Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 72
In eamdem lectionem.i. Quid sibi velit, et quomodo accipiendum sit quod Dominus ait, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, non est facile comprehendere: et cum hoc ad intelligendum difficillimum sit, adjecit aliud difficilius, Et majora horum faciet. Quid est hoc? Qui faceret opera quae Christus fecit, non inveniebamus; qui etiam majora faciet, inventuri sumus ? Sed dixera. mus sermone pristino quia majus fuit umbrae suae tiansitu, quod discipuli fecerunt (Act. v, 15), quam fimbriae suue tactu, quod ipse Dominus fecit ( Matth. xiv, 36), sanare languentes; et quia plures Apostolis, quam ipso per os proprium praedicante Domino crediderunt: ut haec viderentur opera intelligenda esso majora: non quo major esset Magistro discipulus, vel Domino servus, vel adoptatus Unigenito, vel homo Deo; sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere, qui dicit illis alio loco, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Ipse quippe, ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, sine ipsis fecit eos, sine ipsis fecit hunc mundum; et quia homo etiam ipse fieri dignatus est, sine ipsis fecit et seipsum. Quid autem illi sine ipso, nisi peccatum ? Denique et hic id quod de hac re poterat nos movere, mox abstulit: cum enim dixisset, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; continuo seculus adjunxit, Quia ego ad Patrem vado, et quascumque petieritis, in nomine meo, haec faciam. Qui dixerat faciet, post ait faciam; tanquam diceret, Non vobis impossibile hoc videatur: non enim poteris esse major me qui credit in me, sed ego facturus sum et tunc majora quam nunc; majora per eum qui credit in me, quam praeter cumper me: ego tamen ipse praeter eum, ego ipse per eum: sed quando praeter eum, non faciet ipse; quando autem per cum, quamvis non per semetipsum, faciet et ipse. Porro autem majora facere per eum quam praeter eum, non est defectio, sed dignatio. Quid enim retribuant servi Domino, pro omnibus quae retribuit eis (Psal. civ, 12) ? Quandoquidem inter caetera bona etiam hoc eis donare dignatus est, ut majora faceret per illos quam pra ter illos. Nonne ab ore illius dives ille tristis abscessit, quando vitae aeternae consilium quaesivit (Matth. xix, 16-22)? Audivit, abjecit: et tamen postea quod ab illo auditum uon fecit unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ci quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus.
2. Verum hoc adhuc movet, quod haec majora per Apostolos fecit: non autem ipsos tantum significans ait, Opera quae ego facio et vos facietis, et majora ho. rum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinen- • tes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quas ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non fa. ciet: sicuti est, Qui diligit me, mandata mea custodit. (Joan. xiv, 21); unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit, inquit, verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificat domum suam supra petram (Matth. VII, 24): qui ergo non est similis huic viro pmdenti, procul dubio aut verba haec audit et non facit, aut omnino nee audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivet (Joan. XI,. 25): qui ergo non vivet, non uliquo credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet: non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres ? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus: Credenti, inquit, in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo jam, et intellige, Qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet: prius ego facio, deinde et ipse faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio justus liat?
5. Et majora horum faciet. Quorum, obsecro ? Numquidnam omnium operum Christi majora iacit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operator (Philipp. II, 12) ? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus majus boc csse dixerim, quam est caelum et terra, et quaecumque cernuntur in coelo et in terra. Et caelum enim et terra transibit (Matth. xxiv, 55 ); praedestinatorum autem, id est eorum quos prascit, salus et justificatio perma- Debit. In illis tantum operi Dei, in bis autem etiam est imago Dei. Sed et in coelis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus majora facit, qui operante in se Christo, cooperatur aeternam salutem ac justificationem suam? Non hic audeo praecipitare senteutiam: intelligat qui potest, judicet qui potest, utrum majus sit justos crcare quam impios justificare. Certe enim si aequalis est uirumque potentiae, hoc majoris est miscricordise. Hoc eat enim magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum eat in carne, justifica tum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria ( I Tim. m, 16). Sed omnia opera Christi intelligere ubi ait, Majora horum faciei, nulla nos necessitas cogit. MoruM enim forsitan dixit, quai in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his ope. ribus fuerat praelocutus dicens, Verba qum ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiae praedicare, quod fecit praeter nos, quam impios juslificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quae petunt fideles ejus, nec accipiunt, non parva hine exoritur quaestio: sed quoniam sermo iste jam claudendus est, ei considerandae atque tractandae tribuatur saltem parva dilatio.
On this page