Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 76
De eo quod tequilur, Dicit ei Judas. non illc Iscariotes, etc., usque ad id, Sermo qucm audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. Cap. xiv, f. 22-24.
i. Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Jesu, etiam noe tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mun dua me jam nonvidet, vos autem videbitis me; interrogavit eum de hoc ipso Judas, noh ille traditor ejus qui Iscariotes cognominatus est, sod cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum, et non mun do ? Simus eum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Judas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini, sod sectator, causam quaesivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Jesus; quare adhuc mo- dicumet mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum.
i. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Puter meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum jaciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa quod hi diligant, illi non diligant. Ipsa, causa est de qua sacer insonat Psalmus, Judica me, Deus, et discer ne causam meam de gente non sancta ( Psal. XLII, i ). Qui enim diligunt quia diligunt, eliguntur: qui vero nou diligunt, si linguis hominum loquantur et Angelorum, fiunt aeramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem scicntiam, et habuerint omnem fidem utmontes transferant, nihil sunt; et si distribuerint. omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest ( I Cor. XIII, 1-3 ). Dilectio sanctos discernit a mundo, quae tacit unanimes habitare in domo (Psal. LXVII, 7). In qua domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam suam manifestationem: deL qua discipulus magistrum interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os ejus, sed etiam nos per Evangelium ejus hoc nosse possemus. Quaesierat enim de Cbrisii manifestatione, etaudivit de dilectione atque mansione. Est ergo quaedam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt, quibus Dci Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla. est: Filii vero potuitesse, sed in carne; quae nec mUs est qualis illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad. modicum tempus; et hoc ad judicium, nou ad gaudium; ad supplicium ,non ad praemium.
3. Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit cum. Sed quouiam dictum est testantibus Angelis, Sic veniet, quemadmo dum vidistis eum euntem in caetum ( Act. i, it ); noi; aliud credimus quam eum in eodcni corpore ad judicium vivorum et mortuorum esse venturum: procul dubio tunc eum vidcbit mundus, quo nomine significati sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur jam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me jam non videl, quando in fine sacculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum amem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico iste ipse Joannes evangelista, Filioli, inquit, no vissima hora eat ( 1 Joan. it, 18).
4. Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos faecre mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, ei in vobis erit ( Joan. XIV, 17). Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in ',templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, vcniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniuut subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminaudo, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; etin nobis eorum non transitoria mansio, sel aeterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subjunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam videut: Filium autcm non ut beatificentur, sed ut judicentur, ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in forma bominis, ubi esse valuit mupdo patiendo contemptibilis, judicando terribilis.
5. Qpod vero adjunxit, Et sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit met Patris; non miremur, non paveamus: non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, spd non est a seipso. Neque enim mentitusest dicendo, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus diXit, Et sermo quem audistis non eat meus? Et fortasse propter aliquam distinctinem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, boc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum(Joan. i, 1). Non utique suum, sed Patris est Verbum: quomodo Dee sua imago, sed Patris; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit aequalis, a quo habet hoc ipsum quod iili est tudifferenter aequalis.
On this page