Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 65
In id quod Dominus ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos invicem diligatis: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. Cap. XIII, f f. 34, 55.
i. Dominus Jesus mandatum novum se discipulis suis dare testatur, ut diligant invicem: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut diligatis invicem. Nonno jao erat hoc mandatum in antiqua Bet lege, ubi scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. xix, 18)? Cur ergo novum appellatur a Domino, quod tam vctus esse convincitur? An ideo est mandalum novum, quia exuto vctere induit nos hominem novum ? Innovat quippe audientem, vcl potius obedientem, non omnis, sed ista dilectio quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, addidit, sicut dilexi vos. Nam diligunt invicem maritietuxores, parentes et filii, et quaecumque alia inter se homincs necessitudo humana devinxerit: ut taceamus dc dilectione culpabili atque damnabili, qua diligunt invicem adulteri et adulterae, scortatores et meretrices, et quoscumque alios non humana necessitudo, sed humanae vitae noxia turpitudo conjungit. Mandatum ergo novum dedit nobis Christus, ut diligamus invicem, sicut et ipse dilexit nos. Dilectio ista nos innovat, ut simus homines novi, hxredes Testamcnii Novi, cantatores cantici novi. Hac dilectio, fratres charissimi, antiquos etiam tunc justos, tunc Patriarchas et Prophetas, sicut postea beatos Apostolos innovavit: Ipsa et nunc innovat gentes, et ex universo genere humano quod diffunditur toto orbe terrarum, facit et colligit populum novum, corpus novae nuptae Filii Dei unigeniti sponsae, de qua dicitur in Cantico canticorum, Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5, sec. LXX)? utique dealbata, quia innovata; unde nisi mandato novo? Propter quod pro invicem sollicita sunt membra in ea; et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII, 25, 26). Audiunt enim, atque custodiunt, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis: non sicut se diligunt qui corrumpunt, nee sicut se diligunt homincs, quoniam homines sunt; sed sicut se diligunt, quoniam dii sunt et filii Allissimi omnes, ut sint Filio cjus unico fratres, ea dilectione invicem diligentes, qua ipse dilexit eos, perducturus cos ad illum finem qui sufficiat eis, uhi salietur in bonis desidorium eorum (Psal. CII, 5). Tunc cnim aliquid desiderio non deerit, quando omnia in omnibus Dcus erit (I Cor. xv, 28). Talis finis non habet finem. Nemo ibi moritur, qdo nemo pervenit, nisi huic sacculo nroriatur, non morte omnium, qua corpus ab anima de. seritur; sed morte electorum, qua etiam cum in carne mortali adhuc manetur, cor sursum ponitur. De quali mOrte dicebat Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita eat cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Mine fortasse dictum est, Valida est sicut mors di lectio (Cant. vin; 6). Hac enim dilectione fit ut in isto adhuc corruptibili corpore constituti moriamur huic saeculo, et vita nostra abscondatur cam Christo in Deo imo ipsa dilectio est mors nostra saeculo, et vita cum Deo. Si enim nvors est quando de corpore anma exit, quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? Valida est ergo sicut mors djleclia Quid ea validius, qua vincitur mundus?
i. Nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait Dominus, Mandutum novum do vobis, ut vos invi cem diligatis, illud majus praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus Dominum Deum. nostrum ex toto corde, ex iota anima, et ex tota mente: tanquam eniin hoc praetermisso vidctur dictum, ut diligatis invicem, velut hoc ad illud alterunl HoR pertincat, quo dictum est, Diliges proximum mum tanquam teipsum. In his euim duobus praeceptis, inquit, tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37- 40). Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Dcum, non cum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum ? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam dislingucndo addidit Dominus, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis? Non quod habcbamus, sed ut haberemus: ut perducat nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus. Sic etiam medicus recte dici. tur aegros diligere: et quid in eis nisi salutem diligit, quaro cupit utique revocare, non morbum, quem venit expellere ? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Hanc dilectionem polis donat ipse qui ait, Sicut dilexi vos, ut et vos diligalis invicem. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus invicem; hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione constringamur inter uos, et lam dulci vinculo connexis membris corpus tanti capiti3 simus.
3. Jn hoc cognoscent, inquit, omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem: tanquam diceret, Alia munera mea habent vobiscum etiam non mei, nou solum naturam, vitam, sensum, rationem, et eam salutem quae hominibus pecoribusque commu,nis est; vcrum etiam linguas, Sacramenta, prophetiam, scientiam, fidem, distributionem rerum snarum pauperibus, et traditionem corporis sui ut ardeant: sed quoniam charitatem non habent, ut cymbala concrepaui, nihil sunt, nihil illis prodest (I Cor. XIII, 1-3). Non ergo in illis quamvis bonis muneribus meis, quae habere possuut etiam non discipuli mei; sed in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in invicem. 0 sponsa Christi putchra inter mulieres! o dealbata ascendens, et incumbens super fralruelcm tuum ! quoniain cujus lumine illustraris ut candeas, ejus adjutorio fulciris ne cadas: o quam bene cantatur libi in illo Cantico canticorum vclut epithalamio tuo, Quia charitas in deliciis tuis (Cant. VII, 6, sec. LXX)! Ipsa non comperdiL cum impiis animam tuam; ipsa discernit causam tuam, et sicut mors valida est, et in deliciis tuis est. Quam mi randi generis mors est, cui paruo fuit uon esse in poenis, nisi esset insupcr in deliciis ! Sed hic jam iste sermo elaudatur: ab aio exordio tractanda suart quae sequuntur.
On this page