Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 90
i. Audistis Dominum dicentem, Qui me odit, et PII trem meum odit; qui superius dixerat, Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo p ossint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut cos sape quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut cos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera didicimus, dicendus ignotus? An quia ejus faciem non vidimus? Quam cumetipse uon videat, nulli tamen potest notior esse quam sibi. Non igitur in ejus facie corporali nobis intimatur cujusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando ejus mores et vita non latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, (qui videre faciem suam non potest. Sed tuique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit, quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, vidcre qnod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc vere fil cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de absentibus vel etiam mortuis,sive fama, sive litteris perferuntur; hinc sit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus.
i. Sed plerumque in eis .ostra credulitas fallitur; quia non nunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam 1. Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nescimus, odcrimus tamen impudiciliam,etpudicitiam diligamus: et si illum vel illum injustum esse justumve nescimus, ame mus tamen justitiam, et injustitiam detestemur; nun quas uobis ipsi errando contingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam in Dei veritate conspicimus: utcum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de occultis hominum aliquando, imo assidue nonvera sentimus. Hoc enim ad humanam tentationem pertinere arbitror. sine qua duci ista non potest vita, ita ut Apostolus diceret, Tenlatio nos non apprehendat nisi humana (I Cor. x, 13). Quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum; et ideo non ejus latebras perserutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quanquam et in his rerum tenebris humana rum, hoc esi cogitationum alienarum, etsi suspicioncs intelligere non possumus, quia homines sumus; v judicia tamen, id est, definitas firmasque sententias cominere debemus, nee ante tempus quidquam judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationcs cordis;et iunc lans erit uuicuique a Dco (Id. iv, 5). Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorHm virtutumque probatio; profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio.
3. Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem injustum putamus, et tamen justus est et justitiam in eo nescientes diligimus, devitemus, aversemur, a nostro prohibeainus accessu, communem cum illo vitam victumque hahere nolimus; eumque etiam, si xdisciplinae imponendae necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tanquam malum affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi gratia, cnm sit pudicus, a noliis creditur imptidicus. Sinc duhio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quad diligo. ergo etiam ipsum diligo,etnescio. Et si im pudicum odi, non ergo ipsam odi; quia non est quod odi: ei tamen dilecto mco, cum quo seu'per in charitate pudicitiae habitai anima mea, facio ignarus injuriam, non errans in diseretione virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde sicut Geri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cam bonum diligit, quia id quod est illc, hoc isic diligit); oderit autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo injustus hominem oderit justum,etdum aestimat se sui similem injustum diligcre, nesciens diligat justum; rt tamen dum cum credit injustum, diliga' non ipsum, sed quod putat essc ipsum. Quemadmo dum autem hominem, sic et Deum. Denique si inter rogarentur Judaei, utrum diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nee ex :nAno menticules, sed errando potius opinantes? Quomodo euim diligerent Patrem veritatis, qNi haberent odio veritalem? Nolunt enim sua facta damuari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur: tantum igitur ode, runt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illata esse re.. ritatem, quae tales qualcs ipsi sunt damnai: odcrunt ergo quam nesciunt; et cnm iliam odcrunt, protecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac por hoc quia veritatem qua judicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. 0 miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse vcritatem qua damnantur mali ! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos dcbeani nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa judicante damnentur.
On this page