Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 52
Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec loculus est Jesus, et abiit, et abscondit se, ab eis. Cap. XII, ℣. 27-36.
i. Postquam Dominus Jesus Christus verbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, qnod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent, ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna, Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo ante dixisti, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam oeternam custodit eam. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret, turbavit semetip sum (Joan. XI, 33). Oportebat enim ut unus mediator. Dei et hominum homo Christus Jesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et intima I.
i. Audio superius dicentem, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert. Audio, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam oeternam custodit eam. Nee permittor tantummodo mirari, sed jubeor imitari. Deinde sequentibus verbis, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi el minister meus erit; mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae hujus totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem, Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi jubes animam meam, si turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram. si petra succumbit? Sed videor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem. Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem infirmita- tis tuae: vires suggero ut currus, nee reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. 0 Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco miscricordiam tuam! nam quod tu tantus tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris.
3. Denique homo qui sequi vult, audiat qua sc. quatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundue passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei. Attende enim quid deinde subjungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subjungat, cum dixisset, Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum. Docuit tc quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem cer tam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, qnia te vult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utiqne si nollet non tentaretur, qucmadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quoe tu in tentationibus debcas respon dere (Matth. IV, 1-10). Et ille quidem teniatus est, sed non periclitatus; ut duceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exirc. Sicut autem hic dixit, Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit, Tristis est anima men usque ad mor tem; et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: hominis suscepit infirmitatcm 1, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere, Verum tamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 38 et 39). Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem, Clarifica tuum no men; nisi, in sua passione et resurrectione! Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clari ficat suum nomen etiam in similibus passionibus servorum suorum ? Unde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum (Joan. xxi, i8, 19). Ergo et in illo Deus clarificavit nomen suum, quia sic etiam in membris suis clorificat Christum.
4. Venit ergo vox de caelo, Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et a,. cendet in caelum. Et aliter intelligi potest. Et clarifi cavi, cum de Virgine natus est, cum virtutes opera- tus est, curo coelo indice per stellam a Magis adoratus cst, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et Ouctibus imperavit, cum mortuos suscitavit: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus.
5. Turba ergo quat stabat, et audierat, dicebat toni truum factum esse: alii dicebant, Angelus ei locutus est. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. Hic ostendit illa voce non sibi iudicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari pportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios divinitate facta est; sic anima ejus, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est.
6. Attende caetera. Nunc, inquit, judicium est mundi. Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur judicium, erit judicandorum vivorum et mortuorum, judicium erit praemiorum poenarumque aeterparum. Quale ergo nunc judicium est? Jam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Charitatem vestram, dici etiam i judicium non damnationis, sed discretionis: unde scriptum est, Judica met Deus, et discerne causam I meam de gente non sancta (Psal. XLII, i). Multa autem sunt judicia Dei: unde dicitur in Psalmo, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Dicit etiam Apostolus, 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus (Rom. xi, 33)! Ex quibus judiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus, Nunc judicium est mundi; servato illo judicio in fine, ubi novissime vivi et mortui judicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno ejus Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, hanc esuis redemptis diaboli expulsionem.
7. Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod ait, Nunc judicium eat mundi, secutus exposuit: ait euim, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad si nistram scparalis; sed judicium quo princeps hujus nundi ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat, et quo eum ejicicndun) dixit foras? Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim de illo judicio diceret, quod in fine venturum est, posset aliquis opinari ignem aeternum, quo mit. tendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt ex parte ejus; non natura, sed vitio; non quia creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum, ejicietur foras. Quia vero ait, Nunc judicium est mundi; et exponens quid dixerit, Nunc, inqnit, princeps hujus mundi ejicietur foras: hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum mul-. tos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, ejicitur foras.
8. Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et Prophetarum, veterumque justorum nun ejectus est foras ? Ejectus est plane. Quomodo .ergo dictum est, nunc ejicietur foras ? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in bominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis jam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est, Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. vI, 39), potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spirltu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam Domiuum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt (Luc. II. 25-38); et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto, tanta per Spiritum sanctuin praedixerunt (ld. I, 41-45, 67-79). Sed Spiritus non dum erat datus; id est, ilia abundantia gratiae spiritualis, qua congregati linguis omnium loquerentur (Act. II, 4-6), ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur.
9. Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus ejicietur foras, jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est in trinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Et si aliqua tela ejus missa perveniunt, admonet Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei (I Thess. v, 8). Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat, Quia sicut pugnantibus dictum est, Haec scribo vobis, ut non peccetis: ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt, Et si quis pecca verit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Chri stum justum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum (I Joan, II, i, 2). Quid enim oramus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur ? Et quid aliud petimus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, i2, 13), nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrampat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit.virtute supcrarc? Quantaslibet tamen adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fidrs habitat, ejectus est foras. Sed nisi Dominus custodi erit civitatem, in vanum vigilabil qui custodit (Psal. CXXVI, 1). Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare.
10. Absit autem ut diabolum mundi principcm ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis liominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, seeundum quod dicimus, Bona domos est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum bominum vel malorum. Sic ergo diCtum cst, Princep. hujus mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur eUam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus, Deus erat in Chri sto, mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19). Hi suiU ex quorum cordibus princeps hujus mundi ejicitur foras.
ii. Cum ergo dixisset, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; Et ego, inquit,si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia, nisi ex quibus ille ejicilur foras ? Non autem dixit, omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Non itaque hoc ad universitatem hominum rctulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum,etanimam, et corpus; et illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 48), omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse, periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur ( Joan.. x, 28). Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus bonorum omnibus, sive in diversitatibus in geniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post Me: ut sil caput eorum, et illi membra ejus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait, Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subjunxit enim, et ait, Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus ?
12. Respondit ei turba: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Opor tet exaltari Filium hominis? Et quis eat iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam boc loco non ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: scd superins dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui cum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur, Filius ho minis (Joan. XII, 25,23). Hec itaque isti :nimio reti nentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus., fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis eat enim iste Filius hominis ? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est, quomodo crucis passione monetur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Noa ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapicntia, sed stimulata conscientia.
13. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Judaeis: sicut credentibus lapis quem reprobavcrunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 6-8). Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia. Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in vcritalem, ut renascamini in veritate..
14. Haec locutus eat Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offende bant. Cum autem abscondit se Jesus ab eis qui eum occidere cupiebant ( quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, noa suae potestati derogavit.
On this page