Table of Contents
In Evangelium Ioannis Tractatus
Tractatus 103
De eo quod sequitur, Dicunt ci discipuli cjus: Ecce ' nunc palam toqucris; usque ad id, Sed confidite,, ego vici mundum. Cap. xvi, f. 29-33.
i. Quales erant discipuli CbrisLi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, qucmadmodum eum post ejus resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, multis judiciis per totum Evangelium declaratur: unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista: « Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi. » Ipse Dominus paulo ante dixerat, < Haec in proverbiis locutus sumvobis: venithoracum jam non in proverbiis loquar vobis. Quomodo ergo isti dicunt, Ecce nunc pa lam loqueris, et proverbium nullum dicis ? Numquid hora jam venerat, qua non jam in proverbiis se promiserat locuturum ? Pronus quod nondum iUa hora venisset, continuatio verborum ejus ostendit, quae ita sese ha. bet: « Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego ro gabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem % ( Joan. XVI, 25-28). Cum per haec omnia verba adhuc illam promittat horam qua non jam iti proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nee se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amaverunt Cbristum, et crediderunt quod a Patre exierit et renerit in mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem: cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt, Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis; nisi quia illa quae scit ipse non inteUigentibus esse pro-. verbia, illi usque adeo non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant? Parvuli enim crant, et nondum spiritualiter dijudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.
2, Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens, « Respondit eis Jesus: Modo creditis ? Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et nic solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est. » Paulo ante dixerat, « Re linqoo mundum, et vado ad Patrem; nune dicit, « Pater mecum est. » Quis vadit ad euin qui cum illo est? Sed hoc intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intelligitur, utctiinque sugitur; et eis etiam si hon praebet, quia nondum eum eapiunt, solidum cibum, saltem lacteum non debegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dl xerint, quaeri pOtest. Vidc:ur enim potius fuisse dl- / cendum, Non opus est tibi ut quemquam interroges; non, ut quis le interroget. Dixerunt qulppe, Scintus quia nosti omma: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiam quod volunt, ab eo qui novit Omnia; nt1n ipse interrogare, tanquam volens aliquid scire, qui novil omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur, Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt, Non opus eat tibi ut qui; te tntetroget ? Quid quod utrumque legimus factum, 6t interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hOc noh ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquds ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid vclint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per ejus interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogarctur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur in terrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidcre autem cogitationes bominum, et ideo non opus babere ut eum quis interrogarct, magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qni ei dicebant, In hoc credimus quia a Deo existi Multo autcm majus crat, ad quod intclligendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille, Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam receasisse.
S. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec, inquit, locutus sum νοbis, ut in ma pacem habentis. In mundo pressuram habebitis; sea confidite, ego vici mundum. Illud initium fuerat habi mura ista prmura, de quo supcrius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intelligentibus ei aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina dixisset, ait, Modo cre ditis ? Ecce venit hora, el jam νenit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed uon eo modo perseveraturae. Quod enim adjunxit, et me solum relinquatis, noR vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post ejus ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinct quod ait, Modo creditis ? Ecce νenit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tanquam diceret. Tune ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerint enim ad tantam desperationem, et sum pristinae fidei, ut ita dixcrim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post ejus resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans, Nos, inquis, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eam aute crediderant. In ea vero pressura quam post ejus glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum rełiquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut babentes pressuram In mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso rei. fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu saneto, factum eat in eis quod nanc dictum est eis, Confidite, ego vici mundum, Confidcrunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Noti enim vicissot ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus, Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subjecit, per Dominum no strum Jesum Christum (I Cor. xv, 57 ): qui dixerat suis, Confidite, ego vici mundum.
On this page