Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 84
In illud, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Cap. XV, ℣. 13.
i. Plenitudinem dilectionis qua nos invicem dili. gcre dcbemus, fratres charissimi, definivit Dominus dicens: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quia ergo superius dixcral, Hoc est mandatum meum, ut diligatis in vicem, sicut dilexi vos; quibus verbis addidit qnod nunc audistis, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis: fit ex boc consequcns, quod. idem iste evangelista Joannes in, Epistola sua dicit, Ut quemadmodum Christus pro nobis animam suam posuit, lie- et nos debemus pro fratribus animas ponere (I Joan. III, 16); diligentes utique invicem sicut ipse dilexit nos, qui pro nobis animam suam posuit. Nimirum hoc est quod legitur in Proverbiis Salomonis: Si sederis camare ad men sam potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi; et sic mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praparare(Prov. XXIII, i et 2). Nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus qui animam suam posuit pro nobis? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Et quid est considerare et intelligere quae apponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? Et quid est sic mittere ma num, ut scias quia talia te oportet pranpararc, nUi quod jam dixi, quia sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponerc? Sicut enim ait etiam apostolus Petrus, Chri stus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Hoc est talia praeparare. Iloc beati martyres ardenti dilectione tecerunt: quorum si non inaniter memorias celebramus, atqne in convivio quo et ipsi saturati sunt, ad mensam Domini accedimus, oportet, ut quemadmodum ipsi, et nos talia praeparemus. Ideo quippc ad ipsam mensam non sic cos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus, sed magis ut ipsi pro nobis, ut corum vestigiis adhaercamus; quia impleverunt ipsi charilatem qua Dominus dixit non posse esse majorem. Talia enim suis fratribus exhibuerunt, qualia de Domini mensa pariter accepcrunt.
i. Neque hoc ita dictum sit, quasi propterea Domino Christo pares esse possimus, si pro illo usque ad sanguinem martyrium duxerimus. IIIc potestatem habuit ponendi animam suam,etiterum sumenli cam (Joan. x, 18); nos autem nec quantum volumus vivimus, et morimur etiamsi nolumus: ille mor iens mox in se occidit mortem; nos ill ejus morte lihcramur a morte: illius caro non vidit corruptionem (Act. II, 31); nostra post corruptionem, in fine saeculi per illum induetur incorruptionem1: illc nohis non indiguit ut nos salvos faceret; nos sine illo nihil possumus facere: ille se nobis palmitibus praebuit vitcm; nos habere praeter illum non possumus vitam. Postremo etsi fratres pro fratribus moriantur, tamen in fraternorum peccatorum remissionem nullius sanguis martyris funditur, quod fecit ille pro nobis: ncque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur contulit nobis. Quatenus ergo martyres pro fratribus sangui nem suum fuderunt, hactenus talia exhibuerunt, qualia de mensa dorninica perceperunt 2. In caeteris enim quae dixi, quamvis nee omnia dicere potui, martyr Christi longe impar est Christo. Quod si quisquam se, icon dico potentiae Christi, sed innocentiae comparabit; non dicametalienum se putando sanare, sed suuin saltem nullum habere peccatum: etiam sic avidior est quam ratio salutis exposcit, multum est ad illum, non capit tantum. Et bene quod ista Proverbiorum sententia commonetur, quae continuo subjungit a:que dicit, Quod si avidior est noli concupiscere cibos ejus; satius eat enim ut nihil inde sumas, quam ut libi plus quam oportet assumas. Haec enim, inquit, vitam habent fallacem, hoc est hypocrisim. Dicendo enim se sine peccato esse, justum non potest exhibere, sed lingere. Ideo dictum est, Haec enin habent vitam fal lacem. Unus est solus qui et carnem hominis habere, et peccatum potuit non habere. Merito quod sequitur, nobis praecipitur, ac tali verbo atque proverbio hu mana infirmitas convenitur, eique dicitur: Noli ex tendere te, cnm sis pauper, contra divitem. Dives est enim qui nec haereditario nec proprio unquam debito obnoxius, et ipse justus est, et alios justificat Christus. Noli contra eum te extendere, in tantum paupor, ut remissionis peccatorum appareas quotidianus in oratione mendicus. Tuo autem consilio, inquit, aba tine te. Unde, nisi a praesumptione fallaci? quippe quia non tantum est homo, sed etiam Deus, idco nunquam reus. Si enim direxeris oculum tuum ad illum, nusquam parebit Oculum tuum, oculum videlicet humanum quo cernis humana, si direxeris ad illum, nusquam part'bil; quia videri non pttest, qucmadmodum videre tu potes. Parabit enim sibi pennas sicut aquilae et vadet in domum praepositi sui (Prov. XXIII, 3-5): unde ad nos utique venit, nec tales qualis venit invenit. Diligamus ergo invicem, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Galal. II, 20). Majorem quippe hac dilectionem nemo habet, ut animan: suam ponat quis pro amicis suis. Eumque sic imitemur pia obedientia, ut ei nos comparare nulla praesumamus audacia.
On this page