Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 36
Ab eo quod scriptum eat, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam; usque ad id, Ega sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Cap. VIII, ℣. 15-18.
⑊1. In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris. unius Evangelii, sanctus Joannes apostolus, nou immerito secundum intelligentiam spiritualem aquila comparatos, altius multoque sublimius aliis tribua erexit praedicationem suam; t in ejus erectione etiam I corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae, tanquam cam homine Domino in terra ambulabant, de divinitate ejus pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram et I super omnem ambitum aeris et caeli, sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque oonstitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta suntomnia, dicendo, In principio erat Verb um, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sant, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, i-3). Huic tantae sublimitati principii etiam csetera congrua pradicavit, et de Domiai divinitate, quomodo nullus alius, est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat (J oan. XIII, 23). De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes uon solum incarnatio Filii Dei, et passio,etrcsurreclio; sed etiam quid erat anie incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo major csset Pater. //
2. Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Jesu Christo, susceptae carnis dispensationem, cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid aulcm sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum,etPatri, aequale atque coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitotc vos boc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere I debetis: si ergo bane regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum, tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defucrunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem ejus locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt, cham ipsi misericordiam ejus, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tcnens quod tenet, et praedicans quod credit, et Dcum Christum intellexit, et homincm credidit: utrumque enim scriptum cst, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sana tus es: si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tenc, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrum. que crede, utrumque fidcliler confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Chri stus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.
3. Isti ergo Judici videbant hominem, nec intelligebant nee credebant Deum: atque inter caetera audistis jam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non eat verum (Id. VIII, 13). Audistis etiam quid ille responderit; cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba cjus haec lecta sunt, Vos secundum carnem judicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est rerum, quia secundum carnem judicatis; quia Deum non intelligitis,ethominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secun dum carnem judicatis. Ideo vobis arrogans vidcor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de sc vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus vidctur. Ideo scriptum est, Non tc laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed hoc homini dictum est. Infirmi cnim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicerc et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore t enebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae cam nov comprehenderunt: ideo secundum carnem judicabant. Vos, inquit, secundum carnem judicatis.
4. Ego non judico quemquam. Non ergo judicat quemquam Dominus Jesus Christus ? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad judicandos vivus et mortuos ? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde cre ditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10)? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur ? Nos dicimus venturum judicem vivorumetmortuorum; ipse autem dicit, Ejo non judico quemquam. Quaestio ista duobus modis, solvi potest; ut aut hoc inlelligamus, non judico quemquam, id cst, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum (Joan. XII, 47); non judicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem judicatis; ita subjunxit, Ego non judico quem quam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de judice Christo, scrupulus dubitationis in corde remancaL Venit Christus, sed primo salvare, postea judicarc: eos judicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis es!, non judicialis: nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui pramia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes pec- 1 catores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat ejus misericordia praeroganda, et post exserendum judicium: quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Do mine (Psal. c, 1). Non enim judicium ait et misericordiam; nam si primo esset judicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea judicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fccerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam1 ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et oc- x cidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum ejus obedientiam usque ad mortem factam commendarct Apostolus, parum illi fuit dicere, Fuctus obediens utque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Illa morlc pejus nihil fuit inter omnia genera morlium. Denique ubi dolorcs acerrimi cxagilant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in li- gao crucifixi, clavis ad lignum pcdibns manibusque rOnlixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in crucc; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus cst, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omr.cm fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Judaeis; nam a Domino electa crat. Ipsam enim crucem suani signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo supcrato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit glo riuri II;:;; in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui; talem bonorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux houorala est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, nemincm judicavit: et malos passus est. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut vcniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Uude distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui po tuit de sepulero resurgere. Unde publicavit misericordiam ? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce il lis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 3d). Sive ergo propter hoc, quia non vcnerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non judico quem quum: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem judicatis, addidit, Ego non judico quemquam, ut intelligamus Christum non s cundum carnem judicare, sicut ab hominibus judicatus est.
5. Nam ut agnoscatis jam et judicem Christum, audite quod sequitur: Et ti judico ego, judicium meum verum est. Ecce habes et judicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias judicem. Quare autem dixit judi cium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. Dixi vobis, fratres, quia Joannes iste evangelista sanctus multum alte volat: vix est eum mente comprehendere. Mysterium autcm altius volantis opus est ut commemorem Charitatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi ipsius Joannis, cujus est hoc Evangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor, , personas; hominis, vituli, leonis, aquilae (Ezech. i, 5-10; Apoc. IV, 6, 7). Qui ante nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangelistas intellexerunt. Leonem pro rege positum, quo niam videtur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiametterribilem fortitudinem. Haec persona tribula est Matthaeo, quia in generationibus Domini rcgiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem regiam de semine David rcgis. Lucas autem quoniam coepit a sacerdotio Zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris Joannis Baptistae, vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio sacerdotum. Marre bomo Christus merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed tantum ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de iis qu;e in terra gessit Dominus noster Jesus Christus, non recesserunt: de divinitate ejus perpauca locuti sunt, tanquam in terra cum illo ambulantes. Restat aquila: I ł ipse est Joannes, sublimium praedicator, et lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator. Dicuntur cnim et pulli aquilarum a parentibus sic probari, patris scilicet ungue suspendi,etradiis solis opponi: qui firme contemplatus fuerit, filius agnosci tur; si acie palpitaverit, tanquam adulterinus ab ungue dimittitur. Jam ergo videtc quam sublimia loqui debuit, qui est aquilae comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum cogitamus, act capi dum dicimus.
6. Quare ista dixi? Forte cnim post haec verba quisquam mihi juste dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam ? quid ei committis linguam tuam ? Ad hoc respondeo: Multi haeretici abundant, et ad hoc eos Deus aban. dare permisit, ne semper lacte nutriamur, et in bruia infantia remaneamus. Quia enim non intellexerunt quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quaestiones molestissimas intulerunt; coe perunt exagitari et fluctuare corda fidelium. Jam tunc necessitas facta est spiritualibus viris, qui aliquid secundum divinitatem Domini nostri Jesu Christi, non soluin legcrant in Evangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima conflicta tione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent. Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Jesum Christum, aut diversae substantiae esse quam Pater est, aut tantum esse Christum solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, ipse sit Spiritus sanctus: quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, nun Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem, aut ita Deum ut non et hominem; a fide naufragiverunt, et de portu Ecclesiae projecli sunt, ne inquietudine sua naves secum positas frangerent. Quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nospertinct prorsus indigni, quantum autcm ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum cjus nu mero constituti, non vobis taceamus quod aut intelligutis, Mecumque gaudeatis.; aut si intelligere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis.
7. Dicam ergo; capiat qni potest, credat qui non potest: taMen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ega non judico quemquam, aut modo, aut secundum carneM. Sed et si ego judico, ju dicium meum vemm est. Quare judicium tuum verum est ? Quia solus non sum, inquit,, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Jesu ? Si solus esses, falsum esset judicium tuum; et ideo verum judicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat; Verum eat, inquit, judicium meum. Quare ? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit ? Et te misit, et M est ? Itane et missus non recessisti ? itane et ad noa venisti, et ibi mansisti ? Quomodo istud creditur ? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, uon opus erat ut crederetur; qwia videretur. Ideo cre. dis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si noa credis, nunquam oapies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, at intellectus impleat te. Verum est, inquit, judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Paier. Ergo, Domine Deus noster Jesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo; postremo sic credo, ne arroganitiae sit dicere, Sic intelligo. Prorsus et lic est Dominus noster Jesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divi nitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus.
8. Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici qui vocantur et Patripassiani, qui dicuot ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse aon credas, sed a Filio incamato Patrem recessisse non credas. ale carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat ? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere judicium Dei, ea. non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spi. ritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coe- lum, tu ibi es. De terra erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Si ergo et in inferno dickur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit ? Vox enim Dei est apud prophetam, Coelum et terram egoimpleo (Ierem. XXIII, 24). Ubique ergo est, qui nullo dauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum et. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco manens venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est, quomodo cum Filio non est ? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et tecum est ?
9. Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus est Filius T Hoc enim dixit, Et si judico, verum est judicium meum; quia solus non sum, aed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum eat judicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es ? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audit Par trem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inqutt. Quare solus non es ? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: audis, Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intelligentia, Doli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras, Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius: modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est. Bene agnoscis: sed noli dicere, Pater major est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distautem secundum naturam esse putaveris; a Cbarybdi quidem evasisti, sed in Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Jam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene per riculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud ? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia uon ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est ? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem ei Filium, audi ipsum Filium; Ego et Pater unum sumus (foan. x, 30). Non dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est1: sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus; utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergp diversum; si sumus,: ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo ideo verum est, ipquit, judicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; nou ita hic sum, ut cum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi (Philipp. II, 7,) sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater.
10. Dixerat de judicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hemi- 1 num testimonium verum est. Ego sum qui de me testi monium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui ,Mi sit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati nen essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi DeM dixit, ln ore duorum vel trium testium stabit omne ver bum (Deut. xix, is; Matth. XVIII, 16). Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et due mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur: numquid quia dno erant, ideo falsi testes, non erant ? De duobus dicimus aut de tribus i unrversus populus mentitus est contra Christum (Luc. XXIII, 1). Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo acci. piendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis ? Vis habere bonam causam ? Habeto duos vel tres testes, Patrem et FHium et Spiritum sanCtum. Demque quando Susanna casta femina fidelisque conjux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit (Dan. XIII, 36-62). Ergo quia in Lege vestra scriptum cst, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis judicium. Ego enim, inquit, non judico quem quam, sed testimonium perhibeo de me: differo judicium, non differo testimonium.
ii. Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum judicem, Deum testem. Non enim dedignatwr testis esse qui judex est, aut promovetur cum fit ju. dex; quoniam qui testis est, ipse judex erit. Quare ipse testis ? Quia non quaerit atium unde cognoscat qui sis. Quare ipse judex ? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas prajcipitandi et in coelos levandi, diabolo conjungendi et cum Angelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, judex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc judicabit te, modo videt te: non est unde illum raNas, cum coeperit judicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui judicem illum possint circumvenire, quando te caeperit judicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebam. Noluisti audire quod praeccpi, seraties quod predixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi.
12. Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui mi sit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non judita, quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, lit. Jam in eisdem verbis Evaagelii disputavimus, et nune admenemus, non hoe ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio judicante; sed quoniam bonis et malis in judicio solus Filius apparebit, in ea Corna in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, Discipulis quippe tunc conspicentibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sie veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I. 11): id est, in forma hominis in qua judicatus est judicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 40; Joan. xix, 37). Cum vero euntibus justis in vitam aeternam, videbimuseum sicuti est; noA erit illud judicium vivorum et mortuorum♦ sed praemium tantummodo vivorum.
13. Item ne moveat quod ait,In Lege vestra scriptum eat quia duorum hommum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse iilam legem Dei, quia non dictum est, In loge Dei: sciat ita dictum esso, In Lege vestra, ianqunm diceret, in Lege quae vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum: H tamen dicimus, Da nobis ho die (Matth. vi, 11).
On this page