Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 99
i. Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eam venturum esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, scd quaecumque audiet, loquetur ? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit, Non poMum a me facere quid quam: sicut audio, judico (Joan. v,50). Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus (Supra, Tract. XIX-XXII): utobedientiam suam qua factus est obcdicns usque ad mortem crucis ( Philipp. II, 8), praenuntiasse Filius videretur, et in judicio futuram 1,quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non judical quemquam, ud omne judicium dedit Filio: quia in judicio non forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua mtnoratus est etiam modico Ininus ab Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis eat (Joan. v, 22, 27). In quibus verbis ejus manifestatur non eam formam praesentandam esse judicio, in qua cum esset, non rapiuam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): in qua videtur etiam ad faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam: sicut " audio, judico. Adam namque per cujus unius hominis inobedientiam peccalorcs constituti sunt multi, non sicut audivit, judicavit; quia quod audivit praevaricavit. et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi constituuntur multi (Rom. v, i9), non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedien- tem se foturum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis judicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est, Non enim. hquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cujusquam creaturae dictum esse audcbimus opinori ? So- Ins quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Deiet filius hominis unus sit Jcsus Christus; ne non Trinitas, scd quaternitas praedicetur a nobis, quod absit a nobis. Propter quani personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquandn secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): aliquando sccundum id quod homo est, sicuti est illud, Quoniam Pater major me eat (Id. xiv, 28); secundum quod ac crpimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum a meipso facere quidquam; sicu' audio, ju-. dico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia di vinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae tujuscumque substantia, magna exoritur difficultas.
i. Illud enim quod sicut columba Spiritus sanclus apparuit specie corporali (Matth. a, 16), visio fuit ad horam. facta atque transacta: sicut cliam quando super discipulos venit, visae sunt illis linguae divisae ve lut 'gis, qui et insedit supcr unumquemque eoruni (Act. II, 3). Qui ergo dicit columbam ad unitatem personaeSpiritui sancto fuisse conjunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam de illo igne compel litur dicere, ut intelligat nihil horum debere se dicere. Ista enim quae dc substantia Dci quoquo modo ut opus erat signilicanda, corporeis bominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominanld natura, quae in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nubo aures utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus (Luc. ix, 35); nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est uuigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia Aec omnes simul sonare possunt cum sernro fit, sed tanquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum! Sed hoc eorum est capere, quantum ab hiltine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cujusquam creaturae creatura sit factus; quomodo de illo intelligendum est quod Dominus ait, Non enim loquetur a semetipso, scd quacumque audiet, loquetur?Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut salem sicut cam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intelligen- tiam vestram pro mci moduli facultate perveniat.
3. Prius itaque nosse debetis, et intelligere (jui potestis, credere autem qui intelligere nondum potestis, in ea substantia quae Deus est, non quasi per corpo ris molem sensus locis propriis distributos, sieut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi audinus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc crederein illa incorporea inmutabiliqne natura. Audire ergo ibict videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: undc dicit Apostolus, Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odo rem suavitatis (Ephes. v, 2). Et gustus intelligi potest, sccunduni quem Deusetodit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo ' (Apoc. III, 16): et Deus Christus dicit, Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Juan. IV, 34). Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus complectetur me (Cant. 11,6). Non sunt haec in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere,etgustare, et tangere; sine ulla ejus mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte major, in alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur.
4. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immuta bilem veritatem intelligit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur, Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur, In principio erat Verbum (Joan. i, 9, 1); et odorem capit de quo dicitur, Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. i, 3); et fontem bihit, de quo dicitur, Apud te eat fons vitae (Psal. XXXV, 10); et tactu fruitur, de quo dicitur, Mihi au tem adhoerere Deo bonum eat (Psal. LXXII, i8): nec aliud atque aliud, sed una intelligentia tot sensuum nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intelligenda est vel credendn, quae longe alteque naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat;etveri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc estesse quod nosse: potest cnim esse, nee nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic babeL scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso est; el dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 26), hoc est, genuit Filium quietipse vita esset. Sic itaquc debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est, .Von enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, utintelligamus non cum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est,et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autcm nee natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sanc aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, :cqualis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et tcmerarium cum disserueris definire: quia boc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo proccdil. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut su perius dispulatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.
5. Nec moveat quod verbum futuri temporis posttum cst. Non enim dictum est, quaecumque audivit, aut, quaecumque audit; sed, quaecumque audiet, loque tur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In co autem quod sempiternum cst, sine initio et sine fine, cujuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est: ipsa enim vcraciler est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 44): tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus. erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia. nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui jam non sit, cum praeteritis occidit; autcum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum sccundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut jam di xi mus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est qnod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audict a quo est: ab illo est a quo procedit.
6. Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater; Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. 'labes ipsum Dominum dicentem, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 20): hbes et Apostolu n, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra (Galat. IV, 6). Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enin corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe voca tionis vestoe. Unus Dominus; hic utique Christum intelligi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo, Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et pcr omnes I, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4-6). Cuin ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit. ipse Christus Jesus, Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem, Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; hic utique Spiritum Patris intelligi voluit: de quo tamen alio loco dicit, Quisquis autem Spiritum Christi uon habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 11,9). Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus.
7. Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spi-. ritum: cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Dens (Joan. IV, 24), id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus corum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus.quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum (Id. xx, i2). Quid euim aliud significavit illa insuillatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso ? Ad hoc pertinet etiam illud quod de mulicre quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi deme virtutem exiisse (Luc. VIII, 46). Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, -et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Marise, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? respondit, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Id. I, 34, 55): et ipse Dum!nus promittens eum discipulis, ait, Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute exalto (Id. XXIV, 49); et iterum, Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes (Act. 1,8). De hac virlule credendus est dicere evangelista, Virtus de illo exibat, et sanabat omnes (Luc. VI, 19). -
8. Si ergoetde Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit, De Patre procedit (Joan. xv. 26 )? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet n ferre et quod ipsius est, de quo ei ipse est? Onde illud est quod ait, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit ( Joan. VII, 16). Si igitur intelligitur hic ejus doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intelligendus Est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait, De Patre pro cedit, ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus ( est enim de Deo Deus), ab illo habel utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut proccdit de Patre, ab ipso habet Patre.
9. Hic utcumque etiam illud inlelligitur, quantum a talibus quales nos sumus, intelligi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus san ctus. Quoniam si et ipse Filius d iceretnr, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absitautem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in ma trem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Pa tre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmo dum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pa ter cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ci dedit vitam procedere de illo, sicut pruccdit et de ipso (a). Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quae tentura sunt, annun tiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habel Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed quia iste jam prolixus est, in alium sunt differenda sermoncm. .
On this page