Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 100
4. Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum, Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur, Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis jam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur attendite. Et quos ventura sunt,inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, Immorandum: nihil enim habet quaestionis, cujus a nobis expositio llagitetur. Sed quod adjungit, llle me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, non negligenter est transeundum. Quod enim ait, Ille me clarificabit, potest intelligi, quia diffundendo in cordibus credentium charitatem, spiritualesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut hommes cogitabant. Vel certe, quia per ipsam charitatem fiducia repleti I, et timere depul- 80, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama ejus diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit, llle me clarificubitt tanquam diceret: Ille vobis auferet ti morem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae mene per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod euim facturi fuerant in Spiritu sancto, lae eumdem Spiritnm dixit esse facturum: quale est etiam illud, Non euim vos estis qui loquimini, ted Spiritus Patris vestri qui loquitur in vo bis( Matth. x, 20). Verbum quippe grrecum quod est δοξάϭει, alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae graeco dicimur διξα, uude dictum est verbum δοξάϭει, et claritas interpretatur et gloria. Glo ria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae lingu:e clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid. contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare,. non laudato, sed laudantibus prodest.
i. Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui maluS est: in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putatur; et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus: et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedi citur (Psal. IX, 5). Hic laudatores uon failuntur in hominibus, sed in rcbus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quis quam justum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabilitcr agere videtur, non agat propter Deum, boc est propter veram justitiam, sed solam quaerat et diligat ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est ejus fama cum laude, non cum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit :'ribus creditur, frequcntem cum laude famam, quae goria definita est, apud homines impios consequatur; errant in utroque qui laudant: et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum justo, boc est veraciter justo, causa ipsius justitiae frequens est Cama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est bea- tificari justum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte judicant, et diligunt justum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua ?
3. Sed non est vera ejus apud haerelicos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonutn non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium homincm tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi,primum sentiuntAriani, secundum Pboliniani, tertium Manichaei. Sed quia et eorurn nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utro. que falluntur: nec dant veramgloriam Christo, quamvis apud eos esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recae sentiunt, ideoerrant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt CUristi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei,sed potius secundum luam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudatu, ac sic produnt quod amant: Christum vcro non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quiaetmagum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria ejus loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel :pud quosdam paganos, vera ejus in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo ejus gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua ( Psal. cvu, 6 ). Quia itaque post ejus exaltationcm venturus erat Spiritus sanctus, et eum giorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigeuints promisit futurum, quod videmus impletum.
4. Quod autem ait, De meo accipiet, ei annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse quaestionem,eteur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid vultis amplius! Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus cai Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater sokis est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius, Omnia quae ha- 6ct Puter, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio nen unigeniio, sed ex duobus majori, Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt [Luc. xv, 31]); eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri, Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt (Joan. XVII, 10): ut hic iste sermo claudatur; quoniamquae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.
On this page