Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 77
De co quod sequitur, Haec loculus sum vobis apud vos manons; usque ad id, Pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Cap. XIV, ℣. 25-27.
1. In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista quae modo recitata est, Dominus Jesus dixcrat se et Patrem ad dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos. Jamvero et superius dixerat de Spiritu sancto, Vos autem cognosce tis eum, quia apud vos manebit, et in vobis eric ( Joan. XIV, 11: unde intelleximus in sanctis tanquam in templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Hac locutus sum vobis apud vos manens. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec vero alia, quam presentem esse testatur. llla spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur: haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos; haec in tempore visitat libcrandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit; secundum hanc itet recedit1. Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens: utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.
i, Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem mite t Puter in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia quaecumque dixero vobis. Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus; ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto cadem verba intelligamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanclus doceat sinc Filio: aut vcro non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat ? Sed quoniam Trinitas est, oportebat ejus singulas iusinuarc personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem dicentem ubi legis, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu ( Psal. II, 7 ): audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI, 45 ). Filium vero dicentem modo audisti; de se quippe ait, Quaecumque dixero vobis: quem sietdocentem. vis nossc, magistrum rccolc, Unus est, nituit, Magister vester Christus ( Matth. XXIII, 10). Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum cst, Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse Spiritum sanctum, Vade cum illis, quiu ego misi eos ( Act. X ,20). Omnis igitur et dicit et decet Trinitas: sed uisi etiaut singillatim commendaretum, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: namet cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nou eos utique dicimus simul, cum ipii non possint esse non simul. Quod ver o addidil, commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod jubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad graHam pertinere, quam nos commemorat Spiritus.
3. Patrem, inquit, relinquo vobis, pacem meam da vobis. Hoc est quad legimus apud prophetam, Pacem super pacem: pacem nobis rclinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc sacculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi nunquam dissentirc posuimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem judiccmus, cum ill hoc sumus mundo: pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo ( I Cor. IV, 5). In illo tamen atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam uobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est euim pax nostra; qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum vidcmus eum sicuti est ( I Joan. III. 2). Si cnim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggravat animam, cum per fidem ambulansus, non per speciem, non dcseril peregrinantes a se (II Cor. v, 6, 7); quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex sc?
4. Sed quid est quod ubi ait, Pacem relinquo vobis, non addidit meam; ubi, vero ait, do vobis, ibi dixit meam ? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dicium non est, quia potest referri ad utrumque etiain quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit intelligi qualem habet ipse? Pax vcro ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil rcpugnat in scipso, qui nullum babet omnino peccatum: nosautem tale lit pacem nunc habcmus, in qua adhuc dicainu, Dimille nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dci secundum interiorem hominem: sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, rcpugnantem lcgi mentis nostrae (Rom. VII, 22 et 25). Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invi cem non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt in uobis, vel in melius invicem vel in deterius opi-, namur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus ubque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis rcpugnet ex nobis,etnihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem sententiae repetitio videatur, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, re linquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobit. Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, fratres mci dilecti, sic tenere istam pacem, ubi ad-, versarium concortlilcr vincinius, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus.
5. Quod vcro Dominus adjunxit, atqne ait, Non quomodo mundus dat, ego do vobis; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut sinc molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando justis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disjuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem jungit; ita ille concors dicendus est, qui corda jungit. Nos ergo, charissimi, quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicutmundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes simus; jungamus invicem corda, et cor unum sursum babcamus, ne corrumpatur in terra.
On this page