Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 23
In illam lectionem Evangelii, Si ego testimonium pcrhibeo de me, ctc., usquead id, Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Tum eliam repetuntur su periore, lectiones jam ante tractatoe, scilicet ab his verbis, Anien, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, etc. Cap. v, f. 49-40.
i. Quodam loco in Evangelio Dominusait, prudentem auditorem verbi sui similem esse debcre homini qui volens aedificare, fodit altius, donec perveniat ad fundamentum stabilitatis petrae, et ibi securus constituat quod fabricat adversus impetum fluminis: ut cum venerit, repercutiatur potius firmitate aedificii, quam impulsu suo ruinam faciat illi domui (Matth. VII, 24, 25). Putemus Scripturam Dci tanquam agrum esse, ubi volumus aliquid aedificare. Non sitnus pigri, lice superficie contenti; fodiamus altius, donee perveniamus ad petram: Petra autem erat Christus (I Cor. x, 4).
2. Ilodicrna lectio de testimonio Domini nobis locuta cat, quia non habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat majus quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, qum ego fucio, testimonium perhibent de me. Deindo adjunxit: Et testimonium perhibet de me, qui misit me PatuI. lpsa quoque opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit Joannes? Perhibuit planc, sed tanquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimices 2: jam enim antea praedictum erat a persona Patris, Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione; super ipsum autem efflorebit suncti ficaito mea (Psal.CXXXI, 17 et 18). Esto tanquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae: sed illa lucerna dicit ese solem, in quo exsukare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te jubet exspectare. Non ergo quia. illius, hominis testimonio non erat opus. Nam utquid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna remaneat homo, et, lumen Lucernae sufficere sibi, arbitretur; ideo Dommus nec lucernam illam. superfluam dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere remanero. Dicit aliud leslimonium Scriplura Dei: ihi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo, et in illa Scrif ptura Judaei apem posuerant, in Lege scilicet Dei, minislrata sibi per Moysen famulum Dei. Scrutamini, inquit, Scrip'uram. in qua vos putatis vitam oeternam habere; ipsa testimonium perhibet de me: et non vultis venire ad met ut viltam habeatis. Quid vos potatis habere in Scriptura vitam aeternam ? Ipsam interrogate, cui perbibet testimonium; et intelligite quae sit v.ita aeterna. Et quia propter Moysen volebant repudiare Christum, tanquam adversarium institutis praeceptisque Moysi; rursus eosdem ipse convincit tanquam de ajia lucerua.
3. Omnes enim, homines lucernae, quia, et, accendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem com sapiunt, lucent, et spiritu fervent: nam et si ardebant et ex- stinctae sunt, etiam putent, Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, uon ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis, omnibus laboravi, ait quadam lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adjunxit, Non ego autem, aed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 40). Omnis ergo prophetia ante Domini adventum, lucerna est: de qua dicit Petrus apostolus, Hubemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facilis inten- dentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donee dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Lucernae itaque Prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid Apostoli? nen lucernae etiam ipsi ? Plane lucernae. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur.: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam, in semetipso. Lucernae ergo et Apostoli; et gratias agunt, quia et accensi sunt lumine Vcritaiis, et fervent Spiritu charitatis, et suppetit illis oleum gratiae Dei. Si non essent Incernae, non diceret illis Dominus, Vos estis lumen mundi. Nam, postea quam dixit, Vos estis lumen mundi, ostendit ne talc lumen se putarent, quale dictum est, Erat. lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Tunc aulem hoc de Domino dictum est, cum a Joanne distingueretur. De Joanne quippe Baptista dictum erat, Non erat ille lumen, sed ut testi monium perhiberet de lumine (Joan. I, 9, 8). Et ne diceres, Quomodo lumen non erat, de quo Christus dicit, quia lucerna erat? In comparatione alterius luminis non erat lumen. Erat enin verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ergo cum et discipulis diccret, Vos estis lumen mundi, ne sibialiquid tributum putarent, quod de solo Christo intelligendum esset, et ita lucernae vento superbiae exstinguerentur.; cum dixisset, Vos estis lumen mundi, continuo subjunxit, Non potest civitas abscondi supra montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modia, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed quid, si Apostolos non dixit lucernam, sed accensores lucernae quam ponerent super candelabrum ? Audi quia ipsos dixit lucernam. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra glorificent, non vos, sed PatreM vestrum qui in coelis est (Matth. v, 14-16).
4. Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Joannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri Prophetae et Apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit. testimonium opo- rum suorum. Quia et per illas nonnisi. Deus perhibait testimonium Filio suo, Sed perhibet aJio modo, Deus testimonium Filio suo: per ipsum Filium suum indicat Deus. Filium, indicat se pec Filium, Ad hunc si potuerit homo pervenire, nec lucernis indigebit, et verc lodiendo altius, aedificium perducet ad petram.
5. Facilis est ergo, fratres, hodierna lectio: sed propter hesternum debitum (scio enim quid distu- lerim, non abstulerim, et Dominus dignatus est donare otiam hodie loquiad vos), recordamini quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo servata pietate et salu- bri humilitate, exlendamus nos non adversus Deum, sed, ad. Deum; et. levemus ad cum animam nostram, effundentes eam super nos, sicut ille in Psalmo, cui dicebatur, Ubi est DoM tuus? Hoec, inquit, meditatus sum, et effudi super me animam meam (PsaL XLI, 4 et 5)r Levemus ergo animam, ad Deum, non contra Deum; quia et, hoc dictum est, Ad te, Domine, levavi animam meam. (Psal. XXIV, 1). Rt levemus adjuvante ipso; nam gravis. est. Unde autem gravis est? Quia corpus quod corrumpitur. aggravaj animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum. multa cogitantem (Sap. i, 15) Ne forte ergo possimus. sensum nostrum. a multis colligere ad unum, et evulsum a; multis relevare ad unum (quod quidem non poterimus, ut dixi, nisi adjuvet ille qui ad se vulL levari animas nostras), et contingamus ex. aliqua parte, quomodo Verbum Dei unicus Patri, coaeternus et aequalis Patri, non faciat nisi quod viderit Patrem facientem, cum tamen Pater ipse non faciat aliquid. nisi per Filium videntem. Videtur mihi quoniam Dominus, Jesus in hoc loco magnum quiddam insinuare volens intentis, et infundere capacibus, incapaces autem excitare ad studium, ut nondum intelligentes bene vivendo capaces fiant, insinuavit nobis animam humanam, et mentem. rationalem, quae inest homini, non inest pecori, non vegelari, non beatificari, non illuminari, nisi ab. ipsa, substantia. Dei: eamque animam facere aliquid per corpus et de corpore, atque habere subjectum corpus, et per corporalia mulceri posse sensus corporis vel offendi, et propter hoc, id est propter consortium, quoddam animae et corporis in hac vita atque complexu, delectari animam lenitis, vel contristari offensis corporis sensibus; beatitudinem tamen ejus qua fit beata ipsa anima, non fleri nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae, quae Deus est: ut quomodo anima quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit vivere; sic eamdem animam non faciat beate vivere, nisi quod insa anima est superius. Superior enim anima quam corpus, et superior quam anima Deus. Praesiat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. Serviat Domi'no suo, ne eonculceiur a servo suo. Hae c est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum mundum, horrentibus inimicis; et ubi vincuntur, murmurantibus; ubi praevalent, saevientibus. Hacc est religio christiana, ut colatur unus Deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus Deus. Participatione Dei fit beata. Non participatione sanctae animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli iit beata sancta anima: 8cd si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima. Non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed unde angelus, inde et tu.
6. Ilis praemissis atque firmissime constitutis, animam rationalem non beatificari nisi a Deo, corpus non vcgetari nisi per animam, atque esse quamdam medietatem inter Dcum et corpus, animam; intendite et recolite mecum, non bodiernam, de qua sufficienter locuti sumus, sed hesternam lectionem, quam ecce jam triduo versamus atque tractamus, et pro viribus fodimus, donee ad petram perveniamus. Verbum Christus, Verbum Dei Christus apud Deum, Verbum Christus et Deus Verbum, Christus et Deus et Verbum unus Deus. Illuc perge, anima. contemptis caeteris, vel etiam transcensis; illuc perge. Nihil potentius ista creatura, quae mens dicitur, rationalis, nibil hac creatura sublimius: quidquid supra istam est jam Creator est. Dicebam autem quia Verbum Christus, etVerbum Dei Christus, et Deus Verbum Christus; sed non tantum Verbum Christus, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14): ergo et Verbum et caro Christus. Cum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse oequalis Deo. Et quid nos in imo, qui non poteramus infirmi et humi repentes attingere Deum, numquid relinquendi eramus? Absit. Semetipsum exinanivit formam servi acci piens, (Philipp, n, 6,7). Non ergo formam Dei amittens. Factus est ergo bomo qui erat Dous, accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat: ita factus est homo Deus. Ibi habes aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter perfectionem tuam. Erigat te Chri. stus per id quod homoest, ducat te per id quod Deus homo est, perdocat te ad id quod Dees est. Et tota praedicatio dispensatioque per Christum haec est, fratres, et alia non est, ut resurgant animae, resurgant et cor pora. Utrumque quippe mortuum erat; corpus ex infirmitate, anima et iniquitate. Quia utramque mbrluum erat, resurget utrimque. Quid utrumque? Anima et eorpus. Per quid ergo anima, nisi per Deum Christum? Per quid corpus, nisi per hominem Christum? Erat enim v ih Christo anima humana, tota anima: non irrationale tanfum animat, sed etiam rationale qnod ment diitur. Fuerunt eMa quidam haeretici, et pulsi sunt ab Ecclesia, qui putarent non habere mentam rationalem corpus Christi, sed quasi animam belluinam (a): excepta quippe rationali mente, vita belluina est. Sed quia expulsi sunt, et veritate expulsi sant; accipe totum Christum, Verbum, mentem rationalem, et carnem. Hoc totum Christus est. Resurgat anima tut ab iniquitate per id quod Deusest, resurgat corpus tuum k corruptione per id quod homo est. Proinde, diamsimi, audite magnam lectionis hujus, quantum mihi videtur, profunditatem; et videte quemadmodUm loquatnr hic Christus, nilvil aliud qnam qUare venerit Christos, ot resurgant animae ab itiiquitate, resurgantcorpora a corroptione. Jam dixi animae per quid resurgant, per ipsam substantiam Dei; corpont per quid resurgant, per dispensationem humanam Domini nostri Jesu Christi.
7. Amen, amen dico. vobis, non potest a se Filius. fa cere quidquam, nisi quod viderit Patrem facieniem: quaecumque enim ille fecerit, Me et Filius similiter facit. Coelum, terram, mare, quae in caelo, quae in terra, quae in mari, visibilia, invisibilia, animalia in terris, fruteta ih agris, natantia in aquis, in aere volantia, in coelo lucentia; praeter haec omnia, Angelos, Virtutes, Sedes, Dominationes, PrinCipatus, Potestates: omnia per i,... facta sunt ( Joan. i, 3). Numquid Dens omnia haM fecit, et demonstravit ea facta Filio, ut et ipse, faceret alterum tnundum his ominibus plenum f Non utique. Sed quid? Quascumque enim ille fecerit, haec, non alia, sed hoec et Filius, nee dissimailiter, sed similiter facit. Pater enim diligit Filium, et omnia de. monstrat ei quoe ipse facit. Demonstrat Pater Filio ut animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animas suscitantur: nec possunt vivere animae, his! earam vita sit Deus. 8i ergo non possunt vivere animae, nisi earum viia sit DeuS, sient ipsas sunt vita corporum; quod demonstrat Patet Filio, id est quod faeit, per Filium facit. Non enim faciendo demonstrat Pilio, sed demonstrando faeit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem Antequam aliquid Hiat, et ex demonstratione Patris et visione Filii fit quod fit a Patre per Filium. Sic animae suscitantur, si potuerint videre istam unitatis conjunctionem, Patrem demonstrantem, Filium videntem, et per Patris demonstra tionem et Filii visionem fleri creaturam: atque id fieri pet Patris demonstrationem et Filii visionem, quod. nec Pater sit neo Filius, sed infra PatremetFilium, quidquid fit a Patre per Fillum. Qui. hoc videt?
8. Eece iterum ad carnales sensus, ecce rursus humiliamus nos, et descendimus ad vos, si tamen aliquid aliquando ascenderamus a Vobis. Vie demonatrare aliquid fiHo tue, lit faciat quod facis: facturus es tu, et sic demonstraturus. Quod igitur facturus es ut demonstres filio, non ntiqiie facis per filium: sed tu solus facis quod ipse factum videat, et aliud tate si. militer faciat. Non est hoc ibi: qnid pergis ad similitudinem tuam, et deles In te similitudmem Dei ? Ibi Omnine non est hoc. Inveni aliquid, quomodo demonstres filio tHO quod facis, antequam facis; ut cum de- monstraveris, per filium facias hoc quod facis. Jam forte quasi occurrit tibi: Ecce, inquis, cogito facere domum, et volo ut per filium meum fabricetur: antequam eam ipse fabricem, ostendo filio meo quod facere volo; et facit ipse, atque ego per ipsum, cui ostendi voluntatem meam. Recessisti quidem a pristilla similitudine, scd adhuc jaces in magna dissimilitudine. Ecce euim anlequam facias domum, indicas filio tuo, et demonstras quid, facere velis; ut te demonstrante antequam facias, faciat ipse quod demonstraveris, et tu per ipsum: sed verba dicturus es filio tuo, inter teetipsum verba cursura sunt; et inter demonstrantem et videntem, vel loquentem et audicn tem sonus arliculatus volat, qui non est quod tu, non est quod ipse. Sonus quippe ille qui exit de ore tuo, et verberato aere tangit aurem filii tui, et impleto sensu audiendi perducit ad cor cogitationem tuam; sonus ergo ille, non est ipse tu, non est ipse filius tuus. Signum datum est ab animo tuo animo filii tui, quod signum non sit nec animus tuus, nec animus filii tui, sed aHud aliquid. Itane putamus Patrem locutum esse cum Filio? Fucrunt verba inter Deum et Verbum? quomodo istud est ? An quidquid vellet l'a- ter dicere Filio, si verbo vellet dicere, ipse Filius est Yerbum Patris 1, numquid per verbum loqueretur ad Verbum ? An quia Filius magnum Verbum, minora verba cursura erant inter Patrem et Filium? Sonus aliquis et quasi crcatura quaedam temporalis atque volatica, exitura erat ex ore Patris, et percussura aurem Filii ? Numquid habet Deus corpus, ut quasi ex ejus labiis hoc procedat;ethabet aures corporis Verbum, in quas sonus veniat ? Remove omnia corporalia, simplicitatem vide, si simplex cs. Quomodo autem eris simplex ? Si te non mundo implicaveris, sed ex mundo explicaveris: explicando enim te simplex eris. Et vide si potes quod dico, aut si non potes, crede quod non vides. Dicis filio tuo, verbo dicis; verbum quod sonat, nec tu es, nec filius tuus.
9. Habeo, inquis, aliud quo ostendam: ita enim est eruditus filius meus, ut nec loquente me audiat, sed nutu ostendo ei quod faciat. Ecce nutu ostende quod vis, certe animus tuus vult ostendere quod in se habet. Uude facis nutum? De corpore, scilicet, labiis, vultu, superciliis, oculis, manibus. Haec omnia non sunt quod animus tuus; etiam ista media sunt: intellectum est aliquid per haec signa, quae non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui: sed hoc totum quod corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum tilii tui; nec potest cognoscere animum tuum filius tHUS, nisi dederis ei sigua de corpore. Quid igitur facio? Non est boc ibi, simplicitas ibi est. Pater ostendit Filio quod facit, et ostendendo Filium gignit. Video quid dixerim: sed quia video et quibus dixerim, fiat in vobis intellectus iste quandoque.. Nunc si non potestis comprehendero quid sit Deus, vel hoc comprehendite quid non sit Deus: multum profeceritis, si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes pervenire ad quid sit, perveni ad quid non sit. Non est Deus corpus, non terra, non coelum, non luna, non sol, Don stella, non corporalia ista. Si enim non coelestia, quanto minus terrena? Tolle omne corpus. Adhuc audi aliud: non est Deus mutabilis spiritus. Nam fatcor, et fatendum est, quia Evangelium loquitur, Deus spiritus est. Sed transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit, et obliviscitur; vult quod nolebat, non vult quod volebal; sive patiatur jam istas mutabilitates, sive pati possit: transi haec omnia. Non invenis in Deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, fasta est iUi quaedam mors: mors enim est, non esse quod fuit. Immortalis dicitur anima: est quidem, quia vivit semper anima, et est in illa quaedam vita permanens, sed mutabilis vita. Secundum mutabilitatem vitae hujus et mortalis dici potest: quia si vivebat sapienter, et desipit, mortua est in deterius; si vivebat insipienter, et sapit, mortua est in melius. Nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius Scriptura nos docet. Utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur, Sine mortuos, sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22); et, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. v, 14); et de hac lectione, Quando mortui audient, et qui audierint vi vent. In deterius mortui erant, ideo reviviscunt. Rcviviscendo moriuntur in melius, quia et rcviviscendo non erunt qUod crant: non esse autem quod erat, mors est. Sed Curte, si in melius est, non appellatur mors? Appellavit illam mortem Apostolus: Si autem mortui estis cum Christo ab elementis hnjus mundi, guid adhuc velut viventes de hoc mundo decanitis (Coloss. II, 20)? et iterum, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo ( Id. i!!, 3). Mori nos vult ut vivamus, quia viximus ut moreremur. Quidquid ergo et a meliore in deterius, et a deteriore in melius moritur, non est boc Deus: quia neque in me lius ire potest summa bonitas, neque in deterius vera aeternitas. Vera enim aeternitas est, ubi temporis nihil est. Erat autem modo hoc,etmodo Illud? jam tempus admissum est, aeternum non est. Nam ut noveritis quia non sic Deus quomodo anima; certe immortalis est anima; quid ergo est quod ait Apostoius de Deo, Qui solus habet immortalitatem ( I Tim. VI, 16); nisi quia hoc aperte dixit, Solus habet incommutabilitatem, quia solus habet veram arternitatein ? Ergo ibi nulla mutabilitas.
10. Agnosce in te aliquid, quod volo dicere, intus, intus in to; non in te quasi in corpore tuo, nam et ibi potest dici in te. In te est enim sanitas, in te quaeli bet aetas, sed secundum corpus; in te est manus, pes tuus: sed aliud est in te intus, aliud in te taNquam in veste tua. Sed relinque furis et vestem tuain et carnem tuam, descende in te, adi secretarium tuum, mentem tuam,etibi vide quod volo dicere, si potueris. Si enim tu ipse a te longe es, Dco propinquare unde potes? Dicebam de Deo; et intellecturum te arbitrabaris: de anima dico, de te dico; intellige, ibi tc probabo. Non enim valde longe pergo in exempla, quando de mente tua volo aliquam similitudinem dare ad Deum tuum; quia utique non in corpore, sed in ipsa mento factus est homo ad imaginem Dei. In similitudine sua Deum quaeramus, in imagine sua Crcatorem agnoscamus. Ibi intus, si potuerimus, iuveniamus hoc quod dicimus; quomodo dcmonstret Pater Filio, et Filius videat quod demonstrat Pater, antequam fiat aliquid a Patre per Filium. Sed cum dixero et intellexeris, nec sic putes jam illud aliquid tale esse, ut serves ibi pietatem, quam volo a te servari, et praecipue moneo: id est, ut si non vales comprehendere Deus quid sit, parum non libi putes esse scire quid non sit.
ii. Ecce in mente tua video aliqua duo, memoriam luam et cogitationem luam, id est, quasi aciem quamdam et obtuium anima; tux. Vides aliquid, et per OCUloS percipis, et commendas memoriae: ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum. quasi in horreo, quasi in thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali interiore. Cogitas aliunde, intentio tua alibi est; illud quod vidisti in memoria tua est, et non videtur a te, quia cogitatio tua in aliud intenditur. Modo probo, scientibus loquor: Carthaginem nomino, omnes modo intus quicumque eam nostis, vidistis CarLhaginem. Numquid tot sunt Carthagines quot animae vestrae ? Omnes vidistis per nomen hoc: per quatuor has syllabas notas vobis, crumpentes ex ore meo, tacta: sunt aures vestrae, tactus est sensus animae per corpus, et ab alia intentione reflexus est animus ad id quod ibi crat, cl vidit Carthaginem. Numquid tunc est ibi Carthago facta? Jam ibi erat, sed latebat. Quare ibi latebat? Quia animus tuus in aliud attendebat: cum vero reflexa est cogitatio tua ad id quod erat in memoria, inde formata est, et visio quacdam animi facta est. Antea non erat visio, sed erat memoria: reflexa cogitatione ad memoriam, facta est visio. Demonstravit ergo memoria tua cogitationi tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad se intentioni cogitationis ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio; et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est: nec innuisti, nec scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio vidit quod memoria demonstravit. Ejusdem autem substantiae est, et quae demonstravit, et cui demonstravit. Sed Carthaginem ut haberet memoria tua, per oculus hausta est imago haec: vidisti enim quod in memoria reconderes. Sic arborem quam meministi vidisti, sic montem, sic fluvium, sic amici faciem, sic inimici, sic patris, matris, fratris, sororis, filii, vicini; sic litterarum in codice conscriptarum, sic ipsius codicis, sic hujus basilicae: omnia ista vidisti,etvisa quia jam erant, memoriae commendasti; et tanquam posuisti illic quae videres cogitando cum retes, etiam cum ab istis corporis oculis abfuissent. Vidisti enim Carthaginem cum esses Carthagini, accepit speciem per oculos anima tua; haec species recondita est in memoria tua,et servasti aliquid intus homo apud Carthaginem conrstitutus, quod posses apud te videreetiam cum ibi non esses. Hac omnia forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat Filio, non accipit extrinsecus.: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi hoc Pater fecisset per Filium. Creatura omnis a Deo facta cst; antequam fieret non erat. Non ergo factavisa est et retenta memoriter, ut eam Pater Filio tanquam memoria cogitationi monstraret: sed facicndam Pater monstravit, iaciendam Filius vidit, et cnm Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit. Et ideo movere non debet, quia dictum est, nisi quod viderit Patrem facientem: non dicium est, demonstrantem. Per hoc enim significatum est, id esse Patri facere, quod est demonstrare; ut ex hoe intelligatur per Filium videntem omnia facere. Nec illa demonstratio, nec illa visio temporalis est. Quia enim per Filium flunt omnia tempora, non utique aliquo tempore possent ei demonstrari facienda. Sic autem dcmonstratio Patris Filii visionem gignit. quem admodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generaL visionem, non visio demonstrationem. Quod si puriusetperfectius intueri valeremus, ,fortasse in veniremus nec aliud esse Patrem, aliud ejus demonstrationcm; nec aliud Filium, aliud ejus visionem. Sed si vix hoc cepimus, vix explicare potuimus, quo modo memoria quod cepit extrinsecus, ostendat co. gitationi; quanto minus capere aut explicare poterimus, quomodo Pater Deus demonstrat Filio quod non hi.. bet aliunde, vel quod non est aliud quam ipse? Parvuli sumus; loquor vobis quid non sit Dcus, nou ostendo quid sit: ergo ut capiamus quid sit, quid faciemus ? Numquid a me, numquid per me poteritis ? Dicam hoc parvulis, et vobis et milii: est per quem possimus; modo cantavimus, modo audimus, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV,. 23). Ideo enim non potes, o homo, quia parvulus cs :. si parvulus es, nutriendus es: nutritus, grandis eris; et quod parvulus non poteras, grandis videbis: sed ut nutriaris, Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.
12. Modo ergo percurramus breviter quae restant, et vidcte hic quas commendavi, quomodo Dominus insinuet. Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ci quae ipse facit. Ipse suscitat animas, sed per Filium, ut fruantur animae suscitatae substantia Dei, hoc est Patris et Filii. Et majora his demonstrabit ei opera. Quibus majora ? Sanitatibus corporum. Jam et antea tractavimus (In Tractatu 19, nn. 4, 5, et Tract. 21, n. 5-10), nec immorari debemus. Major est enim re surrectio corporis in aeternum, quam haec quae ad tempus facta est in illo languido sanitas corporis. Et majora his demonstrabit li opera, tit vos miremini. De monstrabit, quasi temporaliter: ergo quasi homini facto in tempore, quia Verbum Peus non est factus, per quem omnia facta sunt tempora; sed homo factus Chrisms in tempore. Apparet quo Consule, quo die conceptum de Spiritu sancto virgo Maria peperit Christum: prgo bomo factus eft in tempore, per quem Deum facta sunt tempora. Ideo tanquam in tempore demonstrabit ei oppra majora, id est, resurrectionem corporum, ut vos miremini factam per Filium resurrectionem corporum.
13. Deinde redit ad illam resurrectionem animarum: Sicut enim Pater susitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, sed secundum spiritum. Vivificat Pater, vivificat Filius; quos vult Pater, quos vult filius: sed ipsos Pater quos Filius; quia omnia per ipsum facta sunt. Sicut enim Pater suscitat mor tuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Pe resurrectione animarum dictum est hoc: quid de resurrectione corporum ? Redit, et dicit, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam Palris et Filii aeternam et incommutabilem: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri coaeter- Qam. Ideo cum commemoraret judicium, ubi Oeret resurrectio corporum, Non enim Pater, inquit, judi. cat quemquam, scd omne judicium dedit filio: de resurrectione autem animarum, Sicut Pater suscitat mor tuos et vivificat, m et Filius quos vult vivificat. Illud. ergo simul Pater et Filius. hoc autem de resurrectione corporum, Non judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filia. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant PaJrem. Hoc reddUum est resurrectioni animarum. Ut omnes honorificent FiMum. Quomodo? Sicut honorificant Patrem. Animarum enim resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater: sic vivificat Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes honorificent Filium, sicut ho norificant Patrem. Quid de honorificatione propter resurrectionem corporis? Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non dixit, sicut; sed, honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Cbristus, sed non sicut Pater Deus. Quare? Quia secundum hoc dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Quando autem honorificatur Filius, sicut honorificatur Pater? Cum iti principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt (Id. I, i, 3). Et ideo in hac honorificatione secunda quid ait? Qui non honorificat Filium r nec honorificat Patrem qui misit UUm. Non est missus Filius, nisi quia factus est bomo.
14. Amen, amen dico vobis. Iterum redit ad resurrectionem animarum, ut assidue dicentem capiamus: quia velut vohntem sermonem sequi non poteramus; ecce immoratur nobiscum sermo Dei, ecce quasi habitat eum infirmitatibus nostris: redit rursum ad commendationem resurrectionis animarum. Ament amen diro vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam: sed tanquam ex Patre. Quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit mc, ex Patre habet vitam aeternam, credeudo in eum qui misit illum. Et in judicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam: sed ex Patre vivificalur, cui credit. Quid, tu non vivificas? Vide quia et Filius quos vult vivificat. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Hie non dixit, Credent ei qui misit me, et ideo vivent; sed audiendo vocem Filii Dei, qui audierint, hoc est obaudierint Filio Dei, vivent. JErgoet ex Patre vivent, cum credent Patri; et ex Filio vivept, cum audient vocem Filii Dei. Quare et ex Patre vivent et ex Filio vivent? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso.
15. Implevit de resurrectione animarum; restat evidentius dicere de resurrectione corporum. Et po testatem dedit ei et judicium facere: non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et judicium facere. Quare autem haec? Quia filius hominis est. Facit ergo aliquid Pater per Filium hominis, quod non facit ex substantia sua cui aequalis est Filius; sicut ipsum pasci, sicut ipsum crucifigi, sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere: non enim aliquid horum Patr! contigit. Sic et resuscitationem corporum. Nam resuscitationem animarum ex substantia sua Pater facit per substan tiam Filii I, qua illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis lucis, non corpora: resusQitationem autem corporum Pater facit per filium hominis. Et potestatem enim dedit ei et judi. cium facere, quia filius hominis est: secundum illud quod supra dixit, Neque enim Pater judicat quemquam. Et pt ostendat quia de resurrectione corporum boc dixit: Nolite mirari hoc, quia venit hora. Non nunc est. sed venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt (jam boc et hesterno die satiatissime audistis [In su periori Tractatu, n. 13]). audient vocem ejus et proce dent. El ubi? In judicium: Qui bene fecerunt, in resur rectionem vitceJ qui male egerunt, in resurrectionem ju dicii. Et tu hoc facis solus. quia omne judicium Filio Pater dedit, et non judicat quemquam ? Ego, inquit, facio. Sed quomodo facis ? Non possum a me facere quidquam: sicut audio judica, et judicium meum juslum est. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat, Audio; sed, video. Audio enim, tanquam prae-. cipientis Patris imperium. iam ergo sicut homo, sicut qqo major est Pater; jam ex forma servi, nun ex forma Dei, sicut audio, judico; et judicium meum justum est. Unde est judicium justum hominis? Fratres mei, attendite: Quia non quaero voluntatem meam sed vo luntatem cjus qui misit me.
On this page