Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 54
Ab eo quod ait Jesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Cap. XII, t. 44-50.
i. Loquente Domino nostro Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderum, nee poterant credere, eo quod occulto, nee tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Eorum autem qui credidcrunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis vcnienli occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero ex principibus nou audebant confiteri, ut de synagoga non ejicerentur; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt glo tiam hominum magis quam gloriam Dei (Joan. XII, 43). Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait, Cum exaltaverilis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum (Id. VIII, 28): -alii vero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Judaeorum, quae post. modum debellata, ad testimonium prophetiae quae du Christo scripta est, in toto pcne orbe dispersa est. i
i. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione, Jesus clamavit, et dixit; uude lectio coepit hodierna: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui misit me. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me ( 1 d. VII. 16). Ubi intellc ximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, quod a scipso ipse non esset, sed babere' a quo esset (Supra, Tract. 29). Deus euim de Dco# Filius Patris: Pater autem non Dees de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc antem quod ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne puta- [ rent hoc cum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est cum credat esse Patrem; qui autem credit eum Patrem, necesse est I ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit I in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne 1 quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista, Dedit eia potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum, Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes (ld. x, 34): propterea dixit, Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi aequalem, et tunc vere credat in mc. Nam si putavorit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt ejus utique creatura, non Verbum. sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaetenlum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Patcr qui cum misit.
3. Et ideo cum dixisset, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intelligi tanquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Ycrbi aequalis sibi, continuo subjecit, Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait, Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me ? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederctur aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum eredit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eam qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eam et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos eerte ipse Dominus. Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam sicut graece angeli, latine nimtii vocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere anderct, Qui credit in me, non credit in me, aed in eum qui misit me: omnino enim non dicerct, Qai eredit in me. Credimas enim apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus jusliftcat impium. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Posset dicere apostolus, Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel, Qui audit me, audit cum qui me misit: hoc enim cis ipse Dominus ait, Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit (Matlh. x, 40). Quia deminus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tanquam in filio, dominus tanquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1); et quod nunc ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur, Et qui vi det me, videt eum qui me misit.
A. Attende extera: Ego lux in mundum veni, ut omuis qui credit in me, in tenebris non maneat. Dixit quodam loco discipulis suis, Vos estis lux mundi. No.. potest civitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed ..per candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videam opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis eat (Matth. v, 14-16): non tamen eis dixit, Vos lui venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse ? confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit te nebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a. ' se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut 'pro phetae, sicut apostolo: sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud lumen aquo illuminatur; ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille Cum autem dicit, Ut omnis qui credit in me, in tene bris non maneat; satis manifestat omnes se in tene bris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant ii quibus inventi sunt, debent credere in lucem qua venit in mundum, quia per illam factus est mundus.
5. Et si quis audierit, inquit, verha mea, et non CII stodierit, ego non judico eum. Mementote quae vos audisse in supcrioribus lectionibus novi;etqui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius, Ego nou judico eum; cum dicat alio loco, Pater non judicat quemquam, sed omnejudicium dedit Filio (Joan. v, 22): nisi quia intelligendum est, Modo non judico eum. Quare non judicat modo? Attende quid sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo esr tempus misericordiae, post erit judieii: quia, Misericordiam, inquit, et judicium canabo tibi, Domine (Psal. c, 1).
6. Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videle quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo quem locutus sum y ille judicabit eum in novissimo die. Non ait, Qui apernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo dic. Doc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sentetentiae ubi ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judi cium dedit Filio. Cum vero dixit, Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adjunxit, Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novis simo die: salis manifestavit semetipsam judicaturum in novissimo dic. Seipsum quippe locutus est, seip. sum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur ( Rom. II, i 3).
7. Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex teipso. Jam hoc saepe diximus; jam hoc tanquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid di cam et quid loquar. Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibas superiora locuti sumus, etcum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria rctinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt, eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint Angeli ? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam, dante Patre a quo est: et ipse quod habel, est; habet enim vitam, et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit, Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. v, 26). Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed eo dedit quo gcnuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est, Sicut habet ipse vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam ? Et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non luit Filius qui est vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna, sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius nou habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autcm mandatum datum, quia non est a scipso cui dicitur datum: et hoc est dare Filio sine quo nun. quam Filius fait, quod est gignere Filium qui nunquam non fuit.
8. Sequitur autem: Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandalum Patris; quid aliud dictum est, quam, Ego sum mandatum Patris ? Proinde et id quod adjungit, et dicit, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor; non accipiamus, dixit mihi, quasi Pater verba locutus sit tmico Verbo, aut egeat Dei verbis Dei Verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat vcl non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem, sicut dixit mihi, sic loquor, nisi, Verum loquor 1? Ita ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo jam diceret veritati! Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderctur. Dixit ergo veritati, quia genuit veritatcm. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est sed intelligentibus, quos docet ut nata est. Ut autem crederent lioniines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt; transvolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae quarum signa sunt soni, trajectae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intelligentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili luce perfundit. Qui ergo potest in ea videre I nativitatis ejus aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater quod loquerėtur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus ut pervenire possimus.
On this page