est enim quod imaginatio, quae est in somno, secundum quod est in actu, non est sensus in potentia: & secundum quod iste actus est ei sine praesentia rerum sensibi lium, non est etiam sensus in actu.
D. d. Et amplius sensus semper est praesens, &c. Hoc est Secud m argumentum. & est quod sensus semper fit cum praesentia sen sibilis: imaginatio autem non, sed cum absentia.
D. d. Et, si in actu esset idem, &c. i. Hoc est Tertium argumentum. Existimatur enim quod non omne animal imaginatur: & est animal, quod non mouetur ad sensibilia, nisi apud praesentiam eorum in actu: vt vermes, & muscae. Apes autem, & formicae necessario imaginantur. apes vero propter artificium: formicae autem propter depositionems. Tsed non cus ratur de exemplo.
D. d. Et amplius ille semper est verus, &c. Hoc est aliud argumentum: & est quod sensus sunt veri 7semper, i. in maiori parte: imagi natio autem falsa est in maiori parte.
D. d. Et amplius, cum in rei veritate, &c. Hoc est Quintum argumentum: & est manifestum per se. nonenim dicimus, quando sentimus aliquid esse tale in rei veritate, quod imaginamur eum: sed quando sensus vere non comprehendit ipsum esse talem. &, si sensus: esset idem cum imaginatione, oporteret quod vbi dicitur sensus, ibi diceretur imaginatio.
Commentum 157
Cum destruxit imaginationem esse sensum, incoepit destruere eam esse scientiam, aut intellectum, aut existimationem, & d. Et etiam non est vnum istorum, &c. i. &, si imaginatio esset scientia, aut intellectus, semper veridicaret: sed non est ita: ergo non est scientia, neque intellectus.
D. d. Re manet igitur, &c. i. temanet igitur consyderare vtrum sit existimatio, cum vtrunque dicatur, veridicans quandoque, & quandoque falsans. & hoc facit existimare eas esse eandem virtutem secundum duas affirmatiuas in secunda figura.
D. d. Sed existimationem consequitur, &c. i. sed existima tionem semper consequitur fides. Et, si imaginatio esset existimatio, contingeret quod omne imaginans haberet fidem. sed multa imaginantur, tamen non habent fidem. nullum enim brutorum habet fidem, licet plura eorum imaginentur.
D. d. Omnem igitur existimationem, &c. i. &, quia omne existimans est credens: & omne credens sibi sufficit: & omne, quod l sibi sufficit, habet rationem: necesse est vt omne existimans habeat ratio nem. Et, si imaginatio esset existimatio, tunc omne imaginans haberet rationem. sed multa brutorum & reptilium videntur habere imaginationem, sed non rationem omnino: ergo imaginatio non est existimatio.
Commentum 158
Cum declarauit quod impossibile est vt imaginatio sit existimatio, aut sensus, aut scientia aut intellectus, & vniuersaliter aliqua virtutum rationis, incoepit declarare & quod non est compositum ex existimatione & sensu, vt dicebant quidam Antiquorum, & d. Et manifestum est, &c. i. manifestum est quod imaginatio non est existimatio coniuncta cum sensu, neque virtus composita ex existimatione & sensu ex sermonibus praedictis, in quibus declarauimus quod imaginatio non est aliqua istarum virtutum, quoniam, si esset composita ex eis, contingeret vt vere dicerentur de ea proprieta. tes illarum virtutum, ex quibus componitur modo medio. compositum enim ex aliquibus necesse est vt in eo existant quoquo modo existemtia in componentibus. Et ex hoc etiam manifestum est quod existimatio ve re non esset alicuius, nisi eius, cuius est sensus, sed deberet esse eiusdem rationis scilicet si compositio, quae fit ex existimatione albi & eius sensu, vt qui dam dicebant, esset imaginatio. & inuit Platonem opiuantem, vt reputo, quod imaginatio est, vt in eodem componantur nobis existimatio, & sen sus insimul.
D. d. impossibile est enim vt sit, &c. i. existimatio eninm est boni, & sensus albi. & impossibile est vt imaginatio sit compositio ex existimatione eius, quod est, idem esse album & bonum. Existimatio enim & sensus secundum hunc modum non erunt eiusdem, nisi accidentaliter, imaginatio autem apud eos est existimatio & sensus eiusdem rei, non accidentaliter. Et est necessarium vt sit ita, quoniam, si imaginatio est eius dem rei, & hoc manifestum est: & componitur ex existimatione & sensu: necesse est vt existimatio, & sensus sint eiusdem rei essentialiter.
Commentum 159
Et signum eius, quod existimatio, & sensus non sunt eiusdem rei comperhendentis, est quod, multotiens contradicunt sibi in eadem re. sentimus enim res falsas, & cum hoc habemus in eis opinionem veram. verbi gratia, quod uisibiliter sentimus quantitatem Solis esse pedalem, & cum hoc opinamur vere Solem esse maiorem terra.
D. d. contingit igitur aut vt homo proiiciat, &c. i. contingit, si aestimatio & sensus in talibus rebus sint eiusdem comprehensibilis, aut ut homo proiiciat opinionem veram inistis rebus, licet opinio sit salua, non transmutata propter transmutationem rei, de qua est opinio ab aliqua dispositione in aliam, neque propter hoc, quod opinans etiam transmutatur propter aliquam infirmitatem, aut vigiliam, aut argumentum, quod induxit conclusionem contraril, sed transmutata per se, cum sensus & existimatio, quasi sint idem, quia sunt eiusdem: dico vt proiiciat, aut vt remaneat in ea credendo duo contraria insimul, & erit res in se vera, & falsa insimul in eodem tempore, Deinde d. sed non efficitur falsa, nisi quando res transmutantur. i. & impossibile est vt opinio vera reuertatur, & fiat falsa per se: & non fit falsa nisi quando res transmutatur in se, absque eo quod illa sit percepta. Et, cum impossibile est vt eadem res sit vera, & falsa: & est impossibile vt verum tran smutetur ex se sine transmutatione rei: ergo impossibile est ut existima: tio, & sensus sint eiusdem rei.
Commentum 160
Cum destruxit imaginationem esse aliquam istarum virtutum, aut compositum ex eis, incoepit demonstrare substantiam, & essentiam eius, & d. Imaginatio igitur, &c. i. declaratum est igitur ex hoc sermone quod imaginatio non e aliqua istarum virtutum, neque composita ex eis: sed substantia istius virtu tis est quod dico. Qnam, si sint quaedam, quae mouentur ab aliis, & mouent alia: & imaginatio videtur esse uirtus mobilis, & passiua ab alia: & impossibile vt sit sine sensu, sed est in rebus sensibilibus, & in animalibus habentibus sensum perfectum: & possibile est vt motus siat a sensu, qui est in actu: necesse est vt imaginatio in actu nihil aliud sit, nisi perfectio istius virtutis per intentiones sensibiles existentes in sensu secundum modum, secundum quem sensus perficiuntur per sensibilia, quae sunt extra animam: & quod prima perfectio istius partis animae sit virtus, quae innata est se assimilare sensationibus, quae sunt in ipso sen su communi. Sed Arist. propalauit in hoc sermone praecedens, & tacuit con sequens, quia est manifestum, & post declarabit ipsum modo per fectiori. & ideo dimisit eum in hoc locoĀ¬
Commentum 161
Et necesse est, si imaginatio est motus a sensu in actu, vt iste motus, qui est imaginatio, sit similis sensui in eis, quae contingunt sensui, & quod sit impossibile vt iste motus sit extra sensum, aut extra animalia: & sint ea, quae habent hanc virtutem ex animalibus, agentia per illam, & patientia multas res: & si uera & falsa, sicut est de sensu.
Deinde dicit. Et contingit hoc, &c. idest & contingit vt in imaginatione accidat verum & falsum cum sit motus a sensu, qui est in actu ex hoc, quod narrabo de hoc, quod accidit in sensu. sensus enim quidam est verus in maiori parte, & est sensus, qui est rerum propriarum, verbi gratia hoc est album, aut nigrum: & quidam est falsus in maiori parte, & est duobus modis, sensus sensibilium accidentalium, v. g. quod iste albus est Soerates vel Plato: & sensus sensibilium communium, verbi gratia quantitas & motus: quoniam in his duo bus modis sensibilium cadit error. Et, cum ita sit, necesse est vt imaginationi accidat de hoc illud, quod accidit sensui, & plus. Primo autem, quia motus, qui fit in imaginatione a sensu, qui est in actu, differt a motu, qui est in sensu, a sensibilibus apud absentiam sensibilium. & propter hoc accidit falsitas imaginationi. Secundo vero, quia motus istorum trium moĀ¬ dorum sensus ad uirtutem imaginatiuam differunt abinuicem. Imginatio autem, quae est sensibilium propriorum, quando sensus comprehendit ea prius, omni modo est vera. imaginatio autem, quae est aliorum modo rum sensibilium, licet comprehendat ea, est falsa, cum sensus erat in eis. De inde dixit. Sensus igitur, & motus, qui fiunt ab actu, differunt a sensu. idest, vt mihi videtur, comprehensio igitur, & motus, qui fit a sensu in actu, quae sunt imaginatio, differunt a sensu in actu in eo, quod inuenitur de veritate & in sensu. & intendebant per hoc quod sensus est verus: &, cum sen sibile absentauerit se, forte transmutabuntur illa signa remanentia ex eo in sensu. & hoc erat causa erroris virtutis imaginatiuae, licet sensus fuerit verus.
Deinde dicit, & differt ab istis tribus, &c. idest & differt iste motus, qui fit ex tribus modis sensus in actu, scilicet qui sit in uirtute imaginatiua ab istis tribus modis sensus. Motus igitur, qui fit a sensu, qui sit a primis sensibilibus propriis, erit uerus, quado sensus fuerit praesens, idest, quam do sensus eorum in actu praecedit imaginationem. Duo autem alii motus, qui sunt a duobus aliis modis sensus in actu, qui fit a duobus aliis modis sensibilium, falsatur: licet sit praesens sensus, & senserit illa ante imaginationem: & maxime, quandous tempus comprehensionis sensibilis a sen su fuerit remotum. Et, quia necesse est, si imaginatio est motus a sensu in actu, vt imaginatio sit similis sensui in omnibus dispositionibus, & vt sit possibile reddere causas omnium apparentium in ea per sensum: &, si fuerit similis sensui in omnibus dispositionibus, vt si motus a sensu in actu. & apparet quod est similis. & iam apparuit etiam ex hoc sermone quod causas omnium apparentium in ea possumus reddere secundum quod est motus a sensu, & quod est impossibile reddere eas per aliam virtutem. Et tunc, quia neces se est hoc totum, congregauit omnia, quae dixit & dedit conclusionem, quam intendebat, & dixit. Si igitur quod narrauimus, &c. idest si igitur, hoc quid narrauimus de hac parte animae, videtur esse, & omnia, quae contingunt in ea, non contingunt in ea, nisi secundum quod est motus a sensu, qui est in actu tantum, non per aliam virtutem animae. sed, si posuerimus ipsam esse aliam virtutem virtutum animae comprehensiuarum, aut compositum ex pluribus vna earum, continget impossibile: ut declaratum est ex hoc sermone: illud autem, quod narrauimus, est illud, quod dicitur imaginatio in rei veritate: ergo imaginatio est motus a sensu, qui est in actu. Et debes scire quod imaginatio videtur esse motus a sensu in actu per alterum duorum. Quorum vnum est quod, cum fuerit positum quod non est modus, quem possibile est dicere nisi modi praedicti, scilicet aut scientia, aut intellectus, aut, existimatio, aut sensus, aut compositum ex eis, aut motus factus a sensu: & ex omnibus accidit impossibile, nisi ab eo quod sit motus a sensu: ex hoc enim nullum acciditur impossibile: necesse est vt imaginatio sit motus: a sensu in actu. Secundum autem est quod, cum fuerit positum ipsam esse cum sensiĀ¬t bili & insensibili, & similem eis in omnibus suis dispositionibus, poterimus reddere causas omnium apparentium in ea ex hoc nodo. vnde neesse est vt sit motus a sensu in actu. & Aristo. congregauit ambo, & comĀ¬ elusit quod necesse est ut substantia imaginationis sit ista substantia. Et sic, debemus intelligere sermonem Arist. in hoc locoĀ¬
Commentum 162
Et, quia visus, proprie est illud, quod dicitur sensus primo, cum est nobilissimum sensuum, & nin perficitur nisi a luce, ideo nomen istius virtutis deriuatur a nonie lucis in ligua Grae ca.
Deinde incaepit narrare vtilitatem istius virtutis i animalibus scilicet causam finalem, & di xit. Et, quia sensationes figuntur in eo. i. &, quia sensationes figuntur, & remanent in animali imaginanti post absentiam sensibilium in eo modo, secundum quem erant apud prae sentiam sensibilium, ideo animal mouetur ab istis sensationibus per hanc uirtutem apud absentiam sensibilium, multis motibus ad sensibilia & non fensibilia, quren do vtile, & fugiendo nociuum, quemadmodum mouebatur per sensus a sensibilibus: ita quod animal non caret vtilitate in praesentia sensibilium apud absentiam eorum: sed ista virtus remanet in eo modo, secundum quem erat apud praefentiam sensibilium. & vniversaliter vtilitas apud praesentiam sensibilium data est huic virtuti apud absentiam sensibilium, ita quod animal per hoc habet esse nobilissimum in haben do salutem.
D. d. quorum quaedam sunt, quia non habent intellectum, &c. i. quaedam animalia agunt per hanc virtutem, quia non habent intellectum, & habent istam virtutem, loco intellectus in acquirendo salutem: & quaedam agunt per illam, quando intel lectus fuerit sincopixatus ab infirmitate, aut alio, & sunt animalia habentia intellectus, vt homines. tunc enim est eis loco intellectus. Hic igitur est sermo de imaginatione, quid, & quare. & haec duo naliter sunt desyderata.
On this page