Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 53
Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Cap. xn, f. 37-43.
i. Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Judaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse lnoriturum, cum ex Lege audierint quod Christus manet in aeternum; hortatus eat eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, nc comprehenderentur a tenebris. Et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus dominicis lectionibus verbisquc didicistis.
i. Deinde inlulil Evangelista unde hodiernum capi. tulum recitatum est, et ait: Cum antem lanla signa fe cissel coram eis, non credebaut in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro ? ct brachium Domini cui revelatum est ? i Ubi salis ostendil brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, cique Filius tanquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris; sic'Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi qnia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus vernum ejus esset Sed Dominus Jesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis memhrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum; quia cum omnia per ipsum facta suut, Dei Verbum erat.
3. Cum ergo audimus braChium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta suntomnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec coi- I lectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his verbis audeant dicere, Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium ejus est Filius; non enim dune, sed una persona est homo et brachium ejus. Non intelligentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibusetnotissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auteratur, dolens dicit, Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater opcralus est omnia; ne hoc non in telligendo, et in sui erroris tenebris permanendo, sintiks sint Judaeis ipsis, de quibus dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est ?
4. Die occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes ejus latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur, nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non suffecerimus, ab iilo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare; quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est ali quid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Judxi, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est ? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse iufidelitatem Judaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim prescivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quaeille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Judxi, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non maium, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus.
5. Sedetquae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adjungit enim, et dicit, Propterea non poterant credere, quia ite. rum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos. Dicitur enim nobis: Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere ? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium, Pro pterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, etinduravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica Scriplura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diaboto, quod excaecavit oculos eorum, et car induravit; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quarebat Israel, hoc non est con secutus; electio autem consecuta est: cceteri vero excae cati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compuctionis; oculos, ut noss videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 7, Isai. VI, 10).
6. Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe qnam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias prophela praedixit: hoc autem Propheta praedixit, quia Deus hoc futuram esse praescivit. Quare autetn non pote. rant, si I me quaeratur, cito respondeo, quia noiebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta ? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis; ocutos, ut non videant, et aurea, ut non audiant, et ex caecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando: quod occulto judicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit ? numquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. ix, 14). Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adjuvat, misericorditer tacit; sive quando non adjuvat, juste facit: quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei ? Justa ergo sunt, sed occulta. Idco cum quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adjuvante illuminetur: non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et inveatigabiles viae ejus (Id. xi, 35)! Unde dictum est in Psalmo, Judicia tua, sicut multa abyssus (Psal. xixv, 7).
7. Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestrae Charitatis im pingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quiaetvestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scruta tua fueris (Eccli. III, 22). Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat, Nihil est occultum quod non revelabitur (Matth. x, 26): sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 et 16). Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducct ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 5). Non enim ipse Dominus Jesus Christus suis illis magnis ei praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat, Jfulta ha beo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (loan. XVI, 12). Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hie non potuimus.
8. Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit sc posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne aodeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis i orationem qua dicimus, Ne noa inferas in tentationem, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis ! arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem; et jubentem quid facere debcamus, et adjuvantem u'iotplere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? 0 Domille, o Pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera noa a malo (Matth. VI, 13)! Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne dejiciat fides tua (Luc. XXII, 32); ne sie existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 42); ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat in.. firmitas (Galat. v, 6). Ipsa est fides quae per dilectionero operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est (Rom. xu, 5); ut qui gloriatur, nou io seipso, sed in Domino glorietur ( I Cor. I, 31).
9. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba crat, ut ignorantes Dei justitiam, suam vellent constituere sicut dicit de iilis Apostolus, Justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. x, 5). Quia enim non ex fide,. sed tanquam ex operibus tu muerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non po teranl, ubi intelligendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare scipsum non po test (II Tim. II, 13). De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae; ita quod illi nou poterant credere, culpa est voluntatis humanae.
10. Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tautum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse neeessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non euim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5); credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare (Luc. xix, 10); credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quia ergo ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur super bns, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quanuliu talia sapiunt, non possunt credere. Itine excaecantur, et indurantur; quia negando divinum adjutorium, non adjuvantur. Iloc de Judaeis qui excaecaii et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus Spiritu Propheta praedixit.
11. Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sil, non, id cst, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant corde; quia et hie utique dictum est (a), ut non intelligant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtu tum, converte nos (Psal. LXXIX, 8). An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum cst, ut quoniam superbae et perversae voluntatis erant, et suam justitiam constituere volebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eoram ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed justitiam Dei qua justificatur impius ? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit, Testimonium illis perhi beo quia zelum Dei hiabent, sed non secundum scientiam: tunc cnim et hoc subjunxit, atque ait, Ignorantes MMM Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. x, t, 3). it. Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, el locutus est de eo. Quid viderit Isaias, et boc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro ejus legendum et intelligendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostend, mihi temetipsum, manifeste ut videam te (Exod. XXIII, 13); quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum appa ruerit, similes a erimus, quoniam videbimus eum sicuti eat ( I Joan. III, 2). Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a qui busdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Ili enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid dictum sit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 50). Prorsus in forma Dei in qua :qualis est Patri, etiam Filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine I hominum factus (Philipp. 11, 7), visibilis factus cst. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subjecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, invisibili visioni praeparemur. Duali enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8).
13. Verumtamen et ex principibus muli crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: dilexerunt enim gloriam ho minum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superavcrat Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu CArM, per quem mihi mundus crucifixus eal, et ego mundo (Galat. VI, 44). Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.
On this page