Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 91
In haec verba, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit; usque ad id, Quia odio habuerunt me gratis. Cap. xv, f f. 24, 25.
i. Dixerat Dominus: Qui me odit, el Patrem meum odit. Utique enim qui odit veritatem, nccesse est oderit et a quo vcritas nata est: unde jam quantum datum est, locuti sumus. Dcinde addidit unde nobis nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, qua nemo alius fecit, peccatum non haberent. Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Neque enim nulluln habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in cis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc enim si nou haberent, et in eum crederent,dimitteren tur et caetera.
2. Sed quid est hoc quod cum dixisset, Si opera nou fecissem in eis, mox addidit, quae nemo alius ferit ? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse majora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam ani - quos fecisse Prophetas. Ferit enim Elias (III Reg. XVII, 21, 22), fecit Elisaeus et cum in hac carne viverot (IV Reg. IV, 55), et cum in suo monumento sepul tus jaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, cumquc ibi posuissent, continuo resurrexit (Id. XIII, 21). Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pavit (Matth. xiv, 15-21, cl xv, 32-38); quod supcr aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret praestitit (Id, XIV, 25 et 29); quod aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9); quod aperuit oculos caeci niti (Id. IX, 7),et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis,etalios fecisse quai ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses iEgyphos plagis tot tantisque percussit (Exod. VII-XII), diviso mari populum duxit (Id. xiv, 21-29), manna de coclo esurientibus impetravit (Id. XVI,) aquam de Petra sitientibus fudit (Id. XVII, 6)? Quis nisi Jesus Nave populo transituro Jordanis fluenta divisit (Josue III), etcurrentem solem emissa ad Dcum oratione frenavit etfixit ( Id. x, 12-14)? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est Judic. xv, 19)? Quis praetor Etiam curru ignco in alta subvectus est (IV Reg. II, 11)? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae? Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium vixit innocuus (Dan. VI, 22)? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus (Id. In, 93)?
3. Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam nulla vitia et malas valetudines vexationesque nu.rtalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceantur quos jubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit; Marcus cvangelista quodam loco ait: Vespere autem facto cum occidisse' sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et da; monia habentes; et erat omnis civitas ad januam congregata: et curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat (Marc. I, 32-34). Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portavit (Matth. VIII, 17). Item alio loco dicit Marcus: Et quocumque introibat in vi eoa, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vesti menti ejus tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant (Marc. vi, 56). Haec nemo alius fecit in cis. Sic enim intelligendum est quod ait, in eis, non inler cos vel coram eis; sed prorsus in eia, quia sanavit eos. Haec Quippe intelligi voluit qux non solum facerent admirationem, verum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus bcneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine, matrisque integritatem solus polnit nee concepius violare nec natus: sed Me nec coram eix facium est, nee in cis. Ad cognoscendam quippe hujus miraculi veritatem, non communi cum cis aspectu, sed discreto ab cis discipulatu Apostoli pervenerunt. Jamvero illud quod die tertia in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et nunquam deinde morilurus cum illa ascendit in coelum, superat eLiam cuncta qu;e fecit: sed neque hoc factum esi in Judaeis, neque coram eis; et nondum hoc fecerat, quando dicebat, Si opera non fecissem in eia, quae nemo alius fecit.
4. Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec cnim viderunt, et hoc eis exprobrans adjungit, et dicit, Nunc autem et viderunt. et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, Quia odio habuerunt me gratis. Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut dicimus, Panem no strum quotidianum; quein tamcn a Deo petimus, addendo, da nobis (Matth. vi, 11). Gratis autem odit, qui nullum cx odio commodum quaerit, vel incommo. dum fugit: sic oderunt Dominum impii; sic diligunt justi, hoc est gratis, ut alia pr;cter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem, Si opera non fecissem in eis, quae nenio alius fecit (sed haecetsi Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, scd unus Deus, de quo scriptum est, Bene dictus Dominus Deus Israel, qai facit mirabilia solus (Psal. LXXI, i8). Nemo ergo alius fecit quacumque opera in cis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid Bki fecit, ipso faciente fecit. Нaec autem ipse, non cientibus, fecit.
On this page