Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 69
In id quod Dominus dicit, Et quo ego vado scitis, et viam scitis; usque ad id, Nemo venit ad Patrem, nisi per no. Cap. XIV, t. 4-6.
1. Nunc est,dilectissimi, ut quantum valemus, intelligamus de verbis Domini posterioribus priora, et consequentibus praecedentia, in eo qnod audistis apostolo Thomae interroganti esse responsum. Dixerat enim superius Dominus, cum de mansionibus loqueretur, quas et esse dixit in domo Patris sui, et ire se ut praeparet eas; ubi intelleximus et esse jam mansiones ipsas in praedestinatione, et praeparari eas cum eorum qui ibi mansuri sunt, per fidem corda mundantur, quoniam ipsa Dei domus ipsi sunt;et quid est aliud manere in donno Dei, quam esse in populo Dei, cum idem populus est in Deo, et Deus in eo? hoc ut praepararet, Dominiis abiit; ut credendo in eum qui non videtur, ea quae in specie semper futura est, nunc per fidem mansio praeparetur: propter hoc ergo dixerat, Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum et possitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis. Ad haec dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis; ei quomodo possumus viam scire? Utrumque illos Dominus dixcrat scire, utrumque dicit iste nescire, et locum quo itur, et viam qua itur. Sed nescit ille mentiri: ergo isti sciebint, et scire se nesciebant. Convincat eos jam scire, quod se putant adhuc usque nescire. Dicit ei Jesus: Ego sum ria, et veritas, et vita. Quid est, fratres ? Ecce audivimus discipulum interrogantem, audivimus et magistrum docentem, et nondum capimus, etiam post vocem sonantem, sententiam latitantem. Sed quid non possumus capere ? NumquiJ poterant ei dicere Apostoli ejus cum quibus loquebatur, Nescimus te ? Proinde si eum sciebant, et via ipse est, viam sciebant: si 6um sciebant, et veritas ipse est, veritatem sciebant: si eum sciebant, et vita ipse est, vitam sciebant. Ecce scire convicti sunt quod se scire nesciebant.
2. Quid igitur et nos in isto sermone non cepimus 1 Quid putatis, fratres mei, nisi qnia dixit, Et quo vado scitis, et viam scitis ? Et ecce cognovimus quod sciebant viam, quia sciebant ipsum qui est via: sed via est qua itur; numquid via est et quo Hur? Utrumque autem illos dixerat scire, et quo vadit, et viam. Opus ergo erat ut diceret, Ego sum via, ut ostenderet cus qui cum scirent, viam scire qunm putaverant se ne. scire: quid autem opus erat ut diceret, Ego sum aia, et veritas, et vita, cum via cognita qua iret, restaret nosse quo iret; nisi quia ibat ad veritatem, ibat ad vitam? Ibat ergo ad seipsum, per scipsum. Et nos quo imus, nisi ad ipsum? et qua imus, nisi per ipsum? Ipse igitur ad scipsum per seipsum; nos ad ipsum per ipsum: ima vero et ad Patrem et ipse et nos. Nam et de scipso alibi dicit, Ad Patrem vado (Joan. XVI, 10): et hoc loco propter nos, Nemo, inquit, ve nit ad Patrem, nisi per me. Ac per hoc et ipse per seipsum et ad scipsumetad Patrem, et nos per ipsum et ad ipsumetad Putrem. Quis haec capit, nisi qui spiritualiter sapit? Et quantum est quod hic capit, etiamsi spiritualitcr sapit? Fratres, quid a me isia vobis vultis exponi ? Cogitate quam excelsa sint. Videtis quid sim, video quid silis: in omnibus nobis corpus quod corrumpitur aggravat animam, etdeprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Putamusne possumus dicere. Ad te te- vavi animam meam, qui habitas in caeto (Psal. CXXII, 1)? Sed sub tanto pondera ubi ingemiscimus gravati, quomodo levabo animam meam, nisi mecum levet qui posuit pro me suam ? Dieam ergo quod possum, capiat vestrum qui potest. Quo donante dico, co do nante capit qui capit, et eo donante credit qui nondum capit. Ntsi enim credideritis, inqu propheta, non intelligetis (Isa. VII, 9, sec, LXX).
3. Dic mihi, Domine meus, quid dicam servis tuis conservis meis ? Thomas apostolus ut te interrogaret, habuit te ante se; nee tamen intelligeret te, nisi haberet in se: ego interrogo te, quia te scio esse super me; interrogo autem in quantum possum super me clfundere animam meam, ubi non sonantem et tamen docentem audiam te. Dic milii, obsecro, quomodo vadis ad te. Numquidnam ut venires ad nos, reliqueras te: maxime quia non a teipso venisti, sed Pater te misit ? Scio quidem quod te exinanisti; sed quia formam servi accepisti (Philipp. II, 7), non quia formam Dei vel ad quam redires demisisti, vel quam reciperes amisisti: ettamen venisti, et non solum usque ad carnales oculos, verum etiam usque ad uranius hominum pervenisti. Quomodo, nisi in carne? Per hanc venisti manens ubi eras, per hanc redisti non relinquens quo veneras. Si ergo per hanc venisti et redisti; per hanc procul dubio non solum nobis es qua veniremus ad te, verum etiam tibi qua venires et redires, via fuisti. Cum vero ad vitam, quod es ipse, isti; eamdem profecto carnem tuam de morte ad vitam duxisti. Aliud quippe Dei Verbum est, aliud homo: sed Verbum caro factum est, id est homo. Non itaque alia Ycrbi, alia est hominis persona, quoniam utrumque est Christus una persona: ac per hoc quemadmodum caro cum mortua est, Christus est mortuus; et cum caro sepulta est, Christus est sepuftus ( sic enim corde credimus ad justitiam, sic ore confessionem facimus ad salutem [Rom. x, 10]); ita cum caro a morte venit ad vitam, Christus venit ad vitam. Et quia VerbUm Dei Christus est, Christus est vita. Ita miro quodam et inefFabili modo, qui nunquam demisit vel amisit seipsum, venit ad seipsum. Venerat autem, ut dictum est, per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: Deus enim verax, omnis autem horno mendax (Id. III, 4). Cum itaque ab hominibus abstulit, atque illuc ubi nemo mentitur, carnem suam levavit; idem ipse, quia- Verbum caro factum est, per seipsum, id est per earnem, ad veritatem, quod est ipse, remeavit. Quam quidem veritatem, quamvis inter mendaccs, et in morte servavit: aliquando enim Christus fuit mortuus, sed nunquam fuit falsus.
4. Accipite quamvis diversum et longe impar gxemplum, tamen utcumque ad intelligendum Deum, ex his quae propius subjecta sunt Deo. Ecce ego ipso, quantum attinct ad animum meum, cum hoc sim quod estis et vos, si taceo, apud meipsum sum: si autem lOquor vobis quod intelligatis, quodammodo ad vos profedo, nec me relinquo, sed et ad vos accedo, et nou recedo unde procedo. Cum autem tacuero, quodAmrnodo ad me redeo; et quodammodo vobiscuin maneo, si tenueritis quod audistis in sermone quem dico. Si boc potest imago quam fecit Deus, quid po. test non a Deo facta, sed ex Deo nata imago Dei Deus: cujus illud, quo ad nos egressus est, et in que ,a uobis regressus est, corpus, non sicut meus elapsus est sonus, sed manet ibi ubi jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9)? Molta de his. evangelicis verbis adhuc dici fortasse poterant et debebant: sed non sunt corda vestra spiritualibus cibis quamlibet suavibus oneranda; maxime quia spiritus promptus est, caro autcm infirma (Matth.XXVI, 41).
On this page