Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 102
De eo quod Dominus ait, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; usque ad id, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Cap. xvj, f. 23-28.
1. Domini verba nunc ista tractanda sunt, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superioribus hujus dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non pcti in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis ( Supra, Tract. 73). Non enim sonnm litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intelligitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in ejus nomine, etiamsi non taceat litteris ac syllabis Christum; quoniam in ejus nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in ejus nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia non utcumque dictum est, dabit; sed dabit vobis.
i. Usque modo, inquit, non petistis quidquam in no mine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spirituale gaudium est: et quando tantuin erit, ut aliquid ei jam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid este, cum nihil sit (Galat. VI, 3). In comparatione quippe spiritualis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana praesumit, nibil est. Etiam sic ergo recte intelligi potest, Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, da bit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intelligatur, sed aliquid quod non in beatae vitae com• paratione sit nibil. Et quod sequitur, Utque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomino meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens, Pe tite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.
3. Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intelligi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem; ut quod ait, Haec in proverbiis locutus sum vobis, boc sit quod ab eodem apostolo dictum est, Videmus nunc per speculum in aenigmate ( I Cor. XIII, 12): annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, juxta illud quod alibi ait, Ne que Patrem quis cognoscit, nisi Fi/ius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum siculi est (I Joan. 111, 2), quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum (Psa/. COli, 5) ? Unde et ip alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. xvi, 15). Petitio namque alicujus est indigentise, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.
4. Uelinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intelligatur Jesus discipulos suos de carnalibos vel animalibus se spirituales promisisse facturum, quamvis nondum tales qualcs crimus, quando spirituale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat, < Sapientiam loquimur inter perfectos > ( I Cor. n, 6); et, t Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus > (ld. III, 1); et, < Non spiritnm hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; qux et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus I, spiritualibus spir itualia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. » Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabili que substantia; non quod ea tanquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire ncque intelligere. Cum vero spiritualis coeperit omnia dijudicare, ipse autem a uemine dijudicari ( I Cor. u, 12-15), etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo cor poris sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae1 ca pit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum. sed mentis certissima intelligentia, Deum noa corpus esse, sed spiritum: ita palam de Patre annuntiante Filio, ut ejusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in ejus nomine petunt qui petunt; quia in sono ejus nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intelligunt, nee animi vanitate vel infirmitate confingunt tanquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis. rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cujus est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritualibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tanquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati ejus lucis acquiescunt, qua teste ac judice has ipsas imagines corporum suis infernis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Jesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum, significasse arbitror ubi ait, Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Ad hoc quippe intuendum qnomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exau. diunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritualis oculus mentis ascendit.
5. Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo noe amamus ? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nea (I Joan.IV, 10). Hine ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus ut et .Patrem amemus et Filium: difFundit enim charitatem in cordibus nostris amborum Spiritus (Rom. v, 5), per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum, pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobii non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret.
0. Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Esivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et rado ad Patrem. Plane credidimus. Neque enim propterea debet ineredtbile vidcri, quia sic ad mundum veniens exiit a Patre, ut nan desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Yirginc assumpsit. Reliquit mundum corporali dis- cessione, porrexit ad Patrem hominis ascensione, nee mundum deseruit praesentiae gubernatione.
On this page