Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 57
I. Non immemormei debiti, jam reddendi tempus agnosco. Donet unde reddam, qui donavit ut debeam. Donavit eniin dilectionem, de qua dictum est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); donet etiam sermonem, quem video me debere dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad Christum; cum potius jubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae tuper terram (Coloss. III, 1, 2). Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est: propter quod et Saulo in terra saevienti dicit, Quid me persequeris (Act. ix, 4)? Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabalar quod pedes Dominus discipulis lavit, cum jam ipsi discipuli ioti esseut, nee opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intelligendum quod Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa scilicet. conversatione vitae hujus, contrahit unde dicat, Dimitte nobis debita nostra (Matih. VI, 12). Ac sic etiam inde mundatur ab eo qui pedes lavit discipulis suis (Joan. XIII, 5), nec desinit interpellare pro nobis ( Rom. VIII, 34). Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis, Lam pedes meos; quo modo inquinabo eos ? cum vellet ire, et aperire ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat, ille speciosus forma prae filiis hommum (Psal. XI.IV, 3). Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis, ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi.
i. Sic enim ait: < Ego dormio, et cor meum viii.. lat; vox fratruelis mei pulsat ad januam » Deinde dicit etiam ipse: « Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines met noctis guttis. » Et respondet illa: < Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos > (Cant. v, i, 3)? 0 admirabile sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes, veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes ? Timet certe, quia per terram venit ad cum, qui eUam in terra est, quia suos hie constitutos non deserit. An non ipse ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saecuti (Malth. XXVIII, 20) ? An nou ipse ait, Videbitis caelos apertos, et Angelos Dei ascendenles et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51) ? Si ascendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic est ? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo inqui nabo eos ? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, penna.. nere autem in carne magis necessarium propter vos (Philipp. I, 23 et 24)? In eis hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet per fidem in cordibus hominum (Ephes. III, 17). In his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi fiant (I Cor. IX, 27). Tutius enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam cum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque jactantia, in qua utique in- quinaDtur pedes.
5. Ergo, ut apostolus Jacobus dicit, Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacubi I, 19). Dicit et alius homo Dei, Auditui meo dabia gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Hoc est quod dixit Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius, Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Fruamur auditu, sine strepitu nobis loquente intrinsecus veritate. Quanquam etiam cum forinsecus insonat per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum jactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quiet;lm in studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et dicat, Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est, Ego dormio, et cor meum vigilat; nisi, ila quiesco ut audiam? Otium meum non impenditur nutriendae desidia, sed percipiendae sapienliae. Ego dor mio, et cor meum vigilat: vaco, el vidco quoniam tu es Dominus (Psal. XLV, 1 ): quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Ec cli. XXXVIII, 25). Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus f.
4. Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait: « Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta > (Matth. i, 27). VOl ergo ejus pulsat ad januam, et dicit: c Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. > Velut si diceret, Tu vacas, et contra me ostium clausum est 2: tii studes otio paucorum, et abundanle iniquitate refrigescit charitas multorum (Id. xxiv, 12). Nox quippe, iniquitas est: ros vero ejus et guttae, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non ametur Deus. Caput enim Christi Deus (I Cor. XI, 3). Sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur: nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut exculiat quictem sanctis otiosis, et clamat, Aperi mihi, de sanguine meo soror meat de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente ? quomodo enim audient sine praedicante (Rom. X, 14) ?
5. Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias actionum, eo quod minus idoneos ad bac ministranda, etsine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit charitatis. Sed in eis qui jani de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt, rursus vestietur carne Ecclesia: non tamen nunc quando fervefaciendi sunt frigidi, sed tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difiicultatem propter inopiam praedicatorum,etrecolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed jam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus cxuta sunt, red ire nunc possunt?
6. Deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos acquirere ac regere, ac sic Christo aperire utcumque possunt, sed in his difficultatibus actionum peccare metuunt, Lavit inquit, pedes meos; quomodo inquinabo illos? Quisquis enim in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et quis est perfectus? quis est qui non offendit in tanta abundanlia iniquitatis, tanto frigore charitatis? Lavi pedes meos; quomodo inqui nabo eoa ? Quandoquidem lego, et audio, Nolite multi magistri fient fratres, quoniam majus judicium sumilis: in multis enim offendimus omnes (Jacobi. III, 1, 2). Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos ? Sed ecce surgo, et aperio. Christe, lava eos, Dimitte nobis debita no acra, quoniam non est exstincta charitas nostra: quia et noa dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Quando te audimus, exsultant tecum in coelestibus ossa humiliata (Psal. L, 10). Sed quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi aperiamus: et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sedcum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos. Haec vobis hodie satis sint, dilectissimi. Si quid secus quam opor tuit dicentes fortassis offendimus, vel laudibus vestris immoderatius quam oportuit elevati sumus; impetrate mundationem pedibus nostris, Deo placentibus orationibus vestris.
On this page