Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 56
Ab eo quod scriptum est, Venit ergo ad Simonem Potrum, etc., usque ad id, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Cap. XIII, t • 6-10.
1. Cum lavaret pedes discipulorum Dominus, Venit ad Simonem Petrum; et dicit ei Petrus: Domi ne, tu mihi lavas pedes? Quis enim non expavesceret la vari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo: tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum intercaeleros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur ista verba Evangelii. quia cum dictum esset, Coepit lavare pedes discipulorum, et extergere lin teo quo erat praecinctus; deinde subjunctum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus jam lavisset, post eos vcnisset ad primum. Quis enim nesciat pri mum Apostolorum esse beatissimum Petrum ? Sed non ita intelligendum est quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait, Domine, tu mihi lavas pedes? Quid est, tu ? quid est, mihi ? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipitanima, uon explicet lingua.
i. Sed respondit Jesus, et dixit ei: Quod ega facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult vidcre, non potest sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum, Ita dictum est, Si non lavero te, cum de solis pedibus agerctur; quomodo dici assolet, Calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi ne. ges capiendam tecum partem, nullam tibi nego ablucndum mei corporis partem.
3. Dicit ei Jesus: Qui lotus eat, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Hie moveatur for- Lassis quis, et dicat: Imo si mundus est totus, quid ei opus est vel pedes lavare ? Dominus autem noverat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas ejus secreta non penetrat. Verumtamen quantum nos erudire et ex lege sua docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid etiam ego de hujus quaestionis profunditate, illo adjuvante, respondeam: ac primum ipsam locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. Quis enim non ita rectissime loqui possit, Mundus est totus, praeter pedes ? Elegantius autcm Ioquitur si dicit, Mundus est totus, nisi pedes; quod tantumdem valet 1. Hoc ergo ait Dominus, Non ha bet opus nisi pedes lavare, sed eat mundus totus. Totus utique praeter pedes, vel, nisi pedes, quos habet opus lavare.
4. Sed quid est hoc ? quid sibi vult ? quid hoc necessarium est ut quaeramus ? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis ? nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedet, sed totus omnino: veremtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum nonbabemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit (I Joan. i, 8). Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis (Rom. vin, 34): et quotidie nos opus habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus, in ipsa oratione dominica conStemur, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, prorecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et justus qui dimittat nobis peccata, et mundet noe ab omni iniquitate (1 Joan. I, 9), id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra.
5. Proinde Ecclesia quam mundat Christus lavacro aquae in verbo, non solum in illis est sine macula et ruga (Ephes. v, 26, 27), qui post lavacrum regenerationis continuo ex hujus vitae contagione tolluntur, nec calcant terram ut opus habeant pedes lavare; verum etiam in iis quibus istam miserieordiam praebens Dominus, fecit eos de saeculo isto lotis etiam - pedibus emigrare. In bis autem qui hic demorantur, etiam si manda sit, quoniam juste vivunt; opus tamen habent pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt. Propter hoc dicit in Cantico canticorum, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos (Cant. v, 3)? Dicit enim hoc cum cogitur ad Christum venire, et terram calcare cum venit. Alia quaestio rursus exoritur. Nonne Christus sursum est? nonne ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris? nonne Apostolus clamat, et dicit, Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus eat ad dexteram Dei sedens, qum sursum sunt quaerite, non qum super terram. (Coloss. III, I et 2) ? Quomodo ergo ut ad Chriatum eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis sursum cor babendum sit ad Dominum, ut cum illo esse possimus ? Videtis, fratres, hodierni temporis angustias istam coarctare quaestionem. Quod et si vos forte minus videtis, ego utcumque video quantae .disputationis indigeat. Unde peto ut eam potius suspendi, quam vel negligentius vel angustius pertractari, non fraudata, sed dilata exspectatione patiamini. Aderit enim Dominus qui nos debitores facit, ut faciat etiam redditores.
On this page