Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata⁋ Distinctionis Vigesimaesecundae Quaestio Secunda. Ecundo circa hanc distinctionem quaero. An in labente in nortale peccatum post gratiam re deant priora peccata. Respondetur negatiue / & quo ad substantiam actus: & quo ad reatum Iculpae vel poenae. Haec conclu isio negatiua ex dictis in quaestio ne praecedente sequitur. Auctoritas etiam Ezechielis xviii. ad hoc est sufficiens. Si impius egerit poeni tentiam &c. omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor / id est non amplius imputabuntur ad culpam: quia omnium praeteritorum sicut praesentium habent memoriam.
⁋ Cotra hoc arguitur. Secundo peccans postquam culpa praece dens erat ei dimissa est ingratior quam erat ante & post illam culpam dimissam tertio peccans est magis igra tus. & sic quarto peccans post gratiam, quemadmodum sioffenderem regem vel alium pluries qui pepercit offen sis meis: vltimo offendens esse magis igratus, & grauius delinquarem ratione ingratitudinis quam prius: ergo peccata redeunt quo ad ingratitudinem. Pro solutione huius argumenti notabis: quod sicut argumentum bene colorat: quotienscumque quis peccat / totiens efficitur ingratior. Sunt enim aliquae circumstantiae quae peccata augent. vt christianus in eodem genere pec cati plus peccat quam Paganus. xxxii. q. iiii. In eo. nam peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur. vi. qui. i. Quaetro. Sic in proposito. Item is contrauenit pluribus bonis propositis: ergo caeteris paribus plus peccat. consequentia est nota. & antecedens proba tur: quia mentaliter proponit quando resurgit non velle amplius peccare: si digne egit poenitentiam. Po test tamen quis dicere quod non intendit se ad hoc obligare & sic haec ratio non viceret. Sed forte tunc dicis. si dimissiones primorum peccatorum sunt circumstantiae pec catum augentes: tales circumstantiae sunt confitendae. consequens est falsum. Cum enim peccata sint semel rite confessa: non sunt amplius confiteda, probo consequentiam. quia mutant peccata, & non venialiter: ergo mortaliter. modo de quolibet mortali facienda est confes sio. nam de aliquo facienda est confessio: & aequa est ratio de omnibus. igitur. Et vt res fiat lucidior / sit iste casus Sortes fecit a. mortale quod detestatur. rursus fecit bi circa idem obiectum in simili intensione graduali cum a. & foret cum a. aequalis malitiae hoc solo dempto quod ingratitudo facit b. peius a. & per idem c. est peius quam b. d. peius quam c. & sic sine statu. ergo si essent infinita peccata / dabitur vnum infinitae malitiae. Non enim disconvenit inter extrema finita da ri infinitam multitudinem creatam: nec datur certum creatum immediate ante vltimum. vt si in quali bet parte proportionali vnius horae & in instanti horam terminante crearetur vnus angelus: iam in ter illum & primum sunt infiniti. Si autem b. est peius quam a. & non venialiter: ergo mortaliter: igitur ipsum est confitendum. Praeterea. ponatur plato qui nullum mortale fecit toto hoc anno vel duobus: et nunc faciat actum similem a. ita vt caetera sint paria noc dempto quod vni peccata sunt crebro dimissa. se sorti: & plato non peccauit hoc anno. peccatum platonis est adeo malum vt a. sortis vel b. nam quanto gradus altior, tanto casus grauior. ergo cadens a statu innocentiae tantum peccat quantum recidens seu recidiuans, & cadere ab innocentia est circumstantia ag grauans: ergo quanto magis acceditur ad innocentia tanto peccatum est grauius: sed primum peccatum est vici nius innocentiae qui secundum, & secundum quam tertium: & sic consequenter: ergo caeteris paribus primum est maius secundo: & secundum tertio. & sic sine fine. De us item tantam gratiam fecit beatae virgini quantam Ma gdalenae: vnam praeseruando: & alteri parcendo. licet plus remiserit beatae Magdalenae quam beatae virgini: cui proprie nihil dimisit. Analogia est, do sorti centum liberaliter. platoni mutuo centum: quorum remitto vnam dimidietatem: plus platoni remitto quam sorti. sed sortes est mihi magis deuinctus. Sed istud aegrae argumento satisfacit. na quaestio semper est de a. & be per ordinem. Et pro illo ponam proponnes: quarum prima est. Protoplastus a statu innocentiae cadens plus pec cauit quam alius vel ipsemet in simili actu: illo statu a misso. Rato est, quia casus eius erat altus: & multis tene bris tam se quam humanum genus implicuit. Secunda propon. Aliquam est circumstantia quaere a. debet excedere b. i malitia: & aliqua quaere econtrario quae facit b esse peius a. & simpliciter b. est peius a. & c. peius bet & sic consequenter. duae primae partes inter arguendum tanguntur. vltima probatur sic. vel a. est peius b. vel contra: vel sunt aequalis malitiae. si tertium, non est peccatorum aggrauatio: cuius oppo situm asseuerant omnes: nec mirabere quod vna circunstantia actum augeat quo ad malitiam, & etiam illius oppositum. sicut ratione vnius circumstantiae peccatum Euae erat minus quam peccatum Adae: quia minus rationis habuit. ratione autem alterius erat maius: quia Adam ad peccandum alliciebat. hic tamen non est omnino similis analogia. sed sat est quod nullam repugnantiam inuoluit a. habere vnam circumstantiam quare est peius be. & b. habere aliam quare est peius a. sicut vno respectu platoni in beneficio sortes est praeferendus alio econtrario.
⁋ His praenotatis ad argumenti formam deueniendum est: vbi quaeritur an scilicet istae circumstantiae ingratudinis confitendae sint. & dico quod non nam licet possint hoc modo confiteri: non est non uum peccatum aliuda factis post vltimam confessionem confiteri. Hoc sic declaro exemplariter. ego in vltimo pascha confessus: iam in pentecoste confes sorem adeo: quatuor mortalia scilicet a. b. c. & d. ei con fitendo: & quia deum mihi de confessis in pascha dedisse veniam reor: sed mea culpa lapsus sum & sum in eum ingratus. modo ingratitudo est cir- cumstantia quare a. est maius peccatum quam fuisset si non fi isset haec igratitudo: & forte est circumstantia mortalis & ita de tribus aliis peccatis meis. tunc in pentecoste cura to meo dicam post ista quaetuor peccata ei detecta. ecce pater, quaetuor peccata tibi confessa: quae ratione ingratitudi nis iudico esse maiora: quia alias deus (vt existimomihi veniam de multis peccatis a me perpetratis imperti uit: de quibus tamen ante confessus sum: propterea no tene or ea amplius in particulari confiteri. Ecce quamuis ingra titudinem confitear: per eam confessor si me prius in confesi one non audiuerit: nihil noui cognoscet. nam quod ita sit sicut ei natro bene existimasset sine mea relatio ne. De infinitate autem peccatorum loqui non oportet: cum de lege infinitos actus faciat nullus / nisi de actus partibus inaequalibus loquaeris, qua ad propositum nihil faciunt.
⁋ Et pro clariore intelligentia nonul las propones adhuc inferam: mixtim ex hac quaestione & praecedente cum qua affinitatem habent ista. Prima propotes si ue corollarium. Multum prodest diu viuere: si ho plerum quod viuat bona vita, etiam si crebro in mortalem noxa labatur dummodo in gratia tandem decedat. Haec propon probatur: quia ad maiorem gratiam & gloriam resurgit qui erat illa a qua cecidit. quapropter si Enoch & Helias ad paradisum terrestrem transsati viatores sin quod non credo) magnam profecto gratiam habebunt & habent. Aliqui aut quaerunt diu viuere in vita morta li vt mereantur. Alii vero cupiunt dissolui & esse cun Christo. vtrique autem bene volunt.
⁋ Secunda propon. Ma ius bonum est bene viuentibus diu viuere quam sit male di cedentibus in mortali, supposito quod aeque diu viuant probatur, quia ad omnia merita bonus resurgit: & in pristina demerita alter non incidit. Stant enim quod male viuem in paucis peccatis mortalibus decedat si habeat contritionem paulo ante mortem / & postea recidiuet: & sic cum paucis peccatis decedat. Nec illud lacobi. ii. Qui in vno offendit / factus est omnium reus. obstat. Nam id ita intelligendum est: quod tantum extensiue punietur ac si cum omnibus decederet: remissius tamen in acerbitate pu nietur. vel sic: ad propositum huius quaestionis. remissiones omnium peccatorum ante perpetratorum / huc actum ratione ingratitudinis magis reum faciunt.
⁋ Tertia propositio plerique sunt damnati qui maiorem gratiam habuerunt quam multi existentes in caelo. hoc pats de multis reprobis vt de luda: de quo est verisimillimum quod erat non solum in gratia circuncisionis, sed etiam in personali-
⁋ Ex qua tertia propositione sequitur quarta: quod deus non semper assumit hominem in optimo statu suae vitae. contradictorium autem huius est error Parisiis & merito damnatus.
⁋ Quito sequitur quod melius est v uere tota vita male & in vltimo die ad cor redire vt fortasse bonus latro fecit: quam sanctissime viuere ab vnguiculis & teneris annis: & tandem mali mori, non tamen est malum a crepundiis sancte viuere: immo illud est splendidissimum & optimum quoniam iuxta Horatii sententiam, Quo semel est imbuta recens seruabit odorem Testa diu & per consequens sententia huius carminis est iniqua Angelicus iuuenis senibus sathanizat in annis.
⁋ Sexto sequitur quod licet peccans cui priora peccata dimissa sint, posterius ratione ingratitudinis qui an tea caeteris semper paribus grauius peccet: tamen maximam vtilitatem consequitur crebro resurgens per contritionem: quia tunc peccata praeterita cribrantur / ad culpam nunquam reditura.
⁋ Septima proposi tio. deus confert multo maiorem gratiam Sort quid est in decuplo platone peior quam platoni / supposito quod ambo resurgant, & sortes sit nunc multo peior platone: prius tamen erat multo melior: sed diu per mansit in peccato mortali.
⁋ Contra tertiam propositionem ar guitur probando quod nullus damnatur qui aliquando habuit gra tiam: & quod nullus talis meritus est vnquam gratiam vel glo tiam. & capio ludam de quo habita est mentio in illa propositione. Et sic argumentor. ludas habuit actus meritorios vitae aeternae: & tamen nunquam habuit vitam aeternam, nec aliquid aequalens: ergo non meri tus est vitam aeternam categorice, sed solu conditiona liter, supposito quod decessisset in meritis. Praeterea capio sortem reprobum & Platonem praedestinatum: si sor tes categorice meruit: potest esse quod aequaliter meruit cum platone praedestinato: ergo si sortes aequaliter meruit: aequaliter merentes deus inaequaliter praemiat, quod concedi non solet. Si dicas propter ista & similia, quod sortes vel ludas non meruit categorice, si conditionaliter. Contra hoc arguitur. Petrus categorice de meruit: simiter Magdalena: & categorice merueruni poenam in infemo: quam tamen non habuerunt nec habe bunt: ergo pari ratione stat aliquem mereri vitam aeternam qui eam nuquam habebit. Respondetur concedendo quod aliquis meruit vitam aeternam categorice quam tamen non habebit Oppositum autem tenet Dionysius Cistertien. in. viii. dist. ii quod reuocauit frater Guido ordis Fremita rum. vt cospici potest in articulis Parisiensibus. & patuit ratione per Petrum & Magdalenam quos omnes concedunt categorice mortaliter peccasse. Et tunc respondei ad illas duas obiectiunculas: quarum prior erat. ludas habuit actus meritorios &c. cocesso toto antecedente, negato consequente: & ex consequenti consequentia. Nam categorice viator meretur sed non habebit btitudinem nisi conditionaliter: supr posito quod decedat in gratia. nam peccatum obstat, & impedit ius quod habet ad beatitudinem. Ad secun dum conceditur quod aequaliter merentes non semper habebunt aequalia praemia nisi decedant in gratia.
⁋ Sed contra principalem solutionem argui tur sic. ludas meruit beatitudinem: ergo hanc vel illam: supposita constantia. consequens est falsum. Quaero enim quam beatitudinem demonstras. vel illam quam habebit, vel illam quam non habebit, non primum per dicta: quia nullam habebit. Respondetur. meritus est illam quam non habebit. cuilibet enim actui meritorio btintu do determinata a deo praeuisa respondet, & illam habebit qui meretur si decedat amicus dei & in gratia: & si sic non decedat, nullus hanc beatitudinem habebit. de beatitudine autem formali loquor. eadem enim numero est beatitudo obiectiua omnium. nam praescitus meretur secun dum praesentem iustitiam: licet non secundum aeternam praedestinationem.
⁋ Ecce quomodo culpae non redeunt in recidiuante. quo ad entitatem enim culpae non patet re dire. probatur: quia vel a creatura, & hoc non. vel a deo: & hoc non. Deus enim non potest producere culpam se solo la culpam se solo producere possit, nec redeunt quo ad in putabilitatem. Vlterius dico quod licet post veniam pec catorum commissorum homo peccet / & peccatum sit maius ob ingratitudinem: peccata tamen dimissa non sunt proptere: rursus confitenda, quod patet a posteriore: quia non est consuetudo ecclesiae ita peccata confiteri. & se quitur ex illo quod homo in abissu teneretur sua peccata confiteri. nam si in secunda confessione cum venit ad annos discretionis: teneatur confiteri peccata praecedentia: & in tertia simiter: & sic consequen: er, erit processus sine fine homini importabilis. modo nec deus nec ecclesia obligat ad illud quod vires communes hominium transcen dit. Apriore etiam probatur: quia non constat an hae circumstantiae ingratitudinis mortaliter aggrauent. etiam intensio actus facit mortale super actu remissum & talis circumstantia etiam mortalis vbi est nobis igno ta / pro hoc statu non est confitenda. Praeterea licet alis dicant maius esse peccatum post innocentiam vel post minorem nocentiam quam post maiorem: aliis tamen probabiliter placet oppositum: & quod ille cui plura peccata dimissa sunt / recidiuans plus peccet ratio ne ingratitudinis quam cadens ab innocentia. ratio eo rum est: quia est inimicus dei. modo si quis pluries inimico remittat offensam: offendens iterato plus peccat quam inimicus semel vel raro offendens. Ad huc magis ad propositum argumentor. remissiones peccatorum dimissorum sunt circumstantiae & cau sae quare actus sequentes sunt grauioris culpae & non culpae praeteritae: illae autem remissiones non sunt culpae nobis: & per consequens nullo modo confitendae sunt plus quam multa alia bona quae deus nobis dat: vt donum intellectus: donum scientiae: charitas & huiusmodi Rursus le culpae praeteritae dimissae vel non dimissae essent causae quire actus sequentes sunt grauiores: cu sint confessae rite: non sunt amplius confitendae. Ex his patet quod intelligenti nullus manet scrupulus quod culpae praeteritae in recidiuante sunt confitendae. Si dicas: circunstantiae peccatum mortaliter aggrauantes sunt confitendae. di stinguo. si sint rite confesse: nego. si non fuerint confessae: concedo. Secundo intelligitur hoc de circunstantiis culpabilibus. Ista autem dona dei / scilicet peccatorum remissiones: non sunt culpae.
⁋ Ecce limitem confes sionis. memor sis quod peccata licite interdum in confessione diuiduntur. Primo venialia de quibus non est necessa ria confessio / quorum vnum potest remitti secundum culpam alio manent, secundum legem. Secundo mortalia cum post sufficientae indaginem homo confitetur omnia sibi occur rentia: & postea vnum vel plura occurrunt: non est simpliciter necesse ista peccata priori sacerdoti confiteri. Tertio hoc contingit in casibus reseruatis. Quarto ne scandalizetur sacerdos tam in circunstantiis quam in gene. Quito cum homo peccauit absoluendo quenpiam quem absoluere non poterat: ad bonum sensum intel ligas: & illam circumstantiam confiteri non potest alteri sacerdori nisi sacerdos ille habeat notitiam tam peccati quam illius qui peccatum perpetrauit. Tunc enim de illo tacendum est apud illum sacerdotem. Plurles casus mihi non occurrunt in quia bus licite possit quis partiri peccata in confessione. & qui quae post sufficientem confessionem factam homo potest vnum illorum peccatorum confessorum vni sacerdoti confi teri: aliud secundo: tertium tertio: nihil ad dicta accumulas. Sapientum tamen concors est sententia quod si quis peccauit cum muliere occulte: non potest de illo eccato apud confessorem silere: etiam si eo modo in notitiam deueniat mulieris cum qua peccatum est perpetratum. In multis namque casibus sigillum secreti non est seruandum: & peccatum secretum de per accidens est aperiendum. peccat tamen confitens / personam occultam prodens in confessione: si sine reuelatione eius / sufficienter possit peccatum suum detegere: & confessor hoc audiens confitenti imprudenti silentium super hoc imponere tudeat. iste tamen cofitens (vt credo) tenetur si comode possit / adire alium sacerdotem qui tertiam personam cum qua peccatum est: non nouit: nec verosimliter vnqui cognoscitu rus est. sed etsi alium adire non potest: confessio tamen non est partienda.
On this page