Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 12
Ab eo Evangelii loco, Quod natum est de carne, caro est, etc., usque ad id, Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. Cap. m, f 6-21.
i. Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram, intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet; deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundit ? Meminit autem Charitas vcstra Dominico praeterito, quantum Dominus adjuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali regeneratione (In superiori Tractalu): quam lectionem vobis iterum legi fccimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine adjuvantibus orationibus vestris impleamus.
t. Regeneratio spiritualis una est, sicut generatio carnalis una est. Et quod Nicodemus Domino ait, verum dixit, quia non potest homo cum sit senex, redire rursum in uterum matris suae, et nasci. Ille quidem dixit, quia homo cum sit senex, hoc non potest, quasi, et si infans esset, posset. Omnino enim non potest, sive recens ab utero, sive annosa jani aetate, redire rursum in materna viscera, et nasci. Sed sicut ad nativitatem carnalem valent muliebria viscera ad semel pariendum; sic ad nativitatem spiritualem valent viscera Ecclesiae, ut semel quisque baptizetur. Propterea ne quis forte dicat, Sed iste in haeresi na lus est, et iste in schismate natus cst; amputata sunt omnia, si meministis, quae vobis disputala sunt de trihus patribus nostris, quorum Deus dici voluit, non quia soli crant, sed quia in solis expleta est integritas significandi populi futuri. Invenimus cnim natum de ancilla exhaeredatum, natum de libera hajredcm: rursUm invenimus natum de libera exhaeredatum, natum de ancilla haeredem. Natus de ancilla exhaere datus Ismael (Gen. xxi, 10), natus de libera haercs Isaac (ld. xxv, 5); natus de libera exhaeredatus Esau (Id. XXVII, 55), nati de ancillis haeredes filii Jacob ( Id. XLIX ). In illis itaque tribus patribus, omnis futuri populi figura perspecta est: nec immerito Deus inquit, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi, inquit, nomen est in aeternum (Exod. III, 6, 15). Magis meminerimus quid promissum sit ipsi Abrahae: hoc enim promissum est Isaac, hoc promissum est et Jacob. Quid invenimus? In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Credidit tunc unus quod nondum videbat: vident homines, et excaecantur. Completum est in gentibus quod promissum est uni: et separantur a communione gentium, qui et quod impletum est videre nolunt. Sed quid illis prodest quia videre nolunt? Vident, velint nolint; aperta veritas et clausos oculos ferit.
3. Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum jam in illum credidissent. Sic habes scriptam: < Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Jesus non credcbat semetipsum illis. Non enim opus habcbat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine > (Joan. II, 25-25). Ecco jam illi credebant in Jesum, et ipse Jesus non se credebat eis. Quare ? Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumeDOS. Si enim interroges cos, jam crediderunt in Jesum: sed quia nondum carnem ejus et sanguineln accipiunt, nondum se illis credidit Jesus. Quid fa-. dant, ut se illis credat Jesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in luccm: habent ubcra quihus nutriantur, non timeant no nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant.
4. Nullus potest homo redire in matris viscera, et iterum nasci. Sed de ancilla nescio quis natus est? Numquid tunc qui nati sant de ancillis, redierunt in uterum liberarum, ut denuo nascerentur? Semen Abraham et in Ismacl; et ut posset Abraham facere filium de ancilla, uxor auctor fuit. Natus eat ex semine viri, et non otero, sed solo placito uxoris (Gen. xvi, 2-4). Nomquid quia de ancilla, ideo exhaeredatos ? Si propterea exhaeredatus quia de ancilla natus est, nulii ancillarum filii admitterentur ad haereditatem. Filii Jacob admissi sant ad haereditatem: Ismael autem, non quia ex ancilla natus, exhaeredatus, sed quia superbus matri, superbus in filium matris; mater enim ejns magis Sara quam Agar. Illius uterus accommodatus, illius voluntas Decessit; non faccret Abraham quod Sara nollet: magis ergo ille filius Sarae. Sed quia superbus in fratrem, et superbus ludendo, quia deludendo; quid ait Sara ? Ejicc ancillam et fiilum ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. xxi, 9, 10). Non ergo ilium viscera ancillae ejecerunt foras, sed cervix servilis. Et si liber superbus sit, servus est; et quod pejus est, malae dominae, ipsius superbiae. Itaqoe, fratres mei, respondcte homini non posse rursus nasci hominem; respondete secari non posse rursus nasci hOminem. Quidquid iterum fit, illusmest; quidquid iterum fit. lusus est. Ismael ludit, foras mittatur. Animadvertit enim eos Sara ludentes, ait Scriptura, etdixit Abrabap, Ejice ancillam et filium ejus displicuit Sarie lusus puerorum; aliquid novum vidit pueros ludere. Nonne optant hoc quae filios habent, videre Iudentes filios suos? Vidit illa, at improbavit. Nescio quid vidit in lusu: illusionem vidit in iHo lusu, animadvertit servi superbiam; displicuit illi, ejecit foras. Nati de ancillis improbi mittuntur foras1, et natus de libera mittitur foras Esau. Nemo ergo praesumat quia de bonis nascitur, nemo presumat quia per sanctos baptizatur. Qui persanetos baptizatur, adhuc caveat ne non sit Jacob, sed Esau. Hoc ergo, fratres, dixerim: melius est ab bominibus sua quaerentibus ei mundum diligentibus, quod significat nomen ancillae, bapUxari ei spiritualiter haereditatem quaerere Christi, ut sit tra- quam filius Jacob de ancilla, quam baptizari per sanctos. et superbire, at ait Esau foras mittendus, quamvis natus ex libera. Haee, fratres, tenete. Non vos palpamus, nulla spes vestra in nobis sit: nec nobis blandimur, nee vobis; unusquisque suam sarci nam portai. Nostrum est dicere, ne maie judicemur i vestrum est audire, et corde audire, ne exigatur quod damus; imo quando exigitur, lucrum inveniatur, non detrimentum,
5. Dicit Dominus Nicodemo, et exponit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spi ritu, non potest introire in regnum Dei. Tu, inquit, carnalem generationem intelligis, cam dicis, Num quid potest homo redire in viscera matris suae ? ex aqua et Spiritu oportet ut nascatur propter regnum Dei. Si propter haereditatem patria hominis temporalem nascitur, nascatur ex visceribus matria carnalis: Ii propter haereditatem patris Dei sempiternam, nascatur es visceribus Ecclesiae. Generat per uxorem filium pater moriturus successurum: generat Deus de Ectlesia filios non successuros, sed secum mansuros, Et sequitur: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum eat de Spiritu, spiritus est. Spiritualiter ergo nascimur, et in spiritu nascimur verbo et sacramento. Adest Spiritus, ut nascamur: Spiritus invisibiliter adest unde nasceris, quia et tu invisibiliter nasceris. Sequitnr enim, et dicit; Nox mireris quia dixi tibi, oportet vos nasci denuo: Spiritus ubi vult spirat > et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Nemo videt Spiritum: et quomodo audimus vocem Spiritus? Sonat Psalmus, vox est Spiritus; sonat Evangelium, vox est Spiritus; sonat sermo divinus, vox est Spiritus. Vocem ejus audis, it nescis unde ve mat, et quo vadat. Sed si nascarisettu de Spintu, hoe eris, ut ille qui non est adhuc natus de Spiritu, non sciat de te unde venias, et quo eas. Hoc enim secutus ait: Sic est et omnis qui natus est ex Spiritu.
6. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hoec fieri ? Et revera carnaliter, non intelligebat. In illo fiebat quod dixerat Dominus, vocem Spiritus audiebat, et nesciebat unde venerat et quo ibat. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu ea magister in Israel, et haec ignoras ? 0 fratres, quid, putamus Dominum huic magistro Judaeorum quasi insultare voluisse? Noverat Dominus quid agebat, volebat illum nasci ex Spiritu. Nemo ex Spiritu nascitur, nisi humilis fuerit: quia ipsa humilitas facit nos nasci de Spiritu; quia prope est Dominus obtritis corde (Psal. XXXIII, 19). Ille magisterio inflatus erat, et alicujus momenti sibi esse videbatur, quia doctor erat Judaeorum: deponit ei superbiam, ut possit nasci de Spiritu: insultat tanquam indocto; non quia superior vult videri Dominus. Quid magnum, Deus ad hominem, veritas ad mendacium? Major Christus quam Nicodemus dici debet, dici potest, cogitandum est? Si diceretur major Christus quam Angeli, ridendum erat: incomparabiliter enim major omni creatura, per quem facta est omnis creatura. Sed exagitat superbiam hominis, Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Tanquam dicens, Ecce nihil nosti, princeps superbus, nascere ex Spiritu: si enim natus fucris ex Spiritu, vias Dei tenebis, ut Christi humilitatem sequaris. Sic enim altus est super omnes Angelos, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum fuctus, et habitu inventus ut horno: humiliavit semetipsum, jactus obediens usque ad mortem ( et ne mortis genus tibi aliquod placeat), mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Pendebat, et insultabatur ei. De cruce descendere poterat; sed differebat, ut de sepulcro resurgerct. Pertulit superhos servos Dominus; medicus aegrotos. Si hoc ille, quid illi q uos oportet nasci ex Spiritu ? si hoc ille verus magister in, caelo, non hominum tantum, sed et Angelorum. Si enim docti sunt Angeli, Verbo Dei docti sunt. Si Verbo Dei docti sunt, quaerite unde docti suni;etinvenietis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Tollitur homini cervix, sed aspera et dura, ut sit leuis cervix ad portandum jugum Christi, de quo dicitur, Jugum meum lene est, et sarcina mea levis est (Matth. XI, 50).
i. Et sequitur: Si terrena dixi vobis, et non cre ditis; quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis f Quae terrena dixit, fratres ? Nisi quis natus fuerit de nuo, terrenum est? Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et quo eat, terrenum est? Si enim de isto vento diceret, sicut nonnulli intellexerunt (a), cum quaereretur ab eis quid terrenum dixerit Dominus, dum ait, Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo, si coelestia dixero, credetis ? Cum ergo quaereretur a quibusdam, quid terrenum dixerit Dominus, angustias passi dixerunt, Quod ait, Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, et que eat, de isto vento dixit. Quid enim nominavit terrenum? Loquebatur de generatione spirituali: secutus ait, Sic eat omnis qui natus est ex Spiritu. Deinde, fratres, quis nostrum non videat, verbi gratia, austrum euntem de mcridie ad aquilonem; aut alium ventum veniontem ab oriente ad occidentem? quomodo ergo nescimus unde veniat et quo eat? Quid ergo dixit terrenum, quod non cre' debant homines? An illud quod de templo resusci. tando dixcrat ? Corpus enim suum de terra acceperat, et ipsam terram de terreno corpore susceptam parabat suscitare. Non ei creditum est terram suscitaturo. Si terrestria, inquit, dixi vobis et non creditis: quomodo, si coelestia dixero, credetis? lloc est, si non creditis quia templum possum resuscitare dejcectum a vobis; quomodo credetis quia per Spiritum possint homines regenerari?
8. Et sequitur: Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de cae/o, Filius hominis qui est in caelo. Ecce hic erat, et in coelo erat: hic erat carne, in coelo erat divinitate; imo, ubique divinitalc. Natus de matre, non recedens a Patrc. Dux nativitates Christi intelliguntur; una divina, altera humana: una per quam efficeremur, altera per quam reficeremur: ambae mirabiles; illa sino matre, ista sine patre. Sed quia de Adam corpus acceperat, quia Maria de Adam, ipsumque corpus suscilnturus erat: terrenum quiddam dixerat, Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud (Joan. II, 19). Coeleste autem quiddam dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei (Id. ut, 5). Eia, fratres, Deus voluit esse filius hominis, et homines voluit esse filios Dei. Ipse descendit propter nos, nos ascendamus propter ipsum. Solus enim descendit et ascendit, qui hoc ait, Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo. Non ergo ascensuri sunt in caelum quos facit filios Dei? Ascensuri plane: haM nobis promissio est, Erunt .quales Angelis Dei (Matth. XXII, 50). Quomodo ergo nemo ascendit, nisi qui descendit ? Quia unus descendit, unus ascendit. Quid de caeteris? quid intelligendum, nisi quia membra ejus erunt, ut unus ascendat? Propterea sequitur, Nemo ascendit in cOelum, nisi qui de caelo descendit, Filius hominis qui eat in caelo. Miraris quia et hic erat et in caelo? Tales fecit discipulos suos. Paulum audi apostolum dicentem, Nostra autem conversatio in caelis est (Philipp. iit, 20). Si homo Paulus apostolus ambulabat in carne in terra, et conversabatur in coelo, Deus coeli et terrae non poterat esse et in coelo et in terra?
9. Si ergo nemo, nisi ille, descendit et ascendit, quae spes est caeteris ? Ea spes est coeteris, quia ille propterea descendit ut in illo et cum illo unus essent, qui per illum ascensuri essent. Non dicit, Et seminibus, ait Apostolus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et Memini tuo, quod est Christus. Et fidelibus ait: Vos autem Christi; si autem Christi, ergo semen Abra hae estis (Galat. III, 16, 29). Quod dixitunum, hoc dixit omnes nos esse. Ideo in Psalmis aliquando plures cantant, ut ostendatur quia de pluribus fit unus; ali quando unus cantat, ut ostendatur quid fiat de plurihus. Propterea unus sanabatur in illa piscina (Joan. v, 4); et quisquis alius descendebat, non sanabatur. Ergo iste unus commendat unitatem Ecclesiae. Vae illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus! Audiant illum qni volebat eos facere unum in uno ad unum: audiant illum dicentem, Nolite vos facere multos: ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: sed neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 6, 7). Illi dicebant: Ego sum Pauli, ego Apolle, ego Cephae. Et ille: Divisus eat Christus (Id i, 12, 13) i In uno estotc, unum estote, unus estote: Nemo asCendit in coelum, nisi qui de caelo descendit. Ecce volumus esse tui, dicebant Paulo. Et ille: Nolo sitis Pauli, sed ejus estote cujus est vobiscum Paulus.
10. Descendit enim et mortuus est, et ipsa morte liberavit nos a morte: morte occisus, mortem occidit. Et nostis, fratres, quia mors ista per diaboli invi diam intravit in mundum. Deus mortem non fecit, Scriptura loquitur; nec laetatur, inquit, in perditione vivo rum: creavit enim ut essent omnia (Sap. I, 13,14). Sed quid ibi ait? Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum ( Id. II, 24 ). Ad mortem a diabolo propinatam non veniret homo vi adductus: non enim cogendi potentiam diabolus habebat, sed persuadendi versu tiam, Non consentires, nihi! invexerat diabolus: consensio tua, o homo, te perduxit ad mortem. A mortali mortales nati, ex immortalibus mortales facti. Ab Adam omnes homines mortales: Jesus autem Filius Dei, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, unicus aequalis Patri, mortalis factus est; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i3, 14).
11. Ergo mortem suscepit, et martem suspendit in cruce; et de ipsa morte liberantur mortales. Quod in figura factum est apud antiquos, commemorat illud Dominus: Et sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem in eremo, ila exaltari oportet Filium hominis; ul omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Magnum sacramentum, et qui legerunt, noverunt. Dcindc audiant vel qui non Legerunt, vel qui forte lectum sive auditum obliti sunt. Prosternebatur in cremo populus Israel morsibus serpentum, fiebat magna stragcs multarum mortium1: plaga enim Dei erat corripientis, et flagellantis, ut erudiret. Demonstratum est ibi magnum sacramentum rei futur:c, ipse Dominus testatur in hac lectione, ut nemo possit aliud interpretari quam quod ipsa veritas de se indicat. Dictum est enim ad Moysen a Domino ut laceretxneum serpentem, et exal- taret in ligno in eremo, et admoneret populum Israel, ut si quis morsus esset a serpente, illum serpentem in ligno exaltatum attenderet. Factum est: mordebantur homines, intuebantur, et sanabantur (Num. XXI, 69). Quid sunt serpentes mordentes? Peccata de mortalitate carnis. Quis est serpens exaltatus? Mors Domini in cruce. Quia enim a serpente mors, per serpentis effigiem figurata est. Morsus serpentis lethalis, mors Domini vitalis. Attenditur serpens, ut nihil valeat serpens. Quid est hoc? Attenditur mors, ut nihil valeat mors. Sed cujus mors ? Mors vitae: si dic: potest, Mors vitae; imo quia dici potest, mirabiliter dicitur. Sed numquid non erit dicendum quod fuit facicndum ? Ego dubitem dicere quod Dominus pro me dignatus est facere? Nonne vita Christus? et tamen in cruce Christus. Nonne vita Christus? et tamen mortuus Christus. Scd in morte Christi mors mortua est; qui i vita mortua occidit mortem, plenitudo vitae deglutivit mortem: absorpta est mors in Christi corpore. Sic et nos dicemus in resurrectione, quando jam triumphantes cantabimus, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculcus tuus (I Cor. xv, 54, 55)?. Interim modo, fratres, ut a peccato sanemur, Christum crucifixum intueamur; quia sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in cum, nou pereat, sed habeat vitam aeternam. Quo modo qui intuebantur illum serpentem, non peribant morsibus serpentum; sic qui intuentur fide mortem Christi, sanantur a morsibus peccatorum. Sed illi sanabantur a mortead vitam temporalem: hic autem ait, ut habeant vi tam aeternam. Hoc enim interest inter figuratam imaginem etrem ipsam: figura praestabat vitam temporalem; res ipsa cujus illa figura erat, praestat vitam aeternam.
i!. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundas per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare vcnit aegrotum. Ipse se interimit, qui praecepta medici observare non vult. Venit Salvator ad mundum: quare Salvator die ctus est mundi, nisi ut salvet mundum, non ut judicet mundum ? Salvari non vis ab ipso; ex te judicaberis. Et quid dicam, judicaberis ? Vide quid ait: Qui credit in eum, non judicatur; qni autein non credit: quid dicturum speras! nisi, judicatur? jam, inquit, judicatus est. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus: novit qui permaneant ad coronam, qui permaneant ad flammam; novit in area sua triticum, novit paleam; novit segetem, novit zizania. Jam judicatus est qui non credit. Quare judicatus? Quia non credidit2 in nomine unigeniti Filii Dei.
13. Hoc est autem judicium, quia lux vcnit in DIU- dum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum. Fratres mei, quorum opera bona invenit Dominus? Nullorum. omnium mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Et hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut mani festentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo quidam opus bonum fecErunt, ut venirent ad lucem, id est ad Christum ? et quomodo quidam dilexerunt tenebras? Si enim omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille in quo figurata est mors Domini, eos sanat qui morsi fuerant, et propter morsum serpentis erectus est serpens, id est mors Domini, propter mortales homines, quos invenit injustos; quomodo intelligitur, Hoc estjudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim mala opera eorum ? Quid est hoc? quorum enim erant bona opera ? Nonne venisti ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem. Ibi posuit vim: multi enim dilexerunt peccata sua, multi confessi sunt peccata sua: quia qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua: si et tu accusas, conjungeris Deo. Quasi dux res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit: quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. Oportet ut oderis in te opus tuum, et ames in te opus Dei. Cum antem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem. Quid est, Facis veritatem? Non te palpas, non tibi blandiris, non te adulas I; non dicis, Justus sum, cum sis iniquus, et incipis facere veritatem. Venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua, quia in Deo sunt facta; quia et hoc ipsum quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret, nisi Deus tibi luceret, et ejus veritas tibi ostenderet. Sed qui et admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala qunc diligit. Qui autem facit veritatem, accusat in se mala sua; non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat: quia quod vult ut Deus ignoscat, ipse agnoscit, et venit ad lucem; cui gratias agit, quod illi quid in se odisset ostenderit. Dicit Deo, Averte (a ciem tuam a peccatis meis: et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, Quoniam facinus meum ego cognosco, et peccatum meum coram me eat semper (Psal. L, 11, 5)? Sit ante te quod non vis esse ante Deum. Si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet illud libi Dens ante oculos tuos; et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit.
14. Currite, ne tenebrae vos comprehendant (Joan. XII, 55), fratres mei: evigilate ad salutem vestram, evigilate dum tempus est; nullus retardetur a templo Dei, nullus retardetur ab opere Domini, nullus avocetur ab oratione cominua, nullus a solita devotione fraudetur. Evigilate ergo cum dies est: lucct dies, Christus est dies. Paratus est ignoscere, sed agnoscentibus; punire autem defendentes se, et justos se jactantes, et putantes se esse aliquid, cum nihil sint. In dilectione autem ejus et in misericordia ejus qui ambulat, etiam liberatus ab illis lethalibus et grandibus peccatis, qualia sunt facinora, homicidia, furta, adultcria; propter illa quoe minuta videntur esse peccata linguae, aut cogitationum, aut immoderationis in rebus concessis, facit veritatem confessionis, et venit ad lucem in operibus bonis: quoniam minuta plura peccata si negligantur, occidunt. Minutae sunt guttae quae flumina implent: minuta sunt grana arenae; sed si multa arena imponatur, premit atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod tacit fluctus irruens: pauiatim per sentinam intrat; sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. Quid est autem exbau rire, nisi bonis operibus agere ne obruant peccata, gemendo, jejunando, tribuendo, ignoscendo ? Iter autem hujus saeculi molestum est, plenum est tentationibus; in rebus prosperis ne extollat, in rebus adversis ne frangat. Qui tibi dedit felicitatem hujus saeculi, ad consolationem tuam dedit, Don ad corruptionem. Rursus qui te flagellat in isto saeculo, ad emendationem, non ad damnationem facit. Ferto patrem erudientem, ne sentias judiccm punientem. Haec quotidie dicimus vobis, et saepe dicenda sunt, quia bona et salutaria sunt.
On this page