Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 40
Ab eo loco, Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Fi- lium hominis; usque ad id, Et cegnoscetis veritatem, et ventas liberabit vos. Cap. VIII, f. 28-32.
1. De saneto Evangelio secundum Joannem, quod gestare nos videtis in inanibus, jam multa audivit Charitas vestra, quae Deo donante sicut potuimus dispulavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum: nulla quippe avis volare alias perhibetur. Proinde qua; ex ordine subscqunnlur, sicut ea Dominus tractare dnnaverit, intentissime audite.
2. Loculi sumus vobis de praecedenti lectione, iv- sinuantes quomodo intelligamur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset Dominus Jesus, Verax est qui me misit (Jonn. VIII, 26), non intellexerunt Judaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium ho minis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed aicutdocuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enijn aliud videlur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul duhio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse cre. dituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini pas sionem et resurrectionem et ascensionem, cum niiracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserant, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia Judaeorum (Act. II, 37, 4!, et IV, 4), quos ibi videbat, qua .do dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens, Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam: ordine vestro I cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc eraat credituri ex iis qui audiebant, id est, post passionem Domini: nam paulo post dicit, Haec eo In.. quente9 multi credidcrunt in eum, cL nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli: quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postca fue. rant credituri, quibus dicit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut ncmo desperaret in quocumque scelere inae sibi conscius, quando videbat eis donari homicidium qui occiderant Christum ?
5. Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Jam nostis quid sit sum; IICC assiduc repetendum est, ne pariat res tanta fastidiunt. Recolite illud, Ego sum qui sum, et Qui est, misit me ( Exod. III, 14); et agnoscetis, quid dictum sit, Tunc scietis quia ego sum: sed et, Paicr ost, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit, Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error Sabellianorum, boc est Patripassianorum, quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum scilicet qui dixerunt, Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una: propter istum ergo cavendum errorem cin dixisset Dominus, Tunc cognoscetis quia ego sum; ne ipse intelligeretur Pater, continuo subjunxit, Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Parer, haec loquor. Jam gaudere coeperat sabellianus, erroris sui occasione conperta: statim ut se tanqnam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaveras eum esse Patrem, quia dixit, Ego sum: audi quia Filius est, Et a meipso facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil ? A meipso non sum Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio Deus: Filius est Deus de Dco; Pater autem Deus, sed non de Deo: Filius (81 lumen de tuinine; Pater autem lumen, sed non de lumine: Filius cst, sed est de quo est; Pater autciu cst, sed non est de quo est.
4. Quod ergo addidit, Sicut docuit me Pater, haec loquor; nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest hamana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire. Nolitc ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium: sicut facis III, quando verba aliqua dicis filio tuo, monens cum et instruens eum quomodo loquatur, ut 'Iuncumque audivit a te, commendet memoria:; cum commendaverit memoriae, proferat et lingna, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita Cogit re, ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos conspicuos, staturam molusque corporis, linguae officium, distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod portinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbuni caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). Ibi non tc prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex Maria virginc, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit ut homo, amhulavit ut homo, csurivit, sitivit ut homo, dormivit ut homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut bomo; in eadem forma vesurrexit, in eadem forma ante oculos discipuloruni ascendit in coelum, in cadum forma vcuturus est ad judicium. Angelorum enim vox est in Eva.. gclio expressa: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Quando ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogita, si est in te fides: quando autem cogitas, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deam, et Deus erat Verbum (Joan. I, 4), pereat de cordc tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde luo figmentum tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiae, occurrat tibi pulchritudo justitiae. Forma est? statura est? color est? Nihil horum est,ettamen est: nam si non esset, nec amarcLur, nee mcrito laudaretur, nec amata nec laudata corde moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset sapientia ? Porro autem, o homo, si sapientiam tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiae Dei audes ingerere humani corporis formam?
5. Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo loculus est Pater Filio, quoniam, Filius ait Sicut docuit me Putrr, haec loquor? Locutus est illi? Quando docuit Pater Filiuln, verba fccit, quomodo tu, quando doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Ycrbo? Quae verba multa fierent unico Verbo? Verbum enim Patris aun s habuit ad os Patris? Carnalia suut ista, pcreant de cordibus vestris. Hoc cnim dico, eccc si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea verba sonucrunt, sonisque aurcs pepulerunt ,etper sensum auditus vestri ad cor sent ntiam perduxcrunt, si intellexistis. Facite aliquem: audisse latinae linguae hominem, tantummodo audissc, nec tamen intellexissc quod dixi: quantum ad stre- t pilum pertinet emissum ex ore meo, sic ejus ille particeps iactus est qui non intellexit, quomodo et vos; eum sonum audivit, eaedem syllabae aures cjus percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non intellexit. Vos autem si intellexistis, unde intellexistis? Ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam intellexistis; duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum qnis dixit ut intelligerelis? Sinc dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi vestro. Munus Dei est intelligentia. Quis hoc dixit in corde vestro, si intellexistis? Cui dici- Psalmus, Da mihi inlelleclum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Verbi gratia, episcopus locutus cst. Quid locutus est, aliquis ait? Respondes quid locutus sit, et addis: Verum dixit. Tunc alius qui non intel lexit: Quid dixit, inquit, aut. quid est quod laudas? Ambo ine audierunt, ambobus ego dixi; sed uni ipsorum Deus dixit. Si parva magnis couiparare conceditur, quoniam nos ad cum quid sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritualiter facit in nobis Deus, quod nee sonus est (jui aurem percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, njc sapor qui faucibus judicetur, nec durum et molle qu >d tangendo sentiatur: tamen aliquid est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quanluni potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo compararc; sic cogitate. Incorporaliter Pater loculus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem gcnuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut • noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum ili gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictur' est, naturae verit.ilis csse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum.
6. Dixit ergo ista Juda is, et addidit: Et qui me misit mecum est. Jam hoc et aute dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. £t tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tautum est, nun et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia ? ubi non est qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Sed forte Pater ubiquc,ct Filius non ubique est? Evangelistam audi: In hoc mundo erat, et mun dus per eum factus eat (Joan. I, 10). Ergo, inquit, qui misit me, cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine Hinc. Dui euim generatio non habet initium temporis, quia per genium facta sunt tempora.
7. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. Utinam et me loquente multi qui aliud sapiebant intelligant, et credant in eum. Quidam enim fortasse suut in ista multitudine ariani. Non audeo suspicari esse sabellianos qui ipsuni Patrem dicunt esse qui Filius est: haeresis quippe isU nimis antiqua est, et paulatim eviscerata.. Arianorum autem adhuc videtur habere aliquas notiones quasi cadaveris putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis: oportet inde reliquos liberari, sicut inde multi liberati suut. Et quidem ista civitas eos nou habebat; sed posteaquam multi peregrini advenerunt, nonnulli et ipsi venerunt. Ecce haec Domino loquente multi Judaei crediderunt in eum; ecce et me loquente Ariani credaut, non in me, sed mecum.
8. Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Judceos: Si vos manseritis in verbo meo. Idco manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse caepis- tis. Si manseritis, hoc est in fide quae in vobis esse credentibus coepit; quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attendi, et ex idta humilitate aliam celsitudinem quaere. Fi des enim humilitatem habet :cognitio et immortalitas et aLternitas nou habethumilitatem, sed celsitudinem; erectionem, nullam defectionem, aeternam stabilitatem. nullam ab inimico expugnationem, nullum de. ficiendi limorem. Magnum est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in aedificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur; nulla ibi expolilio, nulla pulchritudo apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulchritudo; totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice surrexit. Scd vides radicem, et nun delectaris; vides arboremet miraris. Slulie, quod miraris, inde surrexit quo nou delectaris. Paruiu aliquid videtur fidcs credentium, non habes stateram unde appendas. Audi ergo quo perveniat, et vide quanta sit: sicut et ipse Dominus alio loco dicit, Si habucritis fidem sicut granum sinapis (Matth. xvu, 19). Quid humilius, quid vehementius? quid minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei eritis. Et quid nobis prodest? Et cognoscetis veritatem.
9. Quid promitti credentibus, fratres? Et cognoscetis veritatem. Quid enim? nou iliam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si nun cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. ii, 9). Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod nou vides credere; veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loco ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat, humilis factus crat; ab omnibus videbatur, nee ab omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidcbatur, a paucis dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et structurae futurae. k Quod Dominus ipse attendens quodam loco ait, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eunt, et ostendam meipsum illi (Joan. xiv, 21). Quem qui audiebant, utique jam videbant; eis tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic, Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde Joannes ipse sanctus evangelista in Epistola sua: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum ap paruit quid crimus. Jam sumus, et aliquid erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi: Nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Unde? Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Magna promissio; sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat. Si credis, mercedem exige fidei; si amem non credis, fidci mercedem qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: ut contemplemini ipsam veritatem sicnti est; non pcr verba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos, quod legitur in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Moneta Dei sumus, nummus a thesauro oberravimus. Errore detritum est quod in nobis fuerat impressum; vcnit qui reformet, quia ipse formaverat: quaerit et ipse nummum suum; sicut C;csar nummum suum; ideo ait, Red dite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21): Caesari nummos, Dco vos ipsos. Tunc ergo exprimetur veritas in nohis.
10. Quid dicam Charitati vestrae? 0 si cor esset qualitercumque suspirans in illam ineffabilem glorjam! 0 si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et saeculum non amaremus, et ad eum qui nos vocavit, pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium, sinus cordis est; capicmus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc nobiscum agit Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei, hoc ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, verum etiam in modum tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non amat multum nummum, qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem, non ausus sum dicere, Non amat nummum; sed, non mullum amat nummum: quasi amandus sit nummus, sed non multum. 0 si Deum digne amemUR, nummos omnino non amabimus ! Crit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum cupiditatis; quo utaris ad necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid in te cgit quod audisetlaudas. Utere mundo, non te capiat mundus. Quod intrasti I, iter agis, exiturus venisti, non remansurus: iter agis, stabulum est haec vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo ntitur mensa, calice. urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus. Si tales fueritis, eri- Bile cor qui potestis, et audite me: si tales fueritis, ad ejus promissa venietis. Non enim multum est ad vos, quia magna est manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur; dicatuf illi: Vocasti nos, invocamus te; ecce audivimus vocantem, audi invocantes: perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti; noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum, germina tua intrent in horreum. Abundant tentationes in mundo 1; sed major est qui fecit mullum: abundant tentationes; sed non deficit qui in illo spem ponit, in quo defectus nullus est.
11. Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia liberlas de qua loquitur Dominus noster Jcsus Christus, non hujus temporis est. Videte quid adjunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritus libcrabil vos. Quid est, liberabit vos? Liberos vos faciet. Dcnique Judaei carnales, et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turha qui erant qui non credebant, iujuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis, Veritas liberabit vos. Indi gnati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant: et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa servitute nimis longum est ut hodie disputemus.
On this page