Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 73
i. Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus1, dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcum que petieritis in nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut nen relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles ejus petere, et non accipere? An forte proplerca quia male petunt! Nam hoc exprobravit apostolus Jacobus dicens: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis ( Jacobi iv, 3). Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur uade homo laedatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset non dare propitius, det iratus. An non videmus Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia petierunt? Concupierant euim carnibus vesci (Num. XI, 32), quibus pluebatur manna de caelo. Fastidiebant quippe quod habebant; et quod Aon habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desiderio praestaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidia sumeretur. Quando enim nos delcetant mala, ei non delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apostolus dicai, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abji ciendum quod cum gratiarum actione, accipitur (1 Tim. IV, 4): sed quia sicat item ipse ait, Malum eat homini qui per offensionem manducat (. Rom. XIV, 20 ); et si hominis offensionem, quanto magis Dei? Cujus is Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod dabat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia deerat murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inordinatam cupiditatem; non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo invenit (Gen.III,6), et Esau primatus suos non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit (Id. xxv, 34).
2. Quomodo ergo intelligendum est, Quodcumque petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis Apo- stolis dictum debemus accipere? Absit. Unde enim ad hoc venit ut dicerct, supcrius dixerat, Qui credit in me, opera quae ego facio, faciet, et majora horum (a- ciet: de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut cHam illa opera majura scipsum facere ostenderet, adjecit, atque ait: Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Numquid in eum soli Apostoli credidcrunt ? Ad cos itaque loquebatur dicendo, Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui uliquc non quodcumque petierimus accipitmus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso (I Cor. xv, 10), ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanae, nec tamen quod rogaverat accepisse (II Cor. xii, 8). Quid dicemus, charissimi' ? Putabimusne hoc promissum ubi ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nee Apostolis fuissc ab illo completum? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione fraudavit?
3. Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque, non ait, pctieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid vocatur T Utique Christus Jesus: Christus significat regem, Jesus significat Salvatorem: non utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit qnod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine- ejus petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus. Non ergo contra nostram salutem petamus: quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator ejus non erit, si qnod ejus salutem impedit, fecerit. Unde tunc etpedit potius at non faciendo propter qnod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quid petamus; ut etiam sic intelligamus Bon petere nus in nomine magistri, quod petimus praeter regulam ipsius magisterii.
4. Sane quaedam quamvis in nomine gjus petamus, id est secundum Salvatorcm et sccundum magistr um petamus; non tunc quando pctimus facit, sed tamen facit. Ncque enim quia et illud petimus ut veniat re gnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in aeternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen oran tes tanquam seminantes non deliciamus; tempore enim proprio metemus (Galat. vi, 9). Et simul pctamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene pctimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tenta tionem (Matth. VI, 9-15). Neque cnim parva est ten. tatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam cum putarct quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset, Quod cumque petieritis in nomine meo, hoc faciant continuo subjecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petie ritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patrc: et facit Filius in Patre, ut Patcr glorificetur in Filio; quoniam unum suut Pater et Filius.
On this page