Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam⁋ Distinctionis Vigesimaesecundae. Quaestio Prima. Agister in hac vigesimasecunda distinctione loqui tur de resurgente a. peccato. An scilicet redeant merita. Et similiter in peccante: an redeant priora peccata. Et conformiter ad hoc quaeram duas quaestiones. Prior erit. an quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam. Respondeo potest esse sermo de resurgente ad meliorem statum uam erat status in quo erat ante primum mortale commissum: vel de resurgente ad maiorem gratiam vel gloriam meritis debitam. Et circa hoc sapientum po sitiones recitabo: paucis reprobando quod censuerimus rationi minus consentaneum, & approbando per conclusiones ea quae saniora iudicabo.
⁋ Sit o mnium dicendorum haec prima conclusio. Resurgens a mortali peccatonon resurgit ad maiorem statum & perfectiorem iquam erat status a quo cecidit, quod patet: quia a statu innocentiae vt innocentia actu ali peccato opponitur, cecidit: & ad statum poeni tentiae solum redit. sed status innocentiae statu poenitentiae est perfectior & nobilior. sicut cadens a statu virginitatis, & ad statum viduitatis vel castitatis coniugalis rediens: ad imperfectiorem statum redit: licet hoc possit esse sine peccato in ma trimonio. Et hoc tenet glos. Amos. v. super illo verbo: Domus Israel cecidit: & non adiiciet vt resurgat.
⁋ De resurgente autem ad gratiam & gloriam, varius est modus opinandi. Vna positio tenet quod gratia amissa per peccatum non restituitur: nec ei aequalis: nec praemium gratiae respondens. sed resurgit ad gratiam secundum conatum actus mediante quo resurgit. hoc est: si ille actus sit magnus: gratia erit proportionabiliter magna. si paruus, gratia proportionabiliter parua. Sed opera quae reuiuiscunt ad praemium non reuiuiscunt secundum gratiam a qua elicita sunt: sed secundum quantitatem finalis gratiae: ac si essent ab illa elicita. Et sic si gratia finalis fuerit minor quam gratia a qua elicita sunt, minus praemiabuntur actus meritorii: & si maior, magis peamiabuntur. si aequalis, aequaliter praemiabuntur.
⁋ Alia est opinio in parte cum hac conueniens scilicet de gratia: non autem de praemio. Vnde tenet haec positio idem de gratia cum praedictis doctoribus. Sed de praemio dicit quod prae mium respondens meritis antiquis, redit: sed praemium gratiae antiquae respondens non redit. Ratio secundum doctorem hanc positionem tenentem est: quia me ritum est opus hominis: gratia vero est donum dei. Et sic etiam praemium gratiae respondens di stinctum a praemio meritis respondente non redit. & ex consequenti dicendum est quod non semper resurgit homo ad maiorem beatitudinem. & ratio est: quia vnum praemium respondet meritis, & vnum distinctum gratiae. & si gratia sit magna / praemium gratiae est magnum: si vero gratia fuerit parua: praemium illius gratiae est paruum. ergo frequenter contingit reurgentem resurgere ad minorem beatitudinem: vt pote si praemium gratiae respondens sit maius quam prae mium actui voluntatis respondens per quem resurgit. l semper resurgatad maiorem beatitudinem meritis respondentem: quia habebit nouam beat: tudinem rati ne noui actus per quem resurgit: & beatitudinem pri mis actibus respondentem. Addit etiam quod pro meritis remissis non datur gratia quando homo actus me ritorios elicit: sed in fine vitae confertur gratia tota & in fine multotum actuum remissorum confirma tur in gratia: & non quando eliciuntur.
⁋ Contra hanc positionem de gratia arguitur. dicere quod gratia in instanti mortis & non in vita infundatur, est pter ratio nem, quod sic ostendo. gratia concurrit actiue ad actum meritorium: & plus gratiae habens facilius & citius elicit actum bonum quam gratiam non habens: ergo cum bene agat & meritorie: deus dat tale auxilium pro actibus bonis etiam quantuncunque remissi fuerint. Non iuuat ad esse meriti post mor tem. Nec valet quid dicunt: meritum est opus hominis: non autem gratia. Licet enim substantia actus meritorii fiat ab homine: tamen in esse meriti est a deo. Et si ponatur auxilium speciale requiri ad omnem actum bonum: quod est probabile: talis actus non potest fieri sine dono dei speciali. Etiam homo per suam operationem meretur gratiam: ergo de lege gratia es ei debita. Argumenta autem probantia hominem resurgentem ad plura merita, quodammodo antecedunt ad maiorem gratiam in resurgente. propterea ad illam partem argumentabor.
⁋ Contra priorem posi tionem arguitur. merita non praemiantur a charitate a qua non eliciuntur: quia a sola charitate a qua eliciun tur habent acceptabilitatem: talem autem acceptabili tatem non trahunt ab aliquo posteriori. sed gratia finalis omnibus meritis est posterior. igitur. Secundo arguitur. isti antiqui doctores praesupponunt vnum falsum: quod scilicet actus praemiati magna gratia vel ab ea eliciti sint magis meritorii. Altisiodorus namque dicit. sunt aliqua vera non praedicanda: vt facere grande opus ex parua gratia: vt pati martyrium vel extruere templum non est maioris meriti quam da re turonum pauperi ex magna gratia. Non enim qui libet actus elicitus a maiore gratia est maioris me riti loquendo de gratia infusa. nam penes conatum voluntatis potissimum attenditur meritum: & non penes elicitionem a maiori gratia. In super per meritum operans acquirit ius ad certum gradum gloriae: quod ius suspenditur per sequens mortale: & sic opus meritorium mortificatur: & per ablationem illius impedi menti scilicet peccati remissionem, opus illud viuificatur: & per consequens habet idem ius ad bea titudinem quod ante mortale habuit. lus enim semper manet saluu in acceptatione diuina. Et probatur istud per id quod scribitur Ezechielis. xviii. Si impius egerit poenitentiam &c. vita viuet & non morietur: omnium niquitatum eius quas operatus est non recordabor: In iustitia sua quam operatus est viuet. Recordare tur autem deus iniquitatum eius si minus tribueret in gloria pro meritis suis praeteritis, quam si non peccasset. Item non minus diligit peccatorem resurgentem quam si non peccasset: alioquin adhuc memoraretur iniquitatum eius. Hoc eti probatur per illd Ezech. xxxiii. mpietas impii non nocebit ei in quacunque die con uersus fuerit ab impietate sua. multum autem noce ret poenitent i praeterita impietas si non restitueretur praecedens gratia & gloria per impietatem amis- sa. Insuper lohelis. ii. Reddam vobis annos quos comedit locusta / bruchus / & rubigo: & eruca. vbi glossa. Non patiar perire vbertatem spiritualium quam animi perturbationibus perdidistis. si autem non redderet gratiam & gloriam perditam: periret vbertas spiritualium. Praeterea, non videtur ve rum quod vnus istorum dicit, quod est vnum praemium gratiae respondens distinctum a praemio actui me ritorio respondente: immo gratia est maximum accidentale praemium in via & arra gloriae: tamen virtute operis operati in sacramentis datur glotia penes proportionem ad gratiam: non autem in operibus aliis: sed in eis gioria actibus respon det: & nulla distincta gloria respondet gratiae. In super ille est melior in quo gratia dei est maior: ergo cum resurgens crebro sit melior quam ante erat / plus gratiae habebit.
⁋ Propter haec & similia pono duas conclusiones in hac materia: quarum prior est. Qui libet resurgens resurgit ad maiorem gratiam qua vnquam habebat. Probatur: quia habet gratiam qua ante habebat ex dictis, eandem in numero vel si milem. Vtrunque enim est deo possibile: sed secundum verosimilius. & habet gratiam nouam ratione boni mo tus poenitentiae.
⁋ Secunda conclusio. Quilibet re surgens resurgit ad maiorem beatitudinem quam erat beatitudo ei debita ante resurrectionem. Ex his duabus tamen non sequitur quod ex suo peccato importet lucrum: sed exposuit se malo statui: & tempore quo erat in mortali / nihil meruit: licet fecerit mul tos actus moraliter bonos: & sic habet grandem iacturam de peccato, non tamen inconuenit concedere peccatum esse causam occasionalem meriti & virtutis, si cut virtus nonnum quam est cama per accidens superbiae & vitii. Ex quo patet: quod licet non omnis cadens semper grauius cadat qui prius ceciderat: tamen semper resurgens resurgit gratior qui ante fuit.
⁋ Sed contra istud arguitur. gratia inclinat ad bonu & resistit culpae: & quanto maior fuerit / tanto magis inclinat. ergo si in resurgente sit maior gratia qui erat ante vltimum pec catum commissum per quod gratia amittebatur: homo debet esse pro mptior ad bonum quam erat ante gratiam amissam: etiamsi mansit in peccato mortali vno mem se vel duobus / contra experientiam.
⁋ Respondetur concedendo antecedens: sed consequentiaest inualida. nam si homo diu iacuit in peccato: acquisiuii multos malos habitus tempore peccati qui incli nant ad malum. sed tepiditas bene agendi non prouenit ex parte gratiae: sed ex parte istorum ma lorum habituum: & nisi bene vtatur sua gratia / facile cadet. sicut longa febri correptus conualescere incipiens, per modicam intemperantiam iterato in mor bum incidit: vbi tamen si diu conualuisset: et eadem intemperantia vteretur: ipsa non sufficeret mor bum generare: sed per paruam abstinentiam curaretur. Sic est in proposito de infirmitate spirituali. sed exerceatur resurgens in schola morum aliquamdiu bo nos habitus acquirendo & corrumpendo maos: & occasio superueniens non inducet morbum spiritua lem / quem a principio induxisset. Sed contra istud arguitur. virtutes infunduntur in baptismo: & gratiam concomitantur. vt in. iiii. dist. huius diximus. ergo redeunte gratia redeunt virtutes: & per consequens solutio nulla. Respondeo. si loquaris de virtutibus in fusis generalibus / adhuc licet concedantur infundi in baptismo, nihil dictum est super hoc quod gratiam concomitarentur sic scilicet quod ipsa ablata resecarentur & ipi sa posita ponerentur. Sed illo dato peccata morta lia reliquarunt habitus malos suapte natura ad huiuscemodi mala inclinantes. qui habitus non corrunpuntur nisi per contraria: non enim per cessationem ab acti bus: quia sic nulli habitus corrumpuntur: vt circa finem libri dist. xlix. prolixius deducemus.
⁋ Recol ligendo fasciculos in quaestione dispersos etiam cum oc currentibus, quod crebro epilogando facimus, pa tet quod quilibet resurgens resurgat ad maiorem gra tiam qui vnquam prius habuit. Et dico vlterius quod sicut actus intensus infusionem gratiae meretur: ita actus remissus remissam gratiam meretur. & sicut quilibet actus quantumcumque paruus generat habitum le minorem quam actus intensus: sic de gratia, non tamen quasi actus sit efficiens na turale gratiae. ipsa. n. a solo deo creatur. Si quis enim actum meritorium eliciat in instanti: gratia infunditur ei in eodem. si suc cessiue: deus potest in quocumque instanti vel tempore illius elicitio nis gratiam infundere. Sed verosimilius est quod succes siue illam infundit secundum proportionem actus meritorii qui gratia est prior in genere causae materialis. Et philures pat ui actus meritorii tantum gratiae & gesiae merentur quantum vnus actus intensus eis aequalens: vt pote quituor dilectio nes dei quater elicitae, quarum quaelibet e vt vnum: aequa lem gratiam & gloriam merentur cum dilectione dei intensa vt quatuor / caeteris omnibus paribus. Sed contra hoc adduci potest quod Apoca. iii. scribitur. Vtinam frigidus esses aut calidus: sed quia tepidus es: & nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo. ergo opera remissa & tepida non merentur gratiam & gerliam. Respondetur per tepidum intelligitur torpens & acidiosus. sic enim glossa interlinearis exponit. modo actus remissus est bonus: torpor autem & ocium in omissione consistunt Per frigidum intelligit illum qui deuitat transgressiones timore poenae. Et glossa interlinearis dicit. quia spes est de frigidis maior. Ex quo patet quod haec aucto ritas non iuuat positionem beati Thomae, tenentem ad hoc vt actus sit meritorius requiri quod eliciatur a to to conatu gratiae. quia reor hoc esse falsum: & in secun do illud latius reprobabimus.
On this page