Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An ordo sit sacramentum movae legis⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Prima. CIrca distinctio nem. xxiiii. in qua Magister determi nat de sacramento ordinis, Quaero primo: An ordo sit sa cramentum nouae legis. Pro quaestionis elucidatione aliquas no tatiunculas praelibabo. In primis notato quod iste terminus ordo capitur du pliciter. vno modo collectiue pro multorum debita dispositione: ita vt ordo rea liter sit multi debite ordinati. ordo enim supponit pro hominibus vel huiusmodi / connotando quod recte ordinet adinui cem. Ordo nanque nihil aliuu est quam homines, ang li, vel aliae res bene ordinatae, nec est relatio realis vel rationis hominibus inhaerens: per quem dican tur ordinati. nam qualibet tali seclusa dummodo inferiores pareant superioribus / vt oportet, est or do. nihil est quod alii dicunt, negando relationes distingui, negari ordinem vniuersi. quia licet negetur quod relatio a fundamento & termino distinguatur non tamen negatur ordo. Ex quo sequitur quod ho mines desinunt esse ordo quando nullus ordo de sinit esse homines. & eodem modo de incipit. Secundo sequitur: quod haec consequentia est nulla. haec multitudo incipit esse hic ordo: & haec multitudo est hic popiuls: ergo haec multitudo incipit esse hic popoistolas. vbique demostrando eadem. Alio modo capitur ordo vt est sacramentum. & cum de ratione sacramenti in communi sit esse sensibile signum: quia hoc est genus voca buli sacramentum: hoc in quolibet inferiori includitur. Sed tunc oportet videre pro quo suppo nat terminus ordo. & dico quod supponit pro signis sensibilibus in quibus ordinum potestates confe runtur, nec inconuenit quod materiale metaphoricum vt est in sacramentis, supponit pro toto. sicut bapti smus realiter supponit pro aqua: quia hoc non ob stante est sacramentum. sic in proposito sacerdotium pro calice / patena, hostia: aut vio supponit, connotando quod episcopus intentionem debitam & caetera requisita ad talis ordinis collationem ha beat. Potest etiam capi collectiue pro omnibus illis simul, quemadmodum sacramentum ordinis potest capi pro septem ordinibus copulatim: vel tri bus vel pluribus. sicut in simili dicimus quod interdum logica capitur pro duabus conclusionibus: nonnunquam pro pluribus. & similiter in aliis sex ordini- bus sunt sensibilia signa quae ordo dicuntur. & haec expresse est mens Magistri in praesenti distinctione / cap. x. vbi quaerit. Quid est ordo? sane dici potest inquit) Ordo est signaculum id est sacrum quod dam quo spiritualis potestas traditur ordinato & officium. Sed dicis. ex isto sequuntur hae conclusio nes: Sacramentum ordinis est frigidum: quando ca lix est frigidus. sacramentum ordinis caret vno di gito. licet sacramentum ordinis emere licite: quia illum calicem emere licite possum. & sic de patena. presbyter non suscepit sacramentum ordinis: quia non suscepit calicem, nec manus presbyteri. Respon detur. duae primae conclusiones sunt verae. de tertia autem propositione distinctione sequente futurus est sermo. quartam propositionem nego loquendo vt plures. licet enim calicem non susceperit: tamen facultatem habuit consecrandi corpus Christi ve rum, & faciendi illa quae alii sacerdotes facere pos sunt. & hoc sufficit ad illius veritatem. Si cuipiam haec absurda videantur: petatur ab illo quae res sit sacramentum ordo: & logicam intelligens similia inferre poterit contra illum. Domini enim reales haec habent concedere in fundamento. & cum do mini nominales relationem a fundamento non po nant distinctam: quid mirum si haec concedant?
⁋ Se cundo notato quod de numero ordinum est discepta tio. aliqui enim ponunt septem ordines / quos Ma gister in litera ponit. & lsodorus. vii. Etymologia tum cap. xii. & sunt hostiariatus, lectoratus, exorcistatus, acolytatus, subdiaconatus, diaconatus, & sacerdotium. primam autem tonsuram dicunt, inter stitium inter ordines & laicum: vt est nouitiaius in ter laicum & religiosum. Alii ponunt nouem: sed non est grande discrimen. Veruntamen ob paruas sua siones / & auctoritates pontificum modum ponendi nouem ordines amplectar. textus enim pontificis ad hoc est expressus vt prima tonsura dicatur ordo. de aeta. & quali. ordi. cap. Cum contingat. vbi Inno. iii archiepiscopo Rothomagensi sic scribit. Cum con tingat interdum quod laici ad monasteria convolantes a suis abbatibus tonsurentur: requisiti an clericatus ordo in tonsura huiusmodi conferatur. Et in fine resoluens dicit. Clericalis ordo confertur, quod si tortuo se exponas: pari facilitate multos alios ordines ne gare possum: praesertim cum pro te rationem non habeas. Haec autem prima tonsura vocatur clericalis: clericatus: vel psalmistatus. Etiam episcopus potest exercere aliquem actum, quem non potest sacerdos communis: vt confirmando & maiores or dines conferendo. & cum spiritualiter exercere pos sit aliquem actum in corpore mystico, quem non po test sacerdos communis: sequitur quod est ordo. An tecedens tamen hoc negaretur ab aliquibus de facultate maximi pontificis: vt patet ex dictis in sacra mento confirmationis. Etiam negabitur consequen tia: quia dicent illud non sufficere: sed requiri quod ali quid possit facere circa corpus Christi verum, quod non potest alius sacerdos communis, quod probari non potest. Propterea arguitur ad idem. degradatus & qui epi scopatum resignauit confert ordinem: licet non or dinis exequutionem: ergo in eo est impressus cha racter episcopatus indelebilis. Dicere nanque cum Petro Paludano quod character sacerdotalis dilatatur & non producitur nouus character in episcopatu: nihil est: quia vel aliquis character producitur in assumendo episcopatu: vel non. si secundum: nul lo modo dilatatur. si aliquis: est verus character. Prima ergo tonsura & episcopatus cum aliis septem vulgo enumeratis numerum nouenarium or dinum / instar nouem ordinum angelorum faciunt.
⁋ Et vt videas quando & in quibus signis horum ordinum potestates conferantur, Tertio notabis quod quilibet ordo in illo signo imprimitur per quod cum applicatione formae praecipuus actus illius or dinis confertur, quemadmodum in baptismo & aliis sacramentis. & particulatim in ordinibus declaro. quoniam prima tonsura in ablatione pilorum confertur. nam tunc homo incipit esse in sorte domini: & minorem curam habere temporalium: & in signum superfluitatum in bonis fortunae auferendarum tol luntur pili. Per clauium traditionem character hostiariatus imprimitur: cuius officium est indignos a sacramentis arcere: & dignos admittere. Exorcistae imprimitur character cum accipit librum exorcismorum: cuius officium est exorcismos memoriae com mendare, & manus super catechuminos & energu minos ponere. Lectori imprimitur character & po testas lectoratus cum datur ei liber prophetiarum: quia eius officium est prophetias legere: & catechuminos prima rudimenta fidei docere. Acolyto datur potestas in datione vrceoli & candelabri: sed praecipue vrceoli: quia eius officium est praeparare vinum & aquam ad celebrandum. Subdiacono in porrectio ne calicis vacui & patenae. quia principalis actus eius est vasa dominici corporis & oblationes dia cono offerre. & legere epistolam est actus secunda rius: non principalis. Diacono imprimitur in datio ne libri euangeliorum. tunc enim datur ei potestas publice euangelium cantandi in ecclesia. in quo in cluditur alius actus: scilicet dispensatio sacramen ti eucharistiae, & potestas portandi corpus domini in patena. In sacerdotio autem sunt duae formae & duplicia materialia & sensibilia signa. Primo con fertur ordinando panis, calix, & hostia: & forma respondens est. accipe potestatem celebrandi. Se cundo imponitur manus episcopi super ordinam dum cum hac forma: accipe spiritum sanctum, ad imitationem Christi: qui in vltima coena aposto lis dedit potestatem super suum corpus verum: deinde post resurrectionem super corpus suum my sticum. Sed opinione mea impositio manus nor est de essentia istius sacramenti ad hoc vt confe ratur: quia sine tali impositione quis ordinatur sacer dos. vt de sacra, non iteran. ca. Presbyter. vbi Gre gorius nonus episcopo London. scribit. Presbyter & diaconus cum ordinantur: manus impositio nem tactu corporali / ritu ab apostolis introducto recipiunt, quod si omissum fuerit: non est aliquatenus iterandum: sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos caute supplendum: quod per erro rem extitit praetermissum. Quia si aliquid est prae termissum quod est de ordinis substantia: totum est iterandum. Et ita etiam ob viam tutiorem semper obserua quando dubium vel iudicium est probabile quod aliquid omittitur quod est de substantia ordinis: quia si non sit de ordinis substantia sed de bene esse, in alia ordinatione est supplendum: & ab eodem qui prius ordinauit si haberi potest. Illud au tem quod est de substantia ordinis non potest diui di. vt diximus in baptismo: & hic pro repetito ha bemus. Nec ante illud supplementum potest homo exequi illa quae sunt illius ordinis de iure. Ad hoc est argumentum. lii. dist. cap. Sollicitudo. Etiam illa verba. accipe spiritum sanctum, non sunt praeci sa forma in acceptione potestatis super corpus Chri sti mysticum. ad hoc est argumentum. nam aliqua astoralia hoc non habent: nec est probabile quod deficerent in aliquo tam necessario ad sacramentum: sufficit ergo quod sint similia vel requisita: sicut in vno sacramento forma est magis praecisa & restricta quam in alio: vt in baptismo & matrimonio videre est Ordo episcopalis confertur in impositione manuum episcoporum si plures de essentia requiran tur, super caput ordinandi.
⁋ His paucis notatiunculis praeliba tis affirmatiue ad quaestionem respondeo: quod ordo est sacramentum nouae legis. Nam cum reliquis sacramentis nouae legis enueratur. & patet per ordinis definitionem, quae est haec. Ordo est sacramentum quo traditur potestas specialis & spiritualis super cor pus Christi verum vel mysticum. Sacerdos enim Mosaicus non poterat absoluere nec aperite regnum caelorum vel claudere: nec aliquid facere super cor pus Christi verum: sicut sacerdos euangelicus: sed mundare poterat ab aliquibus irregularitatibus illius legis. & erat mediator inter deum & populum: & sacerdos vocabatur. sicut enim lex illa non erat ita perfecta vt ista: ita nec sacerdos illius legis erat fectus vt sacerdos istius.
⁋ Ex quo patet quod in cuiuslibet ordinis collatione si non fuerit obex confertur gratia virtute operis operati. hoc enim est de ratione sacramenti in communi. Secundo sequitur quod plures gratiae virtute operis operati conferuni viro in die cum minoribus ordinibus quam cum maiori bus. ratio est: quia plures suscipit ordines in die. forte etiam cum perfectiore ordine confertur semper maior gratia. Fodem modo de characteribus. nam in quo libet ordine character imprimitur indelebilis. Irca hanc quaestionem pro eius in telligentia, aliquas dubitatiunculas moQuebo: quarum prima est: An terminus prdo sit genus ad omnes alios terminos ordines importantes. Secunda dubitatio. si nouem sint ordines vel septem aliorum more: plura erunt sacramen ta quam septem: contra communem determinationenTertio dubitatur, quis possit ordinari. Quarto. quis possit ordinare. Quinto. in qua aetate conferri pos sint ordines.
⁋ Ad primam respondetur affirma tiue: licet aliquis ordo aliis praesit, quemadmodum iste terminus animal omnia animalia vera significat: licet aliqua aliis in nobilitate praestent. Et ex isto patet quod hic terminus ordo est genus subalternum ad a. significans sacerdotium: ad b. significans episcopatum: & sic de aliis ordinibus. ad c. significans primam tonsuram: quae est tam verus ordo quam sacerdotium, quemadmodum canis est aeque verum ani mal ac homo.
⁋ Ad secundam dicitur quod mille sunt sacramenta: immo mille sunt sacrameta ordinissed quia omnia illa sub hoc vocabulo (ordo) inclu duntur: omnia sub vno sacramento appellantur. si cut omnes termini generici sub genere: omes termini specifici sub specie includuntur. cauillatio autem quae apud iuuenes in logica pertractari solet de hac tamtenum quinque sunt praedicabilia, similiter potest hic fieri.
⁋ Ad tertia dubitationem dicitur quod aliquae sunt personae non ordinabiles: vtpote foeminae: & non baptizati. sed non confirmati possunt ordinati. & istud est ex institutione diuina: adaeo vt si quis episcopus aliquem istorum ordinare tentauerit, nihil faciat. Ad hoc est argumentum quod christifera virgo non habebat aliquem ordinem: quia illud est muliebri sexui indecorum. Propterea recte dicit Apostolus primae ad Timoth. ii. Docere autenenulieri non permitto neque dominari in virum. Nee tonsurari potest. xxxiii. qui. v. Haec imago. Herodo tus item postquam de Nilo flumine: & aegyptiorum mori bus graphice scripsit: subiungit. Nullae foeminae sunt sacerdotes deorum vel dearum. Poeta tamen sexto Aeneidos vocat Cumanam Sibyllam sacerdotem: intellige prophetissam vel deuotam: sicut praefectae vestalibus & deuotae mulieres, sacerdotisiae dicuntur. De hermaphroditis non loquor. licet plus de sexu masculino participent: ad ordines non sunt admittendi licet de facto eos suscipiant. Sed est difficultas bona supposito illo quod recitat Plinius, de quo distinctione. xliii. loquimur: scilicet quod homo de sexu in sexum mutatur. tunc licet concedantur istae propositiones de extrinseco tempore, mulier erit sa- cerdos euangelicus: mulier fuit sacerdos: ista tamen non est concedenda, mulier est sacerdos, quemadmodum album erit nigrum: & tamen nunquam verum est dicere / al bum est nigrum. vir enim & mulier sunt termini connotatiui de praedicamento qualitatis. Sed tunc est difficultas, si de sexu virili in foemineum fiat mu tatio., consequenter concedendum est si id de sacer dote fiat: quod sacerdos erit mulier: & verum erit di cere de praesenti: haec mulier habet characterem sacerdotalem: & tamen non est sacerdos. alioquin casu admisso dabitur mulier sacerdos. Ex isto patet quod quil bet masculus baptizatus est cuiuscumque ordinis susce ptiuus in potentia propinqua.
⁋ Ad quartam dubitationem dicitur quod quilibet episcopus potest quoscum quod ordines cuicumque susceptiuo comunicare: siue re nunciauerit episcopatui: siue non. vt patet de episco po qui renunciauit episcopa. cap. i. Similiter degradatus & haereticus si rite fuerit in episcopum ordi natus. Et hic loquor de facto: non autem de iure. episcopi enim peccant conferentes ordines his quibus conferre non possunt de iure. & suscipientes ab eis ordines, ordinum exequutionem non suscipiunt. Episcopus autem quilibet dat omnes ordines cui libet masculo baptizato: si non sit impedimentum a superiore: vt est in illegitime natis. hoc est: dat cui libet in sua dioecesi oriundo, aut qui in sua dioece si habet domicilium vel beneficium: aut de facultate episcopi cuius est subditus ordinandus: vel ca pituli sede vacante: vel vicarii generalis episcopo i remotis agente: vel sui praelati / si sint religiosi exenpti. vt habetur ex cap. Nullus. de tempori. ord. lib. vi. vbi dicitur quod quicumque alienum sine licentia sui praelat scienter vel affectata ignorantia ordinauerit: per an num a collatione ordinum est suspensus. Et post quam suspensio fuerit manifesta, poterunt subditi si ne eius licentia a vicinis episcopis ordinari. vt in caFos. de tempo. ordi. li. vi. Ordinatis tamen a tali cha racter imprimitur: nec sunt ipso iure suspensi sed suspendendi. ca. Quod transsationem. de tempo. ordi. Et si celebrent antequi suspenduntur non sunt irre gulares: licet peccent celebrando antequam sui praelati talem ordinationem ratam habeant. Prima tonsuram sicut dicit loan. Andreas in ca. Cum contingat. de aeta. & qualita. potest dare quilibet ille qui ha bet quasi episcopalem iurisdictionem / vt dicitur in cap Abbates. de priuile. lib. vi. & si non habeat talem iu risdictionem dare non potest. Abbas autem si est praesbyter & ab episcopo benedictus: vel recusatus benedici: potest dare tres ordines minores, scilicet primam tonsuram: le ctoratum, & hostiariatum in suo monasterio suis mo nachis & illis qui vt efficiantur monachi illuc accei serint: & saecularibus omnibus in quos habet qua si episcopalem iurisdictionem. xxi. dist. ca. i. &. ii Et etiam in alio monasterio potest eos conferre si sit accersitus ab abbate: & illud monasterium sii exemptum. alioquin non potest. An autem abbas det alios ordines maiores: de hoc in confirmatione non nihil loquuti sumus.
⁋ Ad quintum dubium reston detur: quod prima tonsura & minores ordines non pos sunt suscipi ante septimum annum. lxxvii. distin. In singulis. & conferens alicui nisi religionem as sumpserit / suspensus est ipso facto per annum a collatione eiusdem ordinis. de tempori. ordi. capi Nullus. lib. vi. Acolytatus post duodecimum an num, in dicto capitu. In singulis. Subdiaconatus xviii. anno. Diaconatus vigesimo. Presbyteratus xxv. vt in cle. Generalem. de aeta. & quali. ordi. Ante dictam autem aetatem, vt notatur in dicto ca. Genea lem. ordinem accipit paruulus: sed non exequutionem. De istis autem temporibus seruandis est com stitutio positiua humana: quare facile potest in his dispensari: vbi homo est idoneus. vnus nanque est & doctior & prudentior in vigesimo anno quam alius in trigesimo. Vidi ego aliquos religiosos magnam conscientiam facientes de hoc quod susceperant ordines ante tempus statutum a pontifice: qui tamen paruam faciebant: quod viuerent in proprio, & regulam infringerent: more pharisaeorum culicem excola tium & camelum deglutientium. Quibus autem temporibus ordines sint sumendi: quaestione sequen te explicabitur in dubitatione quadam.
⁋ Ecce quid est ordo, & quod nouem sunt ordines in ecelesia militante: ad similitudinem nouem ordinum angelorum in ecclesia triumphante: inter quos non est essentialis dependentia: quia licet de iure debeat esse gradatim a minore ad maiores ascensus: de facto tamen potest aliter contingere: vt scilicet quis primo sit sacer dos: deinde diaconus. & cum episcopatus sit ordo: ducitur probabile argumentum quod isti paruuli non solum vocati sunt episcopi: sed realiter episcopi: si sint ab episcopis more aliorum ordinati: licet non sint sacerdotes. sed quia communiter non sic ordinantur, & male agerent eos tales ordinantes: sunt so lum episcopi vocati: lanam & lac gregis comedentes: sed non custodientes pecus. Tres ordines sacri appellantur. quia castitatem annexam habent quae homines sacros reddit. omnes tamen cum sint a Christo instituti: reuera sunt sacri. Vlterius dixim us quod nec mulier nec non baptizatus / potest ordinari in sensu composito. Praeterea si aliquid de essentialibus ad ordinem requisitis dimittatur: a capite in choandum est, quia nihil factum est. Non opinor aliud requiri ab istis formis & signis sensibilibus applicatis, de quibus in singulis ordinibus loquu ti sumus. reliqua omnia, vt celebratio missae, ieiuni um, tempus, & aetas sunt requisita propter ministrum & suscipientem. Et patet ratione. nam quemadmodum baptizans dicens Ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti: licet nihil aliud addat: vere baptizat relictis orationibus, & aliis cerimo- niis communiter adhibitis: & sicut sacerdos dicens super panem triticeum quocumque tempore, hoc est corpus meum, intendens consecrare: vere consecrat: peccat tamen: & similiter in matrimonio & in aliis. sacramentis: sic omnino est in proposito. & sicut in aliis sacramentis forma a posteriore infinuat seu dat intelligentiam in parte quae signa fen sibilia sint requisita ad sacramentum: sic hic. vt. patet de his formis. hoc est corpus meum. quae est oratio consecratiua. ego te baptizo in nomine patris & filii & spiritus sancti. quae est oratio baptizatiua.
On this page