Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 66
De eo quod sequitur, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis ? usque ad id, Amen, amen dico libi; non cantabit gallus, donec tcr me neges. Cap. XIII, f 36 38.
i. Cum Dominus Jesus sanctam dilectioncm qua se invicem diligerent, discipulis commendaret, Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit Magistro discipulus, et Domino servus, tanquam sequi paratus. Propterea quippe Dominus, qui cjus animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit: Quo ego vado, non potes me modo sequi: tanquam diceret, Propter quod interrogas, non poLos modo. Non ait, non potes; sed non potes modo: di - lationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit, addendo atque dicendo, Sequeris autem postea. Quid festinas, Petre? Nondum suospiritu solidavit petra. Noli extolli praesumendo, non potes modo: noli dejici desperando, sequeris postea. Sed adhuc ille quid diCit? Quare le non possum sequi modo? Animam meam pro te ponam. Quid in animo ejus esset cupiditatis, videbat; quid virium, non videbat. Voluntatem suam jactabat infirmus, sed inspiciebat valetudinem mcdicus; iste promittebat, ille praenoscebat: qui nesciebat, audebat; qui praesciebat, docebat. Quantum sibi assumpserat Petrus intuendo quid vellet, ignorando quid posset? quantum sibi assumpserat, ut cum vcnisset Dominus animam suam ponere pro amicis suis, ac per hoc et pro ipso, ille hoc Domino offerre con- Meret: et nondum pro se posita anima Christi, animam suam polliceretur se posiLurum esse pro Christo? Respondit ergo Jesus, Animam tuam pro vic pones? Itane facies pro me, quod nondum ego pro te? Animam tuum pro me pones ? Praeire potes, qui sequi non potes? Quid tantum praesumis? quid de te sentis? quid esse te credis? Audi quid sis: Amen, amen dico tibi; non cantabit gallus, donec ter me neges. Ecco quomodo tibi cito apparebis, qui magna loqucris, et le parvulum nescis. Qui mihi promittis mortem tuam, ter negabis vitam tuam. Qui tc jam putas mori posse pre me, prius vive pro te: nam timendo mortem carnis tuae, mortem dabis animan tuae. Quanta enun vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum.
i. An apostolus Petrus, sicut eum quidam favore perverso excusare nituntur (Ambros. in Luc. XXII), Christum non negavit, quia interrogatus ab anciJla hominem se nescire respondit, sicut alii evangelistae contestantur expressius? Quasi vero qui hominem Christum negat, non Christum ncgat; et hoc in eo negat quod factus est propter nos, ne periret quod fecerat nos. Ergo qui ila confitetur Christum Dcum # ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus; quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum, non reconciliatur per me diatorem Dco. Unus cnim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. II, 5). Qui negat hominem Christum, non justificatur; quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, justi constitueutur multi (Rom. v, 19). Qui ncgat hoininem Christum, non resurget in resurrectionem vitae; quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntnr (I Cor. xv, 21 et 22). Pcr quid autem caput est Ecclesire, nisi pEr hominem, quod Verbum caro factum est f id est, Dei Patris Unigenitus Deus homo factus est, Quomodo est igitur in corpore Christi, qui negat bominem Christum ? Qui cnim caput negat, quomodo est membrum ? Sed quid multis im morer, cum ipse Dominus abstulerit omnes humanae argumentationis ambages? Non cnim ait, Nou cantabit gallus doneE hominem neges; aut, sicut loqui familiariore cum hominibus dignatione consuevit, Non cantabit gallus donee Filium hominis ter neges :sed ait, donec me ter neges. Quid est, me, nisi quod erat ? etquid nisi Christus erat? Quidquid ergo ejus negavit, ipsum negavit, Christum negavit, Dominum Deum suum negavit. Quia et ille condiscipulus ejus Thomas, quando exclamavit, Dominus meus et Deus meas, non Verbum, sed carnem tetigit; non incorpoream Dei naturam, sed hominis corpus curiosis manibus contrectavit (Joan, xx, 27,28). Hominem itaque tetigit, et tamen Deum cognovit. Si ergo quod iste tetigit, hoc Petrus negavit; quod iste exclamavit, hoc Petrus offendit. Non canlabit gallus, donec ter me neges. hicas licet, Nescio hominem; dicas licet, Homo, nescio quid dicis; dicas licet, Non sum ex discipulis ejus (Matth. XXVI, 34, 69-74, et Luc. XXII, 55-60): me negabis. Si, quod dubitare nefas est, Christus hoc dixit, verumque praedixit, procul dubio Petrus Christum negavit. Non accusemus Christum cum defendimus Petrum. Peccatum agnoscat inlirmitas; nam mendacium non habet veritas. Agnovit quippe peccatum suum infirmitas Petri, prorsus agnovit; et quantum mali Christum negando commiserit, plorando monstravit. Ipse suos redarguit defensores, et unde eos convincat, producit lacrymas testes. Neque nos cum ista dicimus, primum Apostolorum accusare delectal: sed hunc intuendo adlnoncri nos oportet, ne homo quisquam de humanis viribus fidat. Nam quid aliud pertinuit ad doclorem Salvatoremque nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quemquam praesumere debere, in ipso primo Apostolorum demonstraret exemplo ? In anima itaque Petri contigit quod offerebat in corpore. Non tamen pro Domino, ut temere prasumebat, praecessit, sed aliter quam putabat. Namque ante mortem et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et revixit plorando: sed mor tuus est, quia superbe ipse praesumpsit; revixit autem, quia benigne ille respexit.
On this page