Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 13
Ab eo Evangelii loco, Post haec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, etc., usque ad id, Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Cap. Ill, f. 22-29.
i. Ordo lectionis evangelicae secundum Joannem, sicut potestis meminisse, qui curam geritis profectus vestri, ita sequitur, ut haec quae modo lecta est, ho die nobis tractanda proponatur. Ab ipso principio usque ad hodiernam lectionem, quae supra dicta sunt, meministis jam esse tractata. Et si forte inde multa estis obliti, certe vel officium nostrum manet in vestra memoria. Quae hinc audieritis de baptismo Joannis, etsi non tenetis omnia, audisse vos tamen credo quod teneatis: quae dicta sunt etiam, quare Spiritus sanctus incolumbae specie apparuerit; et quomodo illa nodosissima quaestio soluta sit, quia nescio quid quod non noverat, didicit Joannes in Domino per columbam, cum jam eum nosset, quando venienti ut baptizaretur, ait, Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quando ci Dominus respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia (Matth. III, 14 et 15).
2. Nunc ergo ad eumdem Joannem cogit nos ordo lectionis reverti. Ipse est ille qui prophetatus est per Isaiam, Vox clamantis in eremo, Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Tale testimonium reddidit Domino suo, et (quia ille dignatus cst) amico suo: Dominusque ipsiusetamicus ipsius perhibuit et ipse testimonium Joanni. Dixit euim do Joanne, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista. Sed quia illi sc praeposuit, in hoc quod plus erat Joanne, Deus erat. Qui autem minor est, inquit, in regno caelorum, major est illo (Matth .XI, 11). Minor na. tivitate, major potestate, major divinitate, majestate, claritate: tanquam in principio erat Verbum, et Ver bum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Sic autem perhibuerat in superioribus lectionibus Joannes Domino testimonium, ut Filium Dei quidem diceret, Deum non diceret, nee tamen negaret: tacuerat Dcum, non negaverat Deum; sed non omnino tacuit Deam: fortassiscnim invenimus hoc in hodierna lectione. Dixerit Filium Dci: sed dicti sunt et homines filii Del. Dixerat tantae excellentiae illum fuissc, ut non csset ipse dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 1, 34, 27). Jam magnitudo ista multum dat intelligi, cujus non erat dignus corrigiam calceamenti solvere, ille quo nemo surrexerat major in natis mulierum. Plus enim erat omnibus hominibus et Angelis. Nam angelum invenimus prohibuisse, ne homo illi ad pedes cadcret. Cum enim quaedam in Apocalypsi Angelus ostenderet Joanni, qui scripsit hoc Evangelium, conterritus magnitudine visionis Joannes cecidit ad pedes Angeli. Et ille: Surge, vide ne feceris hoc; Deum ad ora I nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIII, 8, 9). Cadere ergo sibi ad pedes hominem angelus prohibuit. Nonne manifestum est quia super omnes Angelos est, cui talis homo, quo major nemo surrexit in natis mulicrum, dicit indignum se esse solvere corrigiam calceamenti ?
3. Tamen aliquid evidentius dicat Joannes, quia fleus est Dominus noster Jesus Christus. Inveniamus hoc in prasenti lectione, quia forte et de illo cantavimus, Regnavit Deus super omnem terram: contra quod surdi sunt, qui putant eum in Africa sola regnare. Nonenim non dictum est de Christo, cum dictum est, Regnavit Deus super omnem terram. Qui, est enim alius rex noster, nisi Dominus noster Jesus Christus? Ipse est rex noster. Et quid audistis in ipso Psalmo, rccenti versu modo cantato? Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite. Quem dixit Deum, ipsum dixit regem nostrum: Psallite Deo nostro, psallite: psallite regi nostro, psallite intelligenter. Ne in una parte velis intelligere cui psallis: Quoniam rex omnis terrae Deus (Psal. XLVI, 3, 7, 8). ELquomodoestomnis terrae rex, qui visus est in una parte terrarum, in Jerosolyma, in Judaea, ambulans inter homines, natus, sugens, crescens, manducans, bibens, vigilans, dor miens, fatigatus ad puteum sedens, comprehensus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus, ligno suspensus, lancea percussus, mortuus, sepultus? quomodo ergo rex omnis terrae? Quod videbatur in loco, caro crat: oculis carneis caro apparebat; in carne mortali majestas immortalis occultabatur. Et quibus oculis majestas immortalis penetrata compage carnis poterit intueri ? Est alius oculus, est interior oculus. Non enim nullos oculos habebat et Tobias, quando Caecus oculis corporeis filio dabat praecepta vitae (Tob. IV). Ille patri manum tenebat, ut pedibus ambularet: illc filio consilium dabat, ut viam justitiae teneret. Et hac oculos video, et hac oculos intelligo. Et meliores oculi dantis vitae consilium, quam oculi tenentis manum. Tales oculos quaerebat et Jesus, quando ait Philippo, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Tales oculos quaerebat, cum ait, Philippe, qui videt me, vldet et Patrem (Joan. xiv, 9). Isti oculi in intelligentia sunt, isti oculi in mente sunt. Ideo cum dixisset Psalmus, Quoniam rex omnis terrae Deus; subecit statim, Psallite intelligenter. Quod enim dico, Psallite Deo nostro, psallite; Deum dico regem nostrum. Sed regem nostrum inter homines vidistis tanquam hominem, vidistis passum, crucifixum, mortuum: latebat aliquid in illa carne quam oculis carneis videre potuistis1. Quid ibi latebat? Psallite intelligen ter; nolite oculis quaerere quod mente conspicitur. Psallite lingua, quia inter vos caro; sed qnia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, reddite sonum carni, reddite Deo mentis obtutum. Psallite intelligenter, et videtis quia Verbum caro factum eat, et habitatU in nobis.
4. Dicat et Joannes testimonium: Post hcec venit Jesus et discipuli ejus in Judaeam terram, et iUic demo rabatur cum eia, et baptizabat. Baptizatus baptizabat. Non eo baptismo baptizabat quo baptizatus est. Dat baptismum Dominus baptizatus a servo, ostendens humilitatis viam, et perducens ad baptismum Domini, hoc est baptismum suum, praebendo humilitatis exemplum, quia ipse non respuit baptismum servi. Et in baptismo servi via praeparabatur Domino, et baptizatus Dominus viam se fecit venientibus %. Ipsum audiamus: Ego sum via, veritas ei vita (Joan. XIV, 6). Si veritatem quaeris, viam tene: nam ipsa est via quae est veritas. Ipsa est quo is, ipsa est qua is; non per ahud is ad aliud, non per aliud venis ad Christum: per Christum ad Christum venis. Quomodo per Christum ad Christum? Per Christum hominem ad Christum Deum: per Verbum carnem factum, ad Verbum quod in principio erat Deus apud Deum; ab eo quod man ducavit homo, ad illud quod quotidie manducant Att- Beli. Sic enim scriptum est, Panem coeli dedit eis: panem Angelorum manducabit homo( Psal. LXXVII, 24 et 25). Quis est panis Angelorum ? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, ei Deus erat Verbum. Quomodo panem Angelorum manducavit homo? Et Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. i, i, 14).
5. Sed quia diximus manducare Angelos, fratres, ne putetis morsibus fieri. Nam si hoc intellexeritis, quasi dilaniatur Deus quem manducant Angeli. Quis dilaniat justitiam ? Sed rursam mihi aliquis dicit: Et quis est qui manducat justitiam ? Unde ergo, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6) ? Cibus quem manducas per carnem, at reficiaris tu, iile deficit; ut reparet te, consumitur: manduca justitiam, et tu reficeris, et illa integra perseverat. Quomodo videndo istam lucem corpoream reficiuntur isti oculi nostri, et res est corporea quae videtur oculis corporeis. Multi enim cum fuerint diutius in tenebris, infirmatur acies ipsorum, quasi jejunio lucis. Fraudati oculi cibo suo (luce quippe pascuntur), defatigantur jejunio et debilitantur, ita at ipsam lucem qua reficiuntur, videre non possint: et si diutius abfuerit, exstinguantur, et tanquam moritur in eis ipsa acies lucis. Quid ergo ? quia tot oculi quotidie ista luce pascuntur, minor fit? Et illi reficiuntur, et ipsa integra permanet. Si hoc potuit Deus de luce corporea corporeis oculis exliibere; non exhibet mundis cordibus lucem illam infatigabilem. integram perseverantem, nulla ex parte deficientem? Quam lucem? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Videamus si lux est. Quoniam apud te eat fons vitoe, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). In terra aliud est fons, aliud lumen. Sitiens quaeris fontem, et ut pervenias ad fontem, quaeris lucem: ei si dies non est, accendis lucernam, ut ad fontem pervenias. Fons iHe, ipsa est lux; sitienti fons est, caco lux est: aperiantur oculi ut videant lucem, aperiantur fauces cordis ut bibant fontem; quod bibis, hoc vides, hoc audis. Totum tibi fit Deus; quia horum quae diligis, totum tibi est. Si visibilia attendis, nec panis est Deus, nee aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nee vestis est Deus, nec domus est Deus. Omnia enim haec visibilia sunt, et singula sunt: quod est panis, non hoc est aqua; et quod est vestis, non hoc est domus; et quod sunt ista, non hoc est Deus: visibilia enim sunt. Deus tibi totum est: si esuris, panis tibi est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est, quia incorruptibilis manet; si nudus es, immortalitatis vestis tibi est, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 53, 54). Omnia possunt dici de Deo, et nibil digne dicitur de Deo. Nihil latius hac inopia. Quaeris congruum nomen, non invenis; quaeris quoquo modo dicere, omnia invenis. Quid simile, agnus et leo? Dc Christo utrumque dictum est: Ecce agnus Dei (Joan. i, 29). Quomodo leo ? Vicit leo de tribu Juda (Apoc. v, 5).
6. Audiamus Joannem: Baptizabal Jesus. Diximus quia baptizabat Jesus. Quomodo Jesus? quomodo Dominus? quomodo Dei Filius? quomodo Verbum ? Sed Verbum caro factum est. Erat autem et Joannes bapti zans in aenon juxta Salim. Lacus quidam aenon 1. Unde inteUigitur quia lacus erat? Quia aquoe multoe erant ibi, et veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus erat in carcerem Joannes. Si meministis (eege iterum dico), dixi quare baptizabat Joannes: quia oportebat ut Dominus baptizaretur. Et quare oportebat ut Dominus baptizaretur ? Quia multi contempturi erant Baptismum, eo quod jam majore gratia praediti viderentur, quam viderent alios fideles. Verbi gratia, jam contineuter vivens catechumenus, contemneret conjugatum, et diceret se meliorem quam illc sit fidelis. Ille catechumenus posset dicere in corde suo: Quid aubi opus est Baptismum accipere, ut hoc habeam quod et iste, quo jam melior sum? Ne ergo cervix ista praecipitaret quosdam de meritis justitiae sae plurimum elatos, baptizari voluit Dominus a servo; tanquam alloquens filios capilalcl: Quid vos extollitis' quid erigitis, quia habetis, illo prudentiam, ille doctrinam, ille castitatcm, illo fortitudinem patientiae? Numquid tantum habere potestis, quantum ego qui dedi ? Et tamen ego baptizatus sum a servo, vos dedignamini a Domino. Hoc est, Ut impleatur omnia justitia (Matlh. III, 15).
7. Sed dicet aliquis: Sufficiebat ergo ut baptizaret Dominum Joannes; quid opus erat ut alii baptizaren tur a Joanne? Et hoc diximus, quia si solus Dominus baptizaretur a Joanne, non deesset ista cogitatio hominibus, quod meliorem habebat baptismum Joanun quam Dominus. Dicerent cnim: Usque adeo maginos erat baptismus quem habuit Joannes, ut solus Christus illo fuerit dignus baptizari. Ergo ut ostenderetur melior baptismus quem daturus erat Dominus, et ille tanquam servi intelligeretur, ille tanquam Domini, baptizatus est Dominus, ut praeberet humilitatis exemplum: non solus autem baptizatus est ab co, ne baptismus Joannis mclior baptismo Domini videretur. Ad hoc autcm viam praebuit Dominus noster Jesus Christus, sicut audistis, fratres, ne quis arrogans quod habeat abundantiam alicujus gratiae, dedignetur baptizari baptismo Doinini. Quantumcumque enim catechumenus proficiat, adhuc sarcinam iniquitatis suae portat: non illi dimittitur, nisi cum venerit ad Da. ptismum. Quomodo non caruit populus Israel populo aegyptiorum, nisi cum venisset ad mare Rubrum (Exod. xwr); sic pressura peccatorum nemo caret, nisi cum ad fontem Baptismi venerit.
8. Facta est ergo quoestio ex discipulis Joannis eum Judovis de purificatione. Baptizabat Joannes, baptizabat Christus: moti sunt discipuli Joannis; concurrebatur ad Christum, veniebatur ad Joannem I. Qui enim veniebant ad Joannem, mittebat illos ad Jcsum baptizari; non mittebantur ad Joannem, qui a Christo baptizabantur. Turbati sunt discipuli Joannis, et coeperunt quaestionem tractare cum Judxis, quomodo solet ficri. Intelligas dixisse Judaeos majorem esse Christum, et ad ejus baptismum debere concurri. Illi nondum intelligentes, defendebant baptismum Joannis. Ventum est ad ipsum Joannem, ut solveret quaslionem. Intelligat Charitas vestra. Et hic utilitas ipsa humilitatis agnoscitur, et ostenditur utrum in ipsa qnaestione cum errarent homines, gloriari apud se voluerit Joannes, Fortassc enim dixit: Veruui dicitis, recte contenditis, baptismus meus est melior. Nam ut noveritis quod baptismus meus est melior, ipsum Christum ego baptizavi. Poterat hoc dicere Joannes, baptizato Chribto. Quantum, se si vellet extendere, habebat ubi se extenderet? Sed melius noverat apud qucin sc humiliaret: quem sc novcrat nascendo antecedere, illi voluit confitendo ccdere; salutem suam intelligebat in Christo essc. Jam dixerat superius, Noa omnes de plenitudine ejus ac cepimus (Joan. I, 16): cl hoc confiteri Deum cst. Quomodo enim omnes homines de plenitudine ejus accipiunt, nisi ille sit Deus ? Nam si sic ille homo ut non Deus, de plenitudine Dei accipit etiam ipse,etsic non Deus est. Si autem omnes homines de plenitu dine ejus accipiunt, ille est fons, illi bibentes. Qui bibunt fontem, et sitire possunt et bibere; fons nun quam sitit, Cons se ipso non eget. Fonte egent homines; aridis visceribus, aridis faucibus currunt ad fontem ut rcficiantur: fons fluit ut rcficiat; ila Dominus Jesus.
9. Videamus ergo quid responderit Joannes: Ve nerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad illum: Inc est, Quid dicis? non sunt prohibendi, ut ad tc potius vcniant? Respondit, et dixit: Non potest homo quidquam accipere, nisi ei datum fuerit de coelo. De quo putatis hoc dixisse Joannem? De scipso: Quasi homo accepi, ait, de coelo. Intendat Charitas vestra. Non potest homo quidquam accipere, nisi fuerit ei datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Tanquam dicens, quid vos fallitis? vos ipsi mihi quomodo proposuistis istam quaestionem? Quid mihi dixistis? Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti. Nostis ergo quale testimonium iili perhibui: modo dicturus sum non esse illum quem dixi esse? Ergo quia I aliquid accepi de coelo ut aliquid essem, inanem me vultis esse, ut loquar contra veritatem? Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit illi datum de coelo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Ego non sum Christus. Non es tu Christus: sed quid, si major ilJo, quia tu illam baptizasti ? Missus sum: ego praeco sum, ille judex est.
10. Er audi testimonium multo vehementius, multo expressius. Videte quid nobiscum agiiur; videte quid amare debcamus; videte quia aliquem hominem amare pro Christo, adulterium est. Quare hoc dico ? Attendamus vocem Joannis: poterat in illo errari, potcrat ipse putari qui non crat; respnit a se falsum honorem, ut teneat solidam veritatem. Videte quid dicat Christum, quid se: Qui habet sponsam, sponsus est. Casti estote, sponsum amate. Quid autem tu es, qui nobis dicis, Qui habet sponsum, sponsus est? Amieus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Aderit Dominus Deus noster pro motu cordis. mei, multo enim gemitu plenum est, dicere quod doleo: sed obsecro vos per ipsum Christum, ut quod dicere non potuero, vos cogitetis; novi enim dolorem meum exprimi satis digne non posse. Multos enim adulteros video, qui sponsam tanto pretio emptam, amatam foedam ut pulchra fleret, illo emptore, illo liberatore, illo decoratore, possidere volunt; et id agunt verbis suis, ut pro sponso amentur. De illo dictum est, Hic atqui baptixat (Joan. I, 53). Quis huc exit et dicit, Ego baptizo? quis huc exit et dicit, Ego quod dedero, hoc est sanctum? quis buc procedit qui dicit, Bonum est tibi ut nascaris ex me? Amicum sponsi audiamus, non adulteros sponsi: audiamus zelantem, aed non sibi.
11. Fratres, regredimini corde ad vestras domos, carnalia loquor, terrena loquor; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae (Roni. vi, 19). Multi habetis conjugcs, multi habere vultis, multi etsi non vultis, habuistis; multi qui omnino conjuges habere non vultis, de conjugibus patrum vestrorum nati estis nullum cor est quod non iste tangat affectus; nullus in rebus humanis tam avius a genere humano est, qui quod dico non sentiat. Ponite aliqucm percgre profectum, commendasse amico suo sponsam suam: Vide, quaeso tc, charus Incus cs, ne forte me absente pro me aliquis ametur. Qualis ergo ille, qui custodiens sponsam vel uxorem amici sui, dat quidem operam ut nullus alius ametur, sed si se amari pro amico voluerit, et uti volucrit commendata sibi, quam detestandus universo humano generi apparet? Videat illam aliquanto petulantius per fenestram attendere aut jocari cum aliquo, prohibet tanquam zelet: vidco zelantem, sed videam cui; utrum amico absenti, an sibi praesenti. Putate hoc Dominum nostrum Jesum Christum fecisse. Commendavit amico suo sponsam. suam, peregre profectus est accipere regnum, sicut dicit ipse in Evangelio (Luc. XIX, 12), et tamen prasens est majestate. Fallatur amicus qui trans mare profectus est; et si fallitur, vae illi qui fallit ! quid Deum fallere conantur, Deum intuentem omnium corda, et omnium secreta rimantem? Existit aliquis haereticus, et dicit: Ego do, ego sanctifico, ego justifico, nolo eas ad illam sectam. Bene quidem zelat, sed vide cui. Non eas ad idola, bene zelat: non ad sortilegos, bene zelat. Videamus cui zelat: Ego quod do sanctum est, quia ego do; ego quem baptizo baptizatus est, quem non baptizo non est baptizatus. Audi amicum sponsi, disce zelare amico tuo: audi vocem illius, Hic est qui baptizat. Quare tibi vis arropre quod luum non est ? Usque adeo absens est qui hic reliquit sponsam suam ? Nescis quia ille qui a mortuis resurrexit, ad dexteram Patris sedet? Si contempserunt eum Judrei in ligno pendentem, tu contemnis in coelo sedentem? Noverit Charitas vestra magnum dol'orem me pati de hac re: sed, ut dixi, dimitto caetera cogitationibus vestris. Non enim dico, si loquar tota die; si plangam tota die, non sufficio: non dico, si habeam, sient dicit propheta, fontem lacrymarum (Jerem. ix, i); sedsi convertar in lacrymas, et lacrymae fiam1, in linguas, et linguae flam, Parum est.
12. Redeamus, videamus quid dicit iste: Qui habet sponsam,. sponsus est; non est mea sponsa. Et non gaudes in nnpiiis ? Imo gaudeo, ait: Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter eo cem sponsi. Non, inquit, gaudeo propter vocem meam, sed propter vocem sponsi gaudeo. E, o sum in audiendo, ille in dicendo: ego sum enim illuminandus, ille lumen; ego sum in aure, ille Verbum. Ergo amicus sponsi stat et audit eum. Quare stat? Quia non cadit. Quare non cadit ? Quia humilis est. Vide stantem in solido: Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere (Joan. I, 27). Benc te humilias, merito non cadis, merito stas, merito aridis cum, et gandio gaudes propter vocem sponsi. Sic et Apostolus amicus sponsi, zelat et ipse, uon sibi, sed sponso. Audi vo cem zelantis: Zelo Dei vas zelo, dixit; non meo, non mihi, sed zelo Dei. Unde? quomodo? quam zelas, vet cui zelas ? Desponsavi enim vos uni viro, virginem ca stam exhibere Christo. Quid trgo times ? quare zelas? Timeo, inquit, ne sicut serpens seduxit Evam astutia xua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate qum cst in Christo ( 11 Cor. xi, i, 3). Omnis Ecclesia virgo appellata est. Diversa esse membra Ecclesiae, diversis donis pollere videtis atque gaudere: alii conjugati, aliae conjugatae, alii viduali uxores ultra non quaerunt, aliae viduatae maritos ultra non quaerunt, alii integritatem ab incunte aetate conservant, aliae virginitatem suam Deo voverunt; diversa suntmunera, sed omnes isti una virgo est. Ubi est ista virginilas ? non enim in corpore '. Paucarum feminarum est, et si dici virginitas in viris potest, paucorum virorum sancta integritasetiam corporis est in Ecclesia, ethonorabilius membrum est: alia autem membra non in corpore, sed omnia in mente servant virginitatem. Quae est virginitas mentis ? Integra fides, solida spes, sincera charitas. Hanc virginitatem timebat ille, qui zelabat sponso, a serpente corrumpi. Sicut enim membrum corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. In mente non corrumpatur, quae nou vult sine causa tenere corporis virginitatem.
13. Quid ergo dicam, fratres ? Et haeretici habent virgines, et multae sunt virgines haereticorum. Videamus si sponsum amant, utvirginitas ista custodiatur. Cui custoditur ? Christo, inquit. Videamus si Christo, non Donato: videamus cui servetur ista virginitas; cito probare poteritis. Ecce ostendo sponsum, quia ipse se ostendit: perhibet illi testimonium Joannes, Nic eat qui baptizat. 0 tu virgo, si sponso huic servas virginitatem tuam, quare curris ad eum qui dicit, Ego baptizo; cum amicus sponsi tui dicat, Hic eat qai baptizat? Deinde sponsus tuus totum orbem tenet; quare tu in parte corrumperis? Quis est sponsus? Quoniam rex omnis terroe Dau (Psal. XLVI, 8). Ipse sponsus tuus lotum tenet, quia totum emit Vide quanti emerit, ut intelligas quid emerit: quod pretium dedit? Sanguinem dedit. Ubi dedit, ubi fudit sanguinem suum? In passione. Nonne sponso tuo cantas, aut cantare te lingis, quando emptus est totus orbis: Foderunt ma nus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem? Sponsa es, agnosce vestem sponsi tui. Super quam vestem missa est sors? Interroga Evangdium; vide cui desponsata sis, vide a quo arrhas accipias. Interroga Evangelium; vide quid tibi dicat in passione Domini. Erat ibi tunica: videamus qualis: desuper texta. Desuper texta tunica quid significat, nisi charitatem ? desuper texta tunica quid signiOcat, nisi unitatem? Hanc tunicam attende, quam nee persecutores Christi diviserunt. Ait enim: Dixerunt inter se, Non dividamus eam, sed sortem super eam mittamus (Joan. x::, 13, 34). Ecce unde audistis Psalmum. Vestem persecutores non consciderunt: christiani Ecclesiam dividunt.
14. Sed quid dicam, fratres? Aperte videamus quid emerit. Ibi enim emit, ubi pretium dedit. Pro quanto dedit? Si pro Africa dedit, simus Donatistae, et non appellemur Donatistae, sed Christiani; quia Christus solam Africam emit: quanquam et hic non soli Do natistae. Sed non tacuit in commercio suo quid emerit. Fecit tabulas: Deo gratias, non nos fefellit. Opus est ut audiat illa sponsa, et ibi intelligat cui voverit virginitatem. ibi in ipso psalmo ubi dictum est, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ubi passio Domini apertissime declaratur: qui psalmus omni anno legitur novissima hebdomada intento universo populo, imminente passione Christi, et apud nos, et apud illos psalmus iste legitur. Intendite, fratres, quid ibi emit; recitentur tabulae commerciales; quid ibi emit, audite: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terroe; et adorabunt in conspectu ejus universae patrioe gentium: quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 29-3 ). Ecce quid emit. Ecce quoniam rex omnis terroe Deus est sponsus tuus. Quid ergo ad pannos vis deduci talem divitem? Agnosce: totum emit, et tu dicis, Partem hic habes. 0 si placeres sponso, o si non cor. rupta loquereris, et corrupta, quod pejus est, corde, non corpore! Amas hominem pro Christo, amas dicentem, Ego baptizo: amicum sponsi non audis dicentem, Hic est qui baptizat; non audis dicentem, Qui habet sponsam, sponsus est. Ego non habeo sponsam, dixit: sed quid sum ? Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (I Cor. XIII, 1 ).
15. Evidenter ergo, fratres mei, nihil prodest istis servare virginitatem, habere continentiam, eleemosynas dare; omnia illa que laudantur in Ecclesia, nihil illis presunt: quia conscindunt unitatem, id est, tURi.. cam illam charitatis. Quid faciunt? Diserti sunt multi inter illos, magnae linguae, flumina linguarum. Numquid angelice loquuntur? Audiant amicum sponsi zelantem sponso, Han sibi: Si linguis hominum loquar et Angelo rum, charitatem autem non habeam, factus sum ut oera mentum sonans, aut cymbalum tinniens(I Cor. XIII, 1).
16. Sed quid dicunt ? Habemus Baptismum. Habes, sed non tuum. Aliud est habere, aliud dominari. Baptismum habes, quia accepisti ut baptizatus sis, accepisti tanquam illuminatus; si tamen a te non tenebratus: et quando das, minister das, non possessor; praeco clamas, non judex. Per praccouem loquitur judex, et in actis tamen non scribitur, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Proinde vide si tuum est quod das, potestate. Si autem accepisti, confitere cum amico sponsi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum fuerit ei de coelo. Confitere cum amico sponsi, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Sed o si stares et audires eum, et non caderes ut audires te! Audiendo enim eum, stares et audires: nam loqueris, et libi caput inflas. Ego, inquit Ecclesia, si sponsa sum, si arrhas accepi, si pretio sanguinis illius redempta sum, audio vocem sponsi; et vocem amici sponsi tunC audio, si sponso meo det gloriam, non sibi. Dicat amicus, Qui habct sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat et au dit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ecce habes Sacramenta, et ego concedo. Habes formam, sed sarmentum es de vite praecisum; tu formam ostendis, ego radicem quaero: de forma fructus non exit, nisi ubi est radix; ubi autem est radix, nisi in charitate? Et audi formam sarmentorum; Paulus loquatur: Si sciam, inquit, omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem (et quantam fidem?), ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum ( I Cor. XIII, i, 2).
17. Nemo ergo vobis fabulas vendat. Et Pontius fecit miraculum; et Donatus oravit, et respondit ei Deus de coelo. Primo, aut falluntur aut fallunt. Postremo, fac illum montes transferre: Charitatem au tem ,inquit, non habeam, nihil sum. Videamus utrum habuerit charitatem. Crederem, si non divisisset unitatem. Nam et contra istos, ut sic loquar, mirabilianos cautum me fecit Deus meus, dicens: In novissimia temporibus exsurgent pseudoprophetae, facientes signa et prodigia, ut in errorem inducant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis (Marc. xui, 22, 23). Ergo cautos nos fecit sponsus, quia et miraculis decipi non debemus. Aliquando enim et desertor terret provincialem; sed utrum in castris sit, et aliquid illi prosit character ille in quo signatus est, hoc attendit qui terreri et seduci non vult. Teneamus ergo unitatem, fratres mei: praeter unitatem, et qui facit miracula nihil est. In unitate enim erat populus Israel, et non faciebat miracula: praeter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi (Exod. VII, 12, 22, et viu, 7). Populus Israel, ut dixi, non faciebat: qui erant salvi apud Deum; qui faciebant, an qui non faciebant? Petrus apostolus resuscitavit mortuum (Act. IX, 40); Simon Magus fecit multa (Id. vin, 10): erant ibi quidam christiani qui non poterant facere, nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon; sed unde gaudebant? Quia nomina eorum erant scripta in caelo. Nam et redeuntibus discipulis, Dominus noster Jesus Christus propter fidem gentium hoc ait. Dixerunt enim gloriantes ipsi discipuli, Ecce, Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt. Bene quidem confessi sunt, detulerunt honorem nomini Christi; et tamen quid ait eis? Nolite in hoc gloriari, quia daemonia vobis subjecta sunt; sed gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelo (Luc. x, 17-20). Petrus daemonia exclusit; nescio quae anicula vidua, nescio quis homo qualiscumque laicus habens charitatem, tenens integritatem fidei, non facit hoc: Petrus in corpore oculus est, ille in corpore digitus; in eo tamen corpore est, in quo et Petrus; et si minus valet digitus quam oculus, non est tamen pro- I cisus a corpore. Melius est esse digitum et esse in corpore, quam esse oculum et evelli de corpore.
18. Proinde, fratres mei, nemo vos fallat, nemo vos seducat: amate pacem Christi, qui pro vobis crucilixus est, cum Deus esset. Paulus dicit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. ut, 7). Et qoisquam nostrum dicit quia aliquid est? Si dixerimus quia aliquid sumus, et non illi gloriam dederimus, adulteri sumus; nos amari volumus, non sponsum. Vos Christum diligite, et nos in illo, in quo et vos a nobis diligimini. Invicem se diligant membra, sed omnia sub capite vivant. Dolore quidem, fratres mei, multa coactus sum dicere, et parva dixi: lectionem finire non potui aderit Dominus ut opportune finiatur. Nolui enim amplius onerare corda vestra, quae volo vacare gemitibus, et orationibus pro his qui adhuc surdi sunt,et non intelligunt.
On this page