Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 85
De eo quod dicit, Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat domiuus ejus. Cap. xv, ℣f. 14, is.
1. Cum Dominus Jesus commendasset charitatem quam exhibuit nobis moriendo pro nohis, atque dixisset, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: Vos, inquit, amici tnei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna dignatio ! cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta domini sui fecerit; hinc amicos suos voluil intelligi, unde servi boni possunt probari. Sed,, ut dixi, isia d gnatio est, ut dominus quos novit servos suns, dignetur dicere amicos suos. Nam ut sciatis ad servorum officium pertinere praecepta domini sui facere, alio loco servos utiquc ohjurgat dicens: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico (Luc. vi, 46)? Cum ergo dicitis, inquit, Domine; jussa faciendo, quid dicatis ostendite. Nonne servo ohcdicnli ipse dicturus est, Euge, serve bone, quia in paucis fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. xxv, 21) ? Potest igitur esse servus et amicus, qui servus est bonus.
i. Sed quod sequitur attendamus. Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Quomodo ergo intellecturi sumus, et servum et amicum esse servum bonum, cum dicat, Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus ? Ita nomen constituit amici, ut auferat servi; non ut in uno utrumque maneat, sed ut alterum allero decedente succedat. Quid est hoc ? Itane cum praecepta Domini fecerimus, servi non crimus? Itane tunc servi non erimus, quando boni servi fuerimus? Et quis contradicere potest veritati quae ait, Jam non dico vos serros? Et cur huc dixcrit, docct: Quia servus, in quit, nescit quid faciat domMim ejus. Numquidnam servo bono et probato dominus ejus non etiam secreta sua commitlil? Quid est ergo quod ait, Servus nescit quid faciat dominus ejus? Verum, esto, nescit quid faciat; numquid nescit etiam quid praecipiat? Nam et si hoc nescit, quomodo servit ? Aut quomodo servus est, qui non servit? Et tamcn Dominus loquitur, Vosamici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos. 0 rem mirabilem! Cnm servire non possimus, nisi praecepta Domini fecerimus, quomodo praecepta faciendo servi non erimus? Si servus non ero praecepta faciendo, et nisi praecepta fecero, servire non potero; ergo serviendo servus non ero.
5. Intelligamus, fratres, intelligamus, et hoc in nobis Dominus faciat ut intelligamus, faciat etiam ut intellecta faciamus. Hoc antem si scimus, profecto scimus quod facit Dominus, quia nos ipsos tales non facit nisi Domitius, et per hoc ad cjus amicitiam pertinemus. Sicut enin duo sunt timores, qui faciunt duo genera timentium; sic duae sunt servitutes, quae faciunt duo gcnera servorum. Est timor quem perfecta charitas foras millit (I Joan. iv, 18), el est alius timor castus permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Illum timorem qui non est in charitate, attendebat Apostolus, cum dicebat: Non enim uccepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. vin, d5). Illum autem timorem castum atiendebat, cum dicebat: Noli allum sapere, sed time (Id. XI, 20). In illo timore quem foras charitas mittit, est etiam servitus simul foras cum ipso timore mittenda: utrumque enin junxit Apostolus, hoc est servitulcmettimorem, dicendo, Non enim accepistis spiritum servi tutis iterum in timore. Ad hanc servitutem servum portinentem intuebatur et Dominus dicens, Jam non dico vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Non utique ille servus pertinens ad timorem castum, cui dicitur, Euge,, serre bone, intra in gau dium Domini tui: sed illc servus pertinens ad limorem foras a charitate mittendum, de quo alibi dicit, Servus non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum (Joan. VIII, 55). Quoniam itaque dedit nobis potestatem filius Dei fieri (Id. I, 12), non servi, sed filii simus: ut miro quoriametinefTabili, sed tamen vero modo, servi non servi esse possimus; serVi scilicet timore casto, ad quem pertinet servus intrans in gaudium domini sui; non servi autem timore foras mittendo, ad quem pertinet servus non manens in domo in aeternum. Ut autem tales servi non servi simus, Dominum facere sciamus I. Hoc autem servus ille nescit, qui nescit I quid faciat Dominus eju9; et cum aliquid boni facit, sic extollitur quasi hoc ipse faciat, non Dominus ejus; et in se, non in Dommo gloriatur, cum se ipse deceperit, qnia sic gloriatur, quasi non acceperit (I Cor. IV, 7). Nos autem, charissimi, ut amici Domini esse possimus, quid noster Dominus faciat sciamus. Non solum enim homines, verum etiam justos ipse facit nos, et non ipsi nos. Ei ut hoc sciamus, quis nisi ipse facit? Non enim spiritum hujusmundi accepiMus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. n, 12). Ab ipso quidquid boni est, donamur. Ergo quia et hoc bonum est, ab ipso utique donatur ut scialur a quo bonum omne dona tur; ut omnino de omniibus bonis, qui gloriatur, in Domino glorietur (Idl i, 31). Quod vero sequitur, Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis, ila est profundum, ut nullo modo sit islo sermone coarctandum, sed in alium differendum.
On this page