Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 67
De eo quod Dominus dicit, Non turbelur cor vestrum; usque ad id, Iterum venio,etaccipiam vos ad meipsum. Cap. XIV, V 13.
1. Erigenda est nobis, fratres, ad Deum major intentio, ut verba sancii Evangelii, quae modo in nostris auribus sonuerunt, etiam mente capere utcumque possimus. Art enim Dominus Jesus: Non turbetur cor vestrum. Credite 1 in Deum, et in me credite. Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarcntur, consolatur eos, etiam se Deum esse contestans. Credite, inquit, in Deum, et in me credite. Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo: semetipsum enim exinanivit; non tamen formam Dei amittens, sed formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Mortem metuitis huic formae servi; non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei.
i. Sed quid est quod sequitur, ln domo Patris mei mansiones multoe sunt, nisi quia et sibi metuebam 1 Unde audire debuerunt, Non turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiori, Non cantabit gallus donec ter me neges (Joan. XIII, 38) ? Tanquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur: sed cum audiunt, In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis lo cum; a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationam se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio justior, alius alio sanclior; in domo Patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea jubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt (Matth. xx, 9): quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversa in aeternitate mensura. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita alterna significant dignitates. Alia est enim gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Tanquam stellae sancti diversas mansiones diversae claritatis , tanquam in coelo, sortiuntur in regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita Deus erit omnia in omnibus (1 Cor. xv, 41,42, 28), ilL quoniam Deus Charitas est (I Joan. IV, 8), per charitatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque cHam ipse habet, cun amal in altero quod ipse non habel. Non crit itaqnc aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas charitatis.
3. Proindc respuendi sunt a eorde christiano, qui putant idco dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi mancant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt, quia sine illo in regnum coelorum intrare non poterunt. Haec fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itanc taudem stulti homines,et carnalibus cogitationibus excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli vel cujuslibet Apostolorum, sed cujuscumque parvuli baptizati a regno coelorum separarclis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei l'atris inde separatis ? Non enim ait Dominus, In universo mundo, aut, in universa creatura, aut, in vita vcl bcalitudine sempiterna mausioncs multae sunt; sed, In domo, inquit, Patris mei mansiones multae sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habcmus ex Deo, domum non manufactam, aternam in calis (IlCor. v, 1)? Nonne ista est donnus de qua cantamus Doniino, Beati qui habitant in domo tua; in soeculu soeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) ? Ergone vos non domum cujusque baptizati fratris, sca domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. vi, 9), a regno scpararc coelorum, aut cam sic dividcre audebitis, ut aliqux mansiones ejus sint in regno coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit ut qui volunt habitare in regno coelorum, in -hac stultitia velint habifare vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno.
4. Et si abiero, inquit, et proeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 0 Domine Jcsu, quomodo vadis parare locum, si jam multae mansiones sunt in domo Patris lui, ubi tecum habitabunt tui ! Aut si accipis eos ad teipsum, quo modo iterum venis qui non recedis ? Ista, charissimi, si breviter explicare conemur, quantum videtur hodierno salis esse sermoni, coarctata utique non cla rebunt; et erit iNsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro largiente reddamus.
On this page